Distinctio XXXI — Livre IV — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre IV
DISTINCTIO XXXI
De matrimonio secundum causam finalem quantum ad bona coniugii communiter.
A. De tribus bonis coniugii.
DIVISIO TEXTUS.
Post haec de bonis coniugii, etc.
Haec est pars in qua agitur de bonis coniugii ab Auctore, et dividitur in duas partes.
In prima agitur de bonis coniugii.
In secunda, qualiter per haec bona coitus excusatur : et haec incipit, ibi, F, Cum ergo haec tria bona, etc.
Item, prima dividitur in tres.
In prima, ostendit quae sunt bona.
In secunda, ostendit quod non in omni matrimonio sunt tria, ibi, C : Et est sciendum, etc.
In tertia, quaerit utrum aliquod matrimonium sit, in quo nullum sit, ibi, E : Hic quaerit solet, etc.
Incidunt autem hic ante Litteram sex inquirenda, quorum primum est,
In quo genere boni sit matrimonium ?
Secundum, In quo genere incidant sua bona ?
Tertium est de comparatione istorum bonorum.
Quartum, utrum conveniant ei secundum quod est in remedium, vel secundum quod est in officium, vel secundum utrumque ?
Quintum, utrum hoc habeat omne matrimonium quarumcumque personarum ?
Sextum, utrum ista conveniant matrimonio in quantum est initiatum, vel in quantum est ratum, vel in quantum est consummatum ?
ARTICULUS I.
In quo genere boni sit matrimonium ?
Ad primum obicitur : et videtur, quod sit in genere utilis : quia
- Dicit Augustinus in libro de Bono coniugii, quod matrimonium est bonum mortalium : sed omne bonum mortalium in quantum huiusmodi, non est nisi utile mortalitati : ergo matrimonium est utile ad illud : ergo est in genere utilis.
- Item, id quod non appetitur nisi propter aliud, est in genere utilis : sed matrimonium non appetitur nisi propter aliud : ergo est in genere utilis. Probatur prima ex diffinitione utilis, quae datur a Tullio ante finem I Rhetoricae. Secunda autem innuitur in verbis orationis sacrae Scripturae, Tob. III, 16, ubi dicit : Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, etc. Ibi enim innuit, quod numquam appetit matrimonium, nisi propter dilectionem posteritatis.
- Item, Philosophus vult, quod nihil petit generationem nisi ut ipso divino bono quantum potest participet, ut salvetur in specie quod in individuo salvari non potest : ergo generatio appetitur propter alterum : sed matrimonium non appetitur secundum naturam nisi propter generationem : ergo matrimonium multo magis quam generatio propter alterum appetitur : et sic habetur propositum, ut prius.
- Item, in fine I Physicorum dicitur, quod femina desiderat masculum in quantum imperfecta est : ergo propter alterum : ergo coniunctio feminae ad virum est propter alterum : ergo videtur, quod matrimonium sit in genere utilis.
In contrarium huius videtur, quod sit in genere delectabilis :
- Matrimonium enim est in medicinam concupiscentiae : fit autem haec per delectationem quae est in matrimonio : ergo videtur, quod appetatur propter hoc : ergo est in genere boni delectabilis.
- Item, videtur hoc velle Salomon, Proverb V, 18 : Laetare cum muliere adolescentiae tuae, etc. Et ibidem, v. 19 : Ubera eius inebrient te, etc. Constat autem, quod ibi loquitur ad litteram de matrimonio coniunctis : ergo videtur, cum inebriatio uberum sit in genere boni delectabilis, quod etiam matrimonium sit in eodem.
- Item, in libro de Coitu dicit auctor, quod natura in coitu posuit summam delectationem, ut magis appetatur : et hoc cum sit in matrimonio sicut in alio coitu, videtur quod referatur ad appetitum sicut bonum delectabile.
- Item, si esset utile, tunc non esset utile nisi ad finem beatitudinis consequendum, quia ad hunc finem refertur omne utile : sed ad illud praestat impedimentum, sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. V, 11 : ergo videtur, quod non appetitur ut utile : ergo videtur, quod ut delectabile appetatur.
In contrarium huius videtur, quod sit in genere honesti :
- Omnis enim status virtutis et gradus est in eodem genere cum ipsa virtute : sed virtus est in genere honesti : ergo et gradus virtutis : sed matrimonium est gradus et status virtutis continentiae : ergo, etc. Prima patet per se. Secunda scribitur in fine I Rhetoricae.
- Item, Ad Hebr. XIII, 4 : Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Ergo nuptiae sunt honorabiles : sed omne honorabile est in genere honesti : ergo et nuptiae. Probatio secundae sumitur a diffinitione honoris, quae colligitur ex I Ethicorum, scilicet quod honor est exhibitio reverentiae in signum virtutis. Et, I ad Thess. IV, 4 : Sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore, etc. Et loquitur ibi de vase uxorio ad litteram : ergo possessio est in sanctificatione et honore : sed omne sic possessum, est in genere honesti, sicut ipsa sanctitas, et honor : ergo videtur, quod nuptiae sunt in genere honesti.
Responsio. Dicendum, quod matrimonium est de bonis mixtis. Quae sint autem bona mixta, docet Tullius in fine I Rhetoricae, scilicet quae partim utilitatis causa appetuntur, partim autem propter propriam vim nos trahunt, et propria dignitate nos alliciunt. Sed non est concedendum aliquo modo, quod sit bonum delectabile meo iudicio : quia delectatio non est in ipso, nisi sicut incidens sine quo non exercetur actus. Haec autem bona mixta (ut dicit Tullius) a digniori denominantur, et dicuntur honesta.
Ad omnia ergo quae primo obiciuntur concedendum est : sed tamen hoc non solum est causa quare appetatur, sed etiam honestas fidei et sacramenti, et consensus individuitatis vitae, et alia.
Similiter patet solutio ad ultima : quia est in veritate honestum in matrimonio, sed est implicitum circa utile.
