Distinctio XXVI — Livre II — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre II
DISTINCTIO XXVI
Periocha
Hoc opus humanum merita bonitate deorum est,
Praevia quod vestit gratia, quod sequens.
Duplicem deus gratiam libero confert arbitrio, operantem scilicet, qua voluntatem praeparat, ut bonum veIis, et cooperatem, ne frustra, sed effectualiter velit. Hinc male sentit haereticus, putans hominem posse et velle bona operari ex libero arbitrio sine gratia, cum dicat Apostolus. Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei. Neque enim ideo deus alicuius miseretur, qua velit et currat : sed ideo is vult et currit, quia Deus sui miseretur : ita ut totum Deo tribuatur, qui hominis voluntatem praevenit et praeparat adiuvandam, et adiuvat praeparatam ad efficaciter operandum : sicque gratiam comitatur bona voluntas, non gratia voluntatem. At eadem gratia quae dicta est operans et cooperans, quandoque et praeveniens et subsequens nominatur. Quae operans seu praeveniens, fides cum dilectione coniuncta, voluntatem bonam non quidem tempore, sed natura, et quasi causalitate praecedens, ab ipsa voluntate non aliquo merito aequiritur, sed a Deo gratis datur, habita tamen gratia, et ipsa voluntas cum eadem multa alia Dei dona praecedit. Denique et (ut ex verbis Augustini colligitur) gratiam praevenientem et operantem, qua bona in homine voluntas praeparatur, bona quaedam ex Dei gratia et libero arbitrio praecedenter, quaedam etiam ex solo libero arbitrio, scilicet ut videamus bonas esse Dei iustificationes : deinde ut eas desiderare concupiscamus, et tunc tandem faciente gratia earum delectet operatio.
