Distinctio XV — Livre IV — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre IV

Distinctio XV

DISTINCTIO XV

Error secundus circa sacramentum poenitentiae.

 

 

A. Quod pluribus irretitus peccatis non potest poenitere de uno vere, nisi de omnibus poeniteat.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Et sicut praedictis auctoritatibus, etc.

Hic incipit pars illa in qua elidit errorem secundum, hunc scilicet quod de uno peccato possit poenitentia agi, alio peccato in delectatione retento.

Et dividitur haec pars in duas partes.

In prima obicit ex canone, et solvit.

In secunda obicit ex dictis Patrum, et solvit.

 

Prima pars subdividitur in duas, scilicet in obiectionem, et solutionem.

Secunda incipit, ibi, A, § 2 : Sed de his oportet tantum illud intelligi, etc.

In capitulo isto tria facit.

Primo errorem recitat;

deinde, pro errore illo auctoritatem primo inducit;

tertio, format obiectionem ex sententia auctoritatis.

Et haec patent in Littera.

 

 

ARTICULUS I.

An de uno peccato potest agi poenitentia, alio peccato in delectatione retento ?

 

Incidit autem hic quaestio, an verum sit quod dicunt illi ?

Videtur, quod sic :

  1. Debita enim divisim contracta, iuste divisim solvi possunt : peccata sunt debita divisim contracta : ergo, etc.

Quod autem peccata sunt debita, patet per illud Lucae, VII, 41 : Duo debitores erant cuidam foeneratori. Et, Matth. XVIII, 27 : Debitum dimisit ei. Item, Matth, VI, 12 : Dimitte nobis debita nostra.

  1. Item, in V Ethicorum vult Aristoteles, quod iustitia uno modo, licet non generaliter, idem sit quod contrapassio, et iustum idem quod contrapassum, sicut dicit Plato. Ponamus ergo, quod aliquis offenderit in decem, et in duobus contrapassus sit per sustinentiam poenae : aut ergo Deus cui debet, illam satisfactionem exquirit, aut non. Si sic : ergo iniuste videtur procedere : quia a lege non praecipitur, nisi qui forefecit, contrapatiatur. Si non : tunc habetur propositum.
  2. Si forte dicas, quod iustitia Dei exigit adhuc satisfactionem, sed non iustitia humana hoc nihil est : quia infinita est iustitia divina, et semper misericordia superexaltat iudicium : cum igitur in tali casu nihil exigit iustitia humana, videtur multo minus, quod iustitia divina aliquid exigat ulterius ab illo.
  3. Item, supra habitum est ex verbis Augustini in libro de Poenitentia, quod constat ei multum peccata displicere, qui semper praesto est ea destruere : ergo et multo magis constabit hoc, si omnino destruat quo destrui possunt : sed hoc erit sigillatim destruendo : ergo videtur, quod sigillatim poenitens destruat peccata.
  4. Item, si aliquis laborat duobus vel tribus morbis, qui diversas habet causas et oppositas : medicus expellit periculosiorem morbum, alio dimisso, vel etiam confirmato in subiecto. Cum igitur similiter sit in morbis animae, sicut in morbis corporis, ut dicunt Sancti, videtur posse agi poenitentia de uno peccato, alio in delectatione existente.
  5. Item, nullus rex vel imperator iterum emendam exigeret ab aliquo, cui pro parte laesionis a vicario suo, qui loco eius est, condigna poenitentia imposita fuisset : sed constat, quod sacerdos est vicarius Dei in confessione, et secundum auditum veram imponit poenitentiam de duobus, vel tribus, aliis tacitis : ergo imperator summus ulterius de his non requiret poenitentiam.
  6. Si dicatur, quod peccator non potest satisfacere nisi in caritate satisfaciat : et quia non habet caritatem qui de uno poenitet, et de alio non : ideo non potest satisfacere. Contra : Eccle. IX, 1 : Nescit homo utrum amore an odio dignus sit. Ergo nullus scit utrum satisfaciat, vel non. Ergo tota die quilibet debet iterare poenitentiam suam, et desperare, quod satisfacere non possit : eo quod hoc sit penitus ignoratum, quod exigitur ad satisfactionem : hoc autem falsum est : ergo et hoc quod oportet aliquem satisfacere in caritate.
  7. Item, Daniel. IV, 24 : Peccata tua eleemosynis redime. Constat autem, quod Daniel quando dedit hoc consilium, scivit regem esse iniquum : ergo iniquus in peccato uno, potest facere poenitentiam de alio.
  8. Item, Luc. XVI, 9 : Facite vobis amicos de mammona iniquitatis. Glossa : Divitiae iniquitates dicuntur, quia de iniquitatibus sunt collectae. Constat autem, quod de talibus non possit fieri eleemosyna quae faciat recipi in aeterna tabernacula, nisi retenta parte iniqui, de alia parte posset fieri eleemosyna et satisfactio : ergo manens in uno peccato potest satisfacere de alio.
  9. Item, peccata non habent huiusmodi colligationem, qualem habent virtutes, sed unumquodque est divisum ab alio : sed quaecumque sunt divisa ab invicem, horum unum potest destrui, alio non destructo : ergo unum peccatum potest destrui, alio retento : sed peccatum destruitur tantum per satisfactionem : ergo de uno potest fieri satisfactio, alio retento in voluntate.
  10. Item, de virtute politica non est sic, quod una habita, omnia vitia excludantur : ergo videtur, quod hoc etiam non debeat esse virtutis theologicae, cum Deus salutem nostram desiderans, iuvat omnibus modis quibus homo iuvari potest.

Si dicas, quod de virtute politica est hoc, quod qui habet unam, habet omnes, sicut dicit Isidorus, sicut notatum est super tertio Sententiarum, quod haec fuit sententia Stoicorum, et Aristotelis in quarto Ethicorum, cum dicit de magnanimitate et magnanimo : Magnanimus nihil prave agit secundum aliquod vitium. Si, inquam, sic dicas : nihil est hoc, et contra intentionem Philosophorum : quia non attribuunt hoc virtuti secundum suum esse quo perficit suum actum proprium et essentialem sibi, sed potius secundum maximum suum posse quod habet in subiecto. Et ideo virtus secundum suum esse potest inesse subiecto, salvato in eodem subiecto aliquo vitio quod non contrariatur illi virtuti : et sic habetur propositum, ut videtur.

 

Sed quod error sit pessimus et anathematizatus, sic videtur :

  1. II ad Corinth. VI, 15, dicit Apostolus : Quae conventio Christi ad Belial ? ergo nullam communicationem habet Christus ad cor in quo habitat diabolus : sed qui est in uno peccato mortali, est inhabitatio diaboli : ergo nullam communicationem habet cum eo Christus : sed nullam satisfactionem Christus accipit, nisi cum quo in gratia participat : ergo talem satisfactionem non accipit Christus, ut videtur.
  2. Item, apud homines durantibus inimicitiis non accipitur satisfactio laedentis : sed qui est in peccato, adhuc agit inimicitias contra Deum : ergo non recipitur eius satisfactio.
  3. Item, Matth. V, 23 : Si offers munus tuum ad altare, etc. Sed constat, quod non est minor cura Deo, ut homo reconcilietur sibi, quam homini : ergo oportet prius in omnibus reconciliari Deo, et postea accipietur eius oblatio : sed oblationis genus quoddam est satisfactio digna : ergo oportet prius habere gratiam de omnibus peccatis, antequam satisfactio sit accepta : sed nullus voluntate permanens in uno, habet gratiam de omnibus : ergo voluntate permanens in uno, non potest satisfacere de alio.
  4. Item, qui est in peccato uno, ut dicit Augustinus, non est dignus nisi poena aeterna : ergo non est dignus ut satisfactionis eius opus accipiatur : et non satisfacit nisi opere Deo accepto : ergo qui est in uno peccato, non potest satisfacere de alio.
  5. Item, sine gratia non fit satisfactio : sed gratia complectitur omnes virtutes : ergo sine omnibus virtutibus simul non est satisfactio : sed opposita non sunt simul : ergo cum virtutibus non possunt esse vitia opposita : ergo qui habet gratiam, non habet aliquod peccatum : et nullus satisfacit nisi qui habet gratiam : ergo qui satisfacit, non habet aliquod peccatum : ergo a destructione consequentis, qui habet aliquod peccatum, non satisfacit.
  6. Item, non satisfacit qui non restituit Deo quod suum est : sed qui non restituit Deo animam quam abstulit, non restituit Deo quod suum est : ergo non satisfacit, qui animam restituit : sed non restituitur anima, quamdiu manet voluntas peccati alicuius : ergo quamdiu aliquod peccatum est in voluntate, non potest fieri satisfactio.
  7. Item, sit ita, quod aliquis satisfaciat de uno peccato, alio in voluntate retento : aut iste diligit Creatorem sicut debet, aut non. Si non : tunc non satisfacit. Probatio. Luc. VII, 48 : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Si sic : ergo omne quod diligit, circa Deum diligit : sed citra Deum diligendo omne quod diligit, nihil mortali peccato diligit : ergo ille nihil mortaliter diligit : ergo nullum peccatum mortale manet in eius voluntate : et hoc est contra positum : ergo impossibile est de uno satisfacere, alio in delectatione retento.

 

Solutio. Dicendum, quod hoc est concedendum, quod hoc quod in principio capituli pro opinione ponitur, licet falsa, tamquam fidei contrarium est condemnandum. Et reducitur in contrarium illius articuli : Credo in Spiritum sanctum, scilicet sanctam Ecclesiam Catholicam. Vel contra illum : Remissionem peccatorum.

 

Ad primum autem dicendum, quod licet debita peccatorum sint divisim contracta quantum ad conversionem ad bonum commutabile, et quantum ad actum, tamen conveniunt in aversione ab uno bono increato : et quoad hoc habent rationem offensae et culpae : et ideo cum aversio illa maneat, alio quocumque peccato manente, non potest homo satisfacere de uno, alio retento. Et simile huius est in offensis hominum : quia laesor non potest satisfacere de laesione illa, perdurans in laedendo. Licet enim peccator Deum laedere non possit, tamen quantum est de se laedit.

Ad hoc quod probatur, quod peccata debita sunt, dicendum quod debita humana sunt duplicia. Quaedam enim sunt quae voluntarie creduntur debitori : et talibus nulla est adiuncta offensa : et hoc modo non dicuntur debita peccata. Quaedam sunt debita, quae oriuntur ex laesione alicuius iniusta, vel in persona, vel in bonis, vel in honore : et talibus est adiuncta offensa laesi : et ideo non potest sibi satisfieri, nisi offensa cesset : haec autem non cessat perdurante illo in aliquo modo laesionis : et talibus debitis assimilantur peccata. Et ideo patet, quod ratio illa non valet.

Ad aliud dicendum, quod licet secundum Platonem iustum sit idem quod contrapassum, et hoc in quibusdam sit verum, sicut in directione iniuriae illatae, ubi inferens iniuriam contrapatitur tantum, quantum intulit : tamen hoc iustum supponit cessationem a laesione generaliter : et a laesione spirituali non cessatur, quamdiu durat voluntas peccati alicuius.

Ad aliud dicendum, quod iustitia hominum etiam bene exigit cessationem a laesione, ut iam patuit : sed alia debita quibus offensa eius cuius debitores sumus non est adiuncta, divisim solvi possunt. Et illis debitis in spiritualibus non sunt similia peccata, sed potius dona quae donantur a Deo, ut lucremur in eis, sicut dicitur, Matth. XXV, 14 et seq.

Ad aliud dicendum, quod peccatum actuale non destruitur in nobis sine nobis : quia, sicut dicit Augustinus : Qui creavit te sine te, non iustificabit te sine te. Non autem potest destrui nisi per gratiam, cui repugnat voluntas aversa a bono incommutabili : et cum illa maneat aversa etiam in uno solo peccato in delectatione retento, non potest deleri aliud peccatum : cum tamen Deus in se semper paratus sit destruere, quotiescumque non est impedimentum ex parte nostra.

Ad aliud concedimus, quod non est simile de morbis corporalibus, et spiritualibus : quia morbi corporales non habent unam causam : sed spirituales habent unicam, quae est voluntas, vel liberum arbitrium, quod quamdiu manet aversum non est susceptibile medicinae : et ideo nullus morbus spiritualis curatur in ipso.

Ad aliud dicendum, quod sacerdos talem ad poenitentiam non suscipit nisi deceptus : sed quod exhibetur a ministro decepto, bene revocatur iustitia regis : ideo obiectio adducit non simile pro simili, vel falsum supponitur in illo, scilicet quod satisfactio vera sit, quam suscipit vicario decepto.

Ad aliud dicendum, quod licet homo non possit scire se habere caritatem scientia infallibili, potest tamen scire, scilicet scientia per signa probabilia accepta : et hoc sufficit, sicut saepius in hoc opere notatum est.

Ad aliud dicendum, quod Daniel non intendit ut rex aliquis in aliquo peccato perduret, sed potius ut vitam mutet in melius, et tunc eleemosynis redimet poenam peccatorum quam praeviderat sibi deberi propter peccatum.

Ad aliud dicendum, quod illius verbi sententia non est, quod pecunia in parte retineatur, quae ex iniquo est acquisita : sed potius supponit id quod est iuris positivi et communis, quod primo restituatur ablatum : deinde de residuo quod iniquum dicitur, quia inique, id est, avare contra pauperes retentum est, pauperes ad amicos emantur, ut recipiant benefactores suos in aeterna tabernacula : sicut infra in eadem distinctione habebitur in quaestione de eleemosyna.

Ad aliud dicendum, quod peccata non habent colligationem in aliquo ente positivo, quod sit sicut habitus, vel radix, vel aliquid huiusmodi : sed tamen habent convenientiam in privatione conversionis ad bonum incommutabile : ex qua parte habent omnia rationem peccati et mali et culpae offensionis. Et cum talis privatio permaneat in eo qui perdurat in peccato, manet ira Dei super eum : et ideo non est perceptibilis gratiae.

Ad aliud dicendum, quod de hoc diversi diversa sentiunt. Et quantum ad me pertinet, ego bene puto, quod una politicarum habetur sine alia : licet non quoad omne posse quod potest habere in subiecto : et tunc dicendum, quod non est simile de politicis et infusis : quia infusae intelliguntur virtutes formatae, quae sunt quasi quaedam virtuales partes gratiae gratum facientis : et ideo habent colligantiam in gratia, ita quod una non habetur sine alia. Et ideo etiam nulla ibi est, quamdiu contrarium alicuius virtutis est in subiecto. Sed non est sic de politicis : quia illae per consuetudinem et experimentum generationem sumunt, et consuetudines actuum diversae sunt et ideo una generatur in anima, alia non generata. Et per hoc patet solutio ad duo sequentia.

 

 

ARTICULUS II.

An pro uno peccato potest consurgere duplex tribulatio ?

 

Deinde quaeritur de illo quod dicitur, ibi, A, sub initio : Non consurget duplex tribulatio, etc.

Videtur contrarium

  1. In Psalmo CVIII, 29, ubi dicitur : Operiantur sicut diploide confusione sua.
  2. Item, Eccli. XI, 16 : Error et tenebrae peccatoribus concreata sunt.
  3. Item, In Psalmo CXLVIII, 8 : Ignis, grando, nix, etc.

Solutio. Dicendum, quod duplex tribulatio non consurget pro peccato quod simpliciter est unum : sed quod est unum subiecto, et plura deformitate : vel pro pluribus peccatis bene consurget duplex tribulatio : sicut cum peccati actus est unus, est tamen ibi libido, et contemptus, et huiusmodi, quibus aliquid respondet in poenis.

 

Unde dicendum ad primum, quod hoc non intelligitur ratione diversarum poenarum debitarum uni peccato, sed ratione duarum partium ipsius peccantis, quae sunt corpus et anima : et sicut peccavit in corpore et anima, ita etiam punitur in utroque.

Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur ratione privationis habitus dirigentis in bonis moribus. Error enim est in eligendo, et tenebrae in providendo quid agendum sit.

Ad aliud dicendum, quod illae poenae non respondent uni peccato simpliciter, sed pluribus, vel peccato quod unum est subiecto, et multa deformitate.

 

 

ARTICULUS III.

An poenae quae commutant in bonum, et iniunguntur in satisfactione, sint iustae, an non ?

 

Deinde quaeritur, de hoc quod dicitur, ibi, A, § 2 : Qui praesentibus suppliciis commutantur in bonum, etc.

Hic potest quaeri, utrum poenae illae expiativae quae commutant in bonum, et iniunguntur in satisfactione, sint iustae, aut non ?

Videtur, quod iustae : quia

  1. Dominus punit peccantes his poenis : et nullum punit Deus nisi iuste : ergo istae poenae sunt iustae.
  2. Item, iustum est quod iudex reddit pro meritis : sed meritum culpae nec potest esse nisi poena : ergo cum illa infligitur peccatori, iuste fit ei : ergo talis poena est iusta.

 

Sed contra :

  1. Mortali peccato debetur poena aeterna : ergo iniuste punitur, quando punitur poena temporali.
  2. Item, si iuste punitur peccator poena taxata, videtur iniustum, si taxata convertatur in maiorem : sed hoc non est iniustum : ergo ista taxata non erat iusta. Probatio mediae. Si non perficit poenitens poenitentiam iniunctam, punitur in purgatorio, quae gravior est poena.

 

Solutio. Dicendum, quod illa poena si discrete est taxata, iusta est : quia tunc aestimantur circumstantiae peccatoris, scilicet devotio, voluntas, et huiusmodi, et circumstantiae fori Ecclesiae militantis, quae iuvat, et alia. Unde concedendae sunt conclusiones primo inductae.

Ad id quod contra obicitur, dicendum quod mortali secundum se debetur poena aeterna : sed mortali quod ex eventu sequentis compunctionis et confessionis factum est veniale, non debetur poena aeterna, sed temporalis.

Ad aliud dicendum, quod per accidens efficitur poena maior : scilicet propter hoc quod mutantur circumstantiae poenitentis, et circumstantiae fori in quo poenitet. Voluntaria enim poena hic, efficitur necessaria ibi : et ideo minoris virtutis in purgando : et ideo oportet quod intendatur, et aliae circumstantiae mutentur.

 

 

ARTICULUS IV.

An quinque modi quibus flagella contingunt, sunt bene assignati et distincti ?

 

Deinde enim quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, A, § 2, sub medio : Quinque enim modis flagella contingunt, etc.

Videtur, quod primus modus nullus sit : quia

  1. Ille non supponit peccatum in flagellato, cum dicat Hieronymus : Quidquid patimur, peccata nostra meruerunt.
  2. Item, ad Roman. VIII, 28, super illud : Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, dicit Glossa : Mors et omnia mala ex merito originalis peccati procedunt : ergo sine peccato non est aliquis modus flagelli iusti, ut videtur.
  3. Item, Iob, VI, 2 : Utinam appenderentur peccata mea, etc. Ergo quidquid mali sustinemus, pro peccatis nostris accidere manifestum est.
  4. Item, Gregorius : Nulla nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas.
  5. Item, Augustinus : Iniustum est creaturam rationalem sine peccato puniri : sed Deus nihil facit iniuste : ergo nullum punit nisi pro peccato.

 

Contra :

  1. Iob, XVI, 18 : Haec passus sum absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas ad Deum preces.
  2. Item, Iob, XIX, 6 : Intelligite quia Deus non aequo iudicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit.
  3. Item, Gregorius in Glossa : Iustus conditor tot verberibus in beato Iob non vitia illius curavit exstinguere, sed merita augere.
  4. Item, Ioan. IX, 3 : Neque hic peccavit, neque parentes eius : sed ut manifestentur opera Dei in illo.

 

Ulterius obicitur de secundo modo qui videtur, quod ille nullus sit : quia

  1. Incitatio ad vitium non est custodia virtutis : provocatio autem ad iram sine causa, est incitatio ad vitium : ergo non est bona custodia virtutum : sed provocatur ad iram, qui sine merito flagellatur : ergo est mala custodia virtutum.
  2. Si dicas, quod hoc est ne superbia tentet. Contra : Augustinus dicit, quod superbia post omnes virtutes saevit. Ergo etiam post poenitentiam in tribulatione : ergo non magis cavetur superbia per tribulationem, quam per alium modum.

 

Ulterius quaeritur de tertio modo. Videtur enim non esse correctio peccati.

  1. Peccatum enim non corrigitur nisi gratia quae sibi contraria est, vel virtute : sed poena non est contraria peccato : ergo non corrigitur peccatum per poenam.
  2. Item, poena quae corrigit peccatum : aut habet hoc in quantum est poena, aut in quantum est voluntaria, aut in quantum est inflicta, aut quantum ad duo illorum, aut quantum ad omnia tria. Si primo modo : tunc in omnibus corrigit peccatum : et sic intelligitur etiam modus quintus. Si secundo modo : ergo ubi est maior voluntas, ibi erit maior correctio peccati : sed ad suavia opera virtutum, et orationum, et huiusmodi, maior et suavior est voluntas : ergo magis per illa corrigetur peccatum, ut videtur : ergo illud purgativum peccati male videtur praeordinari a summa sapientia. Si quoad tertium, hoc iterum non potest stare : quia in daemonibus et damnatis poena est inflicta, et tamen non corrigit peccatum. Si dicas, quod quoad duo : aut hoc erit quia poena voluntaria, aut quia poena inflicta. Si primo modo : cum hoc non causetur ab eo quod est poena, sed ab eo quod est voluntaria : videtur quod ea in quibus voluntas devotior est, magis sit correctiva peccati : et illa sunt actus virtutum, et alia devotionis opera, ut communiter dicitur ab omnibus.

 

Ulterius quaeritur de quarto modo quem tangit : quia omnino videtur esse sine ratione :

  1. Gloria enim Dei multis aliis modis sine hominum nocumento potest manifestari : ergo videtur, quod inutilis sit iste.
  2. Item, videtur esse quaedam conformitas ad miracula daemonis : quia, sicut dicitur in vita beati Bartholomaei, daemones prius laedebant, et postea cessantes videbantur : et ita videtur hic esse : ergo iste modus nullus videtur.

 

Similiter quaeritur de quinto : quia

  1. Dicit Augustinus in libro de Poenitentia : Quidquid permisit Deus pati, scias esse flagellum correctionis : sed Herodes patiebatur : ergo sua passio fuit flagellum correctionis, ut videtur.
  2. Item, quamdiu datur locus correctionis et poenitentiae, tamdiu debet differri condemnationis initium : sed per totam hanc vitam datur hic locus poenitentiae : ergo non debet hic inchoari condemnatio : ergo nullus punitur ante initium vel gustum suae condemnationis : et sic quintus modus nullus videtur esse.

Contra hoc est quod dicitur, II Machab. IX, 13, de Antiocho punito cum per poenas humiliaretur, et oraret : Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus. Ergo poena non valuit ei ad emendam delicti.

 

Praeterea videtur, quod tota illa divisio sit insufficiens : quia alia datur quae continetur his verbis :

Erudit, vertit, probat, et laetum facit, arctat,

Confortat, satiat, consummat, deinde coronat.

 

Erudit, Ierem, XXXI, 18 : Castigasti me, et eruditus sum.

Vertit, id est, convertit, Psal. XV, 9 : Multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt.

Probat, Eccli. XXVI, 7 : Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis.

Laetum facit, Iacob. I, 2 : Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in varias tentationes incideritis.

Arctat, Isa. XXVIII, 19 : Sola vexatio intellectum dabit auditui.

Confortat, Iob, VI, 9 et 10 : Solvat manum suam, et succidat me. Et haec sit mihi consolatio, ut affligens me dolore, non parcat.

Satiat, id est, foecundat, Exod. I, 12 : Quanto magis Aegyptii opprimebant eos, scilicet filios Israel, tanto magis multiplicabantur, et crescebant.

Consummat, Matth. V, 10 : Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, etc.

Coronat, II ad Corinth. IV, 17 : Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis.

 

Solutio. Dicendum ad primum, quod peccatum est duplex, ut dicit Augustinus, scilicet naturae, et personae. Et sine peccato naturae nullus patitur, nec etiam Christus, sicut notatum est in tertio Sententiarum, quaestione de passione Christi, sed sine peccato personae multi puniti sunt, ut Christus, et Iob, et alii quidam : et sic intelliguntur auctoritates primo inductae.

 

Ad id quod de secundo modo quaeritur, dicendum quod omnis tribulatio in quantum humiliat, valet ad custodiam virtutum : et licet hoc verum sit universaliter, tamen est quaedam species tribulationis quae ostendit infirmitates hominis et utilitates corporis, quae specialem habet efficaciam humiliationis, sicut fuit tribulatio beati Pauli, scilicet stimulus carnis.

