Distinctio II — Livre IV — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre IV

Distinctio II

DISTINCTIO II.

Introductio ad sacramenta novae legis, et de baptismo Ioannis.

 

 

A. De sacramentis nove legis,

 

DIVISIO TEXTUS

Iam ad sacramenta novae legis accedamus, etc.

Hic incipit tractatus in speciali. Et dividitur in septem secundum septem sacramenta : et satis patent loca inceptionis uniuscuiusque partis.

Tractatus iste qui est de Baptismo, dividitur in duas partes :

in quarum prima Magister agit de baptismo Christi : et haec incipit in sequenti distinctione, scilicet tertia, ibi, A : Post haec videndum est, quid sit baptismus, etc.

Haec distinctio iterato dividitur in duas partes :

in quarum prima tangit breviter numerum sacramentorum et tempus inceptionis et institutionis.

In secunda autem ponit tractatum brevem de baptismo Ioannis, ibi, D : Nunc vero de baptismi sacramento videamus, etc.

 

 

ARTICULUS I.

An contra omnes poenas debent ordinari sacramenta ? et, quae sit eorum divisio ?

 

Circa primum nota, quod praeter divisiones quas supra posuimus secundum divisionem signi et causae, alii quidem faciunt alias divisiones.

Et ideo obiciamus sic :

  1. Supra suppositum est ex Littera, quod sacramentum sit ordinatum contra peccatum : quia hoc probavit Lucas per parabolam vulnerati qui incidit in latrones : sed cum sint quidam defectus in quos incidit homo ex peccato, videtur quod contra illos sacramenta habere debeamus. Sunt autem quatuor, ut dicunt Gregorius et Beda, scilicet ignorantia agendorum, infirmitas faciendorum, concupiscentia noxiorum, et malitia contra bona. Nos autem nullum habemus sacramentum contra ignorantiam, et nullum contra malitiam in quantum huiusmodi.
  2. Item, etiam in operibus misericordiae est septenarius contra defectus in quos incidimus. Unus quidem septenarius ex parte corporis, qui notatur in versu :

Visito, poto, cibo, tectum do, colligo, condo.

 

Sex enim in verbis hic exprimuntur : sed primum accipitur in duplici significatione : in visitatione infirmorum, et pro visitatione captivorum.

Si forte tu dicas, quod isti defectus sunt corporales, et contra eos non ordinatur gratia sacramentalis : tunc est quaestio de septem spiritualibus qui notantur alio versu :

Instrue, castiga, solare, remitte, fer, ora.

 

Haec etiam sex verbis exprimuntur : sed castigare sumitur in redargutionem publice delinquentium, et admonitionem occultam delinquentium. Sic vero isti omnes spirituales videntur. Ergo videtur, quod debeamus habere remedia contra illos, aut diminutus erit numerus sacramentorum.

 

Solutio. Hic assignabimus convenientias Doctorum, et sunt tres.

Quidam enim volunt accipere numerum sacramentorum penes numerum virtutum : ut Baptismus sit sacramentum fidei : Extrema unctio spei, quia ille qui ungitur, sperat statum resurrectionis : Eucharistia autem sit sacramentum caritatis : Confirmatio autem fortitudinis, propter pugnam ad quam ille confirmatur : Poenitentia autem iustitiae, propter satisfactionem : et ordo prudentiae, propter claves scientiae quae conferuntur ordinato : et Matrimonium temperantiae, eo quod libido in illo sacramento honestate excipitur nuptiarum.

Alii volunt ordinare contra septem capitalia vitia sic : ut baptismus sit contra superbiam, eo quod homo se ibi humiliat sub communiori elemento : contra invidiam autem Eucharistia, quia invidia contrariatur caritati, propter hoc quod invidia dolet de quo caritas gaudet : contra acediam confirmatio, qua homo confirmatur, ut sit fortis in spiritualibus laboribus, in quibus tristatur quis, et sic dicitur acediosus : contra iram extrema unctio, quia ira provenit ex tumore cuius mitigativum est oleum : contra avaritiam est ordo, quia Levitae solo Deo contenti, partem inter fratres suos non habebant, sicut et clerici quando coronam vel primam tonsuram accipiunt, dicunt per os Episcopi : Dominus pars haereditatis meae, etc. Contra gulam operatur poenitentia per afflictionem carnis et abstinentiam : et contra luxuriam matrimonium, concupiscentiam turpem excipiendo honestate nuptiarum.

