Distinctio VI — Livre II — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre II

Distinctio VI

DISTINCTIO VI

 

Periocha

Obscurum quamvis habitet malus aera daemon,

Attamen hunc poterit vincere castus homo.

De omnibus angelorum ordinibus aliqui ceciderunt, inter quos supremus omnium Lucifer, propria excellentia male conspecta, supremus omnium lucifer, propria excellentia male conspecta, cecidit primus. Atque hi in hunc aerem caliginosum usque ad iudicii diem detrusi sunt, quali ad locum ob eorum tenebrositatem ipsis debitum, et ob exercitium nostrum. Ultimo autem ad infernum detrudentur. Ac usque iudicii diem tam inter bonos quam malos officia praelationis et subiectionis permanent, ubi et mali a vitiis, in quibus tentant, quandoque denominant. Est autem verisimile, quotidie aliquos daemonum ad infernum descendere, ad animas illic cruciandas deducendum. Lucifer vero ibi religatus a quibusdam putat ab eo tempore, quo a Christo victus est, circa tempora Antichristi solvendus. Quidam tamen ab initio peccati sui illic eum fuisse dicunt. Sed et alii daemones cum a nobis vincunt, tentandi potestatem amittere videntur : et hoc maxime in vitio, cuius resistentia victi sunt.