Ad hoc quod contra obicitur, dicendum quod tribulatio non est provocatio nisi animi male dispositi, scilicet irati : sed hic loquitur Beda de animo tranquillo, et animo sapientis : de quo probaverunt Philosophi, quod non cadit perturbatio in sapientem : et ideo virtus quae supponitur in tribulato, cavet perturbationem : sed modus flagelli per se humiliativus est.

Ad aliud dicendum, quod licet superbia post omnes virtutes saeviat, tamen post illam saevit minus quae reducit hominem in actualem sui status cognitionem : et ideo concludit falsum quantum est de se.

 

Ad id quod obicitur de tertio, dicendum quod in peccato duo sunt, scilicet substantia peccati, et reatus consequens peccatum : et peccatum quoad substantiam sui non purgatur nisi per gratiam : sed reatus qui est debitum poenae, purgatur per poenae solutionem.

Ad aliud dicendum, quod poena purgat peccatum in quantum voluntarie suscipitur pro peccato.

Ad id quod contra obicitur, dicendum quod opera devotionis plus quidem valent ad meritum vitae aeternae : quia incendunt caritatem et fervorem : sed poena voluntarie percepta, plus valet ad meritum diminutionis poenae. Et hoc ideo, quia reatus poenae est per modum debitum iustitiae : quae a Philosopho dicitur directiva damni. Et huiusmodi iustitia exigit, ut tantum solvat, quantum deliquit : solvit autem cum luit poenam : et ideo magis valet ad poenae solutionem sustinere voluntarie poenam. Ratio autem inducta procedit, ac si idem sit meritum vitae aeternae et diminutionis poenae, quod non est verum.

 

Ad id quod quarto quaeritur, dicendum quod ille modus rationem habet : quia per hoc quod punit et satiat se conditorem naturae esse Dominus ostendit, sicut ipse dicit, Ierem. XVIII, 6 : Ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel. Aliis autem modis non se ita ostenderet artificem luti naturae nostrae.

Ad aliud dicendum, quod daemones conferebant sanitatem aliquam : et laesio eorum fuit violenta : sed Dominus movendo naturam per dispensationem infirmat quandoque : sed veram confert sanitatem, reductis humoribus ad aequalitatem, vel reintegratis membris compositionis corporis. Unde non est simile quod pro simili est inductum.

 

Ad id quod quinto quaeritur, dicendum, quod bene puto, quod quantum est de intentione flagelli et flagellantis, non flagellatur aliquis hic nisi ut corrigatur : sed quod non corrigitur, praescitur a flagellante, et ideo dicitur poenae aeternae initium. Quod enim gustus sit poenarum, hoc ipsum deberet facere ipsum resilire a peccato quantum est de natura poenae : unde quod non revertitur, hoc est de obstinatione flagellati : et tunc per accidens est quasi initium poenae aeternae.

Et per hoc patet solutio eorum quae obiecta sunt : quia Augustinus loquitur secundum intentionem flagellantis et non flagellati. Et in eodem sensu procedit ratio. Beda autem loquitur in Littera de flagello ex parte flagellati, quod in illo facit obstinationem, quae est initium poena aeternae.

 

Ad id quod obicitur de divisione, dicendum quod multae causae particulares assignari possunt flagelli : sed tamen sub his quinque universalibus incidunt sicut patet in octo membris secundae divisionis. Eruditio enim reducitur ad custodiam virtutum : conversio autem ad correctionem : probatio vero et laetificatio, confortatio et sanatio et coronatio omnes incidunt sub prima causa hic posita. Et duae causae hic positae non tanguntur in secunda divisione : quia generaliores habet partes, quam secunda.

Et potest accipi numerus causarum hic positarum sic : Flagellum fit aut ad promotionem boni, aut ad amotionem mali. Si primo modo : aut in Ecclesia, aut in persona. Si in Ecclesia, sic est ad gloriam Dei manifestandam, ut in caeco nato. Si in persona : aut est ad bonum quod non inest, sed debet induci per flagellum : aut ad bonum quod inest, et potest meliorari per flagellum : quia sicut dicit Poeta :

Non nocet admisso subdere calcar equo.

 

Si respectu eius quod non inest : sic est ad vitii correctionem, ut virtus introducatur : quia dicit Boetius, quod prius exstirpanda sunt vitia, ut inserantur virtutes. Si autem est respectu boni quod inest, sed potest emendari in melius : tunc vel est ex parte subiecti : et tunc est radicatio maioris boni et conservatio, et sic est virtutum custodia. Aut ex parte ipsius boni quod inest : et hoc non accipit meliorationem nisi secundum quantitatem : et tunc illa est causa quam vocat Augustinus merita. Si autem est respectu mali : aut hoc erit respectu mali amovendi : et sic est iterum ad correctionem vitiorum : quia nihil prohibet idem esse duorum vel amborum finium unius, tamquam eius quod est finis : alterius autem, tamquam eius quod est ad finem : et per flagellum primo est inserenda virtus : sed ut hoc fieri possit, necesse est ut exstirpentur vitia. Aut est ad malum indicandum, quod exstirpari propter obstinationem flagellati non potest et sic est ad initium poenae aeternae.

Sunt autem versus de istis causis :

Iob probat, inclinat Paulum, purgatque Mariam,

In caeco sese manifestat, punit Herodem.

Vel sic :

Cur homo torquetur ? ne fastus dominetur.

Cur homo torquetur ? ut ei meritum cumuletur.

Cur homo torquetur ? ut poenis culpa pietur.

Cur homo torquetur ? ut Christus glorificetur.

Cur homo torquetur ? ut dupliciter puniatur.

 

 

B. Quae sit intelligentia praemissorum ?

 

ARTICULUS V.

An Deus puniendo peccata servet mensuram debitam ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, post initium : Deum ut omnium rerum, ita suppliciorum quoque scire mensuras, etc.

Videtur enim, quod ipsemet Deus non servet mensuras delictorum poenae :

  1. Patet enim, quod delictum est temporale : sed poena est aeterna : ergo videtur, quod mensura non servetur.
  2. Item, infra dicitur, quod poena etiam purgatorii excedit omne genus passionis, quod potest homo pati in hac vita : ergo multo magis poena inferni : sed delectatio peccati non excedit omne genus delectationis huius vitae : ergo acerbitas poenae secundum intensionem excedit in quantitate delectationem peccati : ergo non sunt mensurata contra se poena et culpa, ut videtur.

 

Solutio. Dicendum, quod mensura poenae non proportionatur quantitati temporis, vel delectationis, sed potius quantitati radicis et contemptus et imperii voluntatis, ut dicunt Sancti. Verbi gratia, radix peccati contemptus est : et quantitas huius attenditur penes quantitatem aeterni boni increati, quod contemnit : et hoc est bonum quoddam infinitum. Et ideo si finita poena punitur, hoc erit ex Dei misericordia. Similiter actus peccati est temporalis : sed tamen cum homo voluntarie subdit se peccato, cum scientia eius quod est non posse resurgere per se, quantum est de se, eligit in peccato esse aeternaliter : et per consequens et huic aeternitati respondet poena aeterna. Et hoc est quod dicit Gregorius, quod quia homo peccavit in suo aeterno, ideo punitur in Dei aeterno.

Et per hoc patet solutio utriusque obiecti.

 

 

ARTICULUS VI.

An per sententiam sacerdotis praeveniatur sententia iudicis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, post initium : Et non praeveniri sententiam iudicis, etc.

Videmus enim, quod tota die praevenitur per poenitentiam temporalem.

Item, Ioan. XX, 23 : Quorum remiseritis peccata, etc. Et, Matth. XVI, 19 : Quodcumque solveris, etc.

Constat autem, quod hoc totum intelligitur quoad poenam : quia Deus per se absolvit a culpa : ergo sententia iudicis praevenitur.

 

Solutio. Dicendum, quod per sententiam sacerdotis non praevenitur sententia iudicis : quia eadem est sententia iudicis et sacerdotis, si ordine clavium sacerdos poenitentiam iniungit. Si autem ordinem clavium non servat, tunc est sententia hominis, non Dei : et tunc iterum non praevenit eam, quia non recedit propter hoc sententia Dei a peccatore, qui volens decipitur a sacerdote.

Unde primae auctoritates, et prima ratio loquuntur de sententia iudicis, ministerio sacerdotis inflicta. Et per hoc patet solutio.

 

 

ARTICULUS VII.

An pro levi culpa, ut in sabbato colligere ligna, debuit infligi mors ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, B, sub medio : Et qui in sabbato ligna collegerat, etc.

  1. Videtur enim velle, quod culpa huius Israelitae levis fuerit : cum tamen lapidatus fuerit, et pro culpa levi mors non fuisset inflicta.
  2. Item, legitur, Levit. XXIV, 14 : Educ blasphemum extra castra. Ergo blasphemavit : et blasphemia est peccatum in Spiritum sanctum : et hoc est peccatum quod non remittitur nec in hoc saeculo, nec in futuro : cum tamen Littera innuat, quod ille postea non fuerit punitus.

 

Solutio. Dicendum, quod levitas culpae istius significata est ex specie peccati duplicis, scilicet collectionis lignorum in sabbato, et maledictionis qua maledixit non Deo, sed viro Israelitae : et de his tantum duobus peccatis loquitur.

Ad primum autem dicendum, quod graviter tunc peccata puniebantur propter legis recentiam et rigorem, ut alii terrerentur, et non propter gravitatem peccati.

Ad aliud dicendum, quod sicut dicit Richardus de sancto Victore, aliud est spiritus blasphemiae, et aliud blasphemia : quia spiritus blasphemiae est, quando blasphemans non ignorantiam, sed malitiam spirat in blasphemando, sicut patet, Matth. XII, 24, et Luc. XI, 15, ubi videbant signa indicantia spiritum Dei, et in Beelzebub dicebant ea fieri. Blasphemia autem fit quandoque ex ignorantia, vel provocatione : et tunc non est peccatum in Spiritum sanctum : et tale fuit illius Israelitae, qui forte poenituit inter ictus lapidum : et tunc merito patientiae remissum est ei peccatum.

 

 

DIVISIO TEXTUS

Alias quoque auctoritates, etc.

Haec est secunda pars, et dividitur in duas partes : in quarum prima ponit obiectiones, et in secunda solutionem, ibi, C : His responderi potest, etc.

 

 

ARTICULUS VIII.

An sine fide aliqua poena sit satisfactoria ?

 

Dubium autem incidit de hoc quod dicit in prima parte, ibi, B, § 2 : in textu Ambrosii : Secunda, per punitionem : ubi etsi fides desit, etc.

Contra enim est illud Apostoli, ad Roman. XIV, 23 : Omne quod non est ex fide, peccatum est. Et, ad Hebr. XI, 6 : Sine fide impossibile est quemquam placere Deo. Fortassis et displicere necesse est : ergo videtur, quod sine fide poena non sit satisfactoria.

 

Solutio. Aequivocatio est in fide : quia fides est virtus qua creduntur invisibilia propter primam veritatem : et de hac non loquitur hic. Fides iterum est credulitas quaedam rationis de aliquo apprehenso, secundum quod dicit Philosophus in III de Anima, quod opinio iuvata rationibus fit fides : et sic consuevit dici, quod fides est alicuius opinati vel sciti : et sic loquitur hic Ambrosius. Unde sensus est : Si fides, id est, conscientia delicti desit, quia delicta nemo intelligit : poena satisfacit, quia talia Deus aut pie patientia poenarum indulget, aut revelat ad confitendum.

 

Ad primum ergo dicendum, quod sensus auctoritatis Apostoli est : Omne quod non est ex fide, id est, contra fidem, peccatum est : quia qui facit contra conscientiam, aedificat ad gehennam.

Ad alia duo dicendum, quod loquitur de fide virtute.

 

 

ARTICULUS IX.

An satisfaciens in peccato mortali satisfecerit ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 2, in fine : Longe videtur hoc a ratione, et Ecclesiae consuetudine quae pro eodem peccato, nisi reiteretur, nulli bis poenitentiam imponit.

Videtur enim, quod Ecclesia ei non iniungit aliam poenitentiam sicut et isti dicunt.

  1. Ponamus enim, quod sacerdos iniunxerit alicui, quod iret ultra mare, vel quod daret centum marcas argenti : et perficiat iter, vel det argentum in mortali peccato, Ecclesia ei non iniungit ut iterum hoc faciat : ergo ipse est absolutus : ergo explevit poenitentiam : ergo non tenebatur hoc facere in caritate.
  2. Item, praecepta Dei non includunt gratiam, ut multi dicunt : quia non praecipitur nisi actus : ergo sacerdos non intendit, quod perficiat poenitentiam existens in caritate : si ergo non existens in caritate hoc impleat, videbitur esse absolutus.

 

Solutio. Credimus, quod si aliquis in peccato existens, solvat quod iniunctum est, non oportet, quod postquam poenituerit, iterum solvat : sed tamen oportet quod conteratur, et confiteatur, et satisfaciat de eo quod non fecit iniunctum eo modo quo debuit. Non ergo proprie satisfecit, ut videtur : quia contritio et satisfactio respiciunt peccati dimissionem quantum ad essentiam, pro qua dimissione debet homo fieri gratus Deo : et ideo non possunt fieri sine caritate : sed differunt, quia contritio non solum fit in caritate, sed ex caritate, cum per eam deleatur culpa, ad cuius deletionem exigitur motus liberi arbitrii informatus gratia. Sed licet necesse sit quod satisfactio sit in caritate, non tamen necesse est quod semper fiat ex caritate. Sed confessio non respicit dimissionem peccati per se, sed solum dispositionem ad dimissionem culpae, quia fit ministro Ecclesiae, ut cognoscat quanta et quae sit culpa, ut sic iniungat poenam debitam. Ideo in peccato existens potest solvere debitum, sed non satisfacere : quia solutio tantum respicit quantitatem debiti, sed satisfactio hanc respicit, et adhuc dicit ut fiat secundum voluntatem beneplaciti eius cui fit.

 

 

C. Quomodo accipienda sunt praemissa ?

 

DIVISIO TEXTUS

His responderi potest, etc.

Hic incipit solvere. Et dividitur in tres partes :

in quarum prima solvit secundum suam opinionem ;

in secunda autem secundum opinionem aliorum, in quibus tamen videtur fuisse.

Tertio, confirmat solutionem per auctoritates, ibi, F : Satis arbitror, etc.

Et subdivisio harum partium per se patet.

Sed incidunt hic quaestiones utiles et multae.

 

 

ARTICULUS X.

An satis faciens indigeat gratia gratum faciente ut satis faciat ?

 

Prima quaestio est de hoc quod dicit, ibi, C, § I, post initium : Quia ex fonte gratiae Dei id cordi instillatur, etc.

  1. Videtur enim ex hoc quod gratia vel stilla gratiae est in peccatore, adhuc in peccato existenti : et cum habens gratiam possit satisfacere, videtur, quod satisfaciens non indiget gratia gratum faciente ad hoc ut satisfaciat.
  2. Item, hoc videtur a simili, quod etiam sine gratia hoc possit : quia si quis satisfacere debet homini de laesione, et iniungatur ei exsilium, vel ieiunium, vel aliquid tale : non requiritur utrum in statu gratiae persolvat poenam, vel non, dummodo solvat eam : ergo videtur, quod similiter est satisfaciendum Deo.
  3. Item, restitutio est pars satisfactionis, et ipsa potest fieri etiam in statu peccati mortalis : ergo et satisfactio.

Quod autem restitutio possit fieri in statu mortalis peccati, probatur, Luc. XIX, 8, de Zachaeo qui dicit : Si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum : ergo videtur habere propositum.

  1. Item, Levit. XXV, 25 : Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, etc. Et sequitur, vv. 26 et 27 : Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire, computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit. Sed secundum Interlineares ibidem, possessiuncula est conversatio, quae venditur diabolo cum homo mortaliter peccat : et computabuntur fructus satisfactionis ab eo tempore quo vendidit, id est, ab eo tempore quo mortaliter peccavit : ergo satisfactio in mortali peccato, vel cum gratia gratis data tantum facta, valere videtur ad deletionem peccati.

 

Sed contra :

  1. Supra habitum est, quod opera mortua Deo non placent : et non contingit satisfacere nisi per opera Deo placentia : ergo non contingit satisfacere per opera mortua : sed extra gratiam non fiunt nisi opera mortua : ergo extra gratiam nulla fiunt opera satisfactoria : ergo nulla satisfactio : ergo, etc.
  2. Item, satisfacere plus est quam mereri : quia mereri non dicit nisi opus dignum vita aeterna, et satisfacere dicit hoc et solutionem debiti poenae : sed non contingit mereri, quod minus est, sine gratia : ergo etiam non contingit satisfacere, quod maius est, sine gratia.

 

Solutio. Haec quaestio fere determinata est, ubi quaesitum est de operibus extra caritatem factis, utrum possint esse opera poenitentiae : et ideo hic supponitur quod ibi dictum est, scilicet quod opera poenitentiae, sicut et caetera opera in quibus quaeritur placatio Dei, sint facta secundum voluntatem et acceptionem divinam : acceptio autem Dei non est in nobis ex nobis, nec in opere nostro ex nobis, vel ex opere nostro, sed potius ex eo quod accepimus ab ipso : et hoc est gratum faciens : et ideo oportet talia opera esse facta in gratia gratum faciente.

 

Dicendum ergo ad primum, quod cessatio ab actu peccati, ex timore servili provenit qui est donum Spiritus sancti, et ideo dicitur instillatio a fonte gratiae : et tamen timor servilis non est gratia gratum faciens, sed dispositio quaedam ad ipsam.

Ad aliud dicendum, quod sine gratia non contingit satisfacere, et non est simile : quia dicitur, I Reg. XVI, 7 : Homo videt ea quae parent, Dominus autem intuetur cor : et ideo homini contingit satisfacere secundum faciem, sed non Deo, nisi cor satisfacientis sit reconciliatum Deo.

Ad aliud dicendum, quod restitutio non est pars essentialis satisfactionis, sed praeexigitur per modum fundamenti. Unde cum restitutio est de his quae fiunt homini, qui iudicat secundum faciem, non semper oportet quod fiat in caritate. Aliter etiam potest dici, et est alia causa eiusdem, quod restitutio non fit nisi in ablatione rerum corporalium, et cum actus simpliciter corporalis sit, non spiritualis, non oportet talem actum fieri in caritate.

Ad ultimum dicendum, quod non intelligitur, quod fructus computetur ex tempore quo peccavit, sed potius sic a die quo vendidit, id est, quo ultimo in venditione fuit. Fuit autem ultimo in vendendo quando ultimo fuit in peccato, post quod tempus non fuit in peccato : quia tunc incipiebat converti : ita scilicet, quod praepositio, cum dicitur a die, notet terminum extra, non intra. Et tunc patet, quod non sequitur, quod possit satisfacere manens in mortali peccato.

 

 

ARTICULUS XI.

An oporteat quemlibet satisfacere qui deliquit ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 2 : Est enim satisfactio poenitentiae, ut ait Augustinus, peccatorum causas excidere, etc.

Et quaeruntur hic tria, scilicet an conveniat satisfacere ?

Secundo, de diffinitione satisfactionis hic posita.

Tertio, qualiter opus satisfactionis differt ab aliis partibus poenitentiae, scilicet ab opere confessionis, et compunctionis ?

 

Ad primum sic proceditur :

  1. Satisfacere mensuratur ad aliud ad quod terminatur satisfactio : quod patet : quia hic qui satisfacit laeso, mensurat hoc quod facit ad quantitatem laesioni quam intulit, et similiter ille qui satisfacit damnificato. Et eodem modo qui satisfacit Creatori. Ergo satisfacere non est, nisi aequale impendatur damno vel laesioni : sed nullus potest aequale impendere laesioni, et ingratitudini Dei quam infert peccando : ergo nullus potest satisfacere.
  2. Item, magis tenetur satisfacere qui laedit maiestatem regis vel principia, quam qui laedit aequalem sibi : ergo in infinitum magis tenetur qui offendit infinite altiorem maiestatem, quam sit regis vel principis : sed quilibet peccans mortaliter, offendit infinite altiorem maiestatem, quam sit regis vel principis : ergo in infinitum tenetur : sed constat, quod non potest solvere infinitum : ergo non potest satisfacere.
  3. Item, Isa. LXIV, 6 : Quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae. Ergo non sunt satisfactoriae : et non possumus aliter satisfacere nisi operibus iustitiae : ergo cum illa non habeamus, videtur quod satisfacere non possumus.
  4. Item, si aliquis duas habet rationes debiti, scilicet quod sit servus qui nihil potest possidere nisi nomine et iure domini, et ita contraxerit mutuum ab eodem, vel alio : si totum quod habet debet solvere pro una debiti ratione, non potest aliud solvere debitum : sed sic est de quolibet homine : quia ipse ex conditione naturae debet Deo quidquid est, et quidquid potest : ergo pro peccatis non habet quod reddat : sed omnis satisfaciens aliquid reddere debet : ergo nullum hominem contingit satisfacere pro peccatis.

 

Sed contra :

  1. Osee, XIV, 3 : Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum : et reddemus vitulos labiorum nostrorum. Ergo contingit reddi : ergo satisfacere.
  2. Item, Matth. XVIII, 26 : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.

 

Solutio. Dicendum, quod duplex est satisfactio, scilicet secundum aequale iuris, et secundum arbitrium eius cui facta est iniuria. De prima satisfactione non contingit satisfacere Deo ab aliqua creatura pura : sed de secunda contingit, quia contingit Deo solvere pro peccato quod exigit a nobis. Unde, Michaeae, VI, 6 : Quid dignum offeram Domino, etc.

Et sequitur, v. 8 : Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid, etc.

 

Et per hoc patet solutio ad duas rationes primo inductas, quae procedunt ac si satisfactio pro peccatis sit secundum aequale iuris quod mensurat inter damnum illatum, sive inter iniuriam patientis et agentis.

Ad aliud dicendum, quod iustitiae nostrae dupliciter considerantur, scilicet in comparatione ad nos, et in comparatione ad gratiam informantem quam habemus a Deo. Et primo modo humiliando dicit Isaias, LXIV, 6, quod universae iustitiae nostrae sunt sicut pannus menstruatae, quia multi sunt defectus nostri. Secundo autem modo considerata opera nostra sunt Deo accepta.

Ad aliud dicendum, quod licet totum debeamus quod sumus et possumus ratione conditionis, non tamen totum hoc exigit Deus a nobis quod debemus iure stricto : et ideo secundum suum arbitrium possumus satisfacere etiam de peccatis.

 

 

ARTICULUS XII.

An diffinitio satisfactionis sit bona ?

 

Secundo, quaeritur de diffinitione hic posita.

Et quaeritur primo, quid dicatur hic peccatorum causas excidere ?

  1. Dicit enim Augustinus, quod peccatum non habet causam, et cuius non est causa, illius non contingit excidere causam : ergo nihil videtur esse quod dicitur in Littera.
  2. Item, Dionysius : Peccatum est incausabile et involuntarium et infoecundum et pigrum. Et ex hoc sequitur idem quod prius.
  3. Praeterea, si non fiat vis in hoc : sed dicatur, quod voluntas deficiens est causa peccati : videtur, quod adhuc nihil sit quod dicit : quia satisfacere est actus et opus satisfacientis : excisio autem voluntatis deficientis, non est opus satisfactionis, sed solius Dei, cuius est convertere voluntatem : ergo satisfacere non est causas peccatorum excidere.
  4. Item, causa peccati est quae tenet peccatum in anima : ergo fortius est adhaerens, quam peccatum ipsum : sed peccatum non solvitur nisi a Deo : ergo nec causa peccati : ergo hoc non est opus satisfacientis.
  5. Item, haec causa quae exciditur, est causa peccati : sed dicit Boetius, quod causa est ad cuius esse sequitur aliud : ergo existente causa peccati in anima, existit peccatum in eadem : sed non contingit satisfacere eum qui est in peccato, ut prius habitum est : ergo non contingit satisfacere eum qui est in causa peccati : ergo satisfacientem non contingit excidere causas peccatorum.
  6. Item, causa ista peccatorum excidenda de qua loquitur diffinitio : aut est coniuncta, aut remota. Si coniuncta sit : tunc existente causa, inest peccatum in anima, ut iam probatum est. Si remota : sed hoc est voluntas naturalis hominis, vel liberum arbitrium flexibile in malum : ergo contingit naturalem voluntatem excidere per opus satisfactionis, quod est omnino absurdum.
  7. Praeterea, alia via disputandi videtur, quod male sit diffinitio tradita : quia satisfactio respicit laesionem, vel iniuriam alteri illatam : ergo debet diffiniri per comparationem ad iniuriam illam restituendam per rigorem iuris vel arbitrium voluntatis eius cui illata est iniuria : sed hoc non fit hic, sed potius diffinitur secundum id quod facit poenitens in satisfactione : ergo male diffinitur.
  8. Praeterea, causa peccati in homine fomes est : et ille non exstinguitur in hac vita : ergo non contingit causas peccatorum excidere : sed contingit satisfacere, ut prius habitum est : ergo satisfacere non est causas peccatorum excidere.