Alii volunt accipere secundum status contemplantium et activorum in Ecclesia sic : Status activorum, est ingredientium, et pugnantium, et vulnera sanantium, habens supra se ducem et auxilium, unde milites cadentes restituantur, et sunt egredientes emeriti. Status autem contemplantium est in gustu divinorum. Dicunt ergo, quod baptismus est intrantium, procedentium ad pugnam est confirmatio, sed sanantium sua vulnera est poenitentia, et loco ducis est ordo sive ordinatus, exeuntes et emeriti unguntur, et numerus eorum restituitur per matrimonium, sed contemplativorum gustantium est Eucharistia, vel etiam activorum intrantium propter hoc quod est viaticum.

 

Dicimus ergo ad primum, quod illae poenae peccati quae non directe ordinantur in peccatum, sed potius sunt promotivae in bonum, non habent contra se sacramenta ordinata, sicut fames, sitis, et huiusmodi. Et per hoc patet solutio ad secundum numerum defectuum. Aliae autem poenae spirituales quae sunt effectus : aut habent aliunde medicinam magis substantialem eis, ut ignorantia faciendorum cui providetur per doctrinam : aut reducuntur ad has contra quas sunt sacramenta, sicut infirmitas faciendorum curatur in confirmatione, concupiscentia autem praecipue in matrimonio : malitia autem non dicit specialem defectum, sed inclinabilitatem in malum, et illa curatur non in uno sed in pluribus sacramentis, eo quod ipsa est generalis defectus facilius inclinabilis in malum quam in bonum. Et per hoc patet solutio ad id quod obicitur de prima divisione poenarum sive defectuum.

Ad ultimum dicendum, quod isti defectus omnes praeter unum reducuntur ad poenitentiam : quia omnes illi consistunt in peccato actuali alterius hominis, qui est proximus nobis per naturam : ille autem est defectus ignorantiae, qui substantialiorem causam habet, tam per doctrinam exteriorem quam per sacramentum : et ideo penes illos non multiplicantur gratiae sacramentales, sed potius modi virtutis misericordiae, quos non habere possumus, subveniendo aliis qui nostri indigent.

 

 

B. Quare mox post hominis casum non fuerint instituta ?

C. Quod sacramentum coniugi fuit ante peccatum.

 

ARTICULUS II.

Quare non fuerunt sacramenta instituta mox post hominis lapsum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit ibi, B, Si vero quaeritur : Quare non fuerint haec sacramenta instituta mox post hominis lapsum, etc.

Videtur, quod statim debebant esse : quia

  1. Facilius curatur morbus a principio quam in fine : ergo sapiens medicus magis a principio adhibere debuit medicinam.
  2. Item, non valet solutio quam ponitur in Littera, quod homo debuit convinci de lege naturali et scripta : quia morbus diu continuatus in subiecto, vertitur in soporem, ut dicit Bernardus in primo ad Eugenium Papam : ergo videtur, quod quanto diutius exspectavit, tanto minus homo morbum suum recognovit : et sic nulla est causa quae assignatur in Littera.
  3. Item, Hugo dicit, quod quam cito est morbus, tam cito est tempus medicinae : sed morbus fuit a principio ex quo Adam peccavit : ergo ex tunc fuit tempus exhibendi sacramenta in medicinam.
  4. Item, nulla videtur causa quam tangit, quod sacramenta habentia vim a Passione Christi, non debebant ante Christi adventum institui : quia etiam antiqui virtute Passionis in fide venturi salvati sunt, ut habitum est in tertio libro Sententiarum : ergo eodem modo Passio tradenda, licet non expleta in opere, potuit operari in sacramentis veteris legis et legis naturalis.

 

Ulterius quaeritur : Quare quaedam sacramenta patres habuerunt in lege naturae, et Moysi, sicut et nos : quaedam autem secundum partem, et non secundum totum : quaedam autem in figura tantum : et quaedam nec in toto, nec in parte, nec in aliqua figura determinata ? Verbi gratia matrimonium in toto habebant : poenitentiam in parte, quia conterebantur sicut et nos, sed non confitebantur sicut et nos : sed ordinem et Eucharistiam habebant in figura : confirmationem et extremam unctionem in nullo videntur habuisse : non enim potest dici, quod in tribus unctionibus David significetur triplex unctio, sed potius nulla : quia non ungebatur unctione Levitarum, nec unctione pugnantium nec unctione morientium vel infirmorum : ergo patet quod nullam istorum figurabat.

