Distinctio XXXVII — Livre IV — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre IV

Distinctio XXXVII

DISTINCTIO XXXVII

De impedimentis quae omnino faciunt illegitimum matrimonium contrahendum cum omni, propter ecclesiasticam institutionem.

 

 

A. In quo ordine nequeat fieri coniugium ?

 

DIVISIO TEXTUS.

Sunt igitur quidam ordines, etc.

Hic agitur de impedimento ordinis : et non sunt in ista distinctione nisi duo parva capitula,

quorum primum est de impedimento ordinis ;

secundum, de interfectoribus suarum coniugum, et incipit ibi, B : His adiciendum est de percussoribus, etc.

 

Circa primum autem capitulum quaeruntur septem.

Primum est, an ordo impediat matrimonium contrahendum, et dirimat contractum ?

Secundum, utrum sit locale et temporale impedimentum, vel perpetuum et generale ?

Tertium, utrum omnis ordo hoc facit, vel quidam, et quis sit ille ?

Quartum, de eo qui habens uxorem, uxore consentiente, est ordinatus, utrum ipsa uxor teneatur intrare religionem ?

Quintum, de eo qui ordinatus est uxore nesciente vel reclamante, utrum aliquod praeiudicium sit factum uxori ?

Sextum, de clericis orientalibus qui ordinantur, utrum reclamantibus uxoribus possint ordinari ?

Septimum, de uxoribus orientalium, qui volentibus uxoribus sunt ordinati, utrum post mortem clerici mariti ad perpetuam teneantur continentiam ?

 

 

ARTICULUS I.

An ordo impediat matrimonium ?

 

Ad primum sic proceditur :

  1. Sacramentum non est contrarium sacramento : sed nihil impedit aliud, nisi quod est contrarium ei : ergo videtur, quod sacramentum non impedit sacramentum : ergo nec ordo matrimonium.
  2. Item, aut ordo impedit ex se, aut ex adiuncto. Non ex se : quia sic omnis ordo impediret, quod falsum est. Si autem impedit ex adiuncto, hoc non est nisi votum castitatis : ergo non debet assignari speciale impedimentum matrimonii, sed sub voto contineri : ergo specialis tractatus non debuit esse de isto impedimento, sed in sequenti distinctione sub impedimento voti debuit contineri.
  3. Item, typus et veritas sibi respondent : ordo autem veteris legis erat typus ordinis novae legis : ergo respondet sibi : sed constat, quod sacerdotes Veteris Testamenti habebant et ducebant uxores in ordine existentes : ergo et in Novo possunt hoc facere : ergo ordo non est unum de impedimentis matrimonii.
  4. Item, si ordo impedit matrimonium, aut hoc est ratione prolis, aut ratione fidei, aut sacramenti, aut ratione concubitus qui est in matrimonio. Si ratione prolis : ergo proles haberet contrarietatem ad ordinem, quod falsum est, cum a Domino sit imperatum, quod crescant homines et multiplicentur. Similiter constat, quod nec ratione fidei, nec ratione sacramenti. Si dicatur ratione actus hoc esse, hoc etiam non est, nisi quia contrariatur actus divinus. Sed contra : Maxime divino non contrariatur, scilicet participationi Eucharistiae, quia matrimonio iuncti percipiunt Eucharistiam : ergo non contrariatur ei minus divinus : ergo non contrariatur : ergo ordo non impedit matrimonium.
  5. Item, videtur quod etiam promoveat : quia ordo constituit in iure Christi qui est sponsus Ecclesiae fecundans ipsam gratia ad bona opera : ergo congruit ipsum exprimere hoc in figura : sed figura huius est habitus uxoris, ut dicitur, ad Ephes. V, 22 et seq. : ergo videtur, quod congruit ordinatos sacris ordinibus habere uxores : ergo ordo non impedit matrimonium, sed potius matrimonium facit ordinatum meliorem.

 

In contrarium huius est,

  1. Quod dicitur, Isa. LII, 11 : Mundamini, qui fertis vasa Domini. Si enim hoc in Veteri Testamento imperabatur, multo magis in Novo est tenendum : sed coitus matrimonii est cum immunditia quadam mixtus : ergo ille qui fert vasa Domini et ipsum Dominum, non debet esse obnoxius ad coitum : ergo nec coniunctus debet esse matrimonio.
  2. Item, cogitare tantum quae Dei sunt, et dividi ad cogitandum quomodo placeat uxori, et quae mundi sunt, et quae dicuntur, simul esse non convenit : sed divinis obsequiis deputatus, debet tantum cogitare quae Domini sunt : ergo non debet ipse esse obnoxius ad cogitandum quae sunt uxoris et mundi : sed existentes in sacris ordinibus, divinis obsequiis sunt mancipati : ergo, etc. : ergo non debent habere uxores, quia habens uxorem, sic est divisus, ut dicit Apostolus, I ad Corinth. VII, 33.

3 Item, sicut patet, numer. XVIII, 8 et seq., Dominus interdixit ne levitae possessionem haberent, sed libere eis ministrarentur aliorum labores, ne laboribus impediti possent minus vacare obsequiis divinis : sed magis abstrahit ab obsequio divino cura uxoris et domus, quam cura colendorum agrorum : ergo cum sit necessitas temporis, magis convenit ministris altaris interdici uxoris curam et domus, quam colendarum terrarum : sed in Novo Testamento non est necessitas se propagandi ulterius, ut supra probatum est : ergo in Novo Testamento convenit legem continentiae indici ministris altaris.

