Distinctio XXIV — Livre II — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre II

Distinctio XXIV

DISTINCTIO XXIV

 

Periocha

Arbitrium, summae partem rationis amoenam,

Quo mala vitaret, primus habebat homo.

 

Habuit protoparens ex ipsa sui creatione recte voluntatis auxilium, quo resistere malo potuit, licet non mereri : alioqui si hoc non habuisset, non fuisset ipsi imputabile peccatum. Hinc suit voluntas illa recta per mali carentiam. Nec sequitur, per eam malo resistere potuit, ergo et mereri, cum hoc ipsum resistere sit mereri. Hoc enim non in primo homine, sed in nobis locum habet, quam ad malum incitamur,  quod in innocentiae statu non fuit. Fuit autem auxilium hoc, ipsum liberum arbitrium gratia adiutum, quod quidem est facultas voluntatis et rationis, quo et bruta animantia carent, ut quae sensum tantum habent et sensualitatis appetitum. Nam id quod cum brutis commune habemus, per rationem excedimus. Quae et in portionem superiorem et inferiorem dividitur, non quasi duae sint potentiae, sed propter distincta potentiae vnius officia, quae sunt intendere aeternis, et disponere temporalia. Contingit autem in nobis peccatum ad instar peccati primorum parentum, ut scilicet vice serpentis habeatur sensualitas, ratio inferior vice mulieris, et superior viri. Motus ergo peccati si in sola sit sensualitate, erit venialis : quod si ad superiorem rationem perveniat, sit mortale, et hoc est virum comedere. Si vero in inferiori sit, nec diu teneatur, sed statim repellatur, manet veniale, at si ibidem diu voluntarie teneatur, erit item mortale, etiam si persicere nolit, et hoc est comedere mulierem. Advertendum quoque quod ratio inferior quandoque pro ipsa sumitur sensualitate, quod inter legendum autores perpendi debet.