Distinctio XVI — Livre II — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre II
DISTINCTIO XVI
Periocha
Optimum ad exemplar praestans homo factus, imago
Unius et trini dicitur esse dei.
Quod scriptura narrat deum dixisse, faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, intelligendum est, locutum patrem ad filium et spiritum sanctum, non autem ad spiritus quoscumque creatos. Nam aliorum spirituum ut angelorum, non est eadem imago cum deo. Neque homo factus est ad imaginem unius personae, sed totius trinitatis. Unde falsum est, quod quidam dixerunt per imaginem filium intelligi debere, et non hominem. Neque approbatur quod alii dicunt per imaginem intelligi filium, et per similitudinem spiritum sanctum. Est ergo homo factus ad trinitatis imaginem secundum naturam, scilicet anima : et ad similitudinem, quo ad superaddita, ut sunt virtus et innocentia. Dicitur autem filius imago patris, non ad imaginem : quia non creatus, sed natus aequalis est patri, et in nullo dissimilis. Homo vero imago dei et ad imaginem dicitur, quia non aequalis et creatus : et per hoc longe distans a modo existendi imaginem, quomodo filius est.