  1. Item, sicut dicunt Philosophi, studium altarum scientiarum quaerit abstractionem a carne : sed altissima scientia est lex divina : ergo studentes in ipsa debent abstrahi a carne : sed omnes ministri altaris tenentur studere in illa : ergo, etc. : sed nullus est melior modus se abstrahendi a carne, quam per legem continentiae : ergo videtur, quod convenit eis legem continentiae indicere.
  2. Item, Augustinus in libro de Civitate Dei, inducit Apuleium dicentem, quod Deum deorum vix aliquis nisi maxime a carne separatus sit, mente conspicere possit : constat autem, quod sacerdos maxime mente conspicere debet Deum : ergo per legem continentiae maxime decet eum a carne esse abstractum.

 

Responsio. Dicendum, quod ultimae rationes probant, quod congruit ordinem sacrum impedire matrimonium : sed tamen non est necessarium : et hoc est concedendum. Unde ordo de se congruitatem habet continentiae : sed necessitas continentiae causatur a rationali constitutione Ecclesiae.

 

Ad primum ergo sciendum, quod ordo in quantum est sacramentum, non impedit matrimonium, sed ex annexo, scilicet immunditia coitus, et distractione ad curam uxoris et puerorum. Unde licet sacramentum sacramento non contrarietur, tamen annexum uni sacramento, potest non convenire actui et officio alterius sacramenti, et ita impedire ipsum.

Ad aliud dicendum, quod ordo habet aliquid rationis impediendi etiam praeter votum, quia incongruitatem habet, ut patet in omnibus rationibus ultimo inductis. Et ita patet, quod est speciale impedimentum, vim trahens ab institutione Ecclesiae. Nec est simile de ordinibus non sacris : quia ratione sanctitatis istius ordinis ordo iste habet incongruitatem ad ea quae sunt matrimonii : licet tamen sanctitas illa sit ordini substantialis, quia est sanctitas officii, et actus qui est circa altare.

Ad aliud dicendum, quod perfectior est veritas, quam typus et figura : et ideo plus invenitur in veritate, quam in typo. Et obiectum illud bene tenet de figura perfecta : sed non in omnibus fuit figura, quia ordo in Veteri Testamento tantum fuit figura ordinis Novi, et non fuit ordinatus figura ordinati, quia illi sacerdotes serviebant in propagine carnis tempore paucitatis fidelium : sed isti sunt tempore propaginis spiritualis.

Ad aliud dicendum, quod matrimonium non impedit ratione substantiae, aut effectus qui est triplex bonum matrimonii, sed ratione eius quod dictum est.

Ad id quod contra obicitur, dicendum quod multo minus est communicare, quam consecrando efficere corpus Domini, et sibi commisso populo intendere in divinis : et ideo illa obiectio non procedit.

Ad aliud dicendum, quod non promovet, sed impedit, ut dictum est : et hoc quod obicitur, peccat secundum aequivocationem : quia metaphorica est similitudo illa, et non ad litteram referenda, et est ac si obiceret, ridens est laetus : pratum ridet : ergo pratum est laetum.

 

 

ARTICULUS II.

An ordo sit impedimentum matrimonii locale, temporale, particulare vel universale, ubique et semper ?

 

Secundo quaeritur, utrum istud impedimentum sit locale, temporale, particulare vel universale, vel ubique et semper generaliter ?

Videtur autem esse locale : quia non ubique impedit, sed tantum in Ecclesia occidentali : ergo, etc.

Similiter videtur temporale : quia non semper impedivit, cum Petrus legatur uxorem habuisse, et Philippus et alii quidam Apostoli et Episcopi.

Similiter videtur esse particulare : quia non omnis ordo impedit, sed quidam : quatuor enim primi non impediunt matrimonium : ergo videtur, quod sit locale, temporale, et particulare.

 

In contrarium huius est :

  1. Quod enim naturale est alicui, ut dicit Aristoteles, ubique convenit ei, sicut ignis in Perside, et in Graecia comburit : sed naturale est ordini impedire matrimonium : ergo ubique debet impedire. Prima probata est per Aristotelem in secundo Ethicorum. Secunda autem Probatur per omnes rationes inductas in praecedenti articulo ad hoc, quod ordo impedit matrimonium.
  2. Item, sicut dicit Glossa super epist. I ad Corinth. VI, 12 : Statuta Ecclesiae habent auctoritatem a generalitate : sed istud est statutum Ecclesiae habens auctoritatem : ergo est generale : non ergo est locale : propter hoc enim dicit Apostolus, I ad Corinth. XIV, 33 : Sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.
  3. Item, Boetius in prologo libri de Trinitate dicit, quod Ecclesia dicitur Catholica ab universalitate, eo quod ubique sit diffusa : ergo videtur, quod etiam id quod impedit in una parte et uno tempore, semper et ubique debeat impedire matrimonium.

 

Ulterius videtur, quod omnis ordo debeat impedire : quia etiam exorcistae accipiunt vim expellendi daemones, et lectores potestatem exponendi prophetias : sed ad primum horum requiritur spiritualitas, cui non convenit carnalitas debiti matrimonialis : et ad secundum requiritur studium, cui non competit cura domus et uxoris : ergo videtur, quod talibus non licet contrahere : et eadem est ratio de aliis.

