Distinctio XLIV — Livre II — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre II

Distinctio XLIV

DISTINCTIO XLIV

 

Periocha

Omnis ut aeterno venit ex autore potestas,

Patrandi sceleris sic venit ipse vigor.

 

Opinati sunt quidam peccandi potentiam a Deo non esse : sed a nobis ipsis et diabolo : a Deo autem nobis esse tantum recte actionis potentiam, sicut de mala voluntate dicitur. Sed hoc scripturis contrarium est, ex quibus constat potentiam omnem, non modo bene agendi, verum etiam peccandi, a Deo fore. Non enim est potestas (secundmn Apostolum) nisi a Deo. Ad quod et alia pleraque astipulantur, ut in littera. Neque vero per hoc malitia voluntatis, sed potestas qua male agens, volens abutitur, a Deo esse dicitur. Nec cuiusquam rei potestas aliunde esse potest, nisi a Deo aequo, quamvis aequitas illa nos lateat. Hic nec valet quod in oppositum dici posset : Ergo potestati tyranni vel diabolo non est resistendum, eo quod Apostolus dicit : Qui potestati resistit, dei ordinationi resistit. Etsi enim semper obediendum sit subdito ipsi potestati, non tamen abusui eius, qua contra Deum potestas aliqua praecipit. Nam tunc praecipiente contempto, ipsi deo est obtemperandum.

 

 

Libri secundi finis.

Section précédente
Section 44 sur 44