 

Ulterius quaeritur de altera parte diffinitionis quam ponit, cum dicit : Nec suggestionibus eorum aditum indulgere.

  1. Cum enim satisfactio sit pro peccato praeterito : suggestionis autem aditus exspectetur in futurum, videtur quod hoc secundum non sit de essentia satisfactionis : ergo male ponitur in diffinitione eius.
  2. Item, suggestio videtur esse idem quod causa peccati : ergo idem bis ponitur in diffinitione eadem.
  3. Item, ex hac ultima parte sequi videtur error qui condemnatus est in diffinitione praecedenti, scilicet quod ille qui suggestioni peccati dat aditum, non satisfacit : sed ille qui post poenitentiam, incidit in peccatum, suggestioni peccati dat aditum : ergo non satisfacit : ergo non poenitet : quia satisfactio est pars poenitentiae.

 

  1. Ulterius quaeritur, quia Anselmus videtur dare aliam diffinitionem satisfactionis in libro Cur Deus homo, sic dicens Satisfacere Deo est debitum honorem impendere : ergo videtur, quod hic male diffiniatur.
  2. Item, de diffinitione Anselmi obicitur, quia non est convertibilis : constat enim, quod innocens servans mandata Dei, debitum honorem Deo impendat : et tamen non satisfacit : ergo non est bona diffinitio Anselmi.
  3. Praeterea, in IV Ethicorum dicitur, quod magnanimitatis est honorem sibi et aliis impendere : ergo hoc non est satisfactionis.
  4. Item, primo Ethicorum dicitur, quod honor quaeritur propter virtutem, et praecipue ab his qui noscunt virtutem eius quem honorant : ergo et impeditur in testimonium virtutis : sed satisfactio est recompensatio peccati : ergo videtur, quod male diffiniatur per impensionem honoris.

 

Solutio. Dicendum, quod satisfactio tripliciter potest diffiniri, scilicet secundum substantiam, ut satisfactio sit damni vel iniuriae illatae recompensatio secundum iudicium et iuris ordinem, vel arbitrium eius cui iniuria est illata.

Diffinitur etiam quandoque secundum quod est pars sacramenti poenitentiae, quod est medicina peccati actualis : et sic diffinitur per medicamentum vulneris quod facit in satisfaciente, et haec est propria diffinitio ipsius in tractatu isto : et ideo sic diffinitur in Littera. Sanatur enim vulnus per illud quod causae peccatorum exciduntur, et non indulgetur ulterius aditus suggestioni : et ideo sic inducitur hic illa diffinitio.

Tertio diffinitur in comparatione ad finem : cum enim Deum nec laedere nec damnificare possumus, peccando ei honorem debitum subtrahimus : et hoc fine satisfacimus, ut debitus ei honor, et prius subtractus restituatur : et sic ab Anselmo diffinitur : et ex illa diffinitione extrahitur quasi veritas totius huius quaestionis.

 

Ad primum ergo dicendum, quod causa peccati dicitur collecta ex tribus, scilicet libidine incensa per peccati actum et consuetudinem, et reliquiis peccati praeteriti, et occasionibus peccandi, ut sunt locus, societas, tempus, et huiusmodi. Voluntas enim affecta his tribus peccat, licet non necessario : quia cogi non potest, ut statim patebit infra in hac eadem solutione. Quod autem dicit Augustinus, quod peccatum non habet causam, intelligendum est, efficientem, quae univoce vel aequivoce agendo det ei essentiam in eo quod malum est, sicut videmus calidum cum calefacit, univoca actione dare suam essentiam secundum speciem eamdem calefacto : et calidum cum arefacit, extrahendo humidum, aequivoca actione inducit ariditatem, quae est essentia quaedam. Sed privationes non habent essentias. Unde nihil est causa efficiens caecitatis : quia caecitas cum non sit essentia aliqua, a nullo recipit essentiam : et ita est de malo in eo quod malum, et de peccato in eo quod peccatum. Sed tamen actus peccati sub deformitate habet causam partim efficientem, et partim deficientem, sicut notatur supra secundum librum Sententiarum. Haec autem causa coniuncta cum tribus dictis inclinatur ad bonum commutabile, et per consequens avertitur a Deo, et sic efficitur causa peccatorum.

Per hoc patet solutio ad secundum.

Ad aliud dicendum, quod solus Deus per aversionem a culpa, convertit voluntatem : sed tamen adhuc manet ligata praenominatis tribus : et haec solvuntur satisfactione per consuetudinem boni.

Ad aliud dicendum, quod duplex est causa, scilicet quae est per modum privationis formae : quia peccatum formalem causam non habet in quantum peccatum est : et haec est aversio voluntatis ab incommutabili bono : et hanc excidit Deus. Sed causae praedictae quae sunt per modum inclinantium, et quasi quaedam infirmitates ex peccato relictae, sunt poenae potius, et non causae : et ideo illas potest homo excidere.

Ad aliud dicendum, quod dictum Boetii intelligitur de vera causa : sed peccatum non habet vere causam : sed sunt quaedam inclinantia ad ipsum, et illa large dicuntur hic causa.

Et per hoc patet solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod non intelligitur de causa coniuncta et propria, sed potius de remota : et haec est duplex, scilicet remotissima, et haec est sola voluntas : et propinquior, et haec est voluntas affecta et inclinata tribus quae dicta sunt. Et ideo illa per contrariam consuetudinem boni, satisfactione sunt excidenda.

Ad aliud dicendum, quod diffinitur hic satisfactio prout est pars medicinalis sacramenti poenitentiae : et ratio huius supra dicta est : sed modo quo procedit obiectio, diffinienda est a legibus, vel ethico, vel politico : hoc autem signum est, quod opus satisfactionis iniungitur per contrarium eius, per quod magis in peccatore fuit occasio peccati, ut lascivo ieiunium, superbo oratio, et avaro eleemosyna : quia, sicut dicit Beda, non sanat oculum quod sanat calcaneum, nec e contra.

Ad aliud dicendum, quod licet fomes non posset excidi in toto in hac vita, debilitari tamen potest et sopiri : et hoc sufficit excisioni.

Ad id quod ulterius quaeritur de secunda parte diffinitionis, dicendum, quod licet peccatum sit futurum de quo est suggestio, tamen causa trahens ad ipsum est praesens in subiecto, et hoc respicit satisfactionem, ut dictum est.

Vel dicatur melius, quod non indulgere aditum suggestioni refertur ad fundamentum satisfactionis : et hoc secundum propositum, ut scilicet non proponat ulterius consentire diabolo : et secundum hoc ponitur in diffinitione satisfactionis : quia, ut dicit Gregorius, sicut omnia medicamenta nihil valent ad sanandum vulnus, quamdiu ferrum infixum fuerit, nisi extrahatur : ita omnia beneficia nihil proderunt, nisi ipsum peccatum relinquatur. Unde ita cadit in diffinitione satisfactionis sicut poenitentiae : quia sine ipso non potest esse satisfactio, licet non sit de substantia ipsius.

Ad aliud dicendum, quod suggestio refertur ad daemonem, sed causa peccati ad hominem, secundum tria trahentia quae supra dicta sunt. Sicut enim dicit Augustinus in libro XII de Trinitate : Peccatum quandoque est a carne, et quandoque ab homine : et sic patet, quod non est idem peccatum, et suggestio, et causa peccati.

Ad id quod obicitur de Anselmo patet solutio, qualiter accipiatur differentia diffinitionum.

Ad id autem quod obicitur contra diffinitionem Anselmi, dicendum quod debitum multiplex est, sed hic distinguimus triplex. Debitum scilicet ex commisso : sicut debet accipiens dona Dei ut lucretur in eis et reportet lucrum ex eis. Est etiam debitum ex dimisso, sicut debitor est, cui multum dimissum est : sicut dicitur, Luc. VII, 47 : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Tertium est debitum ex peccato : et hoc quasi ex damno illato : et hoc est debitum quo tenetur poenitens in satisfactione : et in tali significatione accipitur in diffinitione Anselmi : et ideo non omnis servans mandata, debitum in hac ratione impendit Deo.

Ad aliud dicendum, quod magnanimitas hoc modo quo est simpliciter, magis quo virtus est digna, attendit honorem : sed restitutio iusta attendit honorem, quatenus restituit honoris perditionem per peccatum.

Ad aliud dicendum, quod honor ab honorante debetur virtuti et virtuoso : et ideo a nobis debetur Deo : nihilominus tamen habet etiam rationem satisfactionis ista honoris exhibitio, in quantum imperatur a iustitia, quae est directiva damni sive iniuriae illatae, de qua loquitur Philosophus in V Ethicorum.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS XIII.

Quomodo differt opus satisfactionis ab aliis operibus poenitentiae ?

 

Tertio quaeritur, qualiter differt opus satisfactionis ab aliis operibus poenitentiae, scilicet confessionis, et compunctionis ?

Videtur enim, quod in nullo.

  1. Unumquodque enim istorum trium satisfacit pro peccato : ergo unumquodque horum trium est opus satisfactionis.
  2. Item, Augustinus, et habetur infra in Littera : Multum satisfactionis obtulit qui erubescentiae dominans, eorum quae fecit, nihil nuntio Dei negavit. Ergo confessio non distinguitur a satisfactione, ut videtur.

 

Solutio. Dicendum, quod satisfactio non dicitur hic omne illud quod solvit culpam aliquo modo, vel poenam debitam culpae : sed illud tantum quod iniunctum est et taxatum vi clavium, et per arbitrium sacerdotis : illa enim poena voluntaria est simpliciter, et ordinata secundum quantitatem delicti. Sed in contritione, et confessione, sunt poenae, scilicet dolor in contritione, et pudor in confessione, quae sunt poenae ex natura corrupta inflictae pro peccato, nec taxantur, nec limitantur secundum tempus certum, sed quanto maiores sunt, tanto est melius : dummodo discretum et rationabile sit obsequium. Ideo licet per eas expietur peccatum, tamen non proprie satisfactoriae sunt secundum iudicium et arbitrium fori confessionis. Et ideo haec pars quae est satisfactio, distinguitur ab aliis.

Praeterea, dolor in contrito, et pudor in confitente, non dicunt nisi poenam intus : sed in satisfactione est extra in conspectu Ecclesiae : et ideo totus homo tunc punitur, quia poena interior manifestat se in exteriori. Et quia totus homo tunc habet poenam, propter hoc (ut quidam dicunt) magis dicitur satisfactio. Sed prima solutio melior est : quia, sicut habitum est, satisfactio respicit iudicium arbitrii voluntatis divinae.

 

Per hoc patet responsio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod beatus Augustinus large sumit satisfactionem pro omni poena quae portatur pro peccatis, sive sit iniuncta, sive non : sed satisfactio proprie sumpta, non pro tali poena accipitur.

 

 

EXPOSITIO TEXTUS

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 2, in medio : Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis, etc.

In hac enim parte est magna quaestio de eleemosyna, quam dividemus in partes propter Litteram.

Et hic quaeremus sex articulos, scilicet in quo genere sit eleemosyna, quid sit, et utrum sit in praecepto vel in consilio ?

Ubi etiam determinabitur ad quod praeceptum reducatur, et qualiter distinguitur ab aliis partibus satisfactionis : et utrum magis consistat in voluntate interiori, vel in dato exteriori, sive in quantitate dati exterioris ?

Et sexto, utrum eleemosyna possit esse sine compassione, vel compassio sit ei essentialis ?

Haec enim sex quaeruntur de eleemosyna secundum se.

Postea autem procedendo in Littera quaeremus de eleemosyna secundum tres alias considerationes, scilicet ex parte dantis, et dati, et eius cui danda est.

 

 

ARTICULUS XIV.

An eleemosyna sit in genere virtutis ?

 

Quaeritur ergo primo de genere eleemosynae, utrum sit in genere virtutis ?

Videtur enim quod sic :

  1. Dicit enim Commentator super IV Ethicorum, quod proprium virtutis est, quod actus eius est laude dignus : et hoc trahitur de primo Ethicorum ex textu : sed actus eleemosynae laudabilis est : ergo est actus virtutis : ergo eleemosyna est alicuius actus virtutis.
  2. Item, consuevit dici ab omnibus, quod actus virtutis est super quem cadit praeceptum divinum. Et hoc ab auctoritate habetur in V Ethicorum ex textu, et in commento, ubi distinguitur inter iustum legale, et iustum virtutis iustitiae specialis. Constat autem, quod praeceptum est de danda eleemosyna : ergo est actus alicuius virtutis.
  3. Item, fere ab omnibus supponitur, quod illud quod est meritorium, est actus alicuius virtutis : sed constat, quod actus eleemosynae est meritorius : ergo eleemosyna est actus alicuius virtutis.
  4. Item, id quod operatur ad vitii expulsionem, habet contrarietatem ad vitium : hoc autem facit eleemosyna, ut dicitur, Luc. XI, 41 : ergo eleemosyna habet contrarietatem ad vitium, vel vitii actum : sed nihil habet contrarietatem huiusmodi, nisi virtus vel actus virtutis : ergo eleemosyna est actus alicuius virtutis.

 

Sed contra hoc obicitur sic :

  1. Omne gratuitum bonum et virtutis, exemplarem habet in Deo virtutem : sed eleemosyna non habet : ergo eleemosyna non est opus alicuius virtutis. Probatur autem prima ex hoc quod virtus perfectissimum bonum est : et hoc non est tollendum perfectissimo et summo bono.

Secunda autem probatur ex hoc quod in quo non est passio, in eo non est compassio : et eleemosyna est cum compassione, sicut ostendit suum nomen : et hoc supponitur, et probatur supra. In Deo autem nec est passio, nec compassio.

  1. Item, tria sunt in anima, scilicet passiones, potentiae, et habitus, ut dicit Philosophus. Virtus autem in genere habitus est, et non passionis : ergo quod est in genere passionis, non est virtus sed compassio ex qua procedit actus per quem notatur eleemosyna, in genere est passionis, sicut ostendit suum nomen : ergo eleemosyna est actus istius passionis : ergo non est actus alicuius virtutis.

 

Sed tunc ulterius quaeritur de eleemosyna in specie, cuius dicitur esse virtutis ?

Et videtur, quod sit iustitiae : quia

  1. Matth. VI, 2, super illud : Cum facis eleemosynam, etc., dicit Glossa interlinearis : Eleemosyna est pars iustitiae.
  2. Item, omne satisfactorium reducitur ad virtutem cuius est satisfacere : sed eleemosyna est satisfactoria, ut in Littera dicitur : ergo reducitur ad virtutem cuius est satisfacere : haec autem est iustitia : ergo eleemosyna est actus iustitiae.

 

Sed contra videtur, quod sit actus misericordiae, quod elicitur ex suo nomine : quia

  1. Dicitur ab eleos, quod est misericordia, sive miseria : quia miseriam alienam facit suam. Hoc autem est misericordiae : ergo eleemosyna est actus misericordiae.
  2. Item, super illud Psalmi XXXVI, 26 : Tota die miseretur, dicit Glossa Eleemosyna a misericordia incipit, et postea manum aperit : ergo movens ad actum eleemosynae est misericordia non ergo est actus iustitiae.

Si dicas, quod est actus utriusque : quia misericordia est pars iustitiae : hoc non videtur : quia, Matth. V, 7 et 6, beatitudo iustitiae sequestratur a beatitudine misericordiae. Dicit enim postea, Beati misericordes : et prius dicitur : Beati qui esuriunt et sitiunt, etc. Ergo sunt virtutes diversae : ergo quod est actus unius, non est actus alterius.

 

Videtur autem alicui, quod sit actus pietatis : quia, I ad Timoth. IV, 8, dicitur, quod pietas ad omnia utilis est. Et exponitur de eleemosyna. Cum igitur pietas nec sit misericordia, nec iustitia, videtur quod eleemosyna nec sit misericordiae, nec iustitiae actus.

 

Solutio. Dicendum, quod eleemosyna est actus virtutis, quae est misericordia, ut puto : licet quidam aliter dicant, quorum non possum intelligere rationem.

 

Ad primam ergo partem quaestionis respondendum videtur, quod primae rationes verum concludunt : licet quaedam quoad vim inferendi habeant calumniam : quia non est universaliter verum, quod id quod habet laudem, sit opus virtutis : sed de hoc alius erit sermo.

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod virtutes diversimode habent exemplar in Deo : est enim in virtute quoddam perfectum, et quoddam imperfectum, quod est virtutis in quantum est in natura imperfecta, et evacuabile est ab ipsa, quando natura imperfecta transit ad statum perfectionis : sicut patet in fide, in qua ipsa visio perfecta est, et modus visionis imperfectus, et secundum visionem habet exemplar, et non secundum speculum et aenigma. Ita dico hic, quod eleemosyna et misericordia ratione subventionis miseriae, habent perfectionem : sed compassionem habent ex parte deficientis naturae et passibilis quam perficiunt. Et ideo secundum subventionis rationem habent exemplar, quia Deus praecipue miseris subvenit, sed non ratione compassionis quae perfectissimae naturae non convenit. Et hoc est quod dixerunt antiqui Doctores nostri, quod misericordia in Deo sonat effectum, non affectum.

Ad aliud dicendum, quod licet virtus non sit passio, sed habitus, est tamen virtus mortalis circa passiones vel operationes, ut dicit Philosophus. Et ideo nihil prohibet actum virtutis esse in passione, licet primum motivum sit habitus. Et ita dicendum hic videtur, quod habitus quidam est qui movet ad bene compatiendum : et ulterius ad dandum ei cui compatimur, quae datio est cum aliqua passione, licet non sit ex ipsa sicut ex primo movente ad actum.

 

Ad secundam partem quaestionis dicendum est, quod est opus misericordiae : sed sicut nos ante in praecedenti distinctione notavimus, actus qui est unius virtutis per se et proprie, quem vocant antiqui Magistri elicitum, potest esse alterius ut imperantis : et sic potest esse iustitiae vel pietatis. Iustitiae quidem erit, sicut dans dat de superfluo, considerando quod superflui potius est dispensator pauperum, quam dominus. Et considerando ex parte pauperis, quod licet sit pauper rebus, tamen habet vicem Christi in accipiendo, qui universorum est Dominus : tunc enim dat ut dispensator pauperi, qui habet rationem patroni, in eo quod accipit vice Christi : sicut dicitur, Matth. XXV, 40 : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Pietatis autem induit rationem, quando aliquis dat motus ex hoc quod pauper est in eadem natura nobiscum, vel imagine divina, sicut et nos : quia politica pietas est benevolentia in eos qui natura coniuncti sunt, ut dicit Tullius. Pietas autem gratuita, est benevolentia in eos qui eadem imagine divina nobiscum insigniti sunt.

Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita.

 

 

ARTICULUS XV.

An eleemosyna sit bene diffinita ?

 

Secundo quaeritur, quid sit eleemosyna ?

Consuevit autem diffiniri eleemosyna a Magistris sic : Eleemosyna est opus in quo datur indigenti ex compassione propter Deum.

Sed contra diffinitionem sic obicitur : Nemo dat sibi ipsi : sed eleemosynam impendit aliquis sibiipsi : ergo eleemosyna non est opus in quo datur indigenti. Probatur autem prima ex ratione dandi. Secunda vero scribitur, Eccli. XXX, 24 : Miserere animae tuae placens Deo. Et a Gregorio : Qui misereri vult proximo suo, a se trahat originem miserendi.

Item, videtur quod non semper eleemosyna sit opus. Quandoque enim non habet aliquis dare, et dat compassionem : ergo videtur, quod tunc nullum est ibi opus operatum : et hoc vocatur hic opus : ergo eleemosyna non est semper opus, ut videtur. Quod autem opus operatum intelligatur esse eleemosyna, patet ex communi usu loquentium, qui rem acceptam propter Deum et ex indigentia vocant eleemosynam.

 

Ulterius videtur, quod non semper procedat ex compassione.

  1. Dicitur enim, II ad Corinth. IX, 7 : Hilarem datorem diligit Deus. Et loquitur de dantibus eleemosynas : ergo magis procedit ex hilaritate, quam ex compassione : ergo etiam magis per hilaritatem est diffinienda.
  2. Item, ponatur, quod aliquis det quidem libenter sicut liberalis vel magnificus, et tamen non habeat compassionem. Constat, quod ille dat indigenti propter Deum : ergo eleemosynam dat : et tamen non procedit ex compassione : ergo compassio non est substantia eleemosynae : ergo non est per ipsam diffinienda.

Item, obicitur de hoc quod dicit : Indigenti : non enim semper datur indigentibus, sed etiam aliis : sicut patet in clericis, qui nihil indigentes, tamen eleemosynas accipere non cessant, et contendunt, quod illae dationes eleemosynae sunt : ergo videtur, quod eleemosyna non semper est datio quae fit indigenti.

 

Ulterius, obicitur de hoc quod dicit : Propter Deum.

  1. Finis enim non est essentialis causa rei : sed propter Deum dicit finem : ergo non dicit causam essentialem : ergo non debet poni in diffinitione.
  2. Item, sit quod aliquis det ex compassione naturali, probatur quod datio illa sit eleemosyna : quia eleemosyna dicitur ab eleos quod est misericordia vel miseria, quae passionem vel compassionem significat ex parte accipientis, et ex parte dantis : totum autem quod est ex nomine isto, est in diffinitione ista : Eleemosyna est datio quae fit indigenti ex compassione : ergo superfluit quod apponitur propter Deum.

 

Solutio. Dicendum, quod eleemosyna bene diffinita est modo praedicto, secundum quod proprie accipitur. Et est diffinitio quae invenitur in scriptis doctorum Magistrorum, qui praecesserunt nos in scientia ista.

Dicitur enim eleemosyna communiter et proprie. Communiter vocatur quaelibet subventio miseri eleemosyna : et sic homo quando subvenit sibi, facit eleemosynam, et quando etiam subvenit alii quocumque modo. Sed proprie vocatur eleemosyna datio boni alicuius temporalis, vel spiritualis, quod impenditur proximo indigenti propter Deum, in quam proprie tendit compassio : quia compassio est quasi cum alio passio, sicut dicitur, Eccli. XVIII, 12 : Miseratio hominis circa proximum suum.

 

Dicendum ergo ad primum, quod proprie homo non dat sibi, nec eleemosynam impendit sibi.

Ad id autem quod inducitur ad probandum de Ecclesiastico, dicendum quod in illa auctoritate, et littera beati Gregorii, tangitur ordo effectuum misericordiae : quia sicut caritas in effectu et affectu habet ordinem, ita etiam habet misericordia, ut scilicet non alii sic intendat ut se negligat : nihilominus tamen quia eleemosyna datio quaedam est, quae sibi proprie non fit, ideo eleemosyna proprie circa proximum fit, et non circa seipsum, licet in dando observandus sit ordo, quod homo praeponere se debet proximo indigenti.

Ad aliud dicendum, quod eleemosyna proprie opus est operatum, et non operans. Hoc patet ex quodam verbo quod scribitur a Philosopho in principio Ethicorum, ubi distinguit artes, eo quod in quibusdam finis est opus, et in quibusdam operatio, sicut in musicis : in eleemosyna autem non laudatur datio propter dantem, sed potius datum : non enim praecipitur propter opus operans, sed potius propter opus operatum.

Ad obiectum autem contra hoc, dicendum quod ille qui vult dare, et non dat, non facit eleemosynam proprie : sed tamen habet meritum dantis eleemosynam propter completam eius voluntatem : sicut dicitur, II ad Corinth. VIII, 12 : Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet accepta est, non secundum id quod non habet.

Ad hoc autem quod ulterius obicitur contra id quod dicitur ex compassione, dicendum quod eleemosyna semper est ex compassione miseriae quae movet ad dandum : sed est compassio sensibilis multum, et compassio voluntatis, scilicet velle non esse miserum, sive dissensus miseriae quam patitur pauper.

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod hilaritas haec intelligitur quae non aufert tristitiam danti per avaritiam dati : sunt enim avari in quibus tristitia alienandi datum, aufert compassionem : et sunt in quibus pugnat tristitia alienandi cum compassione, sed tamen vincit compassio : et sunt in quibus non sentitur tristitia propter compassionem : et isti sunt laudabilissimi, qui etiam gaudent dando : et de his loquitur Apostolus. Unde hilaritas est bona conditio dantis : non tamen est de substantia eleemosynae proprie.