Ad media autem quae obiciuntur de delectatione, dicendum ad primum, quod medicatur per honestum quod est in ipso, scilicet per fidem et gratiam quam confert : ridiculum enim est, quod medicetur aliquis concupiscentiae per hoc quod magis excitat eam, et facit fervere magis pruritum : quando enim non fuit huiusmodi suffocans delectatio, fuit matrimonium. Et per hoc patet, quod non est bonum eius in genere delectationis : delectatio enim non respicit essentiam matrimonii, sed dicit quandoque causam in contrahente tantum.
Ad aliud dicendum, quod ridiculosa est expositio illa : sed intendit Salomon, quod delectentur in illa, prout delectatio est adiuncta honesto : et haec est delectatio in bono rationis, scilicet in fide coniugali, et significatione, et pietate prolis susceptae.
Ad aliud dicendum, quod matrimonium non facit impedimentum ad consecutionem beatitudinis per se, sed per accidens, scilicet per onera adiuncta : et ideo non valet illa argumentatio.
ARTICULUS II.
An bona matrimonii sint in eodem genere cum matrimonio, aut sint in genere boni honesti ?
Secundo quaeritur, in quo genere boni incidant sua bona ?
Videtur enim, quod non incidant in idem genus :
- Signum enim quod est bonum sacramenti, non appetitur nisi ut est adminiculum ad significatum cognoscendum : ergo non appetitur nisi propter alterum : ergo est in genere utilis : sed de fide constat, quod est in genere honesti : ergo videtur, quod non sit in uno genere appetibilium.
- Item, proles constat quod non est in genere honesti : ergo videtur, quod non sit in uno genere cum fide : ergo ut prius.
- Item, sicut dicit Tullius, nihil est in genere honesti nisi virtus, et pars virtutis : sed sacramentum et proles non sunt virtutes, nec partes virtutis : ergo cum fides sit virtus, proles et sacramentum, non sunt in eodem genere cum fide.
Quaeratur ergo, utrum proles et sacramentum sunt in eodem genere boni ?
Videtur autem, quod non : quia
- Unum est in genere boni naturae in quo stat natura, alterum autem est in genere boni moralis : ergo non sunt in eodem genere.
- Item, sacramentum deservit fidei proles autem potius successioni : ergo, etc.
- Item, sacramentum non manet post matrimonium : sed bonum prolis manet : ergo et caetera.
Responsio. Dicendum, quod haec tria dupliciter considerantur, scilicet absolute, et prout sunt bona matrimonii : si absolute unumquodque istorum in se consideretur, tunc non sunt in eodem genere. Si autem considerentur prout sunt bona matrimonii, tunc sunt bona omnia secundum formam illius bonitatis in eodem genere honesti, licet non secundum eamdem speciem honestatis.
Ad primum ergo dicendum, quod non sequitur, si aliquid appetitur propter aliud, quod non sit honestum : sicut enim dicit Augustinus in libro I de Civitate Dei : Virtutes appetuntur propter beatitudinem : et tamen sunt in genere honesti. Et cum dicitur, quod honestum propter se appetitur, intelligitur non per accidens : quia dicit Ambrosius super epistolam ad Galat. II, 16, quod habent quasdam innatas sibi dulcedines, quibus delectant suos possessores sincera et sancta delectatione. Unde cum per se opponatur in duobus sensibus, scilicet ad propter alterum, et ad per accidens : dicendum quod honestum appetitur per se, id est, non per accidens : et tamen propter alterum : et ita appetuntur omnia tria bona matrimonii.
Ad aliud dicendum, quod proles non est bonum matrimonii, ut patet hic ex Littera posita : sed potius proles prout stat sub pietate in qua suscipitur et educatur, ut fiat in ea propagatio religionis, sicut et carnis : et hoc modo habet in se formam honesti. Unde in quantum bonum est, in genere est honesti.
Ad aliud dicendum, quod licet nihil sit in genere honesti essentialiter, nisi virtus et partes virtutis, tamen unumquodque refertur ad honesti genus, in quantum participat virtutem et partem virtutis : et hoc modo non essentialiter, sed per formam boni matrimonii refertur ad genus virtutis sacramentum et proles.
Ad aliud patet solutio per ante dicta.
Ad obiectum contra dicendum, quod aliud est proles, et aliud est bonum prolis, ut prius patuit. Et in prole quidem stat natura, sed in bono prolis stat bonus mos religionis.
Ad aliud dicendum ut prius, quod proles non nisi per substantiam deservit successioni, et per habitum deservit religioni.
Ad ultimum dicendum, quod bonum prolis manet postea quod est in diverso subiecto quam sit subiectum matrimonii : sed fides et sacramentum non ideo per accidens manent : et ex hoc quod unum manet post, et alterum non, non sequitur, quod sit in eodem genere. Et est instantia : quia filius manet post patrem saepius, et tamen est in eodem genere et specie cum patre.
ARTICULUS III.
Quod bonorum matrimonii sit praestantius ?
Tertio, quaeritur de comparatione istorum bonorum.
Videtur autem, quod bonum prolis sit substantialius matrimonio et melius : quia
- In Littera dicitur, quod hoc est principale, propter quod institutum est matrimonium : ergo et substantialius et melius.
- Item, hoc videtur per verbum Adae, Genes. II, 24 : Erunt duo in carne una. Videtur enim ex hoc, quod causa finalis matrimonii est bonum prolis potius, quam aliquid aliorum : et hoc etiam ante finem praecedentis distinctionis expresse habitum est in Littera.
Hoc etiam accipitur ex verbis Tobiae, VIII, 9, qui dixit : Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriae causa accipio sororem meam coniugem, sed sola posteritatis dilectione, etc.
- Item, ad hoc ordinatur benedictio matrimonii, quando dictum est : Crescite, et multiplicamini : hoc enim non potest intelligi de bono prolis : ergo, etc.
- Item, hoc solum est finis desiderii naturalis, quod petit salvari in simili : ergo ipsum est substantialius et principalius.
