Distinctio XXV — Livre I — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre I
DISTINCTIO XXV
Periocha
Naturam signat, signat vel hypostasin anceps
Nomen personae, propria sive notat.
Hoc nomen persona, tam in singulari, quam in plurali essentiam significat. Quod quo ad primum, ex supradictis patet : quo ad secundum autem, ex eo quod dicendo tres personas, significamus id quod est commune patri et filio et spiritui sancto, quod utique est essentia. Hinc et quaerentibus quid est essentia, responderi potest, tres personae. Capitur tamen nomen personae quandoque pro hypostasi vel subsistentia, et hoc iuxta praedicta, propter vocabulorum penuriam : ita cum dicimus, pater, et filius, et spiritus sanctus, sunt tres personae, sensus est, id est, tres hypostases vel subsistentiae. Denique et quandoque ponitur proprietate personali, sub eius tamen aliqua differentia, ut ex praedictis patet.
