Livre II — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre II
LIBER SENTENTIARUM SECUNDUS,
Qui de rerum creation agit, continent distinctiones XLIV
DISTINCTIO I
Periocha
Prodiit ex uno rerum natura creata,
Id tamen ante sophis non placuisse ferunt.
Omnium visibilium scilicet et invisibilium, deum esse creatorem, et eas in temporum principio creasse, scriptura sacra in sui ostendit primordio, elidens per hoc errores Platonis et Aristotelis : quorum alter deum non creatorem, sed quasi opificem rerum esse posuit, supponens scilicet materia in opere Dei, cum creatio sit ex nihilo, quo quidem modo aliquid facere soli deo convenit. Aristoteles autem ponens duo principia, scilicet materiam et formam, et tertium operatorium, mundum aeternum esse dixit. Dicitur autem deus aliquid facere vel agere, non quod operando mutetur, sed aeterna voluntate sine sui motione, cuius simile aliquod in calore solis est invenire. Causa autem rerum creatarum est bonitas creatoris, qui etiam ut creatura beatitudinis suae particeps fieret, rationalem fecit, eam quae summum bonum intelligeret, amaret, possideret, et per hoc eodem frueretur. Haec autem creatura distincta est et in incorpoream seu angelum, et in corpoream seu hominem, quarum utramque deus condidit, non quasi ipse his indiguerit, sed ut ipsi hae servirent, ac se eaedem fruerentur. Ut enim mundus ad serviendum homini factus est, ita homo conditus est ad serviendum deo, tamentsi id non ad Dei, sed ad hominis omnino utilitatem pertinet, atque ad dei gloriam. Angeli vero etsi quodammodo nobis superiores sint natura, nostri tamen sunt, quia ad usum nobis dati sunt, et inserviunt nobis. Sic in simili res dominorum dicuntur famulorum esse propter usum. Nec propter angelorum ruinam factus homo dicitur principaliter, licet illa sit una concausa. Est autem anima corpori unita, primo quia deus ita voluit ; deinde, ut unio hominis cum deo per amorem possibilis ostenderetur : tum ut in corpore deo deserviens homo, maiorem mereretur coronam. Porro cum triplex creatura sit, angelus, homo, et alia quaedam media, quae tantum corporalis est, de his tribus tractabitur in hoc libro secundo.