In contrarium huius est, quia
- Quod ducit ad optimum, est optimum : sed sacramentum ducit ad optimum, quia ad intelligendam coniunctionem fidelium in uno spiritu cum Deo, et naturarum in una persona Christi, quae meliora sunt omnibus filiis : ergo videtur, quod ipsum sit optimum.
- Item, id quod essentialius et generalius efficitur in omni matrimonio, videtur esse optimum suum bonum : sed hoc est sacramentum, hoc enim in omni matrimonio est, etiam quando violatur fides : ergo videtur, quod illud sit suum principale bonum.
- Item, in omnibus naturalibus et moralibus causis quas Philosophi considerant, semper principalis effectus causae alicuius iudicatur, quem semper et ubique consequitur : sed bonum sacramenti sic se habet ad matrimonium : ergo ipsum est principale.
- Item, quod nomine et essentia simillimum est causae, illud est effectus eius essentialior et principalior : sed bonum sacramenti nomine et essentia inter ea simillimum est matrimonio : ergo ipsum est essentialior et principalior effectus eius : ergo et principalius bonum et essentialius. Prima constat per se. Secunda autem probatur per hoc, quod utrumque dicitur signum sacrum, et utrumque est individuitas quaedam : et hoc probatum est supra : et sic constat propositum.
Videtur autem ulterius bonum fidei esse principale : quia
- Si aliqua dicuntur bona, melius est id quod essentialius est bonum : sed fides essentialius est bonum, quia est virtus quaedam in genere honesti, et alia non sic : videtur ergo, quod fides est principalius bonum matrimonii.
- Item, efficiens causa matrimonii obligat directe ad fidem, et alia non respicit nisi ex consequenti : ergo videtur ipsa principalius effici a matrimonio : ergo est bonum principale.
- Item, intelligantur alia duo bona non esse, scilicet sacramentum et proles, adhuc erit matrimonium : sed intellecta fide non esse secundum habitum et actum, solvitur matrimonium : ergo fides est essentialius bonum matrimonii, quam sacramentum et proles. Probatur autem hoc : quia pactione coniugali non existente, non est matrimonium : et pactio coniugalis non erit, nisi fides sit secundum habitum saltem et debitum, licet non sit secundum actum.
Responsio. Dicendum, quod principalius bonum matrimonii dicitur tripliciter, scilicet maius et principalius ab instituente intentum, et communiter etiam intentum ab utentibus matrimonio : et sic bonum prolis est principalius bonum matrimonii. Aliter dicitur principalius bonum quod essentialius participat naturam bonitatis : et sic fides est essentialius bonum et principalius. Tertio modo dicitur principalius quod essentialius et ultimius consequitur matrimonium : et sic bonum sacramenti est principalius bonum. Et ita diversis considerationibus nihil prohibet quodlibet istorum esse principalius.
Et per hoc patet solutio ad omnia primi ordinis argumenta : quia omnia illa considerant intentionem instituentis, et communiorem observantiam utentium matrimonio.
Ad id autem quod obicitur pro secunda parte, dicendum ad primum, quod id quod ducit ad optimum, est duplex, scilicet ducens cognitive, et motive : sicut scientia eius quod est sursum, et leve, differenter ducunt sursum. Quod autem ducit sursum motive ad optimum, hoc est optimum : sed hoc modo non ducit ad optimum sacramentum, quod est bonum matrimonii, sed cognitive tantum.
Ad sequentia est concedendum : sed non omne sacramentum est principalius bonum, nisi modo determinato.
Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita.
ARTICULUS IV.
An ista bona conveniant matrimonio in quantum est in remedium ?
Quarto quaeritur, utrum conveniant matrimonio secundum quod est in remedium, vel secundum quod est in officium ?
Videtur autem, quod secundum quod est in officium : quia
- Ut dicit Tullius, officium est communis actus personae secundum instituta patriae : video autem, quod matrimonii officium exercetur in actibus his : si enim accipiatur secundum quod est officium naturae, elicitur proles : et si in comparatione coniugis, elicitur fides : et si in comparatione futurorum et divinorum, elicitur sacramentum : nihil autem horum est secundum quod est remedium : ergo non conveniunt ista ei secundum quod est in remedium, sed secundum quod est in officium.
- Item, si non esset peccatum, adhuc matrimonium esset habens haec tria : sed tunc non esset nisi in officium : ergo videtur, quod ista conveniunt ei secundum quod est in officium.
- Item, officium sonat in effectivum utilitatis : sed matrimonium efficit illas utilitates : ergo hoc competit ei secundum quod est in officium, quia omne officiosum est alicuius utilitatis effectivum.
In contrarium huius est, quod
- Dicitur in Littera, quia actus matrimonii coniunctus est concupiscentiae, per haec bona excipitur ne ruat in praeceps : sed secundum quod excipitur, est in medicinam : ergo per haec bona excipientia coitum, est in medicinam. Quod autem sit in medicinam secundum quod concupiscentia in eo excipitur, probatur ex hoc quod non indiget exceptione secundum quod est in officium : et sic constat propositum.
- Item, omne quod medicatur per excusationem, oportet habere adiuncta bona, per quae malum excusatur et curatur, per modum medicinae : sed matrimonium medicatur per excusationem, in quantum est in medicinam : ergo secundum quod est in medicinam, oportet habere adiuncta bona, per quae excusetur et medicetur.
Responsio. Dicendum, quod illa tria bona efficiuntur a matrimonio in quantum est in officium, sed adiunguntur ei secundum quod est in remedium : quia aliter nullatenus coitum excusarent : unde de plano concedendae sunt primae rationes.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod excipit concupiscentiam non per bona quae efficit in quantum est in medicinam, sed quae habuit a prima institutione, et faciunt ipsum honestum, etiam postquam ingressa est concupiscentia.
Ad aliud de plano concedendum est, quod habet adiuncta sibi bona in quantum medicatur, sed non facit ea in quantum huiusmodi, sed potius utitur factis ab ipso ad excusationem concupiscentiae carnalis, quae alias esset mortale peccatum, nisi honestate horum bonorum excusaretur.
