Distinctio XXV — Livre II — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre II
DISTINCTIO XXV
Periocha
Arbitrii foedo pulcherrima munera lapsu
Primi hominis quodam sunt temerata modo.
Apud philosophos liberum arbitrium dicit esse liberum de voluntate iudicium, eo scilicet quod libere ad hoc vel aliud moveri possit, et hoc respectu futurorum contingentium. Quod quidem aliter est in Deo, scilicet ab omni servitude peccati liberum : et in angelis beatis, scilicet per gratiam confirmatum : et in nobis scilicet flexibile ad bonum et malum. Nam et in nobis secundum status diversos diversa quoque invenitur libertas. In statu namque primo potuit homo et peccare, et non peccare, in beatitudine non poterit peccare. Ante reparationem non potest non peccare mortaliter, post reparationem si peccet veniaiiter, certe potest non peccare mortaliter adiatrice dei gratia. Unde patet, per peccatum vulneratum esse liberum arbitrium, quantum attinet ad naturalia : et spoliatum, quantum ad gratuita : a quibus sine gratia reparari on potest, sicut in simili patet de occiso. Est autem triplex libertas, scilicet a coastione, quae manet homini semper et a miseria, et hanc libertatem habuit in statu primo, et habebit in gloria : et a peccato, quam per gratiam assequitur in via. Carentia autem iustitiae, non libertas, sed servitus est dicenda. Quamvis autem et posse in bonum et malum, utrumque sit a libero arbitrio, tamen alterum habet ex se : primum autem a gratia, sine qua ad bonum non potest anniti nisi admodum debiliter. Hinc et liberum arbitrium per peccatum quodam modo corruptum est et imminutum, eo quod ante peccatum potuit sine difficulta te moveri ad bonum, post aut non sic. Neque enim libertas natnrae, seu a coactione sufficit ad bonum agendum, nisi gratia concurrente. Nempe non est currentis, nec volentis, sed dei per gratiam miserentis.