Ad aliud dicendum, quod opus liberalis vel magnifici non proprie est eleemosyna, licet discernant cui dandum, et quando, et quantum, ut dicitur in IV Ethicorum : quia non attendunt nec mensurant datum secundum exigentiam et propter Deum : unde bene concedo, quod sic dans, non facit eleemosynam nisi materialiter loquendo.

Ad aliud dicendum, quod eleemosyna clericis datur ut ministris pauperum, et dispensatoribus eleemosynarum : et ideo quod datur eis, per eos pauperibus mittitur : ipsi autem videant, quod fideliter dispensent.

Ad aliud dicendum, quod aliter est in moralibus actibus, et aliter in aliis : in aliis enim finis quandoque non est de essentia, sed in moralibus praecipue denominatio est a fine, et ideo est de essentia.

Ad aliud dicendum, quod qui non dat propter Deum, non meretur, et ideo non dat eleemosynam proprie : quia eleemosyna est opus meritorium vitae aeternae, si fit in caritate : aut vicinitatis ad gratiam, si fit in mortali peccato, sicut in hac eadem distinctione erit quaestio, quando agetur, ad quid valent opera facta in mortali. Est tamen opus laudabile dare etiam ex compassione naturali, et significat naturam de facili inclinabilem in bonum.

 

 

ARTICULUS XVI.

An eleemosyna sit de praecepto, vel consilio ? et, si de praecepto, sub quo ?

 

Tertio quaeritur, utrum sit in praecepto, vel in consilio ?

Et hic tria simul quaeremus, scilicet utrum sit in praecepto, et in quo praecepto, et obliget ?

Videtur autem, quod sit in praecepto.

  1. Luc. XI, 41 : Quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis. Ibi Glossa : Quod necessario victui et vestimento superest, date pauperibus, vel do consilium, etc. Ergo vult, quod superfluum dare sit praeceptum.
  2. Item, Matth. VI, 3 : Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, dicit Glossa : Conscientiae facienti eleemosynam pro praecepto adimplendo miscet se laudis appetitio. Ex hoc iterum accipitur, quod sit praeceptum.
  3. Item, Luc. IIII, 11 : Qui habet duas tunicas, det non habenti. Glossa : De duabus tunicis dividendis datur praeceptum.
  4. Item, Ambrosius : Pasce fame morientem : si non paveris, occidisti. Ergo est in praecepto.
  5. Item, omne hoc est in praecepto, sine quo non est salus : sed sine donatione eleemosynarum ei qui potest dare, non est salus : ergo dare ei qui potest dare, est in praecepto. Probatio mediae. Gregorius : Minus proximum amare convincitur, qui cum eo in necessitate ea etiam quae sunt necessaria, non partitur.
  6. Item, I Ioan. III, 17 : Qui habuerit substantiam huius mundi, etc.
  7. Item, hoc accipitur ex Matthaeo, XXV, 41 et seq., ubi Dominus pro ratione iustae condemnationis iniquorum allegat, quod eleemosynas non dederunt : consilium autem non impletum, non damnat : ergo si eleemosyna esset in consilio tantum, non propter retentionem eleemosynarum Dominus impios condemnaret, ut videtur.
  8. Item, Isa. LVIII, 7, requirit Dominus hoc a populo, dicens : Frange esurienti panem tuum, etc. Et subiungit, v. 9 : Tunc invocabis, et Dominus exaudiet, et huiusmodi. Constat autem, quod si esset consilium tantum, non impediret exauditionem.
  9. Item, Tob. IV, 7 et seq., iniungit hoc Tobias filio suo tamquam necessarium ad salutem.
  10. Item, Daniel. IV, 24, hoc dicit Daniel necessarium ad regis poenitentiam. Ergo est de necessariis ad salutem : ergo est in praecepto.

 

Sed contra videtur, quod sit tantum in consilio.

  1. Luc. III, 10 : Et interrogabant eum turbae, etc., ubi dicit Glossa interlinearis : Ex verbis Ioannis terrore concussi, consilium quaerunt : sed Ioannes respondit, quod eleemosynis intenderent : ergo respondit consulendo : ergo eleemosyna est consilium, ut videtur.
  2. Item, proprium iuste possidetur : ergo si retineatur, nulli fit iniuria : ergo nec pauperi : ergo nec tenetur aliquis dare pauperi ex praecepto : ergo, etc.

 

Ulterius quaeritur, si est in praecepto, sub quo praecepto incidat ?

Videtur autem quod sub negativo.

  1. Propter dictum Ambrosii supra inductum : Pasce fame morientem, etc. : ergo reducitur ad praeceptum quod est : Non occides : ergo negativum.
  2. Item. omnis illicita acceptio et retentio reducitur ad hoc praeceptum : Non furtum facies : sed non dare eleemosynam est illicita retentio : ergo reducitur ad illud : sed hoc est negativum : ergo, etc.

Sed contra hoc est quod

  1. Cum dicitur : Honora patrem tuum et matrem tuam, dicit Augustinus, quod nomine parentum intelligitur hic generaliter proximus : et per honorem intelliguntur tria, scilicet reverentia, et subventio corporalis, et subventio spiritualis. Sed eleemosyna est subventio proximi corporalis, vel spiritualis : ergo reducitur ad illud praeceptum : et hoc est affirmativum : ergo reducitur ad praeceptum affirmativum.
  2. Item, ab omnibus fere dicitur, quod praecepta negativa obligant semper et ad semper : sed dare eleemosynam non obligat semper et ad semper, sed pro loco et tempore : ergo non reducitur ad praeceptum negativum.

 

Sed tunc quaeritur, qualiter obligat hoc praeceptum ?

Aut enim obligat tunc quando apparent signa, quod aliquis deveniet ad necessitatem extremam nisi subveniatur ei : aut tunc primo quando apparent signa extremae necessitatis. Si primo modo : contra hoc videtur esse, quod in omnibus pauperibus apparent signa, quod non sufficiant sibi : sed haec sunt deveniendi in extremam necessitatem : ergo omnibus pauperibus a quolibet aliquid habente ultra hoc quod sibi sufficit, est subveniendum : et si non fecerit, est omissio mortalis, quod grave est dicere. Si autem secundo modo : contra hoc est, quod homo non est in extrema necessitates, nisi quando non habet aliud quid faciat, si ille non subvenit et hoc numquam apparet alicui, quia semper est talis status probabilis, quod si ego non subvenio, tamen alius subveniet : ergo videtur, quod numquam erit tempus illud in quo teneatur aliquis subvenire : et hoc est irrisorium dicere.

 

Solutio. Dicendum, quod dare eleemosynam dupliciter consideratur, scilicet ex parte dantis, et accipientis. Ex parte dantis dupliciter, scilicet ratione superfluorum, et ratione necessariorum. Si ex parte dantis ratione superfluorum consideratur, tunc est praeceptum : si autem ex parte dantis ratione necessariorum, tunc est consilium.

Quae autem sunt superflua, et quae necessaria, hic breviter dicimus : quia infra erit in quaestione, scilicet quod superflua sunt, quibus ablatis adhuc potest conservari domus et familia et exerceri negotium et officium licitum ipsius personae : et hoc secundum aestimationem sapientis et boni viri. Necessarium autem est, quo ablato haec commode fieri non possunt.

Similiter ex parte accipientis consideratur dupliciter. Aut enim apparent signa deveniendi in extremum defectum, nisi aliquid det, aut non. Si apparent, tunc praeceptum est dare etiam de necessario. Dico autem necessarium, ut prius, non sine quo non est vita, sed sine quo commode non potest manuteneri domus et exerceri officium congruum personae. Si autem non apparent talia signa, tunc est consilium dare.

 

Dicendum ergo ad primum in contrarium, quod illa auctoritas interlinearis de Luca, non probat, quod sit consilium, nisi in casu, et quaedam eleemosyna, ut dictum est.

 

Ad id autem quod ulterius quaeritur, ad quod praeceptum reducatur ? utrum ad affirmativum, vel ad negativum ?

Dicendum, quod in affirmativum, et secundum quod fit de superfluo, reducitur ad hoc praeceptum : Non furtum facies. Et secundum quod accipitur ex parte indigentis in quo apparent signa indigentiae, reducitur ad hoc praeceptum : Honora patrem tuum et matrem tuam : quia nihil prohibet idem secundum diversa reduci ad praecepta diversa.

Ad id autem quod obicitur, quod si reducitur ad praeceptum negativum, quod tunc est negativum : dicendum, quod hoc non sequitur : sicut hoc non valet, hoc reducitur ad genus substantiae : ergo est in genere substantiae : vel hoc reducitur ad genus quantitatis : ergo est quantitas. Nullum enim praeceptum est adeo negativum, quod non habeat in se affirmativum actum, et quasdam affirmationes consequentes, sicut non furtum facies, habet in se velle non furari tamquam actum affirmativum, et velle possidere et accipere quodlibet quod suum est tamquam affirmationem consequentem : et quoad hanc consequentem affirmationem hoc praeceptum de eleemosyna, reducitur ad non furandum : quia superfluum non est nostrum, et debemus velle quod pauper accipiat quod suum est.

Ad id autem quod obicitur de Ambrosio, dicendum quod ipse loquitur interpretative, non proprie. Et est sensus : Si non paveris, occidisti, id est, per occasionem reputabitur tibi in culpam, licet non tantam, quanta esset si manu occideret : et hoc ideo, quia cum posset dando vitam prolongare, non fecit.

 

Ad id autem quod ulterius quaeritur de modo obligationis : Dicendum, quod obligat, cum apparent signa deveniendi in extremam necessitatem. Sed signa sunt duplicia, sicut dicitur in alia facultate : quaedam enim sunt propria, quae convertuntur cum causa et immediata, ex quibus quandoque etiam arguit demonstrator : et illa non sunt exspectanda, quia talia apparere non possunt de futura paupertate alicuius. Quaedam autem signa sunt communia, quae probabiliter arguunt talem paupertatem futuram, si non dedero aliquid : sicut quod video eum egere, et alios pigros esse ad dandum. Haec enim sufficere debent praecipue ad dandum de superfluo. Tamen omnia quae circa haec signa essent dicenda, non puto scire quemquam, nisi quem unctio docet de omnibus. Scio enim, quod quidam excusari volunt pauperes, videntes quod trutanni sunt, maiori quam patiuntur fingentes paupertatem : et audiant Ioannem Chrysostomum dicentem sic super Ioannem, in Homilia LXXVI, in parte morali ipsius homiliae : Qualiter non inconveniens nosmetipsos quidem ridentes ad mensam sedere et voluptates : alios autem per bivia transeuntes, audientes ululantes, neque advertentes ad ululatum, sed aegre ferre, et deceptorem vocare. Quid dicis, homo, propter panem unum quis decipit ? Quidni inquis ? Propter hoc ergo haec tollenda est necessitas. Si vero non vis dare, neque convicieris. Si non vis solvere naufragium, non impellas in barathrum.

 

 

ARTICULUS XVII.

An eleemosyna sit pars satisfactionis ?

 

Quarto quaeritur, qualiter distinguitur ab aliis partibus satisfactionis ?

Et ratione istius quaeruntur hic duo, quae simul sunt determinanda, scilicet

utrum sit pars satisfactionis ?

et si est, qualiter distinguitur ab aliis ?

Videtur autem, quod non : quia

  1. Satisfactio respicit praecedens peccatum, nec tenetur satisfacere nisi qui peccavit : sed homo tenetur ad eleemosynam, etiam quando non peccavit : ergo eleemosyna non est essentialis pars satisfactionis. Prima probatur ex ratione et diffinitione satisfactionis, supra positis in Littera. Secunda vero probatur ex prius habitis : quia eleemosyna fit de superfluo, et est in praecepto etiam ei qui non peccavit, et satisfacere non tenetur.
  2. Item, Matth. XVII, 20, super illud : Hoc genus daemoniorum, etc., dicit Glossa Hieronymi : Per ieiunium sanatur pestis corporis, per orationem pestis mentis. Sed non sunt pestes sanandae nisi mentis et corporis. Ergo videtur, quod eleemosyna non sanat aliquam pestem : sed quaelibet pars satisfactionis debet sanare pestem aliquam : ergo eleemosyna non est pars satisfactionis.

 

Sed contra hoc est quod dicitur, Tob. XII, 8 : Bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna : ubi dicit Glossa, quod oratio habet alas, ieiunium, et eleemosynam : ergo sicut avis elevatur suis alis, ita oratio ieiunio et eleemosyna : ergo sine eleemosyna non valet.

 

Solutio. Dicendum videtur mihi in hac quaestione cum distinctione, scilicet quod eleemosyna est de superfluo, et haec non est essentialiter pars satisfactionis : sed praeexigitur ad ipsam sicut fundamentum, et habet actum satisfactionis in alio, quia pauper quem respicit, orat pro eo, et satisfacit, et quandoque primam gratiam impetrat danti, si pauper cui datur, est in caritate. Est etiam eleemosyna, quae est de necessario : et haec est satisfactionis essentialis pars : et voco necessarium, non sine quo homo vivere non potest, quia hoc nullus debet sibiipsi subtrahere, sed potius id quod aestimatione sapientum conceditur ei habere ad domus dispensationem, et potest reparari per industriam negotiantis vel reditus quotidianos.

 

Ad hoc autem quod primo obicitur, dicendum quod qui sine peccato est, tenetur ad primum genus eleemosynae, et non ad secundum.

Ad aliud dicendum, quod est sanativum coniunctum, quod cum morbo coniungitur in subiecto : et haec sanativa tangit Glossa illa : quia oratio humiliat spiritum, et ieiunium attenuat corpus : unde illa duo sanant pestes ex parte peccantis. Sed oportet insuper habere sanativa ex parte occasionum peccandi : et haec sunt principalia bona infirmitati concessa : et haec communicando sanat eleemosyna pestes mentis et corporis : quia ambae occasionantur ex illis.

Ad aliud dicendum, quod in eleemosyna sunt duo, sicut infra patebit. Unum est voluntas communicandi se et sua pauperibus indigentibus Ecclesiae : et ex parte illa omnino habet vim meriti, quando illa voluntas est per gratiam gratum facientem. Et aliud est datum ipsum : et hoc quandoque non habetur. Et dicendum, quod primum facit eleemosynam esse partem, quando perfectum est : et sine illa parte non est satisfactio.

Et per hoc patet etiam solutio ad sequens : quia hanc eleemosynam omnis homo dare potest : et vocatur ab Apostolo, ad Roman. XII, 13, necessitatibus Sanctorum communicatio.

 

 

ARTICULUS XVIII.

Qualiter eleemosyna distinguatur ab aliis partibus satisfactionis ?

 

Deinde quaeritur secundo iuxta illud, qualiter eleemosyna distinguatur ab aliis partibus satisfactionis ?

Videtur autem, quod in nullo quantum ad satisfactionem : quia

  1. Partes satisfactionis satisfaciunt per hoc quod sunt poenales : ergo videtur, quod omnes tres in ratione poenae conveniant, et non distinguantur nisi materialiter.
  2. Item, super illud Luc. III, 8 : Facite fructus dignos poenitentiae, dicit Glossa : Dare eleemosynam pars est poenitentiae. Et constat, quod non contritionis vel confessionis : ergo satisfactionis.

Et iterum non sunt partes poenitentiae nisi ratione poenae : ergo videtur, quod istae tres partes conveniunt in eo quod sunt poenae quaedam.

 

Sed contra hoc est, quod

  1. Si non differrent nisi secundum rationem poenae, tunc non esset ratio quare haec tria ponerentur partes satisfactionis, potius quam alia in quibus naturaliter est poena : et hoc non est verum.
  2. Item, si unum multiplicaretur, poena quae est in ipso, multiplicaretur : ergo unum solum posset sufficere ad satisfactionem, si multoties fieri praeciperetur.

Ad hoc dicunt quidam, quod in toto homogenio omnes partes denominantur nomine totius : et quia satisfactio quasi totum homogenium est ad partes, ideo quaelibet earum satisfacit in ratione qua satisfactio est pars poenitentiae : et hoc est quaedam poena.

 

Sed contra primo est, quod ista solutio nullo modo respondet rationibus inductis : unde ista solutione data, adhuc remanet quaestio.

Item, quia ista solutio videtur falsum supponere : quia in toto homogenio partes non sunt nisi unius nominis, quaelibet enim pars ignis est ignis, et vocatur ignis : hic autem una pars diversum nomen habet ab alia : ergo videtur, quod non sunt partes totius homogenii.

 

Solutio. Dicendum videtur ad hoc, quod illae tres partes satisfactionis distinctae sunt : licet conveniant in hoc communi, quod est esse poenale : aliam enim rationem poenae habet poena damni, et aliam poena sensus : et sic eleemosyna in specie poenae differt ab aliis partibus satisfactionis.

Item, habet unam rationem afflictionis puniens spiritum superbientem, et aliam id quod affligit corpus : et sic differt ab oratione ieiunium, etiam formaliter in specie afflictionis, licet in genere conveniant.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

Si autem obicitur, quod unum illorum sine alio potest satisfacere : quod non esset verum, si essent partes integrales : si autem sunt partes subiectivae, tunc omnes convenire debent in ratione et specie.

Dicendum, quod multa sunt genera partium : unde dicendum, quod istae partes sunt per modum totius potentialis : et licet una sola satisfacere possit, tamen aliae sunt in proposito et virtute : et est ibi quod meritorium est de ipsis hoc modo quo in praecedenti articulo dictum est.

 

 

ARTICULUS XIX.

An eleemosyna magis consistat in voluntate interiori, vel in dato exteriori ?

 

Quinto quaeritur, utrum magis consistat in voluntate interiori, vel in dato exteriori ?

Et videtur, quod in voluntate interiori.

  1. Exteriora enim radicantur in interioribus, et ex illis habent laudem vel vituperium : cum igitur compassio sit interior, et datum exterius, datum laudatur secundum devotionem et compassionem interiorem, et non per se : ergo illud est melius quod est interius, quam illud quod est exterius.
  2. Item, Matth. XII, 35 : Bonus homo de bono thesauro, scilicet cordis sui, profert bona : ergo boni prolati thesaurus et causa est in corde : sed causa semper melior est et dignior, quam effectus : ergo devotio et compassio dantis, sive voluntas, melior est quam sit ipsum datum.
  3. Item, II ad Corinth. VIII, 10, super illud : Hoc enim vobis utile est, etc., dicit Glossa : Do vobis consilium, ut pauperibus eleemosynas detis : hoc enim utile est vobis non solum facere, sed etiam velle, quod plus est, quam facere.
  4. Item, voluntas pro facto computatur, etiamsi sit sine opere propter impotentiam : sed factum sine voluntate numquam est meritorium : ergo voluntas melior est quam factum : ergo etiam circa eleemosynam magis attenditur voluntas, quam datum.
  5. Item, II ad Corinth. VIII, 15 : Qui modicum, non minoravit, etc., Glossa : Qui multum dat ut dives, et qui modicum ut pauper, si aequa voluntas, aequalem mercedem habebunt. Ergo videtur, quod nihil vel quasi nihil faciat ad rationem meriti datum ipsum.
  6. Item, Luc. XXI, 1 et seq., ubi legitur de vidua paupercula, quae misit duo minuta in gazophylacium, et Dominus laudavit eam, quod plus omnibus posuisset : quia alii de superfluo, et ista de necessario, quod maiorem ostendit devotionem in voluntate.
  7. Item, super illud : Qui seminant in lacrymis, dicit Glossa : Magna voluntas multum dedit, multum seminavit. In hac etiam voluntate illa vidua quae duo minuta misit, non parum seminavit. Et ex hoc accipitur idem quod prius.
  8. Item, dicitur communiter, et est verbum Augustini, quod Deus non attendit quantum, sed ex quanto detur. Ergo cum ex quanto sit idem quod ex quanta voluntate, videtur quod attenditur voluntas simpliciter, sed ad datum secundum quid tantum, scilicet secundum quod procedit ex voluntate.
  9. Item, paupertas laudatur in sacra Scriptura, et divitiae vituperantur : ergo videtur, quod in nullo melior debeat esse conditio divitis, quam pauperis : sed si substantia meriti eleemosynae magis attenderetur in dato, quam in voluntate, magis esset meritum in facultate divitis, quam pauperis : ergo substantia meriti maioris eleemosynae magis est in voluntate, quam in dato.

 

Sed contra :

  1. In suffragiis mortuorum citius liberatur pro quo plura fiunt, sicut dicitur ab omnibus, et infra probabitur : sed qui plura dat, pro illo plura fiunt, quam pro illo qui vult plura dare, et non habet : ergo videtur, quod citius dives liberatur quam pauper, etiamsi in aliis sint pares : et non liberatur nisi propter abundantius meritum : ergo videtur, quod in dato abundantius meritum sit, quam in voluntate.
  2. Item, iniuncta poenitentia fit secundum proportionem peccati. Sint ergo duo aequalis voluntatis in poenitentia, sed inaequalis peccati, sacerdos discretus plus peccanti plus iniungit eleemosynae ad dandum, et minus peccanti minus iniungit : ergo dans maius, expiat magis peccatum cum aequali voluntate, quam dans minus : ergo est virtutis in merendo : ergo penes datum attenditur meritum.

 

Solutio. Dicendum ad hoc sicut prius, quod est meritum per se, et meritum per accidens. Meritum per se est quod est ad acquirendum bonum gratiae et gloriae. Dico autem bonum gratiae, sicut est gratiae augmentum, et gratiae perfectio : et non sicut est gratia prima, quia illa non datur pro merito, sed ex dono. Meritum autem per accidens est sicut diminutionis poenae, et meritum quod acquiritur alterius intercessione, ad hoc quasi empti precibus vel donis eleemosynarum.

Dicendum igitur, quod meritum per se attenditur penes devotionem voluntatis, si perfecta est. Non est autem perfecta nisi sibi attestetur datum, et quantitas dati, si potest dare tantum. Meritum autem per accidens attenditur circa datum : quod tamen aliquo modo procedit a voluntate informante ipsum. Hoc autem attestari videtur Gregorius qui dicit : Caritas magna operatur, si est : si vero operari desinit, non est caritas.

Ex hac autem distinctione patet solutio ad omnia ea quae primo inducuntur praeter ultimum.

Et ad hoc dicendum, quod nihil prohibet meliorem esse conditionem divitis quam pauperis in his quae faciunt ad meritum per accidens, sicut divitiae, et huiusmodi. Et similiter est in felicitate et actu felicitatis ad quem quaedam virtutes faciunt per se. Quaedam autem bona, ut dicit Commentator super I Ethicorum, operantur ad ipsum organice, ut divitiae, et potentiae saeculares, et nobilitates, et robur corporis, et huiusmodi : et eodem modo operatur meritum in dato : et non est inconveniens in tali casu meliorem esse conditionem divitis, quam pauperis.

Ad ea autem quae obiciuntur in contrarium, patet solutio : quia in eo sensu procedunt, quo attenditur meritum per accidens, et meritum quod fit per alium per eleemosynam ad hoc inductum.

 

 

ARTICULUS XX.

An eleemosyna potest esse sine compassione, vel compassio sit ei substantialis ?

 

Sexto quaeritur, utrum eleemosyna possit esse sine compassione, vel compassio sit ei substantialis ?

Videtur autem, quod ei sit substantialis : quia miseratio non est nisi opus misericordiae : sed opus miserationis est eleemosyna, ut patet in nominis interpretatione et distinctione supra posita : ergo eleemosyna non est sine misericordia : sed misericordiae substantialis, et compassio, ut ex ipsa diffinitione patet : ergo eleemosynae substantialis est compassio.

 

Sed contra : Multi sunt qui non compatiuntur misero, et tamen dant propter Deum : ergo non semper eleemosyna est ex compassione : ergo non est ei substantialis.

 

Solutio. Dicendum, quod sicut de dolore poenitentiae dictum est supra, quod duplex est, scilicet sensibilis, et rationalis : ita etiam videtur dicendum de compassione : voluntas enim compatiendi, compassio spiritualis est, eo quod ex complexione aliquis passionem sensibilem vix sentire potest intuendo miserias proximi : et ex tali compassione semper procedit eleemosyna.

Et per hoc patet solutio : quia argumentum factum in contrarium procedit de compassione sensibili.

 

 

ARTICULUS XXI.

An sepultura sit eleemosyna, vel species eleemosynae ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, C, § 2, in medio : Non solum qui dat esurienti cibum, et sitienti, etc.

