Distinctio XXX — Livre II — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre II

Distinctio XXX

DISTINCTIO XXX

 

Periocha

Ut generis nostri primo deducta parente,

Est caro, sic primae vulnera carnis habet.

 

Id peccatum, quod (iuxta Apostolum) per primum hominem in mundum intravit, non actuale, ut quidam volebant, sed originale debet intelligi. Quod nec solum imitationis exemplo, ut Pelagiani dicebant, ut sic sit actuale cuiuslibet, sed vitio propagationis in posteros pervenit. Est itaque hoc peccatum secundum veritatem culpa quaedam a primo parente per originem in posteros traducta. Quae quidem non est actus hominis, sed concupiscentia quaedam viciosa habitualis, concitans in ipso desideria pravitatis. Quae iam dicitur languor naturae, iam lex membrorum, iam fomes peccati, iam lex carnis, concupiscentia, concupiscibilitas vel tyranus. Quod quidem peccatum ex inobedientia primi provenit parentis, in quo voluntarium fuit, licet posteri necessario ipsum incurrant. Alii enim homines secundum corpora fuerunt in Adam per seminalem rationem, et ex eo lege propagationis descenderunt. Quod autem Magister adjicit de alimento in humani corporis veritatem nihil transire, et id quod de ipsius veritate est, in Adam actualiter fuisse non tenetur.