Praeterea, illae unctiones David singulares erant : sed istarum duae, scilicet confirmatio, et extrema unctio sunt universales : ergo non significabantur in illa, nec in alia aliqua regali unctione, ut videtur.

 

Item, quaeritur de hoc quod dicunt quidam hic, quod non tantum matrimonium sit institutum ante peccatum, sicut Magister dicit in Littera in hoc verbo, cum dixit : Quacumque die comederitis ex eo, morte moriemini : quod exponunt quidam Sancti de morte poenitentiae. Videtur enim non esse conveniens : quia poenitentia est directa medicina actualis peccati : ergo ante peccatum non debuit institui.

Item, si hoc intellexerit Dominus ut ibi institueret homini casuro tempus poenitentiae, nec totus periret, sicut Angelus semel cecidit, et damnatus est, quare non dixit aperte : Si comederitis, dabo vobis spatium poenitentiae in alio loco quam in isto : qui locus erit luctus, et mortis, et laboris ?

 

Solutio. Dicendum, quod a principio morbi fuit tempus medicinae, vel in signando, vel in causando : erat enim aliter de morbo mentis, et de morbo corporis : quia oportet hominem praecognoscere quod aegrotet, et destitutionem auxili quod credit habere ex se : et oportet eum cognoscere potentiam medici, et modum medicinae. Et hoc ideo est, quia cura mentis dependet a consensu nostro et devotione : sed non est ita de corporis morbo : et ideo morbus mentis longam ante praeexigit moram : non enim cognoscitur per experimentum, cum sit in delectabilibus dulcibus concupiscentiae, sed potius investigatur ratione, divina illuminatione eam ad hoc elevante.

Et per hoc patet solutio ad tria prima.

Ad aliud dicendum, quod sacramenta Christi non habebant vim ante Passionem : sed Passio vim habuit in fide : et haec non est vis sacramentorum novae legis. Vis enim istorum sacramentorum est in continendo, et dando statim : sed illis patribus totum promittebatur in futurum : et ideo non poterant esse ante Passionem actu pretium redemptionis solventem.

 

Ad aliud dicendum, quod ego non dico, quod totum effectum matrimoni secundum quod est sacramentum, habuerunt ante Passionem antiqui : quia ego puto, quod confert gratiam, scilicet sacramentum ordinatum sub clavibus Ecclesiae, et in fide naturarum unitarum duarum in Christo celebratum. Sed verum est hoc, quod integritatem suorum bonorum habuit antiquitus. Et tunc dicemus, quod hoc contingit propter generalitatem illius defectus materialis, qui corporali actu reparatur. In aliis autem agit actus gratiae spiritualis contra defectum : et tunc aut est sacramentum plenissimae gratiae quoad statum, aut non. Et si est plenissimae gratiae quoad statum : tunc illud nullo modo habuerunt, sicut in confirmatione, quae dat Spiritum sanctum ad robur : et extrema unctio, in qua significatur plena puritas corporis et animae per amotionem omnium impedientium gloriam utriusque partis hominis. Dico autem plenissimae gratiae quoad statum : quia quaedam sunt gratiae plenae quoad statum, ut duo dicta sacramenta : quaedam autem quoad effectum, sicut baptismus : quaedam autem quoad dignitatem rei contentae et significatae, ut Eucharistia : et quaedam quoad gradum praelationis, ut ordo. Et per hoc patet solutio fere ad totum praeter ultimum, Poenitentiam enim antiqui ex parte habebant, et in parte non habebant, propter peccatum personale contra quod ordinatur poenitentia. Et necessarium est, quod quaelibet persona per se satisfaciat interius et exterius si potest. Sed quia vim clavium non habebant, et poenitentia in confessione se praesentat clavibus, non habebant confessionem nisi in figura : alia autem sacramenta habebant in figura.

Ad ultimum dicendum, quod poenitentia, aut non fuit instituta in statu innocentiae : aut si hoc invenitur, et tunc fuit ut medicina purgativa, et tunc non aperte significari debuit : ne ex praescientia casus desperatio angeret eos qui nondum adhuc peccaverunt : quia si Deus praedixisset aperte, concepissent aestimationem aliquam sui status futuri : et hoc impossibile esse monstratur in secundo Sententiarum.

 

 

D. De baptismo.

 

ARTICULUS II.

An baptismus Ioannis contulit gratiam ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit : Nunc vero de baptismi sacramento videamus, etc.