ARTICULUS V.
An haec bona matrimonii habeat omne matrimonium ?
Quinto quaeritur, utrum haec bona habeat omne matrimonium quarumcumque personarum ?
Videtur autem, quod sic : quia
- Omnium personarum est matrimonium secundum quod est in officium : et ipsum efficit haec bona in quantum huiusmodi est : ergo videtur, quod matrimonium omnium personarum habeat haec omnia.
- Item, in omni matrimonio personarum aliquarum est individuitas quae de se significat fidelis animae cum Deo societatem, et carnalis commixtio quae significat naturarum unionem. Item, sequitur procreatio prolis. Est etiam fides in reddendo debitum : ergo ista sunt matrimonii generaliter accepti prout est omnium personarum.
- Si forte dicas, quod infideles non habent sacramentum, quia non intelligunt ipsum. Contra : Si nullus intellexisset circumcisionem datam esse in signum, nihilominus tamen in signum esset : ergo similiter est de sacramento matrimonii : ergo responsio nulla videtur.
- Item, primus status in homine omnem statum antecedebat : ergo omnis alius status ab eo initium accepit : sed haec tria conveniebant matrimonio secundum quod institutum fuit in paradiso : ergo quilibet status hominum secundum haec tria accepit matrimonium.
In contrarium huius est, quod
- In matrimonio infidelium non est omnino impossibilitas divisionis : ergo non est ibi omnimoda individuitas : ergo non est ibi bonum sacramenti perfectum.
- Item, fides est in hoc quod non coniungitur alteri : sed casus potest contingere, quod absoluta a viro infideli alii potest coniungi : ergo videtur, quod nec bonum fidei sit ibi perfectum.
- Item, proles non est bonum matrimonii, ut videtur dicere Littera, sed potius pie suscepta et religiose ad cultum Dei enutrita : sed nullam talem prolem suscipiunt infideles : ergo videtur, quod numquam bonum prolis per suum matrimonium acquirunt.
Responsio. Dicendum, quod haec tria bona matrimonio fidelium et infidelium per prius et per posterius conveniunt : fidelium enim matrimonio conveniunt perfecte et integre, et matrimonio infidelium conveniunt imperfecte, sicut manifeste probant tres ultimae rationes : quia non sunt ibi ista tria bona perfecte : est enim ibi sacramentum habitualiter, fides mobiliter, quia moveri potest et mutari, et bonum prolis materialiter tantum.
Dicendum ergo ad primum, quod licet sit in omnibus in officium, non tamen est officium secundum leges Christi, sed tantum secundum politegias et civilitates ordinatur : et ideo efficit ista imperfecte : quia principia et iura super quae fundatur, sunt imperfecta.
Per hoc patet solutio ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod habitualiter in talibus est signum, ut prius dictum est, et est solubile : et ideo imperfecta est ibi individuitas.
Ad ultimum dicendum, quod omnis status quantum habet aequitatis, tantum sumit a primo statu : tamen persuasione hominum multa sunt depravata : et ideo perversis et imperfectis iuribus nihil perfecte efficitur : sed in fide Christi omnia perfecte sunt : et ideo in matrimonio fidelium haec tria sunt perfecte.
ARTICULUS VI.
An ista bona conveniant matrimonio in quantum initiato, vel rato, vel consummato ?
Sexto quaeritur, utrum ista tria conveniant matrimonio in quantum est initiatum, vel in quantum ratum, vel in quantum consummatum ? Dicitur enim a quibusdam initiatum per consensum de praesenti, ratum per traductionem, et consummatum per carnalem commixtionem : vel initiatum per sponsalia, ratum per consensum de praesenti, et consummatum per copulam carnalem.
Videtur autem, quod duo istorum sint matrimonii initiati : quia ibi est sponsio fidei, et individuatis : ergo sacramentum et fides sunt matrimonii initiati.
Item, videtur, quod haec duo sint rati : quia hoc expresse fidem facit, et individuitatem animorum : ergo videtur, quod haec duo sint matrimonii rati.
Bonum autem prolis non videtur esse nisi consummati : quia non nascitur proles sine commixtione carnali : et haec non est nisi in consummato : ergo, etc.
Item, ulterius videtur quod nec perfectum bonum sacramenti : quia supra dictum est, quod non est dubitandum illam mulierem non pertinere ad matrimonium, quae non experitur carnalem concubitum : et dictum est ibi, quod hoc intelligitur quantum ad significationem : ergo significatio non est complete nisi matrimonii consummati : et sic habetur propositum.
Item, ulterius videtur quod nullum istorum est matrimonii initiati : quia cum initiatur matrimonium per sponsalia, matrimonium non est : sed ubi non est matrimonium, nullum bonorum matrimonii est : ergo initiati matrimonii nullum est bonorum matrimonii.
Responsio. Dicendum, quod tria plenissime sunt matrimonii consummati, et sunt minus plene rati : quia ibi est fides, et imperfecta significatio, et bonum prolis in exspectatione si velint carnalem commixtionem : sed in initiato, si per sponsalia dicatur initiari, non est aliquod istorum bonorum, sicut ultima probat obiectio.
Ad primum ergo dicendum, quod ibi est sponsio istorum, sed non essentia et veritas.
Ad omnia alia patet solutio per dicta.
ARTICULUS VII.
An bonum nuptiale sit tripartitum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, post initium, ad verba Augustini : Nuptiale bonum tripartitum est, etc.
Quaeritur enim hic, penes quid sumitur numerus boni nuptialis ?
Videtur enim esse maioris divisionis :
- Sicut enim fides est in conservatione thori, ita iustitia est in redditione debiti : ergo videtur, quod iustitia sit unum de bonis nuptialibus.
- Item, Aristoteles probat, quod ideo homo est animal coniugale, quia non sufficit sibi in operationibus : sed cum duo conferunt opera in unum operantes sufficiunt : ergo sufficientia operum est unum bonum : ergo plura bona.
