Distinctio XXXI — Livre II — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre II

Distinctio XXXI

DISTINCTIO XXXI

 

Periocha

Est caro quae miseram conspurcat origine prolem,

Nempe animam soboli non dat origo sequax.

 

Contrarium est fidei catholicae, quod quidam opinati sunt, originale peccatum trahi secundum animam, non solum secundum carnem : dicentes animam quoque esse ex traduce, quae tamen secundum veritatem ex creatione est, ut superius patuit. Trahitur aute originale a parentibus secundum carnem, eo quod in servore libidinis concipitur, et in corpus formatur, ex cuius contactu infusa anima et ipsa polluitur, fitque rea concupiscentiae illius, quae supra originalis vocatur. Quod quidem dicitur manere in carne, non sicut in subiecto, cum ipsa culpae subiectum esse non possit, sed sicut in causa ipsum virtualiter continente. Est itaque ipsum originale quidam carnis defectus et foeditas, quae ipsius vitium et corruptio recte dici potest, quam et in carne ante animae infusionem esse, hinc patet, quod ipsa infusa illico commaculatur. Nec mirum filios originale trahere a parentibus baptizaris, quorum iam originale dimissum est, cum et ab homine circumciso filius habens praeputium nascatur, et ex grano purgato nascatur arista. Vocatur autem originale hoc peccatum, eo quod ab origine sua proles ipsum contrahit, faciente hoc carnis seminali commixtione libidinosa.