Distinctio XXXVI — Livre II — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre II

Distinctio XXXVI

DISTINCTIO XXXVI

 

Periocha

Saepe scelus sceleri comes indivisus adhaeret,

Ut fiat sceleri poena subinde scelus.

 

Unius peccati poenam esse peccatum aliud, ex utriusque testamenti scriptura ostendi potest, ut quod Genesis dicit nondum completa esse peccata Amorreorum. Et Apocal. : Qui in sordibus est, sordescat adhuc, et sic de aliis, ut in literra. Est autem hoc intelligendum de peccato, non in quantum tale : quia sic est malum : nec est a deo, sed in quantum corruptio quaedam est sequens peccatum. Et licet esse corruptionem omni peccato conveniat, non tamen omne est poena peccati : sed illud tantum, quod ab alio causatur, et est effectus ipsius. Absurdum tamen non est, si quis dicat etiam alia quadam peccata poenas esse eorum quorum effectus non sunt, sed essentialiter esse aliorum poenas, ut de rebellione carnis Augustmus dicit. Sed et ira, invidia, superbia et similia, spiritualem quandam poenam annexam habent, quae tamen peccatum non est. Cum autem Augustinus dicat peccata quaedam fieri ex necessitate : Hieronymus vero dicat semper in hominum esse potestate peccare vel non peccare : non tamen intelligendi sunt sibi contradicere, cum ille de venialibus, hic vero de mortalibus loquatur gratiae auxilio succurrente, vel de statu ante peccatum vult intelligi. Sunt igitur actus aliqui boni quidem essentia : mali autem in quantam deordinati, ut peccata : aliqui vero boni sunt ex genere, ut opera misericordiae : quidam etiam absolute boni sunt ex causa et fine, et hi sunt perfecte boni.