- Item, est ibi concupiscentiae medicina utriusque coniugis : et hoc est optimum bonorum : ergo videtur, quod plura.
- Adhuc, in Proverbiis, XXXI, 10 et seq., multa et plurima bona ponuntur fortis mulieris, in qua confidit cor viri sui : ergo videtur, quod male coarctatur ad trinitatem.
Responsio. Dicendum, quod nuptiale bonum dicitur illud bonum solum quod consequitur semper, vel frequenter ex his quae essentialiter constituunt matrimonium et consummant ipsum : ex hoc enim quod est copula duarum personarum legitimarum unitarum in individuam vitam, et unum corpus effectarum, consequuntur haec tria : ex unione enim animorum est consequens fides, et ex ipsa individuitate vitae consequitur sacramentum, et ex unione corporum sequitur proles.
Ad primum ergo dicendum, quod iustitia non immediate consequitur essentiam matrimonii, sed mediante fide : quia fides est causa quare conservatum corpus ab alio exhibet coniugi.
Ad aliud dicendum, quod licet haec possit esse una de causis quare homo inter caetera animalia est coniugale animal, et contrahens coniugium, tamen non potest esse bonum effectum a coniugio, sed ordinatur ad bene esse.
Infra tamen considerabimus quare homo est animal coniugale solum.
Ad aliud dicendum, quod multae sunt laudes probae mulieris ex virtute eius pendentes, et non ab essentialibus matrimonii effectae, et ideo bona matrimonii non dicuntur.
ARTICULUS VIII.
An fides secundum quod est bonum matrimonii, bene diffiniatur ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, in medio In fide attenditur, etc.
Et quaeruntur duo, scilicet quid sit fides secundum quod est bonum matrimonii ? et, Quis eius actus ?
Ad primum dicit Haymo super Apocalypsim, quod fides dicitur et componitur a fio, fis, factus sum, et dicta : unde dicitur fides per quam fiunt dicta : ergo videtur, quod fides matrimonii conservatio sit dictorum per promissiones sibi invicem factorum in pacto coniugali.
Contra hanc autem diffinitionem obicitur : quia
- Secundum hoc fides efficitur ex verbis de praesenti facientibus matrimonium : ergo non efficitur ab ipso matrimonio : sed fides quae est bonum matrimonii, ponitur effectus matrimonii : ergo videtur, quod fides male sit diffinita.
- Item, secundum Philosophos fides est conceptio in quam consentit intellectus propter adiutorium rationis : dicit enim Aristoteles, quod opinio iuvata rationibus fit fides, et Boetius dicit, quod argumentum est ratio rei dubiae faciens fidem : sed in coniugio nullo huiusmodi sunt rationes : ergo videtur, quod in coniugio nulla sit fides.
Si forte dicas, quod fides est ibi virtus. Contra : Aut est virtus cardinalis, aut virtus theologica. Non cardinalis : quod per inductionem patet : ergo theologica : sed illa fides non intendit nisi in Deum : ergo non est inter coniuges ad invicem : ergo non est bonum matrimonii.
Si forte quis velit dicere, quod ibi est fides, sicut Apostolus ad Roman. XIV, 23, dicit : Omne quod non est ex fide, peccatum est. Contra : Glossa dicit, quod ibi fides dicitur conscientia : sed constat, quod conscientia non est unum de bonis matrimonii : ergo nec fides.
Responsio, quod fides sumitur primo modo secundum quod fiunt dicta : et bene concedo, quod dicta sunt nuptialia pacta per verba de praesenti : et dicta sumuntur large ad omnem modum quo nuptialia pacta fieri possunt.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum, quod non efficitur fides immediate a dictis, sed mediante matrimonio : et hoc probatur sic : Esto enim, quod verba alicuius pacti matrimonium non efficiant, quaero utrum teneantur tunc sibi fidem servare ? Constat, quod non : igitur matrimonio posito ponitur fides, et destructo destruitur : ergo matrimonium est fidei istius, quae idem quod fidelitas est, immediata causa.
Et sic patet solutio totius disputationis.
ARTICULUS IX.
Quis sit actus huius fidei ?
Secundo quaeritur, quis sit actus huius fidei ?
Et dicit in Littera, quod ad fidem pertinet ne post vinculum coniugale cum alio vel alia coeatur.
Sed contra hoc obicitur : quia
- Plus continetur in fide, quam hoc quod dicit : fidelitas enim in commisso duo importat secundum leges humanas, scilicet ne detur alteri, et ut reddatur mihi quando voluero : ergo similiter est in fidelitate coniugum : ergo non continetur tantum, quod custodiant se ab aliis, sed etiam ut communicent se sibi.
- Item, Apostolus, I ad Corinth. VII, 5 : Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus. Ergo fraus est subtrahere debitum : sed fraus est contraria fidei : ergo in fidelitate continetur communicatio corporis, et solutio debiti.
- Item, principalius in fide continetur solutio debiti, quam custodia ab adulterio. Probatio. Non posse dare alteri rem aliquam causatur ex eo, quia alius est in possessione illius rei : ergo a simili et in fide matrimonii quod custodit se coniugatus ab alio, causatur ex hoc quod est coniugis sui : ergo cum istud principalius sit, videtur quod istud principaliter debuit ponere : peccat ergo quando ponit secundarium.
- Item, hoc expresse continetur, I ad Corinth. VII, 4, ubi dicit Apostolus : Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir : similiter autem et vir, etc. Cum igitur hoc faciat obligationem fidei inter eos, videtur quod hoc sit principale in fide : ergo potius de hoc quam de alio debuit facere mentionem.
Ulterius videtur, quod neutrum horum sit fidei : quia
- Unus numero actus non potest esse duarum virtutum proprius : sed actus continentiae coniugalis est cum alio non coire : ergo videtur, quod non sit actus fidei.
- Item, in nulla natura huius invenitur simile, quod actus unus sit per se duarum naturarum : ergo nec in moribus debet ita fieri, cum dicat Tullius in fine I Rhetoricae, et Aristoteles in libris Ethicorum, quod virtus movet ad actus sicut natura.