 

Responsio. Dicendum ad primum, quod quantum est de congruitate, est impedimentum illud ubique et semper : sed quia congruitas ista non dicit nisi aptitudinem et non necessitatem, sed potius necessitas ista causatur ab Ecclesiae instituto, ideo quantum ad necessitatem separandi matrimonium, illud est locale et temporale.

Et sic patet solutio ad omnia obiecta praeter ultimum : quia argumenta non probant nisi aptitudinem. Quod autem Ecclesia particulariter hoc, et post tempus primitivae Ecclesiae instituit, causa est, quia particulariter et temporaliter et non a tempore primitivae Ecclesiae subditi quidam elegerunt, et se deinceps ad hoc adstrinxerunt.

 

Ad ultimum dicendum, quod illi ordines non impediunt de maxima congruitate, sed de congruitate remota.

Ad obiectum dicendum, quod exorcistae magis hoc faciunt vi exorcismorum, quos memoriter tenent, quam vi sanctitatis quae sit in officio ordinis : quia non est actus eorum super corpus Christi verum, sed mysticum, et quantum ad energumenos, qui non sunt vere de corpore mystico, sed in potentia. Et similiter lectores recitant prophetias, quae sunt lumen veritatis obumbratum figuris. Et ideo non oportet eis indicere legem continentiae.

 

 

ARTICULUS III.

An omnis ordo sacer impediat matrimonium ?

 

Tertio quaeritur, utrum omnis ordo sacer impediat matrimonium contrahendum, et dirimat contractum ?

Videtur autem, quod non : quia

  1. Sicut se habet ordo ad sanctitatem, ita se habet ad matrimonium impediendum : sed differenter se habet ad sanctitatem : ergo differenter se habet ad matrimonium impediendum. Prima Probatur ex hoc quod ordo non habet rationem quare impediat matrimonium, nisi ex sanctitate sui actus et officii. Secunda autem patet per se : quia ad maiorem sanctitatem tenetur sacerdos quam diaconus, et diaconus quam subdiaconus : cum igitur sacerdotium impediat contrahendum et dirimat contractum, videtur quod diaconatus impediat contrahendum, et non dirimat contractum, et subdiaconatus non impediat, nec dirimat.
  2. Item, omnis sanctitas quae est in sacramentis, est ex forma : sed subdiaconus et diaconus non accipiunt ordinem ad formam Eucharistiae, sed tantum super materiam accipiendam a populo subdiaconus, et ordinandam in altari diaconus : ergo nihil attingunt de sanctitate sacramenti : ergo non oportet, quod impediant propter hoc matrimonium.
  3. Item, nulli magis indigent medicina contra concupiscentiam, quam ministri altaris : sed matrimonium est medicina contra concupiscentiam : ergo maxime indigent matrimonio : ergo maxime debet eis concedi matrimonium.
  4. Item, non pertinet ad subdiaconum legere Evangelium, sed Epistolam : ad draconum autem pertinet legere Evangelium, et non conficere sacramentum : sed ad sacerdotem pertinet conficere sacramentum : habent ergo se isti ordines in gradibus altioris et inferioris potestatis : haec igitur potestas debet ascendere quibusdam gradibus sanctitatis : sed haec sanctitas non bene exprimitur nisi impar continentiae modus eis indicatur : ergo videtur, quod non tres isti ordines impediant matrimonium contrahendum et dirimant contractum.

 

In contrarium huius est, quod omnes isti ordines dicuntur sacri a sanctitate excellenti super communem populum : ergo ad aliquid tenentur, ad quod non omnis populus : sed hoc non potest esse nisi continentia perpetua : ergo ad perpetuam continentiam tenentur.

 

Responsio. Dicendum, quod de congruitate omnes isti tres ordines impediunt matrimonium contrahendum, et dirimunt contractum : et haec congruitas ad actum reducitur per Ecclesiae institutionem, ut prius dictum est.

 

Ad primum ergo dicendum, quod differens illa sanctitas non est in removendo se a delectationibus venereorum, sed potius in attingendo perfectionis altiorem modum : unde quilibet tenetur ad continentiam : sed continentia in subdiacono est sicut virtus simpliciter, in diacono sicut virtus purgatoria, et in sacerdote sicut virtus purgati animi : quia etiam intentio virtutum non est principaliter in recessu a malo, sed in accessu ad bonum.

Ad aliud dicendum, quod est sanctitas in sacramentis dupliciter. Una est quasi forma ipsius sacramenti. Alia est quae non est forma in sacramento, sed potius in anima in qua efficitur. Dico igitur, quod sanctitas quae formalis est in sacramento, est in materia sacramenti ut dispositio quaedam, et in loco, et in nutu, et in verbis, et in caeteris huiusmodi, et non est tantum ex forma sacramenti. Sed sanctitas quae est effectus sacramenti in eo qui percipit ipsum, illa est a forma sacramenti in tali materia. Unde cum sit sanctitas ut dispositio in materia sacramenti, et loco, et verbis, et ritu qui theleta a beato Dionysio vocatur : oportet omnes cultui sacramenti appropinquantes, perfecte separari a contagione incontinentiae : et ideo omnibus illis indicitur continentia perpetua.

