Distinctio IV — Livre II — Arnold de Wessel
Arnold de Wessel - Livre II
DISTINCTIO IV
Periocha
Non miser aut foelix primo fuit angelus aevo,
Conscius eventus nec fuit ille sui.
Neque in beatitudine, neque in miseria angeli creati sunt, eo quod miseria non est, nisi sit peccatum, in quo ipsi creati non sunt. Neque etiam boni angeli status sui certitudinem habuerunt, sicut nec alii post lapsi, illius sui lapsus praescii fuerunt. Quamvis autem beatus Augustinus bonos praescios suae confirmationis fuisse dicere videatur, hoc tamen (ut ex verbis suis patet) non assertive, sed inquirendo potius dicit. Possunt autem dici angeli creati perfecti et imperfecti : perfecti quidem pro illo statu et tempore, quia habebant quicquid ille requirebat status. Imperfecti autem respectu eius cuius erant capaces : ut quod adhuc eis restabat conferendum. Quo tamen etiam accepto, a perfectione divina in infinitum distant.