Si forte tu dicas, quod similiter est hic : quia iste actus est unius per se, et alterius per accidens : sicut calor quando contra frigus confortatur per hoc quod aperit poros, per quos undique frigus ingrediatur et constringit. Contra : Actus iste cum sit circa materiam continentiae et circumstantias, continentiae coniugalis per se erit : ergo non erit fidei secundum se nisi secundum accidens : sed per id quod convenit alicui per accidens, nunquam potest determinari : ergo fides per actum istum determinari non potest : nihil ergo est quod dicit Augustinus in Littera quando determinat fidem.
Solutio. Dicendum, quod sicut dicit Augustinus, ita se habet veritas : sed bene concedo primam partem obiectionum, scilicet quod principalius quod est fidei, est subservire invicem obsequio corporis : et hoc quod dicit Augustinus, est sicut consequens ad istud.
Ad id autem quod obicitur contra, dicendum quod consequens est magis manifestum quoad plures : et ideo Augustinus fidem declarat per illud.
Ad hoc autem quod posset obici, quod quaelibet res determinari habet per essentialia sibi, et non per consequentia : et ita peccat Augustinus quando hoc non facit. Dicendum, quod est rei determinatio duplex : in se, et quoad nos : sive diffinitive, et exemplariter. Et primo modo verum est, quod habet determinari per essentialia priora : secundo autem modo per consequentia manifestiora nobis : et ita facit hic Augustinus, quia non diffinit, sed exemplariter manifestat actum fidei.
Ad id autem quod ulterius obicitur, dicendum quod quando una virtus formalis est ad aliam, tunc nihil prohibet unum actum esse utriusque, unius sicut imperantis et dirigentis, alterius autem ut elicientis et exsequentis : et sic est hic : quia fides hic imperat reddere primum et consequentem actum : sed continentia coniugalis exsequitur.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod in natura est similiter : virtus enim coeli movet virtutes elementales, et regit eas, et illae exsequuntur : et virtus universalis in homine movet et regit particulares. Sed id quod proponitur in obiectionibus, tenet quando virtutes sunt aeque particulares, vel aeque universales : et hoc non est hic : quia fides in ratione est, et sicut forma quaedam ambit concupiscibilem, ut secundum promissum sit fidelis in communicando coniugi corpus, et custodiendo ab altero. Et hoc patet tali signo : si enim quaeratur a discreto coniuge, quare communicet se coniugi ? dicet quia fidem tenetur servaro in promisso : et ita facile patet qualiter fides quasi ratio formalis est ad actum qui elicitur a continentia coniugali.
Et per hoc patet solutio ad totum : non enim per accidens est actus iste alterius virtutis, sed per se secundum diversas rationes virtutis.
ARTICULUS X.
An proles secundum substantiam sit bonum matrimonii, vel secundum bonitatem.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, paulo ante finem : In prole ut amanter suscipiatur, etc.
Videtur enim hoc esse falsum :
- Bonitatem enim prolis non operatur sacramentum matrimonii, sed substantiam : ergo videtur, quod proles secundum substantiam sit bonum matrimonii, et non secundum bonitatem quae ponitur circa prolem.
- Adhuc, videtur quod cadit in praecepto Domini, quando dixit, Genes., I, 28 : Crescite, etc. Constat enim, quod hoc intellexit de multiplicatione secundum numerum : ergo videtur, quod proles non nisi per numerum, et non per meritum sit effectus matrimonii : ergo nec bonum : quia non est aliquid bonum matrimonii, nisi per hoc quod efficit ipsum.
- Item, hoc videtur accipi ex verbis Adae, ubi dicit : Erunt duo in carne una : et non dicit, in merito uno, secundum quod exponitur de una carne pueri : ergo videtur, quod proles secundum carnem, et non secundum meritum est bonum matrimonii.
In contrarium huius est, quod
- Habetur in sequenti capitulo in Littera, ubi dicit : Nec omnes illi etiam qui prolem recipiunt, bonum prolis habent, etc. Patet enim ibi, quod non dicitur bonum prolis, nisi prout est sub bonitate ad religionem pertinente.
- Item, coniugatorum non est destruere bonum effectum a matrimonio : sed, Deuter. XXI, 18 et seq., praecipitur parentibus facere lapidari filium contumacem : ergo filius contumax non fuit bonum matrimonii : ergo oportet, quod tantum bonum matrimonii sit filius stans sub bonitate religionis.
Quod concedendum est.
Ad primum ergo dicendum, quod matrimonium secundum hoc quod fundatur super cultum divinum, a fundamento habet facere per dispositionem huiusmodi bonum, licet non habeat per mixtionem carnis tantum.
Ad aliud dicendum, quod sicut dicitur, Sapient. IV, 3 : Multigena impiorum multitudo non erit utilis. Et ideo numquam voluit Deus iniquorum multiplicationem, sicut eis voluit religionis propagationem et multiplicationem : et ideo praecepit ut crescerent.
Ad aliud dicendum, quod sunt duo in carne una pueri, quia illam materialiter et effective operantur : sed bonitatem non operantur nisi dispositive et educative, Deus autem effective : et ideo non dicuntur ita esse in bonitate sicut in carne.
ARTICULUS XI.
Quid sit divortium ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, sub fine : In sacramento ut coniugium non separetur, etc.
Quaeritur hic de divortio : et quaeruntur duo.
Primum est de divortio propter matrimonii impedimentum. Secundum autem de separatione a thoro propter fornicationem.
Circa primum autem quaeruntur tria, scilicet quid sit divortium ?
Secundum, qui sunt qui possunt denuntiare causas divortii ?
Tertium, qualiter fiat divortium ?
Ad primum proceditur sic :
Dicunt Iurisperiti, quod divortium est separatio sacramentalis facta ob legitimum impedimentum matrimonii : et haec diffinitio quasi trahitur hic de Littera, ubi Magister dividit separationem in corporalem, et sacramentalem, ut patet Litteram inspicienti.
