Distinctio X — Livre II — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre II

Distinctio X

DISTINCTIO X

 

Periocha

Angelus ad nostras quoties delabitur oras,

Officio proprium nomen habere solet.

 

De angelorum missione et assistentia opiniones sunt. Nam quidam aliquos mitti putant, alios vero nunquam, sed semper assistere, iuxta Danielis et Dionysii autoritatem. Alii vero omnes mitti dicunt, eo quod ad Esaiam de Seraphin (qui supremus ordo dicitur) aliquis missus legatur, et Apostolus omnes eos administratorios spiritus esse commemorat. At his contrarium est, quod unus tantum ordo angelorum, id est, nuntiorum dicitur. Ad quod tamen dicunt, omnes angelos dici quando mittuntur. Nam ab officiis angeli et daemones nomina sortiuntur, ut de Michaele et Gabriele ac similibus patet. Similiter de daemonum nominibus, qua lia sunt diabolis, Sathan, Belial, et similia. Unde hi autoritates, et Danielis et Dionysii exponere nituntur. Sed extra textum notandum, quod Neoterici primani communiter affirmant opinionem. Unde et Magister alios esse dicit, qui omnes propter primos tres ordines mitti dicunt. Et hi Seraphin ad Esaiam missum, dicunt non de ordine supremo fuisse, sed sic dictum propter inflammandi officium. Angeli autem et administratorii spiritus omnes dicuntur, quia superiores mediis, et hi infimis denuntiant quod ad homines perferant. Vel certe per omnes non nisi eos qui de inferioribus sunt, intelligi conveniet.