Distinctio XXXIV — Livre II — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre II
DISTINCTIO XXXIV
Periocha
Haec mala quae primum nimis infecere parenrem,
Non nisi principio desiliere bono.
Origo et causa prima, primi peccati res bona fuit, cum ante id malum nullum extiterit, et hoc in primo angelo peccante initium cepit. Sequentium tamen peccatorum causa fuit prima voluntas mala. Ac per hoc causa peccati prima bona est, non autem secundaria et proxima. Omne quoque malum sive poenae, sive culpae, in bono esse oportet, nec subiectum mali esse potest nisi bonum, cum malum non sit nisi boni corruptio seu privatio. At ubi bonum non est, ibi nec eius privatio. Ac per hoc nec malum esse potest, ut nec morbi aut vulnera sunt nisi in corporibus. Hinc cum homo malus dicitur, perinde est, ac si dicatur bonum malum. Nec habet ibi locum dialecticorum regula de contrariis, quae in eodem non simul existunt, quamvis in aliis contrariis tenere comperiantur. Neque etiam contra est quod propheta imprecatur. Vae dicentibus bonum esse malum. Hoc enim intelligitur de eo, qui causam qua quis bonus malus efficitur, ut fornicationem, bonam dicit non autem, qui dicit hominem natura bonum ex vitio malum esse.