Obicitur autem contra hanc diffinitionem : quia
- Sacramentaliter numquam dividuntur, qui sacramentaliter numquam fuerunt coniuncti : sed habentes legitimum impedimentum, numquam fuerunt sacramentaliter coniuncti : ergo videtur, quod numquam sacramentaliter dividuntur : ergo diffinitio nulla est.
- Item, cum dicitur : Separatio sacramentalis : aut intelligitur de sacramento matrimonii, aut de sacramento quod est bonum matrimonii. Si dicitur primum : tunc idem est separatio sacramentalis, quod separatio matrimonialis : sed ibi sunt opposita : quia matrimoniale est coniunctum in individuam vitae consuetudinem : ergo cum dicitur separatio sacramentalis, ibi est oppositio in adiecto : sicut si dicam, divisio indivisibilis. Si autem dicatur a sacramento quod bonum est matrimonii : tunc hoc magis sequitur, quia illud est indivisibilitas ipsa.
- Item, in nulla natura vel scientia unum oppositum denominat suum oppositum, numquam enim dicitur indivisibile divisibile, et album congregans visum, vel aliquid huiusmodi : ergo nec hic unum oppositorum denominat alterum : sed separatio opposita est sacramento : ergo non potest dici separatio sacramentalis.
- Ad idem obicitur per hoc quod habetur in Littera : quia in Littera dicitur, quod ad sacramentum pertinet, quod matrimonium non separetur : et ex hoc obicitur ut prius.
Responsio. Dicendum, quod haec diffinitio posset esse melior : tamen sustineri potest.
Et tunc dicendum ad primum, quod separatio sacramentalis dicitur separatio vinculi sacramenti non eius quod fuit, sed eius quod videbatur esse antequam probaretur impedimentum : unde si etiam diffinitio sic corrigatur, ut dicatur : Divortium est separatio eorum qui coniuncti sacramentaliter videbantur, ob legitimum impedimentum quod impedit matrimonium contrahendum, et dirimit contractum : credo, quod melior esset diffinitio.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XII.
Qui sunt qui possunt denuntiare causas divortii ?
Secundo quaeritur, qui sunt qui possunt denuntiare causas divortii ?
- Videtur autem secundum dicta Iurisperitorum, quod omnes prohibentur ab accusatione matrimonii extranei, si sint aliqui de consanguinitate matrimonium accusare potentes et volentes : si autem illi desunt, admittuntur vicini seniores et veraciores. Quod autem hoc ita sit, confirmatur, Extra, Qui matrimonium accusare possunt, videtur nobis, ubi sic scribit Coelestinus tertius Florentino Episcopo, quod parentes, fratres, et cognati utriusque sexus, in testificationem suorum ad matrimonium coniungendum vel dirimendum admittantur, tam antiqua consuetudine, quam legibus approbatur. Ideo enim maxime parentes, et si parentes defuerint, proximiores admittuntur : quoniam unusquisque genealogiam suam cum testibus et chartis ex recitatione maiorum scire laborat : qui enim melius recipi debent, quam illi qui melius sciunt, et quorum est interesse, ita ut si non interfuerint et consensum non adhibuerint, secundum leges nullum fiat matrimonium ? Quod vero legitur, Pater non recipietur in causa filii, nec filius in causa patris, in criminalibus causis et contractibus verum est. In matrimonio vero coniungendo vel disiungendo, ex ipsius coniugii praerogativa, et quia favorabilis res est, congrue admittuntur. Ex hoc accipitur, quod propinqui vel vicini si propinqui desunt, debent matrimonium quod separandum est accusare.
- Item, ratio videtur esse ad idem : quia non debet aliquis testificari quod nescit : sed causas matrimonii quantum ad parentelam nesciunt nisi coniuncti ab infantia, quibus nati sunt progenitores : ergo non nisi illi in hac causa possunt esse testes.
- Item, non noscens personam aliquam, multo minus novit genealogiam ipsius : extranei non noverunt personam : ergo, etc. : ergo testes esse non possunt.
In contrarium huius est, quod extraneus probans veritatem dicti sui, exceptione maior est audiendus si aliquid voluerit deponere contra aliquem : sed extraneus aliquis est omni exceptione maior : ergo si probat quod dicit, ipse est audiendus.
Iuxta hoc ulterius quaeritur, utrum decursus temporis sive praescriptio faciat matrimonium non accusabile, etiamsi habeat legitimum impedimentum ?
Videtur autem, quod sic : quia
- Difficile est post habitam prolem matrimonium separari, et ad destructionem congregationum et civitatum ordinatur : ergo non debet admitti in iure.
- Item, in aliis allegatur praescriptio : ergo et in matrimonio.
In contrarium huius est quod habetur, Extra, de consanguinitate et affinitate, Non debet : ubi sic dicit Innocentius in concilio generali : Prohibeo. Et infra : Et si quis contra prohibitionem huiusmodi praesumpserit copulari, nulla longinquitate defendatur annorum, cum diuturnitas temporis non minuat peccatum, sed auget : tantoque sint graviora crimina, quanto diutius infelicem animam detinent alligatam.
Sed esto, quod aliquis praesens fuit quando copulabantur aliquae personae, et tacuit, et postea vult denuntiare impedimentum, numquid est audiendus ?
Videtur, quod non : quia
- Primo tacuit cum sine nocumento potuit denuntiare : ergo cum postea cum nocumento vult denuntiare, videtur quod non sit audiendus.
- Item, cum primo praesens existens non dixit, praesumptio est contra eum, vel potest esse, quod postea malitiose composuit : ergo videtur, quod non sit audiendus.
