Distinctio XVII — Livre II — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre II
DISTINCTIO XVII
Periocha
Primus homo validi sub tempora conditus aeui,
Delicias tenuit quas paradisus habet.
Animam hominis Deus non de sua substantia inspiravit, nec faucibus aut manibus corporis, sed eam de nihilo creando, et corpori de terra facto admodum flatus indendo. Et utcumque sit de primi hominis anima, de aliis tamen certum est quod in corpore creantur, et sic creando infunduntur, et infundendo creantur. Est autem homo non virtute naturae, sed divina in aetate virili et extra paradisum creatus : et sic positus in paradisum, ut sic quia inde pellendus erat, agnosceret ex gratia, non ex natura illic se fuisse. Qui quidem locus licet secundum quosdam sit corporalis praecise, secundum alios autem spiritualis, potest tamen dici esse utrunque. Corporalis enim est locus a terra habitabili longe distans, altitudine usque ad globum lunarem pertingens, gerens spiritualiter typum ecclesiae praesentis vel futurae. In quo erant ligna diversa, inter quae unum fuerat dictum lignum vitae, cuius fructus divinitus acceperat virtutem conservandi a morte et infirmitate. Fuerat autem et ibi lignum scientiae boni et mali, quod sic ab eventu dictum est dum homo de eo prohibito gustans, boni et mali distantiam experimento didicit.