Ibi enim tangit de baptismo Ioannis, determinans de ipso quatuor per ordinem in Littera, scilicet utrum habuit effectum ?

Et, quare dicitur baptismus Ioannis ?

Et, an sit sacramentum ?

Et, utrum rebaptizandi erant qui baptizabantur ab ipso ?

 

Incidit autem quaestio circa primum : Utrum baptismus Ioannis contulit gratiam vel non ?

Videtur autem, quod non.

  1. Quidquid enim erat ante Passionem a qua omnia sacramenta trahunt virtutem, hoc non conferebat gratiam, ut habitum est in praecedenti capitulo : sed baptismus Ioannis fuit ante Passionem : ergo non conferebat gratiam.
  2. Item, ita est in caritate, quod id quod introducit eam, non dat caritatem vel gratiam gratum facientem, ut timor servilis : ergo naturaliter id quod est introductio baptismatis, non debet dare gratiam baptismatis : hoc autem est baptismus Ioannis : ergo non conferebat gratiam.
  3. Item, si contulisset gratiam, eadem ratione impressisset characterem : ergo postea baptizati baptismo Christi habuissent duos characteres, quod est impossibile.

 

Sed contra :

  1. Cessante umbra, debuit statim gratia venire : sed Lex et Prophetae fuerunt usque ad Ioannem : ergo in baptismo Ioannis gratia debuit venire : ergo contulit gratiam.
  2. Item, constat, quod non erat sacramentum veteris legis : ergo novae : ergo effecit quod figurabat : ergo contulit gratiam.
  3. Item, Baptismus Ioannis vicinior erat baptismo Christi quam circumcisio : quia medium erat inter baptismum Christi et circumcisionem : ergo videtur, quod pleniorem gratiam contulit quam circumcisio : sed circumcisio aliquo modo contulit gratiam, ut prius habitum est : ergo multo magis baptismus Ioannis.
  4. Item, missus erat Ioannes ut pararet Domino plebem perfectam : sed perfecta plebs esse non poterat nisi suus baptismus conferret gratiam : ergo gratiam conferebat.
  5. Item, Baptismus Ioannis est post legem : ergo aliud addit supra legis sacramenta : sed illa significabant gratiam : cum ergo proximum vicinius post agnitionem sit curatio, videtur quod baptismus Ioannis curaverit.

 

Solutio. Dicendum, quod baptismus Ioannis nullam contulit gratiam, sicut communiter dicunt omnes Sancti.

 

Ad id autem quod obicitur, dicendum quod umbra non cessavit ante Passionem, sicut dicetur in sequenti distinctione : sed declinare incepit in baptismo Ioannis : et ideo dicitur, quod Lex et Prophetae fuerunt usque ad Ioannem : sicut dicitur cessare febris quando est in declinatione, et cessare umbra quando est in declinatione.

Ad aliud dicendum, quod non proprie erat sacramentum, ut infra patebit : sed erat medium inter sacramenta novae legis et veteris, et ideo conveniebat cum utrisque : cum illis in non conferendo gratiam, cum istis autem in actu et materia.

Ad aliud dicendum, quod erat vicinior baptismo Christi quoad quid, et remotior quoad quid quam circumcisio : quoad actum enim et materiam erat vicinior, sed quoad effectum erat remotior : et ideo non ponitur medium nisi in ratione significandi non causandi.

Ad aliud dicendum, quod perfectio quam fecit Ioannes erat perfectio doctrinae non gratiae. Unde dicitur, Ioannis, I, 8 : Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Testimonium autem ex parte doctrinae, et non ex parte gratiae.

Ad ultimum dicendum, quod erat post signationem circumcisionis : et non sequitur si addidit rationem signi, quod addidit causalitatem, quia signo ad signum eiusdem est expressius : et illam expressionem addidit : et ideo non sequitur, quod contulit gratiam.

 

 

ARTICULUS IV.

An baptismus Ioannis erat in poenitentiam, et non in remissionem peccatorum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa medium : Baptismus Ioannis erat in poenitentiam, non in remissionem, etc.

  1. Videtur, quod potius poenitentia fuerit in baptismum, quam e converso : quia prius docuit poenitere, et postea baptizabat : ergo potius poenitentia erat in baptismum, quam e converso.
  2. Item, videtur fuisse baptismus in baptismum : quia habuit ordinem ad baptismum Christi : ergo erat in baptismum, et non in poenitentiam.
  3. Item, si fuit in poenitentiam, tunc videtur, quod fuit occasio erroris : quia baptismus non exigit gemitum et planctum : ergo si baptismus Ioannis erat in poenitentiam, hoc videtur esse doctrina in signo quod baptismus gemitum et planctum requirat : ergo fuit erroris occasio, ut videtur.

