Distinctio XLII — Livre II — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre II
DISTINCTIO XLII
Periocha
Qui labor externus mentis secretus ab actu est,
Huic eadem sceleris noxa subesse potest.
Unum est peccatum mala voluntas, et actus exterior malus, nec obstant oppositae opinionis rationes. Etsi enim sunt duo actus, interior scilicet et exterior, quia tamen ex uno fiunt contemptu, unum reputantur peccatum. Quod vero plus punitur, si quod intus conceptum est malum, opere perficiatur, quam in sola persistat cogitatione, non ideo est, quia diversa sunt peccata, sed quia ex pluribus hoc peccatum procedit. Nec etiam obstat, quod diversis praeceptis peccandi voluntas, et opus peccati prohibentur, ut de furto vel adulterio : quod a simili patet de charitate, quae cum una sit, diversis tamen mandatis est praecepta. Transeunte autem actu peccati simul et peccandi voluntate, peccatum tamen reatu ad poenam obligante, manere dicitur. Notandum etiam, quod omne peccatum si mortale est, provenit aut ex cupiditate male incendente au ex timore male humiliante, et fit aut verbo aut facto, aut cogitatu. Et hoc aut in Deum, aut proximum, aut seipsum. Dicitur autem peccatum a facto, delictum vero a facti omissione. Insuper peccatum in septem cap. Greg. partitur, scilicet inanem gloriam, iram, invidiam, acediam, avaritiam, gastrimargiam atque luxuriam : ex quibus mortiferae corruptelae omnes quasi ex fontibus quibusdam manant. Unde et capitalia vocantur, nec tamen per hoc minus recte ex superbia similiter et avaritia omnia mala oriri dicuntur diverso respectu.
