Distinctio XIV — Livre II — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre II

Distinctio XIV

DISTINCTIO XIV

 

Periocha

Hinc firmamentum statuit, mox dispulit undas,

Protulit et quarto lumina magna die.

 

Secunda die deus fecit firmamentum, quod secundum Bedam dicitur caelum sydereum, quod quidem secundum scripturas habet aquas supra et subtus se, quod qualitercumque fiat, divinae certe virtuti possibile non dubitatur. Est autem firmamentum a firmitate dictum, sine moveatur sine non. Nam etiamsi moveatur secundum substantiam, tamen est firmum : quod si non moveatur, possibile tamen est sydera in ipso moveri. Extra textum tamen dicendum est ipsum una cum syderibus fixis moveri, planetas autem singulos, suos habere orbes cum quibus moveantur.

Die vero tertia deus aquas quae sub caelo sunt in unum locum congregavit : ubi tunc alia corpora clariora apparuerunt, herbae et ligna fructifera producta sunt. Dicta autem aquarum congregatio, facta est aut aquas inspissatis, aut partim terrae concavitates intrantibus, quae et occultis meatibus sibi continuantur. Cum autem praecedentibus diebus opus suum post creationem ipsius deus distinxerit, sequentibus tribus diebus ipsum ornavit.

Nam die quarta ornatum est firmamentum sole, luna et stellis, ut per eas : illustretur pars inferior mundi, per quorum et motum, tempora, dies, et anni designantur, etc.

Quinta vero die aër volatilibus, et aqua piscibus ornatum acceperunt, et sexta demum die terra iumentis, reptilibus et bestiis ornata est, post quae ultimo factus est homo, de terra quidem formatus, sed ad caelum possidendum ordinatus.