Distinctio XXXII — Livre II — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre II

Distinctio XXXII

DISTINCTIO XXXII

 

Periocha

Sit purgata sacro quamvis baptismate culpa,

Non tamen insano fomite membra carent.

 

Remittitur in baptismo originale, quantum ad culpa, quamvis concupiscentia etiam post baptismum remaneat, quae tamen per ipsum minuitur et debilitatur, sicut in actuali peccato reatus manet actu transeunte, ut in homicidio vel consimili. An vero etiam ipsa caro a foeditate quam conceptione contraxit, baptismo liberetur, quidam contraria sentiunt : ubi et Magister declinat ad partem affirmativam. Doctores vero alii oppositum tenent. Dictae autem concupiscentiae Deum causam esse, in quantum poena, non est dubium : licet in quantum culpa est, a diabolo sit et a primo peccante. Imputatur insuper animae originale, non quasi in sui infusione carni maculatae condelectetur. Etenim sic actuale peccatum esset : sed ob id quod primi hominis anima peccatrix carnem infecit, a qua ulterius anima prolis inficit. Est autem peccatum originale necessarium, pro eo quod vitari non potest : at voluntarium est ideo, quod ex primi hominis voluntate processit, unde et alii idipsum contrahunt. Quo non obstante deus animam carni coniungit secundum suae beneplacitum voluntatis, ut sic salvetur propagationis humanae institutio. Ex quibus et patet animas du corporibus infunduntur, non omnino tales manere, quales a deo creantur, cum ex mundis fiant inquinatae. Quae nec aequales a deo creantur, sed aliae aliis in naturalibus quoque potiores.