Distinctio XXIII — Livre I — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre I
DISTINCTIO XXIII
Periocha
Commoda personae vox est, si quaestio fiat,
Quo natura modo sit tribus una dei.
Ab eis quae dicta sunt, scilicet, nomina secundum substantiam de Deo dicta, singulariter de personis dici et non pluraliter, excipitur hoc nomen personae. Quod quidem substantialiter dicitur : absolute enim et non relative praedicatur, et tamen pluraliter de omnibus simul dicitur, et non singulariter. Vera enim est haec, pater et filius et spiritus sanctus sunt tres personae : non autem sunt una persona. Sed hoc nomen a praedictis supra excipi oportuit, ut haberetur quo haereticis responderi posset, cum instant quaerentes quid tres in divinis secundum scripturas dicamus. Respondendum est enim tres personas. Quod tamen magis dicitur ex penuria nominum, quibus hae quae altissimae res exprimentur, quam vocabuli propria significatione. Notandum autem quod in divinis non est utendum his vocabulis, nempe diversus, singularis, unicus et solitarius : per quae scilicet importatur contrarium aut unitatis essentiae, aut pluralitatis personarum.
