Distinctio XLI — Livre II — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre II
DISTINCTIO XLI
Periocha
Non satis est fecisse bonum, nisi feceris apte,
Is solus meritum, qui bene fecit habet.
Non omnis infidelium actio peccatum est, sed multa in genere bona operari possunt etiam fide carentes, quamvis per huiusmodi vitam beatam non mereatur, utpote extra gratiam facta. Bonum namque multipliciter dicitur : quandoque scilicet quod est licitum, quandoque quod utile, quandoque etiam quod est aut signum boni, aut speciem boni habet. Aliquando autem hoc bonum dicitur, quod dignum est remuneratione vitae, quo quidem modo licet carentes fide bonum agere non possint, praecedentibus tamen possunt modis. Unde et opinio contraria non valet. Porro peccatum omne voluntarium est, ita quod sive actuale sit mortale, sive veniale, imo et originale, voluntas tamen aliquo modo in eo concurrat : quod cum in originali minus videatur, voluntarium tamen fuit in voluntate primi parentis. Denique et sic voluntarium est peccatum, ut non solum actus malus peccatum dicatur, verum et ipsa voluntas qua peccatur, peccati nomine per Augustinum censeatur, seu peccatum dicatur.
