Distinctio V — Livre II — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre II
DISTINCTIO V
Periocha
Mox est spiritibus male suada superbia quosdam
Damnavit, reliquos constabilivit amor.
Post creationem suam angeli quidam creatori amore adhaerentes per gratiam illuminati sunt : alii vero ab eo aversi, excaecati : non quasi obcaecationem deus eis immiserit, sed quia gratiam ipsis non apposuit. Per dictam autem conversionem hi facti sunt iusti, scut per aversionem alii peccatores. In hac etiam sua conversione boni gratiam cooperantem acceperunt, sine qua scilicet ad meritum vitae nemo proficit. Nam gratia iustificante non indigebant, eo quod mali nunquam fuerint. Unde quod boni conversi sunt a bono quod habebant, ad bonum quod non habebant, ex gratia ipsis provenit. Haec autem gratia licet malis collata non fuerit, non tamen per hoc excusari poterant : quia quousque eis conferretur, stare nolebant. Aliis autem dicentibus, quod boni per gratiam eis collatam beatitudinem tunc meruerint, aliis vero quod non, sed magis per ea quae modo circa nos faciunt. Magister dicit sibi hoc ultimum magis placere. Quanquam caeteri doctores primum magis amplectuntur.
