Distinctio XI — Livre II — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre II
DISTINCTIO XI
Periocha
Mox puerum postquam liquido caput intulit orbi,
Custodes subeunt, hic bonus, ille malus.
A nativitate sua quiuis homo angelum habet bonum pro sui custodia, habet et malum pro exercitio. Et cum omnes angeli boni nostram velint salutem, specialiter tamen ille qui alicui deputatus est, sic et specialiter malus ille plus aliis eundem ad malum incitat. Utcumque autem sit de maiori numero angelorum vel hominum, bonorum, sive malorum, certe singuli homines actu viventes, singulos habere possunt angelos pro sui exercitio vel custodia. Quamvis et pluribus hominibus unus deputari possit, et eis sufficere, et unum angelum possibile sit plures homines successive custodire. Proficiunt autem secundum quosdam (quod et Magister magis approbat) omnes angeli usque ad diem iudicii, tam in merito, quam in praemio, hoc est, in dei cognitione et dilectione. Tametsi alii oppositum defendunt, quod scilicet quantum ad praemium spectat, non proficiant, idquibus autoriratibus Gregorii et Isidori, quas tamen Magister solvit. Sed solutione illa non obstante, quod in praemio, saltem essentiali, proficiant angeli, non tenetur.