 

Solutio. Dicendum, quod baptismus Ioannis dicitur in poenitentiam quae praeexigebatur, ne baptismus Christi baptizandos a se fictos inveniret : et ideo poenitentia sequebatur baptismum Ioannis ordine intentionis, licet forte tempore praecederet.

 

Ad aliud dicendum, quod non dicitur baptismus in baptismum nisi determinetur : quia aliter pro eodem baptismo acciperetur, et tunc idem esset : sed quia immediate ordinabat ad poenitentiam quae removit obicem fictionis ad baptismum Christi, ideo dicitur in poenitentiam.

Ad aliud dicendum, quod baptismus Christi non exigit gemitum et planctum exteriorem : sed tamen, ut dicit Augustinus, omnis qui voluntatis suae est arbiter constitutus, novam vitam inchoare non potest, nisi poeniteat eum veteris vitae : et ideo exigit gemitum et planctum interiorem, ne ficti inveniantur qui sunt baptizandi.

 

 

E. Quid utilitatis habebat baptismus Ioannis ?

 

ARTICULUS V.

Quare dicitur baptismus Ioannis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit ibi, E, § 2 : Sed quaeritur, quare dictus est baptismus Ioannis, etc.

  1. Videtur enim, quod eadem ratione dicatur baptismus Pauli : quoniam baptizavit et Paulus.
  2. Item, hoc videtur accipi ab eo quod dicitur. I ad Corinth. I, 12 : Ego quidem sum Pauli : ego autem Apollo : ego vero Cephae : ergo gloriabatur in baptizatis : ergo cuiuslibet baptismus suus dicebatur.
  3. Item, dicitur Evangelium Pauli quod Paulus praedicabat, et Petri quod praedicabat Petrus : ergo a simili dicetur baptismus Pauli quo baptizabat Paulus, ut videtur.
  4. Item, si forte dicas, quia discipuli baptizabant in nomine Christi : et baptismus, ut dicit Augustinus, in eius nomine datur : ergo videtur, quod non est baptismus Ioannis dicendus, sed Christi : quia ipse baptizabat (ut dicitur) in nomine venturi, et venturus erat Christus.

 

Solutio. Dicendum, quod baptismus Ioannis dicitur, quia nihil erat in eo nisi operatio Ioannis, ut dicit Augustinus in Littera : sed sic non erat in baptismo discipulorum, in quo principalis operatio tota fuit Christi, scilicet interior operatio vel baptizatio. Cum enim duae sint operationes in baptismo, exterior, et interior : interior est principalior, et exterior varia : et ideo baptismus illius dicitur qui operatur principaliori operatione. Quia autem hoc deficit in baptismo Ioannis, ideo non dicitur nisi baptismus Ioannis.

 

Ad primum et secundum ergo dicendum, quod illa contentio reprehensibilis fuit, et corrigebatur ab Apostolo : unde dicebat : Divisus est Christus ? aut, Nunquid Paulus crucifixus est pro vobis ? Quasi diceret : Vos vestra contentione dimittitis Christum, tamquam baptismus dividatur secundum merita baptizatorum : quod non est verum, cum Christus crucifixus in omni baptistarum baptismo baptizet.

Ad aliud dicendum, quod non est simile de Evangelio et baptismo : quia illud non habet ex re operata virtutem immediate a Passione Christi : sed saepe impeditur et promovetur verbum praedicationis ex meritis bonis vel malis praedicantium : ideo actus ille dicitur exercentis eum in ministerio : non autem sic dicitur in baptizando.

Ad aliud dicendum, quod Ioannes non baptizabat in nomine Christi tamquam in forma baptizantis : sed potius tamquam in nomine eius in quod dirigebat baptizatos a se. Apostoli autem baptizabant in nomine Christi vel Trinitatis tamquam in forma baptizantis.

Si vero tu obicias, quod hoc est contra Litteram in qua dicitur, quod haec erat forma sua, quia baptizabat in nomine venturi. Respondeo, quod non erat forma in qua esset invocatio ad sanctificationem baptismi, sed potius forma, id est, modus in baptizando : quia scilicet venturum nominabat, et populum ut in eum crederet monebat : tamen nulla ex hoc sanctificatio baptismi ab illo alii conferebatur.