Hic est tractanda quaestio de speciebus eleemosynae, circa quam quaeremus tria, scilicet

de sufficientia eleemosynarum corporalium.

Secundo, de eleemosynis spiritualibus.

Tertio, de comparatione spiritualium ad corporales.

 

Quaeritur ergo, utrum sepultura sit eleemosyna ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Tob. I et II, Tobias laudatur, quod ex compassione procedit opus illud : ergo est eleemosyna.
  2. Item, hoc ab omnibus dicitur, quod eleemosynae corporales sunt septem, quarum una assignatur sepultura.

Item, eleemosyna sublevat defectum defectus autem ad quem omnes ordinantur, est mors : ergo debet maxime sublevari : sublevamem autem est sepultura : ergo videtur, quod sit eleemosyna.

  1. Item, corpori quod resurget, aliquid debetur, quod non debetur corpori non resurgenti : sed corpus hominis resurget, et brutorum corpora non resurgent : ergo cum bruta inhumata abiiciantur, istud debet sepeliri ex compassione, ut videtur.
  2. Item, fidei signum reputatur, quod aliquis moriens eligat sepulturam in loco congregationis bonorum, et in locis sacris : ergo sepultura talis est laudabilis, et exhibetur deficienti : ergo est opus misericordiae, ut videtur.
  3. Item, tituli leguntur positi in sepulcris patrum, ut Simon aedificavit sepulcrum patris sui et fratrum, et laudatur : ergo videtur, quod mors non obstat quin ex compassione possint fieri bona circa mortuos : sed sepultura est praecipuum quod mortuo exhibetur : ergo est opus eleemosynae, ut videtur.

 

Sed contra :

  1. Eleemosyna relevat indigentiam pauperis, vel deficientis, circa quae fit sed sepultura non prodest mortuo circa quem fit : ergo non est eleemosyna. Probatio mediae. Augustinus dicit, et infra habetur in Littera : Pompa funeris, agmina exsequiarum, et sumptuosa diligentia sepulturae, vivorum sunt qualiacumque solatia, non adiutoria mortuorum.
  2. Item, Aristoteles dicit, quod bonum et malum non amplius transmutant mortuum : ergo nec iuvant : sed eleemosyna semper iuvat eum cui fit.

 

Quaeritur etiam de aliis, scilicet de cibatione ?

  1. Videtur enim, quod cibus aliquis non requiritur propter defectum, sed propter delectationem : ergo qui dat illos, non videtur facere eleemosynam.
  2. Obicitur secundo de vestimentis, quae quandoque quaeruntur propter ornatum, ut videtur.
  3. Praeterea, sunt multi alii defectus corporales, circa quos ordinantur humana obsequia : ergo videtur, quod sint plura genera eleemosynarum. Verbi gratia, medicari, errantem ad viam reducere, cadentem sublevare, et huiusmodi multa quae sunt circa homines : ergo opera eleemosynae videntur insufficienter enumerari a Sanctis.

 

Solutio. Dicendum, quod eleemosyna (sicut supra habitum est) dicitur a misericordia facientis eam, et non necessario a miseria accipientis eam : quia sufficit, quod in accipiente sit opinata vel praesumpta miseria, quae cor hominis sufficienter movere debet ad subveniendum.

 

Quod ergo obicitur de sepultura, bene concedo, quod eleemosyna est quae impenditur homini gratia corporis quod resurget, ut condatur honestius quam alia corpora non resurgentia, et removeatur ab horrore hominum.

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod relevat defectum quem incurrit homo gratia corporis.

Ad dictum Augustini dicendum, quod ipse intendit, quod non prodest nisi his qui se in vita dignos fecerunt, ut eis prodesse possent : unde sicut suffragia relata ad praecedens meritum prosunt vel obsunt, ita etiam sepultura. Unde Gregorius narrat, quod quidam iniqui in locis sacris sepulti, eiecti sunt a daemonibus.

Ad aliud dicendum, quod Aristoteles loquitur de bonis civilibus, et ad civilem felicitatem ordinatis : et verum est, quod illa non transmutant mortuum sicut fortunae pronepotum, et huiusmodi sed sic non loquitur Ecclesia quae credit, quod suffragia in eleemosynis prosint mortuis qui Deo vivunt.

Ad id quod ulterius quaeritur de cibo, dicendum quod natura deficit quandoque in appetendo necessaria propter aliquam infirmitatem : et tunc oportet subvenire per delicata moventia appetitum : et illa hoc modo secundum statum talem ordinantur contra miseriam.

Ad aliud dicendum, quod vestis delicata dupliciter misericordia dari potest : uno quidem modo, quando debilitata complexio requirit mollem vestitum, impotens ad sustinendum necessarium : alio modo, quando licet pauper sit, tamen statum tenuit honorificum : et verecundum est ei ut communibus : sicut legitur de beato Nicolao, quod dedit aurum virginibus et patri, quae mendicare erubescentes prostibulo disponebantur.

Ad aliud dicendum, quod multi sunt defectus secundarii : sed isti sunt principales, sicut medicina quae reducitur ad visitationem infirmorum : et quia infirmus generaliter accipitur, et visitatio eius generaliter est omne adiutorium, potest dici etiam cadens infirmus, et visitatio sublevatio eiusdem.

 

Si autem quaeritur, penes quid sumuntur huiusmodi defectus ?

Dicendum, quod sublevamem quod fit misero, aut fit ad defectum amovendum in se, aut non quidem ad amovendum, sed ad mitigandum, ne aliis generet horrorem. Si hoc ultimo modo fiat, est sepultura. Si primo modo : aut est contra defectum naturalem, aut accidentalem. Si contra naturalem : aut in defectu calidi et sicci, et tunc est cibare aut frigidi et humidi, et tunc est potare : haec enim naturaliter appetimus : quia, sicut dicit Philosophus, ex eisdem generamur, et nutrimur : et quia constamus per generationem ex illis quatuor, propter hoc etiam appetimus ea ad conservationem individui. Si autem est in accidentibus : aut secundum defectum interiorum, aut exteriorum. Si primo modo : tunc est infirmitas quae provenit ex corruptione complexionantium interiorum. Si secundo modo : aut est in his quae impediunt in amovendis, aut in expedientibus conferendis. Si primo modo : tunc est incarcerati subventio et redemptio. Si secundo modo : tunc est de conservantibus ab his quae circumstando corpus per contrarias qualitates dissolvunt, et sic est vestis : aut de his quae recreant per quietem post laborem, et sic est hospitium, in quo quiescit pauper qui transivit.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS XXII.

De eleemosynis spiritualibus.

 

Secundo, quaeritur de spiritualibus eleemosynis.

Videtur enim, quod docere non sit eleemosyna :

  1. Non enim ordinantur eleemosynae contra naturam : sed natura omnes producit ignorantes : ergo videtur, quod contra ignorantiam nulla ordinetur eleemosyna.
  2. Item, si docere eleemosyna est, ut videtur dicere Magister in Littera, videtur quod sapiens sive instructus obligetur ad illam : ergo pro tempore et loco tenetur subvenire : sed hoc est tempus ignorantiae, scilicet quando ille ignorat et est praesens : ergo videtur, quod omnem talem tenetur docere instructus : ergo si non docet, peccat mortaliter, sicut si non dat cibum esurienti in tempore necessitatis : et hoc est grave dicere.
  3. Item, obicitur de hoc quod dicit : Dimittimus quod in nobis quisque peccavit. Hoc enim praeceptum esse videtur in praecepto dilectionis inimicorum : ergo hic est actus caritatis : ergo misericordiae : ergo non eleemosynae : quia in Littera innuit, quod eleemosynam dat qui misericordiam praestat : et sine misericordia non est eleemosyna.
  4. Item, consilium quod datur alicui, videtur quod reducatur ad doctrinam ignorantis, quia omnis consilium quaerens ignorat : ergo videtur, quod superflue ponitur inter opera eleemosynarum.
  5. Item, ista opera non videntur esse misericordiae, sed potius caritatis in proximum per effectum tendentis : sicut enim dicitur, I ad Corinth. XIII, 5 : Caritas non quaerit quae sua sunt.
  6. Item, inter opera misericordiae corporalia quaedam sunt quae iuvant post mortem : et cum anima maneat nobilius post mortem, quam corpus, videtur quod ad hoc debet esse opus spirituale quod fiat homini post mortem : ergo insufficienter enumerantur, ut videtur.
  7. Item, iustitiae opus videtur remittere, sicut patet, Matth. VI, 15, ubi dicit : Si non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.

 

Solutio. Dicendum, quod in veritate sunt eleemosynae spirituales septem, sicut dicitur communiter, contra defectum spiritus ordinatae. Aut enim ille defectus est culpae, aut poenae. Si culpae : aut in se solo, aut in te peccatur per illationem iniuriae. Si in te peccatur, contra hoc ordinatur sustinere patienter et remittere : quia duo sunt in iniuria illata, scilicet culpa, et haec exigit remissionem : et poena illata, et haec exigit sustinentiam, ne per seipsum iudicet. Si autem est in se solo : aut est cum spe emendationis, aut sine spe tali. Si primo modo, tunc habet locum castigatio : si secundo modo, tunc habet locum oratio ad Deum, ut ipse suppleat quod deficit in auxilio humano. Si autem est defectus poenae : aut est secundum intellectum, aut secundum affectum. Si est secundum affectum, sic est tristitia, vel metus qui ad idem ordinatur : et tunc indiget consolatione. Si autem secundum intellectum : aut secundum quod ipse est speculativus, et tunc est ignorans, et indiget doctrina : aut secundum quod est practicus, et tunc deficit in scientia agendorum : cuius subventio erit per consilium. Et sic patet, quod septem sunt eleemosynae spirituales.

 

Ad id ergo quod primo obicitur, dicendum quod ignorantia non est natura hominis instituti, sed damnati : et ideo defectus est in homine.

Ad aliud dicendum, quod licet generaliter ignorantia sit quidam defectus, est tamen ignorantia quaedam, sicut eorum sine quibus non est salus, periculosa : et in talibus puto, quod instructus tenetur docere alios non doctos : et propter hoc ponuntur plebi sacerdotes, qui in talibus instruant : et ideo sapiens instructus praesumit probabiliter alios esse qui succurrant ex debito, etiamsi ipse non doceat : et ideo non peccat mortaliter, quia non instat tempus necessitatis.

Ad aliud dicendum, quod nihil prohibet unum opus esse plurium virtutum, secundum quod diversi fines movent in eo : unde bene concedo, quod remittere potest esse opus iustitiae, et caritatis, et misericordiae : sed misericordiae erit proprie sicut elicientis, et aliarum ut imperantium : et hoc ideo fit quia ordinatur ad sublevationem miseriae quae est culpa in proximum : et tale opus elicit misericordia ex compassione proximi procedens.

Ad aliud dicendum, quod differunt doctrina et consilium : quia doctrina est de quolibet ignorato : praecipue tamen debet esse de his quae ad salutem pertinent : ut quaedam sacrae Scripturae, et fidei articuli : sed consilium quaeritur in dubiis agibilibus per nos, ut probatur in III Ethicorum.

Ad aliud patet responsio per antedicta.

Ad aliud dicendum, quod anima manet viva post mortem : et ideo quaedam de his quae iuvant eam dum est in corpore, sufficiunt eam iuvare post mortem : non autem ita est de corpore : et ideo non oportet ad hoc opus spirituale esse quo specialiter iuvetur anima post mortem.

Ad aliud dicendum, ut prius habitum est.

 

 

ARTICULUS XXIII.

An eleemosynae spirituales corporalibus sunt meliores ?

 

Tertio, quaeritur de comparatione corporalium eleemosynarum ad spirituales.

Videtur autem, quod spirituales sint meliores, per id quod infra parum ponitur in Littera.

  1. Sed ea maior est qua ex corde dimittimus quod in nobis quisque peccavit.
  2. Item, nobilior est spiritus, quam corpus : ergo melior est subventio spiritus, quam corporis : sed eleemosyna spiritualis subvenit spiritui, corporis autem corpori : ergo melior est spiritualis corporali.
  3. Item, operationes differunt in suis essentiis : constat autem, quod spirituales meliores sint quam corporales, sicut melior est spiritus quam corpus : sed eleemosynae sunt operationes spirituales, corporales vero eleemosynae sunt operationes corporales : ergo spirituales sunt meliores.
  4. Item, corpus non habet vitam, nec vitium, nec virtutem nisi per spiritum : ergo omnia illa per prius conveniunt spiritui : ergo et in operationibus non erit laus nisi per spiritum : sed unumquodque magis est efficax in propriis, quam in alienis : ergo et spiritus magis erit efficax in spiritualibus, quam in corporalibus : ergo spirituales eleemosynae sunt magis efficaces : ergo etiam magis bonae.
  5. Item, eleemosynae corporales differentiam habent bonitatis penes materias : meliorem enim eleemosynam facit dans aurum, quam argentum, si aeque sunt abundantes in dandi facultate : cum igitur munera spiritualia meliora sint omnibus corporalibus, meliores esse videntur spirituales eleemosynae, quam corporales.

 

Sed contra :

  1. Eleemosynae sunt ad subventionem indigentiae : sed magis indiget homo in corpore, quam in anima : ergo meliores sunt illae eleemosynae. Probatio mediae. Indigentia animae per inquisitionem amoveri potest, et multis aliis modis, et non redit remota semel, vel non naturaliter redit : sed corporis indigentia continue affligit, et evitari non potest, et redit remota, ut fames.
  2. Item, quanto minus recompensatur danti eleemosynam in praesenti, tanto melior et fructuosior est eleemosyna : sed minus recompensatur in corporalibus, quam in spiritualibus : ergo fructuosior est eleemosyna in corporalibus, quam in spiritualibus. Probatio primae est, Matth. VI, 3 et 16, ubi dicit de quaerentibus mercedem laudis, quod receperunt mercedem suam. Et docet invitare pauperes qui reddere non possunt. Probatio secundae est, quod bona spiritualia communicata alii, crescunt in possidente.
  3. Item, corporales indigentiae magis sentiuntur, quam spirituales : ergo magis desideratur supplementum defectus : et melior est eleemosyna, quae magis est iuxta desiderium pauperis, quia magis consolatur : ergo melior est eleemosyna corporalis, quam spiritualis.

 

Solutio. Dicendum, quod eleemosyna corporalis plus habet de supplemento indigentiae, sed spiritualis plus habet utilitatis et honestatis : simpliciter tamen eleemosyna in spiritualibus melior est, quam in corporalibus, sicut dicitur in Littera.

Et primae rationes non concludunt nisi secundum quid, scilicet quod sit nobilior illa eleemosyna : sed non concludunt, quod magis requiratur : quia magis sentiuntur defectus corporales, quam spirituales.

 

Ad ea autem quae obiciuntur in contrarium, dicendum quod hoc non facit eleemosynam magis meritoriam quod est maioris indigentiae, sed potius quod ex maiori affectu datur. Vel dicendum, quod non concluditur nisi secundum quid esse melior : si enim bene deberet fieri comparatio, deberet supponi in omnibus paritas, praeterquam in hoc quod una est spiritualis, et alia corporalis : et tunc plane patet, quod spiritualis esset melior.

Ad aliud dicendum, quod licet hoc sit verum in docendo et consulendo, tamen non est in aliis verum : et si sit quodammodo etiam verum in aliis : quia quanto aliquis saepius condonat iniuriam, tanto facilius potest hoc facere : non tamen propter hoc diminuitur meritum eleemosynae : quia quod Dominus dicit de receptione mercedis, non intelligitur de mercede spirituali, sed corporali et transitoria, et non de augmento gratiae, quod saepe fit merito eleemosynae.

Ad ultimum dicendum, quod sensus non facit magis meritorium, sed magis necessarium, secundum illud tempus in quo defectus sentitur.

Nota autem, quod haec genera eleemosynarum duobus versibus sunt comprehensa, quorum primus est hic :

Visito, poto, cibo, redimo, tego, collido, condo.

Secundus est, iste :

Instrue, castiga, solare, remitte, fer, ora.

Et hi versus per omnia patent, nisi in hoc solo quod instruo in duplici significatione accipi debet, scilicet pro instructione docentis ignorantem, et pro instructione informantis ad consilium.

 

 

ARTICULUS XXIV.

Ex quo potest vel debet fieri eleemosyna ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, C, § 2, post medium : Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis, etc.

Est autem hic quaestio, ex quo possit vel debeat fieri eleemosyna ?

Videtur autem, quod de omni eo quod habetur, et ex compassione impendi potest misero : quia

  1. Ad dare non exigitur nisi facultas ex parte dantis : sed habens quocumque modo, habet facultatem ad dandum : ergo quocumque modo habens potest facere eleemosynam.
  2. Item, id quod superest, ex iustitia non potest retineri : et tamen inde potest fieri eleemosyna : ergo eleemosyna erit de illo quod habetur, licet iuste retineri non possit : et ex hoc sequitur, quod de usuris et aliis illicite acquisitis possit fieri eleemosyna : quod multi negant.
  3. Item, de duobus malis minus malum eligendum est : sed magis malum est illicite acquirere, et immisericorditer retinere, quam illicite acquirere et misericorditer erogare : ergo secundum est suadendum, scilicet quod de illicite acquisitis fiat eleemosyna.
  4. Item, de eo cuius aliquis dominus est, potest facere quod vult : sed usurae secundum multos dominus est : ergo potest facere quod sibi placet : ergo et eleemosynam potest facere inde. Quod autem sit dominus usurae, patet ex hoc quod multi dicunt in usura transire dominium.

 

Sed contra :

  1. Gregorius in decreto, cau. I, quaest. 1 : Non est putanda eleemosyna, si pauperibus dispensetur quod ex illicitis rebus acquiritur. Ergo de illicite acquisitis non potest fieri eleemosyna.
  2. Item, Gregorius, ibidem : Quidquid enim in Dei sacrificio ex scelere offertur, omnipotentis Dei non placat iracundiam, sed irritat.
  3. Item, ibidem tractans illud Salomonis, Eccli. XXXIV, 24 : Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, etc., sic dicit : Quantus autem dolor sit dolor patris perpendamus, si in eius conspectu filius victimetur : et hinc facile cognoscitur quantus apud Deum dolor exasperetur, quando ei sacrificium ex rapina tribuitur.
  4. Item, in decret. XIV, quaest. 5, Augustinus in homiliis : Forte aliquis cogitat, et dicit : Multi sunt Christiani avari, cupidi, non habebo peccatum si suum illis abstulero, et pauperibus dedero : unde enim nil boni agunt, mercedem habere potero : sed huiusmodi cogitatio ex diabolica calliditate suggeritur : nam si totum tribuat pauperibus quod abstulerat, addit potius peccatum, quam minuat.

Aliae etiam auctoritates multae sunt ad hoc.

  1. Sed rationi insistamus : Quod illicite accipit, reddere tenetur : ergo nihil est ei faciendum, unde efficiatur impotens ad solvendum : sed per dare alteri, sive pauperi, sive diviti, efficitur impotens : ergo tenetur non dare alteri : ergo tenetur de hoc non facere eleemosynas.
  2. Item, sicut dicit Apostolus : Non sunt facienda mala ut inde veniant bona. Ergo nullus debet facere mala ut eveniant bona : sed illicite acquirere, est facere malum : et eleemosynam dare, est evenire bona : ergo eleemosyna non potest nec debet fieri de illicite acquisitis, etc.
  3. Item, fornicari cum aliqua Iudaea vel pagana ut convertatur, est illicitum et peccatum mortale, et fieri non debet, eo quod in se peccatum est : ergo cum iniusta acquisitio non sit minus peccatum, quam fornicatio, non debet fieri illicita acquisitio ut eleemosyna ex hac detur.

 

Sed tunc quaeritur de casibus qui sunt circa hanc quaestionem.

Ponamus ergo, quod aliquis habeat illicite acquisita per usuram vel rapinam : et videat aliquem in extrema necessitate positum, et non habeat aliud unde solvat ei a quo illicite tulit. Et quaeritur, utrum tenetur dare pauperi, aut non ?

Videtur, quod sic : quia

  1. In tali necessitate omnia sunt communia : ergo si dat isti, videtur quod absolvitur ab alio.
  2. Item, in tali casu posset violenter rapere ab alio, et dare isti : ergo et acquisitum illicite potest ei dare, ita quod non teneatur amplius solvere.

Sed contra :

  1. Non remittitur peccatum nisi restituatur ablatum : ille autem non restituit ablatum per hoc quod dat alii : ergo peccatum sibi non remittitur.
  2. Item, alii competit actio in istum, quamdiu retinet suum : ergo cum tamdiu retinere dicatur, quamdiu non solvit, adhuc post talem dationem competit ei actio : ergo adhuc reddere tenetur : non ergo absolvitur a tali datione.

 

Ulterius quaeritur in eodem casu, si ille sit praesens cui debet, et neget licentiam dandi ei qui est in extrema necessitate, utrum adhuc dare tenetur ?

Videtur, quod non : quia

  1. Dat alienum invito domino : et hoc est illicitum.
  2. Item, de alieno (ut prius patuit) non potest fieri eleemosyna : sed hoc quod habet, est alienum : ergo numquam potest dare illud, ipso cui debet invito.

Sed contra :

Dicit Ambrosius : Pasce fame morientem, etc. : sed iste potest pascere, et non facit : ergo occidit : ergo videtur, quod dare debeat tali egeno.

 

Item quaeritur hic de aliis casibus, utrum de aleato et pretio meretricii possit fieri eleemosyna ?

Videtur quod sic : quia in talibus non meretur ille recipere qui perdidit : ergo per dationem non efficitur impotens ad solvendum : ergo dari potest pauperibus.

Contra :

  1. Non offeres mercedem prostibuli sed sacrificium quoddam est eleemosyna : ergo non debet fieri de illis.

Item, in Epistola Hieronymi, increpantur sacerdotes Babylonis, qui dona meretricum accipiunt : ergo faciendum non est de hoc eleemosyna.

  1. Item, illicito commercio nihil licite acquiritur : sed meretricium est illicitum commercium : ergo illo nihil licite acquiritur : ergo nec pretium : sed de illicite acquisito non potest fieri eleemosyna, ut patuit ex verbis Gregorii supra inductis : ergo nec de meretricio, nec de aleato.

 

Solutio. Sicut dicunt illi qui probabiliter iura docuerunt, videtur mihi esse distinguendum in illicite acquisito : aut enim transfertur dominium, aut non transfertur. Transfertur ut in usura secundum quosdam : et de hoc supra in fine tertii Sententiarum notatum invenies. Non transfertur, ut in rapina. Si transfertur : aut competit illi a quo accipit repetitio ex canone : aut non : competit, ut in usura : non competit, ut in meretricio et aleato, quia meretricator et aleator meretur amittere.

Dico ergo, quod si est illicitum in quo transfertur dominium, et non competit repetitio, potest de eo fieri eleemosyna. Si autem est illicitum in quo non transfertur dominium, ut in furto, rapina, deposito : aut si transfertur, tamen competit illi repetitio, non potest fieri eleemosyna.

 

Et secundum hanc distinctionem respondeo ad primum dicens, quod est facultas ex abundantia rei quae potest dari, et est facultas ex iure dandi. Prima non sufficit ad eleemosynam, sed secunda : et hanc non habet qui illicite acquirit, quod restituere tenetur.

Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia illud quod superest, licet retineri non debeat, tamen suum est, et nulli tenetur illud : et ideo hoc dare potest : sed de illicite acquisito quod restituere tenetur, non est hoc modo.

Ad aliud dicendum, quod licet in necessitate posito, qui aliter evadere non potest, minus malum sit eligendum : tamen ius neutrum determinat esse licitum, nec minus malum, nec maius, sed minus illicitum unum, quam alterum : et ideo utrumque est peccatum, licet duo sint maius malum, quam unum.

Ad aliud dicendum, quod si ita est dominus, quod alius non potest agere contra eum : nec ex eo quod sit translatum dominium, nec ex canone : tunc vere probat obiectio, et tunc conceditur. Sed si non est dominus ex quieto iure canonis : tunc non valet : et sic est in usura : quia licet secundum quosdam dominium transferatur, tamen ex canone restituere tenetur.

Ad ea vero quae obiciuntur in contrarium, dicendum quod omnia illa decreta loquuntur de illo illicite acquisito, quod aliquis restituere tenetur.

Ad hoc quod obicitur per rationem, dicendum ad primum, quod bene procedit de illicito, quod reddere aliquis tenetur.