Ad aliud dicendum, quod matrimonium est medicina indirecta, potius excipiens morbum quam curans. Ministri autem Domini curati debent esse a concupiscentia : et ideo aliam veram et directam curam accipiunt, quae est spiritualis gratia refrigerans aestum concupiscentiae, et exercitium spiritualium quod abstrahit animum a cogitatu concupiscibilium.

Ad aliud dicendum, quod differens ille gradus pro minimo supponit perfectum recessum ab immunditiis rationem sub carne deprimentibus : sed in exaltatione differunt sicut purgatores et illuminatores et perficientes, sicut dicit Dionysius. Quod enim ipse refert ad ordinem diaconi et sacerdotis et Episcopi, vocans diaconum purgatorem, eo quod eiicit immundos a loco sacro : et sacerdotem illuminatorem, propter doctrinam : et Episcopum perfectiorem, propter consummatam potestatem in confirmando et consecrando, hoc nos possumus referre ad subdiaconum et diaconum et sacerdotem, dicendo subdiaconum purgare per doctrinam Epistolarum, diaconum illuminare luce Evangelica, et sacerdotem perficere conferendo Eucharistiam.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS IV.

An habens uxorem, si uxore consentiente sit ordinatus, ipsa uxor teneatur intrare religionem ?

 

Quarto, quaeritur de eo qui habens uxorem, uxore consentiente est ordinatus, utrum ipsa uxor religionem intrare teneatur ?

Videtur autem, quod non : quia

  1. In ea est consentire quantum vult : sed iste ordinatus non tenetur ad castitatem, nisi dum vivit ipse : ergo si illa consentit caste vivere dum vivit maritus, videtur quod hoc sufficiat ad hoc quod maritus ordinetur : ergo post mortem illius viri ipsa potest nubere alteri : ergo non tenetur intrare religionem.
  2. Item, si fornicatus esset vir, et dimissus propter fornicationem, ipsa non teneretur continere, nisi dum viveret vir : ergo videtur, quod hoc sufficiat viro ordinato, quod ipsa contineat dum ille vivit : ergo non tenetur intrare religionem.
  3. Item, ista mulier non tenetur ad castitatem ex hoc quod ille suscipit ordinem, nisi eo vinculo quo ipsa subiacet legi viri : sed sicut Apostolus dicit, I ad Corinth. VII, 39 : Mulier alligata est legi quanto tempore vir eius vivit : quod si dormierit vir eius, liberata est, scilicet a lege. Cui vult nubat, tantum in Domino. Ergo cum illa parte vitae quae vivit post mortem viri, non subiaceat viro, videtur quod in illa non obligatur ad castitatem ex hoc quod maritus recipit ordinem : ergo non tenetur intrare religionem.

 

In contrarium est, quod

  1. Votum castitatis viri per ordinem quodammodo solemnizatur : sed non possunt perpetuo vir et mulier separari, nisi per votum ex utraque parte solemnizatum : ergo mulier talis tenetur ad votum continentiae perpetuae solemnizatum, vel quasi solemnizatum.
  2. Item, quamdiu ista non perpetuam vovit continentiam, tamdiu timor est de castitate sua, quia votum hoc faceret, si de castitate non timeret : sed quamdiu talis est timor, non potest ille vovere continentiam : ergo nec potest ordinem suscipere cui est annexum : sed suscipit ordinem : ergo non timet amplius de castitate uxoris : ergo vovit continentiam perpetuam, quasi solemniter.

 

Responsio. Dicendum, quod talis mulier tenetur ad castitatem dum vivit, hoc est, ad castitatem perpetuam : sed si iuvenis est, de cuius lapsu timetur, tenetur intrare religionem : si autem non est talis, debet esse in loco honesto in castitate perpetua.

 

Ad primum ergo dicendum, quod in ea vovere vel non vovere est voluntatis : sed tamen eo modo quo dat licentiam viro, intelligitur etiam ipsa vovere. Votum autem viri solemnizatur et perpetuatur per ordinem : et ideo etiam ipsa perpetuat et solemnizare intelligitur votum suum. Et hoc ideo est, quia sunt aequalis vinculi : et ideo de simili etiam communi consensu oportet quod se invicem absolvant.

Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia vir tunc amittit ius quod ipse habet in corpore mulieris propter peccatum suum : mulier autem est econtra retinens ius in corpore viri, et ideo remanet libera. Hic autem non amittit nisi per votum voluntarium consimile in utroque : et ideo necessarium est perpetuare votum suum.

Ad ultimum dicendum, quod mulier eo vinculo impedit, quo subiacet legi viri quoad debitum carnis : sed illud debitum non absolvitur quocumque voto, sed tantum voto perpetuo quod intelligitur solemnizari.

 

 

ARTICULUS V.

An ordinatus uxore reclamante tenetur reddere debitum non obstante ordine ?

 

Quinto, quaeritur de eo qui ordinatus est uxore reclamante, utrum aliquod praeiudicium sit factum uxori ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Ille omnimode habet ordinem : ordini autem est annexum votum castitatis solemne : ergo iste ad perpetuam tenetur castitatem : sed non potest teneri ad castitatem, nisi illa perdat debitum in corpore viri : ergo uxori factum est praeiudicium in corporali debito mariti.
  2. Item, fortius praeiudicat minus forti : sed fortius est solemne votum in ordine, quam matrimonium : ergo praeiudicat illi : ergo dirimit contractum matrimonium : ergo mulieri fit praeiudicium.

