Distinctio XXVII — Livre II — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre II
DISTINCTIO XXVII
Periocha
Omne licet meritum capiat devota voluntas,
Hoc tamen in primis gratia sola parit.
Una est estentialiter gratia operans, et cooperans, secundum diversos effectus aliter et aliter nominata. In quantum enim voluntatem a malo liberat, operans dicitur : in quantum autem eandem adiuvat ad bonum ulterius faciendum, cooperans appellatur. Sunt autem hominis tria bonorum genera, magna scilicet, ut virtus, quibus nullus homo male uti potest : minima, ut bona temporalia : et media, ut potentiae animae, quibus ultimis duobus et bene et male homines uti possunt. In mediis, autem bonis etiam liberum arbitrium continetur, cuius etiam bonus usus, virtus est : quae in magnis bonis computatur, quae omnia a Deo esse constat. Proprie tamen virtus non est actus, vel usus, sed bona mentis qualitas, qua recte vivitur, et qua nullus male utitur, quam Deus solus in homine operatur : quod secundum Magistrum de virtute intelligitur infusa, quod de virtute iustitiae et fidei aperte ex scripturis probatur, sic quod virtus non est animi motus, vel affectus, sed qualitas seu habitus. Quod et de gratia censeri debet, cum ipsa quoque virtus quandoque nominatur. Quamvis autem nullum sit in homine meritum sine libero arbitrio, principalis ramen merendi causa est gratia gratum faciens, qua voluntas hominis sanatur et iuvatur. Unde ex gratia et libero arbitrio bonus animi motus, et meritum procedit. Unde et per gratiam virtutes mereri recte dicuntur, ex quarum actibus iuste vivimus. Hinc quod supra dictum est, usum liberi arbitrii virtutem esse, pro actu virtutis est accipiendum. Hinc etiam male opinati sunt, qui fidem et charitatem, et similes motus animi fore dicebant, cum sint virtutes animum ad actum moventes : iuxta quod et verbum Augustini accipiendum est, quia dicit fidem esse credere quod non vides : hoc est, fides est virtus movens ad credendum id quod non vides.