Ad aliud dicendum, quod ad hoc ut habeatur unde detur eleemosyna, non est de turpi acquirendum, sicut dicit decretum, cau. I quaest. 1, et c. XIV, quaest. 7 : sed si turpiter acquisitum est, nihil prohibet quandoque in eleemosynas posse erogari, sicut iam dictum est.

Ad aliud dicendum eodem modo, quod sic non est acquirendum : sed acquisitum sic, nihil prohibet bene dispensare : et in illa obiectione, decreto et nobis videtur esse contrarius Eustacius super V Ethicorum, qui dicit, quod licet lex praecipiat uxorem alterius non esse cognoscendam, tamen bonum est uxorem tyranni cognoscere, ut per eam mitigetur tyrannus ad cives. Errat autem Eustacius in loco illo, vel ipse loquitur ethnicorum leges referendo.

 

Ad aliud dicendum, quod mihi videtur in tali casu, quod qui habet alienum, debet significare illi cui debet, si potest : et si non potest, dare debet egenti nomine illius, et absolvitur a debito : sicut etiam quidam antiqui Doctores ante nos dixerunt. Si autem significet, sive det licentiam, sive non, ipse tamen tenetur dare egenti, et absolvitur, ut puto, a debito simpliciter : ita quod numquam plus solvere tenetur, nisi ille cui debet in simili sit indigentia.

Ad ea quae obiciuntur, dicendum quod iste solvit : quia in tali casu ille alius, si haberet, et nollet dare, peccaret mortaliter : et ideo cum iste nomine illius dat, iste absolvitur : sicut si ego deberem tibi centum, sed tu deberes alii centum, et ego pro te solverem illi cui tu deberes, non teneor iterum solvere tibi.

Ad aliud dicendum, quod alii in tali casu dummodo constiterit ei, quod ille in tali necessitate dederit, et nihil aliud ad dandum praeter necessaria sua habuerit, non competit actio in istum : sed potius a debito simpliciter absolutus est per ius naturae : quia ea quae erant creditoris, facit esse debita pauperi in tali necessitate.

Ad aliud dicendum, quod negata licentia, adhuc debet dare propter necessitatem : quia multa bona (ut dicit Augustinus) praestantur invitis : et ita etiam hoc invito bene fit, quando de bonis eius sustentatur natura in proximo deficiens.

Ad aliud dicendum, quod iste facit eleemosynam non de alieno, sed pauperi reddit quod suum est : et eleemosyna fit nomine illius cui debebatur restitutio.

 

Ad hoc quod ulterius quaeritur de meretricio et aleato, dicendum quod eleemosyna de talibus fieri potest, et praecipue de meretricio, sed non oblatio ad altare propter scandalum : et auctoritates inductae loquuntur de sacrificio, non de eleemosyna.

Ad id quod obicitur per rationem, dicendum quod in veritate illicito commercio acquiritur. Sed tamen illicite acquisitum dicitur dupliciter : uno modo communiter, scilicet quando actus est illicitus quo acquiritur : et hoc non semper prohibet quin de taliter acquisito possit fieri eleemosyna. Dicitur etiam illicite acquisitum quando acquiritur cum iniusto damno proximi in rebus, quod proprium est avaritiae, quae secundum Aristotelem proprie dicitur iniustitia specialis : et tunc non potest mihi fieri eleemosyna : quia debetur alteri, aut ex eo quod non transfertur dominium, aut ex eo quod competit ei actio a quo aufertur, auctoritate et iure canonis.

 

 

ARTICULUS XXV.

An uxor de bonis mariti, aut econtra, an monachus, aut filiusfamilias, aut famulus possint dare eleemosynam ?

 

Sed adhuc ulterius quaeritur de casibus quibusdam, scilicet qui non supponunt illicite acquisitum, sed quasi in potestate alterius ens, ut utrum uxor de bonis mariti facere possit eleemosynam ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Dicit Augustinus, quod ideo sumpta est de latere, ut sciat eam marito sociam non ancillam : ergo ipsa potestatem habet in bonis sicut vir : ergo dare ita potest sicut ille.
  2. Item, Aristoteles in V Ethicorum, ubi distinguit iustitiam oeconomicam a proprie dicta, dicit quod magis est iustitia cum uxore, quam cum filio, vel servo : constat autem, quod hoc dicit propter aequalitatem aliquam quae est inter virum et uxorem : ergo ipsa cum sit aequalis, potest dare sicut vir.
  3. Item, charius bonum quod habet vir, scilicet corpus proprium, est in potestate et dominio mulieris : ergo magis alia : si igitur in illis est domina, ipsa potest distribuere pauperibus, ut videtur.
  4. Item, legitur in vita beatae Luciae, quod ipsa occulte, sponso suo ignorante, patrimonium suum distraxit et vendidit et dedit pauperibus : et tamen laudatur : ergo videtur, quod hoc etiam laudabile sit in aliis.

 

Sed contra :

  1. Si duo sunt socii in mercationibus, neuter potest dare, altero non consentiente : cum igitur bona sint communia inter virum et uxorem, videtur quod ipsa nihil dare possit sine consensu mariti.
  2. Item, de suo corpore nihil potest facere sine consensu viri, quod tamen magis videtur : ergo multo minus de rebus.
  3. Item, res dantur marito a patre uxoris, ut dos, et alia, propter onera matrimonii : ergo sine consensu suo non sunt illae res alienandae : ergo multo minus aliae res, quae sunt suae, vel acquisitae ab ipso.
  4. Item, I ad Corinth. XI, 3 : Volo vos scire quod omnis viri caput Christus est : caput autem mulieris, vir. Sed sine consensu capitis nihil potest agere membrum. Ergo nec sine consensu viri aliquid potest dare mulier, ut videtur.

 

Ulterius quaeritur, utrum filiusfamilias vel filia possit dare aliquid ?

Videtur quod non : quia

  1. Nihil habet in potestate : ergo nihil potest dare.
  2. Item, ad Galat. IV, 1 : Quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, etc. Ergo nihil potest dare.

Sed contra : Ad eum pertinet haereditas : ergo videtur, quod tamquam de suo aliquid possit dare.

 

Ulterius quaeritur hic, utrum monachus vel monacha possit dare aliquid ? Videtur, quod non : quia

  1. Dicitur, quod monachus habens obolum, non valet obolum : sed qui nihil habet, nihil potest dare : ergo nihil potest dare monachus.
  2. Item, abrenuntiatio proprietatis, est de omni regula religiosorum : sed qui nihil habet proprium, nihil dare potest : ergo monachus non potest aliquid dare : ergo nec eleemosynam facere.

Sed contra :

  1. Sit, quod videat aliquem in necessitate constitutum : aut dat, aut non dat. Si dat, habeo propositum. Si non dat, cum possit dare ex rebus monasterii, ipse occidit, ut videtur dicere Ambrosius.
  2. Item, unum bonum non praeiudicat alteri : sed religio bona est, et dare eleemosynam est bonum : ergo religio non praeiudicat dationi eleemosynarum : ergo videtur, quod ex religione magis tenetur dare, quam si non esset religiosus.

 

Ulterius quaeritur de famulis et ancillis qui dant panem, et huiusmodi dominorum suorum, utrum hoc possint facere ?

Videtur, quod non : quia nihil est suum : ergo nihil de hoc dare possunt.

Sed contra : Dispensatio eorum relinquitur quibusdam de domo : sed dispensator potest facere eleemosynam sub spe ratihabitionis : ergo et servus, et ancilla.

 

Solutio. Dicendum cum distinctione multiplici.

Primo sic : Aut mulier habet res parafernales, aut non.

Item, aut mulier est lucrosa sicut maritus, aut plus etiam quam maritus, aut non.

Item, aut ex datione mulieris depauperatur maritus, aut non.

Item, aut maritus expresse prohibet ei dare cum signo quod ita intendat in corde, aut non.

Si mulier habet res parafernales, et est lucrosa, marito etiam prohibente, potest et debet dare eleemosynas, quae non depauperant virum : et si prohibet, non tamen signo quod ita intendat, sed quia prohibendo, a superfluitate dandi eam vult retrahere, adhuc dico quod debet dare cum conscientia illa quod placeat marito in corde, etiam quidquid dicat ore. Si autem non habet res parafernales, et est lucrosa : idem dico quod prius. Si autem habet res parafernales, et est non lucrosa : adhuc idem dicendum videtur. Si autem nec res habet parafernales, nec lucrosa est laboribus suis : tunc dicendum videtur, quod dare non debet sine consensu viri, nisi forte panem et vinum et caetera quae in quotidiano usus domus sunt : et hoc moderate ne matrimonium nimis onerosum faciat marito sua datione.

 

Ad primum ergo dicendum, quod licet de latere sit sumpta, tamen regi debet a viro : et non est ei aequalis, nisi tantum in actu coniugali et debito : sicut infra, cum agetur de matrimonio, ostendetur.

Ad aliud dicendum, quod Aristoteles non intendit, quod iustitia proprie dicta sit inter virum et mulierem, sed minus improprie quam inter dominum et servum : quia magis accedit ad aequalitatem, licet non omnino sit aequalis.

Ad aliud dicendum, quod corpus viri tantum datum est mulieri : quia hoc est pertinens ad individuam vitae consuetudinem sacramenti, secundum quod est ad bonum prolis, et in remedium concupiscentiae : et ideo domina est illius. Sed non sic est de aliis bonis : et ideo illa remanent in dominio mariti, nisi per modum praedeterminatum in distinctione.

Ad aliud dicendum, quod beata Lucia fuit tantum sponsa : nec fuit adhuc ratum vel consummatum matrimonium : et ideo licuit ei tutiorem partem castitatis eligere, et bona distrahere, quae non ante cesserant in dominium sponsi.

Ad ea autem quae in contrarium obiciuntur, patet solutio per distinctionem.

 

Ad id quod quaeritur de filiofamilias dicendum, quod nihil potest dare sine consensu parentum, nisi forte panem, et huiusmodi, quae non inferunt sensibile damnum.

Ad id quod in contrarium obicitur, dicendum quod licet haeres sit, tamen nondum dominus est : et ideo dare non potest.

 

Ad id autem quod quaeritur de monacho, distingui convenit. Aut sibi commissa est dispensatio aliqua, aut non. Si sic : tunc de illo debet et potest facere eleemosynam, sicut Abbas ipse nomine capituli. Si autem non habet dispensationem, aut ipse est in coenobio, aut non. Si est in coenobio : tunc non debet dare nisi de licentia, nisi videret aliquem in extrema necessitate positum, quia tunc etiam de altari recipere posset, et dare illi : nisi forte det sub spe ratihabitionis, Abbate quocumque non praesente. Si autem est extra, ut in studio de licentia Abbatis : tunc potest facere eleemosynam : quia cum dantur ei expensae, committitur ei dispensatio de his quae dantur sibi.

Ad hoc autem quod contra obicitur, dicendum quod licet nihil habeat in possessione, tamen ut dispensator aliquid habere potest in usu.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens : quia nulla religio abrenuntiat usui : quia sine usu bonorum fortunae non potest esse vita.

Ad aliud dicendum, quod propositio illa falsa est : quia religio per hoc quod abrenuntiat proprio, facit id quod in se est bonum, malum illi.

 

Ad id quod quaeritur de servo et ancilla, dico per se, quod nihil dare possunt de rebus dominorum suorum sine consensu eorum, nisi de pretio suo.

Ad id quod contra obici videtur, dicendum quod non sunt dispensatores tamquam potestatem aliquam in re habentes, sed tamquam tractantes ea ad utilitatem dominorum suorum.

 

 

ARTICULUS XXVI.

An daturus eleemosynam, debet ordinate incipere ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, C, § 2, post medium : Qui vult ordinate dare eleemosynam, a se debet primum incipere, etc.

Videtur enim ex hoc quod ordo sit in eleemosyna, sicut in caritate.

Sed contra :

  1. Non est datum praeceptum de diligendo se, quia natura ad hoc sufficit : cum igitur natura unumquemque ordinet ad sibi subveniendum quantum potest, non oportet ad hoc induci admonitionem.
  2. Item, nulla miseria tantum movet in alio, quantum in seipso : cum igitur eleemosyna detur ex misericordia, quae est compassio miseriae, videtur quod sensus propriae miseriae sufficit ad hoc sine doctrina exteriori.
  3. Praeterea, videtur esse impossibile, quod homo det sibi eleemosynam : quia datur alicui qui non habet : ergo si homo dat sibi, ipse simul habet, et non habet, quod est impossibile.

 

Praeterea quaeritur ulterius, quare potius dicit hoc de eleemosyna spirituali, quam corporali ? Dicit enim : Miserere animae tuae, etc., non corpori.

Videtur enim quod de corpore simile deberet dicere quia sicut crudeles in animam, ita inveniuntur crudeles in corpus : sicut qui irrationabiliter se affligunt, et quandoque etiam se interficiunt.

 

Solutio. Dicendum, quod in veritate in largitione eleemosynarum attenditur ordo, secundum quod ipsa informata est caritate : caritatis enim ordo circa omnia ponitur, quae informata sunt caritate : et de hoc plura dicta sunt super tertium Sententiarum, in tractatu de caritate.

 

Ad primum autem dicendum, quod non habemus praeceptum de eleemosyna corporali, quia in corporali miseria satis compatimur nobis : sed de spirituali : et hoc intelligitur in praecepto de danda eleemosyna proximo : sicut etiam praeceptum de diligendo seipsum intelligitur in praecepto dilectionis proximi, sicut dicit Augustinus.

Ad aliud et tertium dicendum, quod miseria proximior est in nobis quam in alio, si sentitur ut miseria : et hoc modo non est nisi de miseria corporali. Spiritualis autem miseria, quae verius miseria est, quam corporalis, non sentitur ut miseria, sed ut bonum nunc propter peccati dulcedinem : et ideo spiritualis eleemosyna quae supplet defectum peccati praecipue, indiget ampliori admonitione, quam exterior.

Ad ultimum dicendum, quod spiritualia quodammodo sibiipsi potest dare : quia in veritate spiritualia non habet, et sic proprie potest aliquis accipere : et potest aliquis facere unde sibi dentur, licet proprie dare non possit : et sic dicitur dare hoc modo quo dicitur dare qui facit ut detur.

 

 

ARTICULUS XXVII.

An verum est illud, qui diligit iniquitatem, odit animam suam ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, C, § 2, post medium : Qui diligit iniquitatem, odit animam suam, etc.

Videtur enim hoc esse falsum quia

  1. Ad Ephes. V, 29 : Nemo umquam carnem suam odio habuit : ergo multo minus animam quae est melior pars hominis.
  2. Praeterea, videtur hoc esse bonum, quod odit eam : quia dicitur, Ioan. XII, 25 : Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Ergo non videtur crudelis in animam qui odit eam : ergo falsum videtur quod dicitur in Littera.

 

Solutio. Dicendum, quod peccatum est aequivocationis in diligere, et odire quia est dilectio affectus, et effectus affectus dilectione nemo odit animam et de illa loquitur Apostolus ad Ephesios. Effectus autem dilectione non diligit animam, qui diligit iniquitatem : quia agit contra animam suam : et de hac loquitur Psalmus.

Ad secundum dicendum, quod aequivocatio est in verbo anima : quia Christus in Ioanne vocat animam, animalem vitam : quam odit, qui delicias fugit, et crucem amplectitur : et ille custodit eam, non in eo quod animal, sed secundum quod beatificabilis exuta animalitate in vitam aeternam : hic autem loquitur de anima secundum quod est spiritualis et principalis pars hominis in merendo vel demerendo.

 

 

ARTICULUS XXVIII.

An immundis nihil sit mundum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 2, ante finem : Immundis nihil est mundum, etc.

Hoc enim videtur falsum : quia

  1. Peccatores corpus Christi sumunt : et tamen illud mundum est : et multis aliis sacramentis communicant.
  2. Item, creatura per hoc non efficitur immunda, quod ad usum eam habent peccatores : ergo videtur falsum dicere.

Item quaeritur, utrum sequatur, immundis nihil est mundum : ergo immundum quod sumunt ?

Et videtur quod sic : quia sicut patet, Levit. XIII, passim, inter mundum et immundum nihil est medium : si ergo non est mundum, videtur quod sit immundum.

 

Solutio. Dicendum cum Apostolo, quod immundis nihil est mundum. Et intelligitur composite, non divise, hoc est, immundis in quantum immundis nihil est mundum : quia munditiae effectus a nullo fit in eis.

 

Ad primum dicendum, quod corpus Christi non est in eis mundum, quia non facit in eis munditiae effectum : tamen in se mundum est : sicut enim dicitur de sapientia divina, Sapient. VII, 25, quod propter suam munditiam nihil inquinatum in eam incurrit : ita e converso de istis dici potest, quod propter suam immunditiam, nihil mundum per effectum incurrit in eos.

Ad aliud patet solutio per dicta.

Ad aliud dicendum, quod non sequitur, si eis non sit mundum, quod sit immundum : est enim duplex immunditia, scilicet in se, et quoad nos. Et illa quae est rei in se, non habet medium : sed illa quae est quoad nos, habet medium quoad nos. Sicut e contrario omnis homo mundus est in se, vel immundus : et tamen alicui rei non omnis homo mundus est mundus, sicut in panibus propositionis non omnis mundus in se, mundus fuit.

 

 

ARTICULUS XXIX.

An verum sit, quod nihil prodest orare, ieiunare, et alia benefacere, nisi mens revocetur a peccato ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, C, § 2, sub finem : Nihil prodest ieiunare, et orare, et alia bona agere, nisi mens revocetur a peccato, etc.

  1. Videtur enim si nihil prosunt, quod non sunt ista peccatoribus suadenda, quod impium esset dicere : igitur falsum videtur quod dicitur in Littera.
  2. Item, ad Nabuchodonosor impium regem dixit Daniel : Peccata tua eleemosynis redime : ergo prosunt.

 

Solutio. Supra dictum est quo modo prosunt, scilicet ad vicinius gratiam consequendam : sed non prosunt ad vitam aeternam : et quia haec supra disputata sunt, hic dimittam.

 

 

ARTICULUS XXX.

An satisfactio extra caritatem, sit iteranda redeunte caritate ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, C, § 2, in fine : De utroque imponenda est satisfactio : quia de primo condigne non satisfecit.

Videtur enim hoc esse durum. Ponamus enim, quod ipse primo accipiat a sacerdote, quod det centum, et persolvat in mortali peccato : ergo postea iterum debet dare centum.

Eadem obiectio est de eundo ultra mare, et aliis quae sine gravibus expensis et laboribus iterari non possunt.

 

Solutio. Dicendum, quod sicut patet ex praehabitis, in poenitentia sunt duo, scilicet dolor cordis, et opus exterius. Interiora autem quia non fuit contritus, nihil valent. In exterioribus autem distinguendum est : quaedam enim sunt exteriora, quae per damnum et afflictionem manent in agente postquam facta sunt, sicut datio, et peregrinatio, et huiusmodi : quaedam autem in toto transeunt, sicut oratio, et alia talia. Dico ergo, quod opera quae aliquo modo manent, postea per gratiam reviviscunt : et illa non oportet iterari : sed alia iterari debent : et hoc supra notatum est in quaestione de operibus mortuis et mortificatis.

 

 

D. Secundum quosdam fuit satisfactio.

E. Perstringit dictorum summam, ut alia addat.

 

DIVISIO TEXTUS

Quibusdam tamen videtur, etc.

Hic tangit opinionem quorumdam, et solvit dupliciter, et recolligit ex solutione habita.

Et dividitur in tria : et patet per se inceptio cuiuslibet partis.

 

 

ARTICULUS XXXI.

An bonum mortuum factum extra caritatem, potest umquam reviviscere ?

 

Obicitur autem de ipso errore prius.

Videtur enim, quod verum dicunt isti : quia

  1. Bonum potentius est in agendo, quam malum in destruendo : sed malum destruit bonum ante habitum, non coniunctum malo tantum, sed etiam bonum gratiae per se habitum : ergo multo magis bonum sequens revivificat bonum habitum, quod non fuit coniunctum bono, sed extra caritatem fuit factum.
  2. Item, baptismus sublata fictione operatur salutem : ergo videtur, quod poenitentia similiter debeat facere.

 

Solutio. Haec omnia supra in praecedenti distinctione satis late disputata colligi possunt. Dicendum ergo, quod isti errant, quia bonum mortuum non potest vivificari : eo quod nihil vivificatur eorum quae moriuntur, nisi possibilitatem ad vitam contrahat ex coniunctione ad aliquid quod perpetuo vivit : sicut per caritatem coniunguntur bona vitae aeternae, et corpus cum resurget coniungitur animae : sed bonum extra caritatem factum, nulli talium coniungitur, et ideo numquam potest reviviscere.

 

Ad primum autem obiectum dicendum, quod non est ex defectu boni sequentis, quod non vivificatur, sed potius ex defectu praecedentis, quod non est vivificabile : quia impossibile est ad vitam, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod non est simile quod pro simili inducitur : quia baptismus imprimit characterem, ratione cuius manet in hominibus : sed poenitentia nihil talium imprimit.

Praeterea, baptizatus immediate virtutem operandi accipit a passione Christi : sed opera poenitentiae partim sunt a nobis, et praecipue illa quae sunt in attritione ante contritionem : de quibus Magister hic loquitur.

 

 

ARTICULUS XXXII.

An bona opera facta extra caritatem diminuant incendium inferni ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, D, ante finem : Sed aestimandum est fortasse tolerabilius ei futurum iudicium, etc.

Videtur hoc esse falsum :

  1. In igne enim inferni tantum quisque ardet quantum se combustibilem fecit per peccatum, ut dicit Gregorius : sed illa bona peccatum non diminuunt : ergo tantum comburitur cum illis bonis, quantum sine illis.

Si dicas, quod illa peccata diminuunt. Contra : Quidquid est natum aliquid diminuere, habet contrarietatem ad illud : haec bona sic diminuunt peccatum : ergo habent contrarietatem ad peccatum, quod falsum est, cum secum salvetur in eodem subiecto.

  1. Item, quidquid diminuit aliquid, intensum destruet illud, si ipsum est finitum : ergo si haec bona diminuunt peccatum, multiplicata destruent ipsum, quod falsum est et haereticum : ergo et hoc falsum, quod diminuunt incendium inferni.

 

Solutio. Dicendum, quod non diminuunt directe, sed indirecte : sicut dicitur diminuere ignem, qui prohibet ligna imponi : bona enim de genere bonorum assuefaciunt ad bonum, et per consequens elongant a mali consuetudine et appetitu, et ita diminuunt peccatum, quod non fieret si illa bona non essent : et ita diminuendo causam incendii, diminuunt incendium.

 

Ad ea autem quae obiecta sunt, patet solutio : quia procedunt ac si directe diminuerent : et hoc non dicimus.

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, E, circa medium : Cum mala committimus, sine causa ad memoriam transacta bona revocamus, etc.

Ex omnibus enim praehabitis disputationibus videtur hoc esse falsum : quia sive sint extra caritatem facta, sive in caritate, ostensum est, quod multum valent : ergo non sine causa ad memoriam revocantur.

 

Solutio. Dicendum, quod non intendit simpliciter dicere sine causa, sed quoad hoc quod ex eis speretur vita aeterna, si continuat in peccatis.

 

 

F. Auctoritates alias inducit contra eos qui dicunt de uno peccato poenitentiam agi, altero tacito.

 

DIVISIO TEXTUS

Satis arbitror, etc.

Hic incipit pars illa in qua solutionem confirmat per accidens. Et duo facit hic : inducit scilicet auctoritates suas expressas, et repetit quae sit vera poenitentia, ibi, G : Ex praemissis perspicua, etc.

 

 

ARTICULUS XXXIII.

An Deus potest sanare de uno peccato et non de alio ?

 

Incidit autem quaestio de hoc quod dicit, ibi, F, post initium : Per hoc docet nos numquam nisi de omnibus sanari, etc.

Quaeritur enim, an Deus possit sanare de uno, et non de alio ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Deo nihil est impossibile : ergo nec illud.

Item, medicus corporalis potest sanare de uno morbo, altero relicto : ergo multo magis Deus, qui potentior est medico corporali.

  1. Item, sanatio corporalis signum est sanationis spiritualis in miraculis Domini, ut patet in Littera : sed in Marco legitur, quod caecus quidam secundum quid visum recepit, qui scilicet vidit homines velut arbores ambulantes : ergo pro parte tempore illo secundum quid etiam et non simpliciter sanatus fuit in mente : ergo non tantum hoc Deus potest facere in corpore, sed etiam in mente.
  2. Item, sicut in opere creationis secundum opinionem plurimorum, scilicet Gregorii, Ioannis Chrysostomi, et aliorum, Deus primo produxit materiam secundum suam substantiam, et postea distinxit eam et ornavit : ergo videtur, quod similiter possit facere in operibus recreationis, ut scilicet secundum aliquid faciat, et secundum aliquid infectum relinquat.