 

 

ARTICULUS VI.

An baptismus Ioannis fuerit sacramentum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, § 3 : Si vero quaeritur an sacramentum fuerit, etc.

Videtur enim fuisse sacramentum quia fuit sacrae rei signum : ergo fuit sacramentum.

Sed contra hoc videtur esse, quod ad omne sacramentum exigitur institutio divina. Baptismus autem Ioannis non erat institutus a Deo : ergo non erat sacramentum.

 

Solutio. Ad hoc leve est respondere secundum praedicta. Dicendum enim, quod est potius continuatio novorum sacramentorum ad vetera : sed tamen propter similitudinem cum sacramentis in ratione significandi, accipit nomen sacramenti.

Ad id autem quod contra obicitur, potest dici quod non erat sine institutione divina : ita enim dicitur, Ioan. I, 33 : Qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto.

 

 

F. De forma baptismi Ioannis, et de baptizatis ab eo.

 

ARTICULUS VII.

An baptizati a Ioanne fuerint rebaptizandi ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, Hic considerandum est, si baptizati a Ioanne iterum baptizati sunt, etc.

Videtur enim, quod Ioannes aliquos baptizabat, qui non erant baptizandi : quia

  1. Dicitur in Littera, quod si aliquis baptizabatur a Ioanne, spem non ponens in suo baptismo, sed fidem habens Trinitatis, quod ille non rebaptizabatur : ergo non omnes erant iterum baptizandi.
  2. Item, Act. VIII, 15 et seq., dicitur, quod Petrus et Ioannes oraverunt pro ipsis, scilicet conversis in Samaria, ut acciperent Spiritum sanctum : nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum. Ergo videtur, quod per manus impositionem tantum supplebatur quod illis defuit, et non iterum baptizandi erant.
  3. Item, ponamus, quod aliquis baptizatus sit tantum baptismo Ioannis, et habeat fidem totius Trinitatis : numquid audebimus dicere, quod ille baptizatus sit propter fidem quam habet ? Videtur, quod non : quia tunc nihil esset forma verborum expressa, quae exigitur in baptismo : ergo videtur, quod tales fuerunt baptizandi.
  4. Item, nullus baptismus confert gratiam in quo non potest haberi spes gratiae, sicut habetur spes in sacramento : ergo nihil est dictum, ut videtur, quod spem non ponentes in suo baptismo consequebantur in eo gratiam, spem autem ponentes non consequuntur.
  5. Item, licet infra dicatur, quod verbum quod facit baptismum esse sacramentum, sit invocatio Trinitatis : non quia dicitur, sed quia creditur : tamen oportet exprimi tres personas, sive credatur, sive non : ergo videtur, quod nostra spes vel fides non confert baptismo formam sanctificationis aliquam : ergo sive posuerunt spem, sive non, erant semper baptizandi qui baptismate Ioannis fuerunt baptizati.

 

Solutio. Super illa quaestione inducere nituntur quidam opiniones, tamquam liceat alicui opinari, quod sine forma sacramenti possit esse sacramentum a nostra fide, vel a nostra spe.

Unde dicendum, quod absque dubio numquam in baptismo Ioannis gratia conferebatur, ut dicunt omnes Sancti communiter : sicut etiam ipse dixit, Ioan. I, 26 : Ego baptizo in aqua, etc.

 

Ad id ergo quod dicitur in Littera, sic potest responderi, quod baptizatus a Ioanne non spem ponens, et ex hoc ipso aliud baptisma quaerens, ut discipulorum Christi post passionem, non baptizabatur.

Ad hoc autem quod obicitur de Actibus, nihil cogit : quia ibi loquitur de hoc quod est confirmationis, non baptismatis. Confirmatio autem supplet defectum baptismatis, ut videtur innuere Augustinus : non in esse sacramenti, quia baptismus est perfectum sacramentum, sed potius in eo, quod baptismus diminuit fomitem, et non exstinguit : sed confirmatio amplius debilitat eumdem. Et hoc patet in Actibus, XIX, 2, ubi inveniuntur baptizati a Ioanne non habentes notitiam Spiritus sancti in auditu formae baptismi : et ideo illi baptizati fuerunt.

Ad aliud autem ego bene concedo, quod fides et spes non dant esse baptismi, sed tantum removent fictionem, ut baptismus possit consequi effectum iustificationis in nobis.