 

In contrarium est, quod

  1. Vir quando ordinem accepit, in potestate sua carnem suam non habuit : ergo de ipsa nihil facere potuit per votum : ergo iste adhuc uxori reddendus est.
  2. Adhuc, si sine consensu uxoris in religione esset tonsuratus, ipse ei redderetur : ergo multo magis reddetur ei, quando tantum ordinem sacrum sine consensu uxoris accepit.

 

Responsio. Dicendum, quod talis est uxori reddendus, sed non habet potestatem petendi debitum, sed tantum reddendi. Et mortaliter peccavit hoc modo accipiendo ordinem : et etiam post mortem uxoris ad perpetuam etiam si supervixit, tenetur castitatem.

 

Ad primum ergo dicendum, quod votum nullum et stultum fuit : quia de alieno nullus vovere potest, et fuit alienum quoad id quod uxor habuit in corpore suo.

Ad aliud dicendum, quod non esset votum, sed potius stulta quaedam promissio de alieno.

 

 

ARTICULUS VI.

An clerici orientales reclamantibus uxoribus possint ordinari ?

 

Sexto quaeritur, utrum clerici orientales reclamantibus uxoribus possint ordinari ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Non eis fit praeiudicium, cum post ordinem possint reddere debitum et commanere sicut prius.
  2. Item, cum tria sint in coniugio, scilicet essentia coniugii, et actus debiti carnalis, et bonum, nullum horum impedit ordo orientalium : ergo videtur, quod non possit impediri per uxoris contradictionem. Et Prima quidem patet per se.
  3. Item, contradicente uxore non impeditur vir a voto terrae sanctae, ubi contingit eum pluribus annis abesse ab uxore : ergo multo minus inter orientales, uxore contradicente, impeditur ab ordine ex quo ipsa numquam privatur debito suo.
  4. Item, reclamatio emendationis salvo iure uxoris nulla est si fiat ab uxore contra virum suam vitam emendantem : sed per ordinis susceptionem emendatur maritus, quia maior gratia confertur ei : ergo videtur, quod reclamante uxore fieri possit, dummodo salvum sit ius matrimonii.

 

In contrarium est,

  1. Quod dicit Apostolus, I ad Corinth. VII, 5 : Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus. Ergo si non sit par utrobique consensus, nec ad tempus possunt se a debiti solutione absolvere : sed orientalis tempore suae vicis tenetur id castitatem, quam non potest tenere, nisi uxore consentiente : ergo videtur, quod non potest in ordinem suscipiendum consentire, ad cuius susceptionem sequitur talis obligatio castitatis.
  2. Item, ordinati uxor secundum multos in orientalibus post mortem ordinati tenetur ad perpetuam castitatem : ergo suae libertatis fit ei praeiudicium per ordinem susceptum a viro : ergo non potest suscipi ordo, nisi de uxoris voluntate.

 

Responsio. Hoc ultimo probatum videtur mihi esse conveniens, licet antiqui quidam dixerint contrarium.

 

Ad primum ergo dicendum videtur, quod licet in substantia debiti non fiat ei praeiudicium, tamen in tempore quodam fit ei praeiudicium, scilicet tempore vicis, et in statu futurae libertatis fit ei praeiudicium, sicut probant ultimae obiectiones.

Ad aliud dicendum, quod contrariatur quodammodo actui : quia in tempore privat eam, licet non simpliciter.

Ad aliud dicendum, quod hoc votum necessarium est pro liberatione terrae sanctae : si tamen sciret probabiliter periculum uxoris futurum, credo quod melius faceret non peregrinando.

Ad aliud dicendum, quod non totum uxoris ius remanet salvum, sicut patuit praedictis.

 

 

ARTICULUS VII.

An uxores orientalium consentientes ordinationi suorum maritorum tenentur continere post mortem eorum ?

 

Septimo quaeritur, utrum uxores orientalium consentientes in ordinationem suorum maritorum, teneantur perpetue continere post mortem virorum ?

Videtur, quod non : quia

  1. Mulier post mortem a lege viri est soluta : ergo cui vult nubat, secundum Apostolum, I ad Corinth. VII, 39, tantum in Domino.
  2. Item, quae esset causa, quod non posset nubere ? vir enim suus de caetero ex quo defunctus est, non contrahit bigamiam, nec ista mulier tenebatur ei nisi ratione matrimonii : ergo videtur, quod soluto matrimonio ipsa se iungere possit cui voluerit.

 

In contrarium est, quod ad paria vir et mulier in continentia et debito matrimonii iudicantur : ergo quale est votum viri, tale necessario est etiam votum mulieris : sed votum viri est, ut post suam aliam ducere non possit : ergo a simili mulier post mortem viri alium virum ducere non potest.

Responsio. Dicendum, quod uxor post mortem sacerdotis (ut dicunt) alium virum ducere non potest : quando enim consensit in ordinem viri, consentit etiam vel consentire intelligitur consequens ordinem : et hoc est votum continentiae perpetuae, quod quidam dicunt causam ab Ecclesiae institutione, quidam autem a vi voti, quod melius credo, quia intelligitur eo modo solemnizatum quo solemnizatum est votum viri, ut scilicet post mortem mariti numquam alium accipiat : sicut nec ille post mortem uxoris aliam ducere potest.

 

Ad primum ergo dicendum, quod soluta est a lege viri post mortem eius, sed non a voto, quod intelligitur solemnizasse, quando consensit, quod vir susciperet ordinem.