 

Sed contra :

  1. Quidquid Deus secundum suam bonitatem potest facere, potest ab eo aliquis sperare : sed dimidiam veniam nemo ab eo sperare debet, ut dicitur in Littera : ergo dimidiam veniam, non videtur posse facere.
  2. Item, detur quod possit : inde sic, Si curat, per aliquod bonum curat, quod coniungit vitae, et fugat mortem : sed cum omnibus talibus bonis datur Spiritus sanctus : ergo cum tali bono datur Spiritus sanctus : sed omnes tales inhabitat Spiritus sanctus, quibus talia bona impartitur : ergo Spiritus sanctus inhabitat talem : sed iterum propter peccatum est inhabitatio daemonum : ergo idem homo est inhabitatio daemonum, et Spiritus sancti per gratiam, quod est absurdum, et contra Apostolum dicentem : Quae conventio Christi ad Belial ? Et, quis consensus templo Dei cum idolis ?

 

Solutio. Dicendum, quod Deus hoc non potest : quia impotentia esset, et non potentia : sicut medicina quae curat morbum dimidium, impotentia est.

 

Ad primum ergo dicendum, quod nihil eorum quae sunt potentiae et nobilitatis, est Deo impossibile : sed non potest infirma, sicut currere, comedere, mentiri, imperfectus esse, et caetera huiusmodi.

Ad aliud dicendum, quod ille totus sanatus fuit intus et extra : sed habitus visus non coadunatus, significabat fidem interius nondum confirmatam ex radicatione in subiecto et determinatione articulorum.

Ad aliud dicendum, quod secus est in operibus creationis : quia in illis imperfectum non est imperfectum ex malitia sibi contraria : sed in recreatione nihil imperfectum est nisi ex malitia Deo contraria, et bono gratiae suae.

 

 

ARTICULUS XXXIV.

An omnes quos Christus sanavit in corpore, sanavit etiam et in anima ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, F, circa medium : Numquam aliquem sanavit Dominus, quem non omnino liberavit.

  1. Glossa super Ioan. IX, 1 et seq, Quaeritur, quomodo sine fide istum illuminavit Christus ? Ergo videtur, quod caecum illum natum non in toto curavit, quia non nisi extra.
  2. Item, alia Glossa ibidem super illud : Quis es, Domine, ut credam, etc. Iam Dominus lavat faciem inuncti, iam cordis oculos illuminat : ergo videtur, quod ante non fuit illuminatus : ergo non tunc fuit illuminatus in corde, quando fuit illuminatus in corpore.

 

Solutio. Puto, quod universaliter verum est quod dicitur hic in Littera, quod scilicet Dominus omnes quos sanavit in corpore, et anima sanos reddidit. Tamen Glossa super Ioannem aliter solvit dicens, quod intelligitur de his qui propter peccatum infirmabantur : quia in illis oportebat prius excludere causam, quam sanaretur morbus : et ideo remota causa, sanati sunt in anima : et remoto effectu, sanati sunt in corpore. Sed puto, quod illa Glossa marginalis est, aut Victorini cuiusdam, cuius dicta non sunt magnae auctoritatis.

 

Ad id ergo quod primo obicitur, dicendum quod ille caecus illuminatus fuit intra, et extra : sed recepit primo fidem indistinctam et implicitam, quae postea, cognito Domino, distincta fuit.

Ad aliud dicendum, quod illa Glossa sic intelligitur, inunctum illuminat, id est, lumen fidei suae determinat, et distinctum facit, ut distincte cognoscat, et credat ipsum in persona esse Filium Dei.

 

 

ARTICULUS XXXV.

Utrum a Deo possit dimidia sperari venia ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, in medio : Quaedam enim impietas infidelitatis est, ab illo qui iustus et iustitia est, dimidiam sperare veniam, etc.

Videtur enim hoc esse falsum :

  1. Non enim repugnat iustitiae humanae secundum partem recipere satisfactionem : cum igitur iustitia humana exemplata sit a divina, videtur quod nec divinae debeat repugnare.
  2. Item, videtur quod potius obviaret hoc misericordiae, quam iustitiae : quia misericordiae est relaxare peccata et in toto et in parte : ergo male dicere videtur cum dicit, qui iustus et iustitia est.

 

Praeterea, quare dicit, iustus et iustitia ? sufficeret enim dicere, iustus.

 

Solutio. Dicendum, quod iustitiae humanae repugnat recipere emendam, cum adhuc ille intendat multiplicare culpam : sed si non amplius offendit, tunc potest per partes satisfacere. Similiter autem est in iustitia divina : qui enim de uno satisfacit, et in voluntate alterius perdurat, ita culpam multiplicat : et ideo de nullo emenda suscipitur.

Vel dicatur, ut supra in principio distinctionis notatum est, quod aliter est in iustitia humana, et aliter in divina. Et hoc ideo quia homo videt ea quae parent, Dominus autem intuetur cor : et ideo nisi cor habeat, non recipit satisfactionem : homo autem respicit ad opera exteriora, quae divisa sunt, et ideo de eis divisam recipit satisfactionem.

 

Ad argumentum autem dicendum, quod licet humana iustitia exemplata sit a divina, nihilominus tamen aliquid accidit ei in quantum est humana, quod non convenit divinae : et hoc est quantum ad exteriorem hominem, et non ad interiorem.

Ad aliud dicendum, quod misericordiae est relaxare peccata gratis : sed remittere cum postulatione emendae, iustitiae est : et de tali venia loquitur hic.

Ad aliud dicendum, quod dicit iustum et iustitiam ratione simplicis essentiae, et effectus in nobis : quia scilicet facit in nobis iustitiam generalem, quae delet peccata cum emendationis proposito : sicut dicit Aristoteles, quod dicitur sapientia et iustitia in quantum nos replet sapientia et iustitia.

 

 

ARTICULUS XXXVI.

An et quae sint lacrymae mentis ? et, an culpabiliter durus sit, qui lacrymis non ostendit dolorem peccati ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, post medium : Oportet abluat saltem lacrymis mentis, etc.

Videtur enim, quod nullae sint lacrymae mentis : quia

  1. Nihil est difficile menti secundum se, quia ipsa spiritualis est naturae : ergo passioni non subiicitur : nullae autem lacrymae sunt sine passione : ergo nullae sunt lacrymae mentis. Quod autem pure spiritualis natura non sit subiecta passionibus, dicit Aristoteles in libro VI Ethicorum, quod tristitiae et delectationes sunt generationes in sensibilem animam.
  2. Si dicas, quod lacrymae mentis sunt lacrymae voluntatis, quae sunt in mente, id est, velle habere lacrymas, et velle plorare. Contra : Voluntas non veniens ad actum, imperfecta est : haec autem non reputatur pro facto : ergo illa talis voluntas non sufficit : ergo nec lacrymae mentis, ut videtur.
  3. Item, velle plorare pro peccatis convenit multis qui adhuc in peccato perdurant : ergo habent lacrymas mentis : ergo lavant sordes quas contraxerunt, quod falsum est : ergo quod et hic dicitur de lacrymis mentis.
  4. Item, supra habitum est, quod poenitens de dolore gaudere debet : constat autem, quod debet gaudere secundum mentem, et non secundum sensum et carnem : ergo debet secundum idem habere lacrymas et gaudium : et hoc quia dicitur, quod debet habere lacrymas mentis : ergo praecipitur ei, quod habeat contraria simul, scilicet dolorem et gaudium, et secundum idem, quod est impossibile : ergo praecipitur ei impossibile : quod est contra Hieronymum dicentem : Anathema sit qui dicit Deum impossibile praecepisse.

 

Ulterius quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, ante finem : Sciat se culpabiliter durum, qui deflet damna temporis, vel mortem amici, et dolorem peccati non ostendit in lacrymis.

Videtur enim hoc esse falsum : quia

  1. Signum maioris doloris non est fletus. Unde constantissimos homines in maximis doloribus non videmus flere, sed potius mulieres flere videmus.
  2. Item, ponamus, quod ille qui plorat in morte amici, non possit flere pro peccatis, et tamen vellet posse : tunc ergo secundum istam Litteram culpabiliter est durus.

Contra : Facit quod in se est : ergo Deus apponit ei gratiam : ergo non habet culpam : ergo non est durus culpabiliter, ut videtur.

 

Ulterius quaeritur,

  1. Cum multa alia signa doloris sunt, ut exilitas vocis, suspirium, et huiusmodi alia, quare de his non facit mentionem ?
  2. Praeterea, exilitas vocis infallibilius signum est doloris, quam fletus, ut dicunt sapientes in naturis : ergo magis de isto quam de illo debuit facere mentionem.

Item, id quod est signum doloris temperati, non significat dolorem summum in eo quod huiusmodi : fletus est signum doloris temperati : non ergo significat dolorem in summo. Media probatur ex hoc quod ut dicunt sapientes in naturis : Dolor magnus magis est exsiccativus humidi, quam resolutionis per lacrymas : ergo male posuit Magister hoc signum.

  1. Item, nos videmus saepe aliquos multum flere in confessionibus, et tamen non promptos esse ad opera satisfactionis : quosdam autem omnino nihil flere, et ad omnia esse paratos iniuncta pro peccatis : ergo patet, quod fletus est fallibile signum doloris : ergo si non flet, non propter hoc est culpabiliter durus.

Item, mulieres videmus generaliter flere magis quam viros, et tamen viros frequenter duriora sustinere pro peccatis : ergo, etc.

Si hoc concedatur erit prius quidem contra Litteram.

Secundo autem contra id quod dicitur, Luc. VII, 38, de Maria Magdalena, quod lacrymis coepit rigare pedes, etc.

Item, contra hoc quod dicitur, Matth. XXVI, 75 quod egressus foras Petrus, flevit amare : et lavit crimina per fletum, ut dicit Ambrosius.

Item, Gregorius : Inter epulas lacrymas obtulit, et lacrymis maculas criminis lavit.

Item, Gregorius : Quaeris, quanam arte Magdalena curari potuit ? flevit amare, et de intimis suspiria trahens, salutaribus succensa singultibus, felleos humores evomuit.

Item, hoc videtur esse contra exemplum Domini, qui pro nobis flevit. Ad Hebr. V, 7 : Qui in diebus carnis suae, preces supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia. Item, Luc. XIX, 41, flevit super civitatem Ierusalem. Et, Ioan. XI, 35, super Lazarum.

Et, Psal. XCIV, 6 : Ploremus ante Dominum qui fecit nos.

Item, Isa. XXXVIII, 5 : Audivi orationem tuam, et vidi lacrymas tuas.

Ergo videtur, quod lacrymae exigantur in poenitentia.

 

Solutio. Dicendum sine praeiudicio, quod lacrymae mentis sunt completa voluntas ad flendum, si per accidens lacrymae non impedirentur. Hoc autem accidens dico esse duplex, scilicet complexionis siccitatem, quia calor excitatus a dolore poenitentiae, tunc magis exsiccat cerebrum, quam resolvat in lacrymas.

Item, nimium dolorem excitantem calorem consumentem humidum cerebri : sicut videmus in mundo exteriori, quod siccus aer non pluit : et quando est humidus temperate, fortis calor solis humidum consumit, et iterum non pluit : et his duobus modis potest non flens magis dolere, quam ille qui multum plorat : et in talibus habentur lacrymae mentis.

Est etiam adhuc unus modus non in natura fundatus, sed in constantia animi, scilicet quando homo continet se ne ploret, ut magis sit occultus coram Deo, et tunc iterum sufficiunt lacrymae mentis coram sacerdote : sed ille quando solus est, dimittit habenas lacrymis, sicut fecit beatus Augustinus in sua conversione : quia quando est solus, non habet testem nisi Deum, coram quo verecundatur de peccato. In aliis autem exiguntur lacrymae corporales.

 

Ad id ergo quod primo obicitur, dicendum, quod mens dupliciter consideratur, scilicet ut mens quae est absoluta a corpore, nullius corporis existens actus, et ut natura movens et regens passibilem naturam ex parte sensus, ubi est coniunctio ad corpus. Et primo quidem modo passio non pertinet ad ipsam, sed potius secundo, per redundantiam tamen ab inferiori natura sensibilis partis quae passionibus per se subiicitur.

Ad aliud dicendum, quod completa voluntas flendi reputatur pro ipsis lacrymis mentis : et quod haec non habet effectum, per accidens impeditur, ut dictum est.

Ad id quod contra obicitur, dicendum quod est imperfecta voluntas ex imperfectione desiderii : et de hac verum est, quod non reputatur pro facto. Est etiam incompleta voluntas, non in quantum est voluntas, sed in quantum deest facultas implendi quod desiderat : et haec pro facto reputatur.

Ad aliud dicendum, quod in talibus est imperfecta voluntas ex imperfectione desiderii et appetitus, quia non sufficienter desiderant : et ideo illis non reputatur pro facto.

Ad aliud dicendum, quod non est impossibile de dolore gaudere : quia dolor ibi est ut materia gaudii, et tunc non habet contrarietatem ad ipsum, sicut etiam supra notatum invenies : sed gaudere et tristari simul de eodem et secundum idem, non potest contingere : et ideo nullum impossibile praecipitur poenitenti.

Ad aliud dicendum, quod Littera ibi loquitur de eo in quo lacrymae non impediuntur per accidens complexionis, vel constantiae, sed tantum ex imperfectione desiderii veniae de peccatis : et de illo dicit verum.

Et ad argumentum patet solutio per ante dicta. Ad aliud dicendum, quod mulieres absque dubio plus plorant, et de talibus loquitur Littera illa.

Ad aliud dicendum, quod ille qui plorat in morte amici, dupliciter potest esse dispositus in poenitendo : si enim sit maior dolor de peccatis, quam de morte temporali, tunc maior dolor exsiccat in eo humidum cerebri, quod non potest flere : et tunc ipse est maioris laudis, quam si fleret. Si autem sit minoris doloris : tunc signum est, quod minus doleat de re spirituali et de damno animae, quam de re temporali et damno corporis : quia calor de re temporali suscitatus sufficiebat resolvere humidum cerebri in fletum : calor autem parvus de damno spirituali suscitatus, non sufficit movere ipsum sicut nos videmus, quod frigore existente in mundo maiori, etiamsi sit aer temperate humidus, non pluit, frigore constringente et impediente resolutionem : et hoc modo loquitur in Littera.

Ad id quod quaeritur de aliis signis, quae poni possent, dicendum quod illa signa non indicant unum, sed dubie indicant duo vel plura : sicut exilitas vocis magis est signum infirmitatis spiritualium partium, quam doloris voluntarii qui est in poenitentia : gemitus autem potest esse signum infirmitatis, vel tristitiae, vel melancholiae, quia melancholici multum gemunt : et ideo signa illa minus communia sunt : sed dolor ut frequenter indicatur lacrymis, nisi per accidens impediatur, ut dictum est : et ideo alia signa non ponit sicut lacrymas.

Ad aliud dicendum, quod magnus dolor magnis lacrymis indicatur, nisi repugnet complexio, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod lacrymae indicant dolorem : sed tamen confessor debet experiri, utrum sit ille dolor contriti vel attriti : et signum quod de hoc melius habere potest, est quod experiatur utrum poenitens libenter suscipiat poenitentiam iniunctam : si enim libenter suscipiat, signum est contritionis : si non, attritionis non sufficientis iudicabitur signum fuisse : nec est hoc inconveniens, quod plura signa requirantur ad idem.

 

 

ARTICULUS XXXVII.

An hoc dictum valeat, si ergo poenitet, cur facis quae male fecisti ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, sub finem : Si ergo poenitet, cur facis quae male fecisti ?

Videtur enim hoc non valere : quia saepe poenitentia est de praeterito, et non de futuro ratione dulcedinis adiunctae futuro : ergo videtur, quod non sit verum quod dicit.

Item, de eo de quo nullus est fructus, sed erubescentia, poenitentia est, quando transivit : et tale est peccatum : ergo poenitentia est de praeterito, et non oportet quod etiam sit de futuro : sicut enim dicit Philosophus, In talibus magis volumus agere, quam egisse : quia melius est delectari, quam quievisse delectari.

 

Solutio. Dicendum, quod Augustinus loquitur de his qui poenitent de peccato in quantum est offensa Dei : et non in quantum est in eo delectatio verecunda quam volumus cum transivit : et ideo trahimur ad ipsam in praesenti et in futuro : et tunc planum est id quod dicit : quia qui poenitet de peccato in quantum est offensa Dei, cavet futurum, quod etiam est offensa Dei.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS XXXVIII.

An duo modi falsae poenitentiae a Magistro sint bene assignati ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, F, in fine : Admonemus fratres nostros, ne falsis poenitentiis laicorum animas decipi, et in infernum protrahi patiantur, etc.

Duos enim ponit modos falsae poenitentiae in Littera, scilicet cum spretis pluribus, de uno solo poenitentia agitur, vel cum sic agitur de uno, ut non discedatur ab alio.

Videtur autem, quod hi duo modi sint unus modus : quia

  1. Ille qui non discedit ab alio, spernit illud : et idem est spernere plura quod non discedere ab eis per affectum et propositum ulterius non committendi : ergo videtur, quod hi modi sint unus modus solus.
  2. Item, cum multi sint alii modi falsae poenitentiae, scilicet cum non iniunguntur respondentia peccato, sed graviora, vel leviora, quare non tangit modos illos ?

 

Item quaeritur : constat enim, quod hic vocat poenitentias id quod iniungitur exterius a sacerdote in emendam delicti. Videtur autem, quod nullo tali decipiantur, et in infernum pertrahantur : quia ante iniunctam poenitentiam operata est contritio peccati remissionem culpae : et cui remissa est culpa, non pertrahitur in infernum : ergo falsum esse videtur quod dicit.

  1. Item, hoc est de iure communi quod homo recognoscat quantitatem suae offensae in genere : ergo ignorantia illius nullum excusat : ergo cum teneantur illud scire omnes, videtur quod circa hoc non possint decipi.
  2. Item, ex simili possunt intelligere, quod tales poenitentiae falsae sint : quia non satisfaciunt homini, qui ita placant in uno, quod provocant ad iram in altero : ergo possunt per se scire, quod nec Deo satisfaciunt, qui sic poenitent de uno, quod peccent in altero : ergo circa hoc non decipiuntur, ut videtur.

Ad hoc dicendum, quod falsam poenitentiam vocat hic falsum modum poenitendi, qui est de uno ita quod non de alio.

 

Ad primum autem dicendum, quod differunt illi duo modi : quia primus est cum agitur poenitentia de uno, et non de alio, quod tamen in actu non iteratur. Secundus autem est cum agitur de uno, et iteratur aliud : et ille est falsior, quam primus. Et quod dicit, spretis pluribus, intelligitur spernere pro parvipendere peccatum, ut de eo poenitentiam agat, quia non reputat tantum.

Ad aliud dicendum, quod illa non semper est falsa poenitentia, quando parum iniungitur vel plus : quia hoc diversis de causis potest et debet fieri : et ipse non agit hic nisi de poenitentiis quae semper falsae sunt et damnabiles.

Ad aliud dicendum, quod de iure communi est, quod homo cognoscat peccatum : et hoc quidem facit omnis sacerdoti se offerens : sed non est de communi iure, ut sic vel sic poeniteat, sed potius de speciali, circa quod diversa sentiunt etiam sapientes : et ideo non tenetur illud scire, nisi alio docente addiscat : et ideo decipi potest circa haec.

Ad aliud dicendum, quod bene potest esse, quod conscientia dictet talem modum poenitentiae esse falsum : tamen propter peccati dulcedinem efficitur ignorans, non in intellectu speculativo, sed practico : et ideo tunc decipi potest : quia vult quasi decipi, sicut dicit Dominus, Ierem. XXIII, 13 : Decipiebant populum meum, etc., et Ierem. V, 31 : Prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis. Propter quod praecipit, Isa. LVIII, 1: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Iacob peccata eorum.

 

 

F. Repetit de vera poenitentia, ut addat.

 

ARTICULUS XXXIX.

An et quae sit vera poenitentia ?

 

Deinde quaeritur, de hoc quod dicitur, ibi, G, post prima verba : Illa enim vera est poenitentia, quae peccatum abolet, etc.

Quaeritur enim, quae sit differentia inter veram poenitentiam, et dignam poenitentiam ?

Videtur autem, quod nulla : quia

  1. Idem habent oppositum : indigna enim poenitentia est insufficiens : ergo scelus non corrigit, nec peccatum abolet : ergo non est vera : cum ergo unum habeant oppositum, videtur, quod ipsae sint unum.
  2. Item, cum verum dicatur multipliciter, quaeritur, secundum quem modum sumatur hic verum, cum dicitur, vera poenitentia. Si enim verum dicatur indivisio esse, et quod est : cum tale verum sit a forma, videtur omnis poenitentia esse vera : quia omnis poenitentia est poenitentia a forma poenitentiae, quae quid erat esse significat : et hoc non videtur velle circumstantia litterae, quia videtur verum restringere poenitentiam : ergo aliqua poenitentia erit non vera, ut videtur.

 

Solutio. Ad primum dicendum, quod digna et vera differunt : quia vera dicit poenitentiam impermixtam contrariis poenitentiae : sicut dicitur vere album, quod est aliis coloribus mediis et contrariis impermixtum : et verum aurum, alii metallo viliori impermixtum. Dignam autem dicit debitam poenitentiae quantitatem, ut scilicet sit secundum quantitatem delicti ad arbitrium sine dolo facta.

 

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod argumentum non valet. Habent unum oppositum : ergo sunt unum et idem : et est fallacia consequentis. Et est instantia : quia involuntarium per ignorantiam, et involuntarium per violentiam, habent unum oppositum quod est voluntarium : nec tamen propter hoc sunt idem. Et quod dicit Philosophus, quod si unum oppositorum est multiplex, et reliquum, in pluribus est intelligenda propositio : et haec solutio sumpta est in libro V Ethicorum, in textu et in commento.

Vel potest melius dici, quod oppositum non dicitur uno modo, prout opponitur illis duobus : indigna enim potest dici ratione quantitatis, vel ratione essentiae : et primo modo opponitur dignae : secundo modo opponitur verae.

Ad aliud dicendum, quod verum dicit hic impermixtum alieno viliori, ut dictum est : sicut dicimus verum aurum et verum argentum : et non sumitur ibi veritas in communi prout est indivisio esse, et quod est, nisi sumatur esse purum et impermixtum.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS XL.

An perfecta poenitentia cogit peccatorem omnia libenter sustinere ?

 

Deinde potest quaeri, an perfecta poenitentia cogit peccatorem omnia libenter sustinere ?

Hoc enim falsum videtur : quia non est necessarium, quod omnia libenter sustineat, nec omnia faciat, sed potius necessaria ad salutem solum.

Si dixeris, quod accommoda est distributio, et distribuit pro necessariis ad salutem tantum.

Videtur adhuc esse falsum quod dicit, quia

  1. In ore est confessio, in corde contritio, in opere tota humilitas : quia sola contritio frequenter operatur salutem : ergo videtur, quod caetera non exigantur.
  2. Item, scelus semper corrigebatur per poenitentiam : nec tamen semper fuit oris confessio, et satisfactio iniuncta : ergo illa, ut videtur non exiguntur.

Sed de hoc erit quaestio in sequenti distinctione : et ideo hic transeamus.

 

Dicendum ad primum, quod distributio est accommoda : et intelligitur de necessariis poenitenti in tali vel tali crimine ad salutem.

Ad aliud dicendum, quod sicut supra diximus in tractatu de baptismo, dupliciter aliquid operatur in alio, vel cum alio, scilicet virtute, et essentia. Et verum quidem est, quod essentialiter ista tria non semper requiruntur ad deletionem cuiuslibet peccati etiam singulariter accepti : unde contritio non in virtute sui sola delet peccatum, sed prout est cum voto confitendi et satisfaciendi : et tunc confessio et satisfactio sunt in virtute, et non essentia : et hoc sufficit quando sacramentum non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit.

 

 

ARTICULUS XLI.

An possit dici, quod aliquis nequiverit emendare peccatum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, in medio : Ut non solum emendare nequiverit, etc.

Videtur enim hoc esse falsum : si enim emendare nequiverit, tunc non est ei imputandum : sed ei imputatur : ergo potuit emendare.

 

Solutio. Dicendum, quod secundum communem modum loquendi dicitur non posse qui non potest in tali statu manens, licet simpliciter id possit : sicut dicimus, non possunt emendare delicta perdurantes in voluntate delinquendi. Et iste modus Iudae attribuitur : quia poenitentia ductus de proditione, in voluntate delinquendi perduravit, scilicet se suspendendi.

