Distinctio XXXIII — Livre II — Arnold de Wessel

Arnold de Wessel - Livre II

Distinctio XXXIII

DISTINCTIO XXXIII

 

Periocha

Multa licet nostros damnent errata parentes,

Sola tamen pueris tristis origo nocet.

 

Actualia parentum suorum vel etiam priorum, parvuli ab origine non contrahunt : Nam alioqui non esset mitissima poena eorum, qui sine baptismo in originali decedunt, ut tamen Augustinus asserit. Quamvis autem idem in quibusdam dicere videatur, eos etiam actualia parentum contrahere, hoc non assertive sed magis inquisitive dicit. Quod etiam in psalmo dicitur : In iniquitatibus conceptus sum, non est illi contrarium. Ibi enim plura lepro singulari iuxta morem scripturae ponitur. Quanquam etiam priorum parentum peccatum maximum intulit nocumentum, non tamen fuit omnium gravissimum, ut patet de peccato in spiritum sanctum, quod nec in futuro remissibile dicitur. Denique quod totam naturam corrupit, non ratione gravitates suae provenit, sed quia in Adam tota tunc consistebat humana natura. Quod etiam maiora damna intulisse dicitur, non quo ad poenam aeternam, sed quo ad defectus ex eo sequentes, accipi debet. Porro in filiis parentum peccata non puniuntur, nisi in quibus eorundem filii imitantur nequitiam. Et sic intelligi oportet scripturas, quae dicunt filiis parentum peccata visitari. Nam et alia scriptura dicit, Filius non portabit iniquitatem patris.