Ad aliud dicendum, quod votum interpretatum ponitur pro causa : et sic patet solutio.

Tamen Hugo dicebat contrarium, scilicet quod licet ei ducere alium : sed dicta opinio est celebrior.

 

 

ARTICULUS VIII.

An verum sit, quod in aliquibus ordinibus potest contrahi matrimonium, nisi habitus religionis obsit ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, post initium : In aliis vero permittitur, etc.

Hoc enim quod dicit, vel totum continentiae fecerint, non potest intelligi nisi de voto simplici : quia aliter disiuncta essent nulla : votum autem simplex non dirimit contractum : ergo videtur, quod in voto simplici permittitur fieri coniugium : ergo nulla est causa quam ponit in Littera.

 

Responsio. Dicendum, quod intelligitur de voto simplici, et hoc impedit contrahendum et sortiri prohibet coniugium : quia rem sortitur aliquis, quando primo acquiritur, non quando utitur re iam acquisita.

Et per hoc patet solutio obiectionis.

 

 

ARTICULUS IX.

An aliquis talium tenetur ducere virginem ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, post initium : Uxorem ducere virginem, etc.

Videtur nihil esse : quia potest accipere virginem, vel non virginem, sicut sibi videtur.

Responsio. Loquitur ex hypothesi, si clericus sacerdos fieri intendit : quia si non virginem duceret, bigamia obstaret ne sacerdos efficeretur.

 

 

ARTICULUS X.

An aliquis talium potest ducere viduam aut repudiatam ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, paulo post : Non viduam vel repudiatam, etc.

In Novo enim Testamento nulla est repudiata : ergo pro nihilo videtur illud dicere.

Responsio. Dicendum, quod repudiata est dimissa qualitercumque, licet uxor non fuerit, quia bigamiam inducit quocumque modo ducitur corrupta.

 

 

B. De interfectoribus suarum coniugum.

 

ARTICULUS XI.

An crimen impedimentum sit, et quantae virtutis.

 

Deinde quaeritur de hic quod dicit, ibi, B : His adiciendum est de occisoribus, etc.

Quaeritur enim hic de impedimento criminis.

Et quaeruntur quatuor.

Primum est, quantae virtutis sit istud impedimentum ?

Secundum, quae et quot sunt crimina matrimonium impedientia ?

Tertio, de tribus casibus, in quibus per crimen commissum dividitur matrimonium contractum.

Quartum, utrum licet maritis uxores adulteras interficere, sicut Littera videtur dicere, vel non ?

 

Ad primum sic proceditur :

  1. Nullum impedimentum adeo dignum est poena sicut crimen : ergo nullum adeo efficaciter debet impedire matrimonium : ergo crimen debet impedire contrahendum, et dirimere contractum.
  2. Item, crimen directe contrarium est coniunctioni animae cum Deo : cum ergo matrimonium sit huiusmodi coniunctionis signum, crimen frustrat signatum matrimonio : ergo aufert a matrimonio bonum sacramenti : sed sublato illo aufertur matrimonium, ut supra habitum est : ergo videtur, quod crimen impediat contrahendum, et dirimat contractum.
  3. Item, in omnibus aliis sacramentis crimen impedit affectum : ergo et in isto : ergo videtur, quod dirimat contractum.
  4. Item, nullum est impedimentum quod adeo directe contrariatur matrimonio sicut crimen : sed alia quaedam minus contrarianta dirimunt contractum : ergo et istud dirimet ipsum. Probatur autem prima : quia alia sunt frequenter sine peccato personae quae matrimonium contrahit : istud autem numquam. Secunda autem patet per se.

 

In contrarium est, quod

  1. Matrimonium est medicina : sed quanto aliquis est infirmior, tanto paratior debet ei esse medicina : ergo cum crimen sit infirmitatis, quanto aliquis est criminosior, tanto minus impediri debet a matrimonio, ne per concupiscentiam ruat in praeceps.
  2. Item, ponamus, quod istud superveniat matrimonio : constat, quod non impedit propter periculum : ergo nec etiam tunc debet impedire, cum idem periculum sit de incontinentia.
  3. Item, alia impedimenta impediunt frequenter quoad unam, et non quoad aliam, et in illis non tollitur medicina : sed istud impedit quoad omnia : ergo tollit medicinam : ergo nisi temperetur, desperabit aeger : ergo Ecclesia temperandum est, ita quod licet impediat contrahendum, non tamen dirimat contractum.

 

Quod concedendum est : quia nullum impedimentum criminis ita impedit contrahendum, quod etiam dirimat contractum praeter adulterium in triplici casu, sicut partim supra dictum est, et iterum infra dicetur.

 

Ad primum ergo dicendum, quod ex ratione reatus maxime impedit, sed ob hoc non contrahit fortitudinem impediendi, sed potius ex hoc quod destruit essentialia matrimonio, sicut consensum, vel debiti redditionem, vel aliquid tale : nullum autem horum destruit crimen : et ideo non est adeo violenter impediens sicut alia.

Ad aliud dicendum, quod contrariatur coniunctioni ex eo quod destruit causam coniunctionis quae est meritum, et non ex hoc quod destruat signum. Unde non est verum, quod id quod contrariatur signato, contrarietur signo, nisi per se et formaliter intelligatur, scilicet quod contrariatur signato, in quantum est signatum illius : hoc autem modo crimen crimen non contrariatur coniunctioni fidelis animae cum Deo : unde non valet argumentum.