 

 

ARTICULUS XLII.

Quid sit restitutio ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, G, sub finem : Nec ideo quisquam putet, qui rem alienam iniuste abstulit, etc.

Quaeruntur hic de restitutione quatuor,

scilicet quid sit restitutio ?

Secundo, quid debeat restitui ?

Tertio, cui debeatur restitutio fieri ?

Et quarto, qualiter se habeat restitutio ad opera poenitentiae ?

 

Ad primum sic dicunt Iurisperiti, quod restitutio est ablatae rei redditio vel recompensatio.

Videtur autem, quod non conveniat quia

  1. Multa restituuntur non ablata, sicut deposita, locata, et mutuata : ergo videtur, quod illa descriptio non valet.
  2. Item, contingit aliquid auferri quod non potest recompensari, sicut fama, quae melior est omni temporali bono alio : ergo per illud non recompensatur : ergo non fit restitutio per illud.
  3. Item, virginitas violenter aufertur alicui puellae : et illa non potest recompensari : et tamen contingit satisfacere de peccato : ergo videtur, quod non sit recompensatio rei ablatae.
  4. Item, multi tenentur ad restitutionem qui non auferunt, sed iubent auferri, vel consilium dant de auferendo, vel aliquid huiusmodi faciunt : ergo videtur, quod non sit generaliter verum, quod restitutio sit ablatae rei, etc.

 

Gratia huius quaeritur ulterius, qui sunt qui restituere tenentur ? Et dantur versus de hoc :

Iussio, consilium, consensus, palpo, recursus,

Participans, mutus, non obstans, non manifestans.

 

Videtur autem de primo, quod non semper iussio faciat teneri ad restitutionem : quia

  1. Est iussio non habentis iurisdictionem super eum cui iubet : et tunc non fit propter suam iussionem : ergo non tenetur restituere.
  2. Item, non exigitur plus in restitutione, quam illatum est in damno : sed damnum non intulit nisi unus, scilicet rapiens : ergo ille solus tenetur restituere, et non iubens.

Obicitur etiam de secundo quod est consilium : consulens enim factum, non directe operatur ad hoc quod fiat : ergo videtur, quod non directe facit : ergo etiam non directe tenetur ad restitutionem.

Obicitur autem de tertio quod, est consensus : omnes enim consentiunt, quod fiat aliquid quod volunt fieri, et gaudent de facto : si ergo consensus facit teneri ad restitutionem, videtur quod omnes qui volunt damnum alicuius, et gaudent de illato damno, tenentur ad restitutionem quod grave esset dicere, quia

  1. Non omnes tales possunt induci ad restitutionem.
  2. Item, Philosophus in quinto Ethicorum, ubi loquitur de iustitia, videtur velle, quod non teneatur restituere, nisi qui habet plus quam debet sed nec consulens nec consentiens propter hoc quod consentit vel consulit, habet plus quam debet : ergo videtur iniustum esse, quod cogatur ad restitutionem.

Obicitur ulterius de palpone. Palpo enim est adulator : videtur autem, quod ille nihil operatur ad damnum inferendum : ergo videtur, quod damnum restituere non tenetur.

Praeterea, si palpo tenetur, quid erit de clericis et religiosis qui suadent principi terrae tales acceptiones quae iniustae sunt, vel non faciunt eum restituere, vel tacent ? Si enim palpo tenetur, etiam isti tenentur : et hoc illi non concedunt.

 

Ulterius quaeritur de hoc quod dicitur recursus. Intelligitur enim de eo ad quem habent recursum illicite rapientes, sicut ad defensorem, vel conservatorem, etc. : et cum ille nihil recipiat de alieno, ut hic supponitur, sed pro affectu vel consanguinitate recurrentes ad se conservat, videtur quod non tenetur restituere.

De participatione autem quaeritur utrum ipsi in solidum teneantur ? Et videtur, quod non, cum tantum partem recipiant.

Obicitur etiam de muto : Mutus enim est, qui non reprehendit, nec reclamat : sed multi sunt tales, maxime in rapina principum, etiam religiosi : ergo omnes illi tales ad restitutionem tenentur, quod difficile est dicere.

 

Ulterius obicitur de non obstante. Quia non omnes de facili restituerent, qui possent prohibere, et non prohibent.

Item, non tenentur prohibere : ergo videtur, quod non peccant si non prohibent.

Ultimum praecipue non verum videtur, scilicet non manifestans. Quandoque enim cum periculo corporis auferens manifestaretur : et tunc videtur, quod etiam teneatur non manifestare.

Item, fures saepe sciuntur a sanctis viris : et non manifestantur : ergo videtur, quod hoc non faciat teneri ad restitutionem.

 

Solutio. Dicendum, quod restitutio satis bene diffinita est per illum modum, scilicet quod sit rei ablatae redditio vel recompensatio. Quia ablatum aut restituitur idem numero, et tunc redditur : aut in aequalitate, et tunc recompensatur.

 

Ad id autem quod primo obicitur, dicendum quod restitutio non est nisi ablati : et illud etiam respicit redditio : quia non redditur quod habetur, sed quod aliquo modo erat amissum : et ideo aliis nihil est quod obicitur de locatis, et aliis huiusmodi.

Ad aliud dicendum, quod haec et talia solvuntur in Littera, scilicet quod intelligitur de rebus fortunae quae restitui possunt : quia si inanis est actio quam inopia debitoris excludit, multo magis inanis est actio quam excludit impossibilitas restitutionis.

Vel potest dici, quod contingit restituere dupliciter, scilicet secundum rei ablatae valorem, vel secundum acceptionem eius cui ablatum est aliquid. Et licet primo modo quaedam restitui non possunt, contingit tamen ea secundo modo restitui : et haec est restitutio ad arbitrium bonorum : et hoc fit quotiescumque facit debitor quidquid potest ad satisfaciendum laeso : sive enim tunc laesus remittat, sive non, nihilominus est excusatus coram Deo ille qui abstulit.

 

Ad id quod ulterius quaeritur de numero eorum quae operantur ad ablationem, et faciunt teneri ad restitutionem : dixerunt quidam, quod non omnia illa faciunt teneri, sed quinque de illis faciunt teneri simpliciter, et alia non nisi in quibusdam casibus. Et videtur mihi, quod illi dicant verum. Quinque autem quae simpliciter teneri faciunt ad restitutionem, illa sunt, iussio, consensus, recursus, participans, non obstans cum obstare tenetur.

  1. Iussio autem facit teneri : quia principaliter agit, qui praecipit fieri : et in usum eius vel suorum cedit res ablata : aliter enim domini qui manibus propriis non auferunt, sed praecipiunt auferri, non tenerentur ad restitutionem.

Et per hoc patet solutio ad primum quod de hoc obicitur.

Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, quod damnum non intulit nisi unus : imo multi et diversi inferunt damnum, et ideo tenentur ad restitutionem : praecipue tamen cum res ablata cedit in usus praecipientis : sed tamen etiamsi non cederet, si propter suum imperium perditur res, ipse tenetur restituere.

  1. Ad id quod obicitur de secundo, scilicet de consilio, dicendum, quod non omnis consulens meo iudicio tenetur, sed ille solum qui efficax dat consilium, ita quod probabiliter suum consilium facit rem perdi.

Ad id quod de consilio et de consensu obicitur, dicendum quod ipse consulens vel consentiens operatur directe suo modo : quia multa concurrunt ad unum actum, sine quorum nullo fieret : sicut sunt consiliarii similes Achitophel, qui malos extorquendi modos et auferendi volentes placere latronibus et tyrannis, inveniunt : et emissarii qui exsequuntur quod illorum consilio dictatum est : et de illis intelligitur, quod tenentur restituere.

Ad aliud dicendum, quod Aristoteles valde large accipit habere plus. Plus enim dicitur habere qui quocumque modo extorsit rem alterius, non quod habeat in usu, sed quia iniuria perdidit alter : et hoc modo directum iustum facit eum recompensare damnum quod intulit.

Ad id quod dicitur de palpone, dicendum quod non omnis palpo tenetur : sed qui laudando in actu auferendi incitat ad auferendum : dicens quod hoc sit signum strenuitatis, vel quod aliter non possit dominari, vel quod hoc iure communi sibi debeatur tamquam terrae domino, vel aliud huiusmodi.

Ad aliud dicendum, quod, ut mihi videtur, sive clerici, sive religiosi, in hoc palpantes, tenentur ad restitutionem.

Ad id quod obicitur de recursu, dicendum quod intelligitur de illo ad quem habetur recursus, sicut ad defensorem et conservatorem latronum et latrocinii : sicut sunt quidam hospites furum, et alii qui faciunt se defensores et advocatos talium. Si autem propinquitate sanguinis quandoque tenetur, non credo quod propter hoc ille teneatur ad restitutionem : vel si etiam teneatur, cum quaeritur ad iudicium, ratione compassionis naturae et spe poenitentiae, credo quod in tali casu meretur ille ad quem recurrit.

Ad id quod obicitur ulterius de muto, dicendum quod solus ille mutus iudicatur, qui ex officio tenetur reclamare, et non reclamat : et etiam ille non credo quod teneatur universaliter ad restitutionem, sed potius tunc quando tacet consentiens et promovens ad hoc quod fiat. Sed verum est, quod si ex officio tenetur reclamare, et non reclamat : si vult poenitentiam agere, tenetur clamando cooperari laeso ut satisfiat ei.

Et per hoc patet solutio ad id quod contra hoc obiectum est.

Ad id quod obicitur de non obstante, videtur dicendum, quod intelligitur de illo qui ex officio obstare tenetur : sicut baro, vel princeps, qui tributa terrae cum recipit ut pacificet terram, si non obstet illicite auferentibus, ipse restituere tenetur.

De ultimo, scilicet de non manifestante, dicendum quod non intelligitur de omni non manifestante, sed solum de illo qui celando particeps est lucri et criminis.

Et ideo obiecta contra hoc non tenent.

 

 

ARTICULUS XLIII.

Quid debeat restitui ? et, qualiter est restituendum ?

 

Secundo, quaeritur quid debeat restitui ?

Et haec est quaestio difficilis. Cum enim restitui debeat res ablata, contingit auferri famam, quandoque veritate, et quandoque mendacio : sicut si ponamus, quod aliquis diffamavit crimen alicuius, verum quidem, sed tamen occultum : si debeat restituere, videtur quod peccet : quia si dicat : Hoc dixi falsum ut infamarem ipsum : ipse mentitur, quia verum dixit. Cum igitur omnis homo debeat vitare mendacium, videtur quod ille debeat vitare restitutionem. Si autem dicat sic : Ego quidem verum dixi, tamen intentione mala diffamandi, amplius infamabit : quia amplius credetur, quam prius : ergo magis laedet secundo, quam primo.

Si dicas, quod non debet restitui fama. Contra :

  1. Id quod charius possidetur, invitissime amittitur : fama autem charius possidetur, quam aurum, et argentum : ergo invitissime amittitur : ergo videtur, quod maxime debet restitui.
  2. Item, Hieronymus : Crudelis est qui famam negligit : sed ille qui non exigit famae restitutionem, famam negligit : ergo est crudelis : ergo videtur, quod etiam haec iniuria non debet remitti sine recompensatione : ergo quilibet tenetur exigere talis rei restitutionem : ergo aliquis tenetur solvere : constat autem, quod non nisi qui abstulit : ergo ille restituere tenetur.

 

Eodem modo gravis casus est de eo qui impedit aliquem ut non consequatur hoc quod habiturus esset, nisi ille impediret, sicut praebendam, vel dignitatem, vel quascumque res spirituales, vel saeculares, quia quoad hunc casum non differunt, utrum teneatur ad restitutionem si potest ?

Si dicas, quod sic. Contra :

  1. Isti nihil est ablatum : quia non aufertur nisi quod habetur, iste autem adhuc non habuit : ergo videtur, quod non tenetur.
  2. Item, quomodo restituet si tenetur : si enim habet praebendam vel Ecclesiam, et impedivit illum ne consequeretur, videtur quod tenetur recedere de sua, et illum investiri facere : et hoc grave est dicere, quia pauci vel nulli hoc facerent.

Si autem dicas, quod non tenetur. Contra : Occasionem damni dat : ergo damnum fecisse interpretandus est : ergo tenetur ad restitutionem.

Item, si quaererem a te, utrum ille qui sic impedivit proximum : peccavit, vel non ? Et si diceres, quod peccavit. Quaeratur ergo ulterius, utrum in Deum tantum, vel in Deum et in proximum ? Tu dices, quod in Deum et in proximum. Si autem iterum quaeratur, quo genere peccati peccavit in proximum ? dices, quod damnificando proximum. Cum ergo omnis damnificans teneatur ad restitutionem, iste tenebitur.

 

Item, quaeritur de eo qui arando subvertit semina, qualiter tenetur ad restitutionem ?

Si enim dicas, quod tenetur solvere fructus futuros. Contra : Fructus multis de causis poterant impediri : ergo nondum certi habebantur : ergo ille non abstulit fructus : ergo non tenetur reddere.

Si autem dicas, quod tantum semina. Contra : Tantum valet res, quantum vendi potest : sed ille pro agro seminato plus vendendo acciperet, quam semina : ergo ille plus reddere tenetur.

 

Item quaeritur, utrum illae leges Domini, quae de restitutione tanguntur, Exod. XXII, 1, scilicet, quod ovis reddatur in quadruplum, et bos in quintuplum adhuc tenent vel non ?

Videtur, quod sic : quia de moribus sunt et necessariis ad salutem : ergo adhuc tenent. Probatio primae est : quia restitutio est de necessariis ad salutem, et de moribus hominum.

Contra :

  1. Hic in Littera non dicitur plus, nisi quod restituatur ablatum : ergo videtur, quod ad plus non tenetur.
  2. Item, nos videmus quod in iudicio non condemnatur ad plus, quam intulit in damno : ergo ad plus non tenetur.
  3. Item, Aristoteles dicit, quod iustum est aequale, ut tantum reddat quantum intulit in damno : constat autem, quod si plus reddat, erit inaequalitas : cum igitur inaequalitas sit idem quod iniustitia, iniustum est si cogatur ad plus dandum, ut videtur.

 

Solutio. Dicendum videtur, quod ad omne illud ablatum quod cum dolore amittitur, et eum delectatione et utilitate vel honestate possidetur, sequitur tentio ad restitutionem ex parte auferentis illud quocumque modo auferat : sicut multi modi habiti sunt in praecedenti articulo huius quaestionis.

 

Ad id autem quod primo quaeritur dico quod detractor tenetur ad restitutionem : sed duplex est fama, scilicet in re pertinente ad veram laudem, cuius oppositum est vere vituperium : et haec est virtus et vita secundum virtutem, vel saltem sine vitio, quia nihil vere laude dignum est nisi virtutis actus. Est etiam fama in scientia, vel militia, et huiusmodi : in quibus non est laus nisi vana. Et primam tenetur restituere qui iniuste abstulit. Non autem iniuste aufert qui dicit ubi prodesse debet, scilicet Praelato, vel pluribus corripientibus : et si hoc non valet, denuntiat Ecclesiae, ut confusione peccator resipiscat : ille enim talem famam non aufert, sed velamen malitiae manifestat. Si autem intentione infamandi evomat mala, dico quod restituere tenetur, si tamen criminosa evomuerit.

Ad hoc autem quod obicitur, dico quod etsi verum sit quod dixit, ipse potest ire ad illos quibus dixit, et dicere quod intentione infamandi dixerit. Si autem quaeratur, utrum verum dixerit, vel non ? Ad hoc non tenetur respondere, sed caute evadere sine mendacio, ut docet Augustinus in libro de Mendacio.

Et per hoc patet solutio ad secundum, et ad omnia quae quaeruntur circa illud.

Ad aliud dicendum, quod ille qui impedit alium : aut iuste impedit, scilicet quia scit eum indignum tali honore vel tali re, et tunc non tenetur : aut iniuste, et tunc dico, quod tenetur satisfacere, sed non tamen reddere, quia ille rem illam adhuc adeptus non erat : haec autem satisfactio debet fieri secundum possibilitatem satisfacientis, et arbitrium bonorum virorum.

Ad hoc autem quod contra obicitur, dicendum quod non dat occasionem damni rei quae habetur, sed quam probabile fuit haberi, poterat tamen aliquo casu non haberi, quia saepe contingunt infortunia non praevisa.

Ad aliud dicendum, quod iste peccavit in proximum damnificando eum : sed non tantum, quantum si ipsa res quiete iam fuisset possessa : et ideo non ad tantum tenetur, sed iuxta arbitrium bonorum.

Ad id quod ulterius quaeritur de tertio casu, dicendum quod solvere non est difficile : sed tenetur tantum, quantum ager seminatus pro tempore illo vendi consuevit : et hoc est plus et minus, secundum quod propinquius exspectantur fructus, vel remotius a messe.

Ad hoc quod quaeritur de legibus, Exod. XXII, 1, dicendum, quod hodie non tenent nisi ex nova constitutione sanciantur. Huiusmodi enim leges iudiciales erant habentes aliquid significationis de futuro : et quoad hoc quod erant iudiciales pro tempore et loco aggravabant plus vel minus in terrorem vitii illius quod in populo vigebat, ut scilicet populum a tali vitio citius averterent. Secundum autem quod aliquid habebant significationis de futuro, cum aliis caeremoniis in Novo Testamento sunt impletae et evacuatae.

Ad hoc autem quod obicitur, quod sunt de moribus, dicendum quod de moribus quidem sunt : non tamen sunt morales proprie, prout moralia dividuntur contra iudicialia : quia hoc modo moralia non sunt nisi illa praecepta quae praecipiunt actus alicuius virtutis moralis : hoc autem non fit in illis, sed ad terrorem erat aggravantium damnum, eo quod per avaritiam libenter rapiebant aliena, praecipue animalia, quae in illo populo tunc temporis abundabant.

 

 

ARTICULUS XLIV.

Cui debet fieri restitutio ?

 

Tertio quaeritur, cui debeat fieri restitutio ?

Ponamus enim, quod ille qui rem alienam habet, nesciat cuius fuit : tunc enim cum non scit cui debeat, videtur esse absolutus ab obligatione : quia omne quod aliquis debet, alicui debet.

 

Item, ponamus, quod aliquis sciat sed est ita remotus, quod ad eum pervenire non potest sine magna difficultate et quaeratur, quid tunc sit faciendum ? vel si scit eum cui debet, nescit tamen ubi manet, vel non potest inveniri ? Si enim tunc dat pauperibus, potest esse quod ille casu postea inveniatur. Cum ergo non sit illi restitutum, oportet quod secundario restitueret : et hoc esset iniustum : ergo servare tenetur donec ille veniat, vel desperetur de eius adventu. Et tunc quaeritur quando illud est ? Potest esse, quod ille in longinquo loco faciat filios : et illis dicat, quod talis homo sibi teneatur, et quando desperatur de vita sua, postea apparebunt filii quibus debet restituere : et hoc modo numquam desperabitur de adventu suo, vel in se, vel in haeredibus suis.

 

Item, ponamus, quod aliquis iniuste acceperit in aliqua expeditione, et nesciat cui fecerit damnum specialiter. Si enim dat pauperibus, quaeritur quibus tenetur, et ad cuius arbitrium debet fieri recompensatio ?

Videtur enim, quod magis tenetur pauperibus illius terrae in qua damnum fecit, quam in alia in qua damnificans habitat : quia forte aliquis pauperum terrae in qua intulit damnum, ad paupertatem est deductus per eum, et ille debet habere recompensationem.

 

Item, ponatur, quod aliquis de licentia alicuius praelati iniuste vindicet sibi res Ecclesiae, quas praelatus dare non potest, quaeritur, cui debeat fieri restitutio ?

Si dicas, quod Ecclesiae. Contra : Praelatus tenet res Ecclesiae : et ille concessit res isti, vel dedit : ergo non sunt ei ablatae : non ergo debet ei fieri restitutio. Si autem non debet fieri restitutio, cum nullus alius habeat ius, videtur quod nulli : quod absurdum est, cum res Ecclesiae ab illo teneri non possunt.

 

Item, ponamus, quod aliquis mutuavit pecuniam suam alicui gratis usque ad certum diem nundinarum, et tunc non reddit, et ille impediatur a negotiatione sua licita : constat, quod damnificavit eum : ergo reddere tenetur : et quaeritur, in quo, et quantum ?

 

Solutio. Haec et huiusmodi magis considerari habent a Iurisperitis, quam a Theologis : et ideo sine praeiudicio dico, quod rationale videtur.

 

Ad primum ergo dicendum, quod cum nescitur verus dominus, pauperes sunt haeredes : et ille non absolvitur ab obligatione, nisi det pauperibus.

Ad aliud dicendum, quod distinguendum est : aut enim tantum est debitum, quod viam merito subire debeat, aut non. Si sic : tunc mittere vel portare sibi tenetur, nisi speretur reditus illius cui damnum est illatum. Si autem parum est, et non speretur reditus, dico quod dandum est propinquis eius cum tali protestatione, quod dent vel recompensent illi principali si venerit. Si autem propinquos non habet, ego consulerem, quod daretur alicui coenobio cum promissione tali per scriptum confirmata, quod si umquam de haeredibus illius apparet, vel ipse, quod illud restitueret coenobium, vel respondere teneretur.

Ad aliud bene concedo, quod ille qui est in expeditione, quod accepit, magis tenetur pauperibus illius terrae reddere in qua damnum fecit, quam in alia ubi habitat. Et etiam ad arbitrium Episcopi loci illius qui damnificatus est, debet fieri restitutio, scilicet ad opus commune villae, vel pauperibus eiusdem villae, vel alio modo prout Episcopo rationabiliter videbitur expedire.

Ad hoc quod quaeritur de illo qui habet res Ecclesiae, dico quod restituere tenetur Ecclesiae, ita ut devolvatur ad praelatum successorem : quia ille qui concessit, non meretur recipere.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS XLV.

Qualiter habent se opera restitutionis ad opera poenitentiae ?

 

Ultimo quaeritur, qualiter se habeant opera restitutionis ad opera poenitentiae ?

Videtur, quod sint de poenitentia.

  1. Ipsa enim poenitentia est remedium peccati actualis : cum igitur restitutio sit de emendatione cuiuslibet talis peccati, videtur esse pars satisfactionis : ergo etiam est pars poenitentiae : quia quidquid est pars partis, est pars totius.
  2. Item, in poenitentia secundum quod est sacramentum, reconciliatur homo perfecte Deo et proximo : sed restituere est de recompensatione et reconciliatione ad proximum : igitur est pars poenitentiae, ut videtur.

 

Sed contra :

  1. Poenitentia dicitur quasi poenae tenentia, et dolor ad hoc quod forefecit : sed ad restitutionem non exigitur talis dolor, sed qualitercumque sive dolens sive non dolens restituat, ipse deobligatur ab eo quod tenebatur restituere : ergo non est de poenitentia sicut pars.
  2. Item, poenitentia solvit a peccato : redditio autem solvit a debito tentionis proximi tantum, et non a peccato : ergo non est pars poenitentiae.
  3. Item, poenitentiam oportet agere de proprio : sed restitutio semper est de alieno : ergo, etc.
  4. Item, si est pars poenitentiae, constat quod non est nisi pars partis, quae est satisfactio, quae est vel eleemosyna, vel oratio, vel ieiunium, quia satisfactio non habet plures partes in genere : constat autem, quod nulla est illarum : ergo non est pars poenitentiae.

 

Solutio. Dicendum secundum antiquos, quod non est pars, sed praesupponitur in poenitente, ut dispositio poenitentis ne sit fictus : et hoc vocaverunt antiqui fundamentum : unde dixerunt, quod restitutio est fundamentum satisfactionis, et per consequens poenitentiae.

 

Ad id autem quod primo obicitur, dicendum quod ipsa non est remedium cuiusdam peccati, vel delens peccatum, sed potius est dispositio praesupposita in eo in quo per poenitentiam deletur peccatum.

Ad aliud dicendum, quod restituens dupliciter reconciliatur proximo, scilicet in quantum tenetur ei de damno illato : et hoc modo reconciliat restitutio, non poenitentia proprie : vel in quantum deaedificatus est proximus per malum exemplum : et sic satisfactio bonis operibus reconciliat, et poenitentia per consequens. Et ita intelligitur, quod homo per poenitentiam reconciliatur Deo et proximo : restitutio enim recipitur etiam a non poenitente : sicut bene probant ea quae obiecta sunt in contrarium.