Ad aliud dicendum, quod impedit effectum matrimonii qui est gratia : sed tamen non impedit matrimonii effectum, id est, quod matrimonium efficiatur : sicut etiam crimen in aliis sacramentis sacramentum non impedit, sed effectum sacramenti, qui est gratia.

Ad aliud dicendum, quod haec est falsa : quia nullum impedimentum ita contrariatur matrimonio sicut crimen, ut patet ex praedictis.

 

 

ARTICULUS XII.

Quot et quae sunt crimina matrimonium impedientia ?

 

Secundo quaeritur, quae et quot sint signa criminis matrimonium impedientia ?

Et consueverunt poni sex, scilicet interfectio propriae coniugis, incestus, raptus sponsae alterius, insidians iuri vel debito uxoris, sicut ille qui proprium filium levat a fonte, ut per hoc uxoris suae compater effectus, non teneatur ad debitum : occisio presbyteri, et poenitentia solemnis.

  1. Obicitur autem de primo : quia interficiens propriam coniugem, non peccat nisi in matrimonium quod fuit inter eum et coniugem suam : ergo non debet puniri nisi in illo matrimonio : ergo videtur, quod liceat ei contrahere aliud matrimonium, contra quod non peccavit.
  2. Similiter etiam obicitur de incestu : in illo enim apparet aestuans concupiscentia : cum ergo medicina illius sit matrimonium, videtur quod ille maximo debeat per Ecclesiam ad matrimonium invitari : ergo non debet constitui ab Ecclesia, quod hoc crimen matrimonium impediat.
  3. Eodem modo de tertio obicitur. Videtur enim, quod rapiens sponsam debet eam habere : quia inter eam et primum non sunt nisi sponsalia, et inter eam et secundum intervenit carnale commercium : et per hoc solvuntur sponsalia, ut supra habitum est : ergo videtur, quod ex hoc ipso, quod rapit eam, efficiatur non sponsa alterius : ergo non impedit matrimonium ex hoc, quod rapuerit sponsam, sed eam potest habere uxorem.
  4. Ulterius de quarto : quia ille nullo modo peccat contra omne matrimonium, sed tantum contra suam coniugem : sicut ergo peccans in contractu unius matrimonii, non propter hoc impeditur ab alio, ita nec iste impediri debet ab alio matrimonio contrahendo post mortem coniugis suae.
  5. De quinto autem videtur, quod sit penitus irrationabile : quia presbyter non est persona pertinens ad matrimonium : ergo occidens eum, nihil peccat contra matrimonium : ergo iniuste punitur in matrimonio.
  6. Sextum etiam nihil rationis habere videtur : quia solemniter poenitens est laudabilis : quia nec apertum vituperium eum retrahit a poenitentia : sed nihil habet rationis, quod aliquis puniatur in eo in quo est laudabilis : ergo pro illa poenitentia non debet poenitens solemniter puniri : sed magna poena est impediri a matrimonio : ergo solemniter poenitens a matrimonio non debet impediri.

 

Ulterius quaeritur, cum haeresis et apostasia a fide et ipsa infidelitas, sint graviora crimina quam ista, quare non ponuntur inter impedientia matrimonium ?

Videtur enim, quod debeant poni : quia enormia sunt, et contra fundamentum matrimonii peccant : ergo impedire debent matrimonium.

 

Solutio. Dicendum, quod sex dicta ab antiquis sunt posita crimina impedientia matrimonium contrahendum ex interdicto Ecclesiae, sed non dirimunt contractum, quinimo dixerunt, quod si iuvenes sunt talia crimina committentes, Ecclesia debet cum eis dispensare etiam de matrimonio contrahendo, ne aliqua occasio ruinae detur eis ex incendio concupiscentiae.

 

Dicendum ergo ad primum, quod in poena est hoc statutum : satis enim aequum est ut interficiens coniugem, coniugem de caetero non inveniat, licet non peccaverit nisi in unam : timetur enim, quod similis furor eum etiam debeat concitare in aliam, ut etiam interficiat illam. Unde hoc fit, non ideo quia peccaverit in secundum matrimonium, quia adhuc non est, sed in criminis detestationem, et propter timorem similis in matrimonio sequenti.

Ad aliud dicendum, quod licet incestus significet nimium aestum concupiscentiae, tamen reddit etiam personam aliquo modo illegitimam ad matrimonium, in quantum non attendit vel timetur non debere attendere matrimonii honestatem, qui naturae gradus non attendit : sed praecipue tamen Ecclesia attendit, ut magis vitentur ista crimina propter timorem poenae adiunctae.

Ad tertium dicendum, quod raptor sponsae alterius dicitur, non quod sponsa remaneat si ille voluerit, sed quia ille rapuit eam quae fuit sponsa : propter matrimonii enim inchoationem aliquam quae fit in sponsalibus (ut supra habitum est) vult Ecclesia, quod hoc crimen quilibet detestetur, et ideo poenam talem adiunxit.

Ad quartum dicendum, quod non est simile de contractu matrimonii : quia ibi fit damnum temporale tantum, sed hic fit damnum et insidiatio etiam spiritualium, sicut fidei, et huiusmodi : et ideo istud est detestabile.

Ad quintum dicendum, quod enormitas criminis exigit longam et asperrimam poenitentiam : et ideo interdicitur ei matrimonium, ut nullo alio occupatus possit deflere peccata sua : tali enim consulendum est ut intret religionem : et haec est ratio ecclesiasticae institutionis.

Ad aliud dicendum, quod solemniter poenitens non potest de caetero vacare deliciis : quia solemnis poenitentia non fit nisi pro crimine quod totam commovit patriam vel urbem, ut supra in tractatu de Poenitentia dictum est : et ideo non est congruum illi amplius vacare deliciis cum uxore : et ideo interdicitur ei matrimonium contrahendum.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod multis aliis criminibus posset Ecclesia adiungere hoc in poenam, quod non contraherent si vellet : sed tamen in praehabitis fecit : quia magis contra matrimonium peccabant vel enormitate sua perpetuum luctum exigebant, sicut duo ultima. Et bene credo, quod hoc infideli et apostatae esset consulendum : tamen quia talia peccata cum errore et ignorantia sunt mixta, licet enormia sint in se, facilius tamen apud Ecclesiam impetrant veniam : quia non tantum ex malitia, quantum ex ignorantia processerunt. Unde, I ad Timoth. I, 13 : Misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. Act. III, 17 : Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.

 

 

ARTICULUS XIII.

An in tribus casibus qui polluit aliquam per adulterium, post mortem uxoris eam non potest ducere in matrimonium ?

 

Tertio, quaeritur de tribus istis casibus in quibus ille qui polluit aliquam per adulterium, post mortem suae coniugis eam non potest ducere in matrimonium : sicut enim supra patuit, illi sunt, si machinatus est cum effectu in mortem coniugis, si fidem dedit de contrahendo, si contraxit de facto.

  1. Obicitur autem de primo : sit enim, quod ex ira vel ex inimicitia machinetur in mortem coniugis prioris, et non ad hoc quod contrahat cum adultera, videtur tunc non impedire : quia tales irae non faciunt aliquod speciale periculum coniugi, eo quod etiam sine adulterio talia possunt accidere : ergo videtur, quod hoc sit generale.
  2. Similiter ponamus, quod quando dedit fidem de contrahendo vel etiam contraxit, illa nescivit istum esse coniugatum, sed putavit solutum : tunc enim ignorantia excusat totum peccatum : ergo illa iniuste puniretur, si post mortem alterius coniugis non liceret ei contrahere secum.
  3. Item, pono, quod non fuit verum matrimonium, sed tamen ante separationem per iudicium Ecclesiae fidem det vel contrahat cum alia : videtur enim, quod non impeditur : quia cum non sit impedimentum nisi ex matrimonio, et illud nullum sit, illud nullum faciet impedimentum : ergo fiet contractus secundus.
  4. Item, ulterius pono, quod det fidem de contrahendo vel contrahat, antequam eam polluat per adulterium, et postea polluat eam per adulterium. Videtur, quod hoc non impedit : quia ius non est nisi de eo qui duxit in matrimonium eam quam prius polluit per adulterium : sed iste non fecit : ergo hoc non impedit.

 

Responsio. Dicendum, quod in omnibus istis casibus praeter ultimum habent instantiam illi casus tres qui inducti sunt.

 

Sed de ultimo dicendum, quod ex novo iure determinatum est, quod sive fidem ante adulterium daret, sive post, quod impedit contrahendum cum illa cui fidem dat, et dirimit contractum : quia similes invidiae per utrumque fiunt matrimonio primo : et ideo similiter determinant de utroque.

In aliis autem tenendum est sicut probant obiecta.

 

 

ARTICULUS XIV.

An liceat maritis uxores adulteras interficere ?

 

Quarto quaeritur, utrum liceat maritis uxores adulteras interficere, sicut in Littera videtur dicere in decreto Nicolai Papae ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Lex praecipit adulteram lapidari : quod autem lex divina praecipit, homo exsequi tenetur : cum ergo nullus sit adeo offensus ab adultera sicut maritus, ipse potest eam lapidare.
  2. Item, lex dicit : Maleficos non patieris vivere : sed malefica maxime est adultera : ergo peccatum etiam est marito, si patitur eam vivere : ergo tenetur eam interficere.
  3. Item, legibus humanis ignoscitur marito, si uno vulnere confodit utrumque, et adulterum et adulteram : cum igitur leges humanae exemplatae sint a divinis, videtur quod secundum legem divinam idem fieri debeat : ergo si interficiat eam, debet ei ignosci.

 

In contrarium est quod dicitur, Ezechiel. XXXIII, 11 : Nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Ergo homo debet eam exspectare ad poenitentiam, et non statim interficere.

 

Responsio. Dicendum, quod Ecclesiastico iudicio nullus interficitur : si autem adulter per iudicium civile fecerit eam interfici, ipse videat : bene enim puto, quod si lex humana in talibus servetur, non est peccatum.

 

Ad primum ergo et secundum dicendum, quod lex timoris fuit lex vetus : et ideo crimina atrociter puniebat, et adulteros condemnabat et alios criminosos : sed lex nova lex amoris est : et ideo Dominus, Ioan. VIII, 3 et seq., adulteram liberabat.

Ad aliud patet solutio per dicta : quia si lex civilis servetur, peccatum, ut puto, nullum incurritur : sed tamen ex misericordia dissimulandum est, sicut ipse Dominus sua misericordia exaltat iudicium, dissimulans peccata hominum propter poenitentiam.