Sed in contrarium huius est, quod dicitur, Extra, Qui matrimonium accusare possunt, Cum in tua. Et infra : Si vero post contractum matrimonium aliquis appareat accusator, cum non prodierit in publicum, quando banna secundum consuetudinem in Ecclesiis edebantur, utrum vox suae debeat accusationis admitti, merito quaeri potest. Super quo sic duximus distinguendum, quod si tempore denuntiationis praemissae is qui iam coniunctos impetit, extra dioecesim existebat, vel alias denuntiatio non potuit ad eius notitiam pervenire, ut puta si nimiae infirmitatis fervore laborans, sanae mentis patiebatur exsilium, vel in annis erat tam teneris constitutus, quod ad comprehensionem talium eius aetas sufficere non valebat, seu alia causa legitima fuerit impeditus, eius accusatio debet audiri. Alioquin cum rationabiliter praesumatur, quod denuntiationem publice factam idem existens in ipsa dioecesi minime ignoravit, tamquam suspectus est procul dubio repellendus : nisi proprio firmaverit iuramento, quod postea didicerit ea quae obiecerit, et ad hoc ex malitia non procedat : quia tunc etiamsi didicisset ab illis qui denuntiationis tempore siluerunt, claudi non debet eidem aditus accusandi : quoniam etsi ab impetitione huiusmodi culpa de silentio tali contracta illos excluderet, iste tamen amoveri nequiret, cum culpabilis non existat. Ex hac decretali accipitur, quod etiamsi primum tacuit, in multis casibus postea potest matrimonium accusare.
Ulterius quaeritur hic, utrum in testimonium possunt adduci pater, mater, et fratres illorum, de quorum separatione agitur ?
Et videtur, quod non : quia
- Testes suspecti de amore privato vel odio non admittuntur : tales autem sunt isti : ergo non debent admitti.
- Item, saepe nascitur odium inter coniunges, ita quod alter coniugum induceret suos parentes ad testificandum contra matrimonium : ergo ne hoc fiat, iudex parentes et consanguineos non debet recipere in testimonium.
In contrarium huius est quod dicitur, Extra, de testibus : ubi sic dicit Alexander tertius : Super eo quod a nobis tua devotio postulavit, utrum viro negante se mulierem affidasse, ipsius mater mulieris, et altera mulier possint ad testimonium recipi. Taliter respondeo, quod cum mater filiae incrementum et honorem videtur diligere, ubi vir superior est divitiis, et nobilitate, potentia vel honore, testimonium eius videtur esse suspectum, et ideo non esse aliquatenus admittendum. Ex hoc enim accipitur, quod alterius, scilicet coniugis pater, vel mater, inferiores existentes in divitiis et honore matrimonii, sunt audiendi : quia praesumitur, quod inviti faciunt conscientia veritatis cogente, cum libentius vellent illi viro filiam esse coniunctam, quam ab eo separari.
Ulterius hic quaeritur, utrum idem in hac causa possit esse accusator et testis.
Et videtur, quod non : quia si coniunctus accusatori per sanguinem habetur suspectus, multo magis idem ad seipsum comparatus, suspectus debet haberi : ergo non potest idem esse testis et accusator.
In contrarium huius est,
- Quod habetur, Extra, de testibus cogendis, Praeterea si testis, etc., ubi scribit Coelestinus Papa, quod testes publici qui synodales vocantur, possunt esse testes in matrimonio : et constat, quod iidem sunt accusatores.
- Argumentum ad idem sumitur in decreto 35, quaest. 6, Episcopis in synodo. Et praecipue in apparatu decreti super eumdem locum.
Solutio. Dicendum videtur, ad hoc, quod omnes non infames personae, id est, exceptione maiores, hoc est, propter infamiam criminis non impediuntur, quantumcumque propinqui, possunt denuntiare matrimonium, si agitur de impedimento matrimonii perpetuo, quod impedit contrahendum et dirimit contractum. Si autem agitur de ipso contractu, utrum scilicet sit contractum, vel non, tunc parentes tamquam suspecti sunt repellendi nisi ita sit, quod parens ille qui contra matrimonium testificatur, sit inferior dignitate, divitiis, et honoribus : quia tunc probabile est, quod ille libenter vellet stare matrimonium.
Dicendum ergo ad primum quod contra hoc obicitur, quod ipse qui obicitur, est audiendus, si probat quod dicit : sed sufficienter probari non potest, nisi per propinquos, quia extraneus in quantum extraneus, consanguinitatem eorum qui sibi extranei sunt, scire non potest : et si dicat sine assumptione consanguineorum, ipse suspectus repellitur, quia sic posset quilibet matrimonium infirmare.
Ad id quod ulterius quaeritur iuxta hoc, utrum decursus temporis aliquid faciat ? Dicendum, quod in talibus ubi de conscientia agitur, praescriptio non habet locum, sicut ostenditur in decretali adducta.
Ad hoc autem quod contra obicitur, dicendum quod licet sit difficile, tamen illud difficile magis est subeundum, quam contra conscientiam standum in stupro, vel quod aliquis stare in stupro permittatur : quia arcta est via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam : et ideo tamen non est negligenda.
Ad aliud patet solutio per antedicta.
Ad id autem quod postea obicitur per decretalem, distinguitur satis bene quando audiendus est, et quando non audiendus est : et ideo per ipsam decretalem plena patet responsio.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod adduci possunt secundum modum qui in principio istarum solutionum est determinatus.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod ut patet in quadam decretali in obiectione adducta, hoc in casu isto non tenet : et hoc ideo, quia cum detrimentum sit honoris et rerum matrimonia huiusmodi separari, probabile est parentes huiusmodi separationem non affectare, et ideo nihil dicere amore filiorum : et praecipue ideo quia ipsi certius noverunt impedimenta.
Ad aliud dicendum, quod melius, id est, minus malum est tales separari, quam commanere, ne homicidium sequatur : et ideo iudex in tali casu testes idoneos admittit.
Ad id quod ultimo quaeritur, dicendum quod idem subiecto in hac causa potest esse accusator et testis, licet non idem secundum rationem : quia in veritate in tali casu contra aliquid agitur per modum inquisitionis potius quam denuntiationis vel accusationis : in tali autem modo agendi contra aliquem (ut dicitur in iure) fama accusat : et postea quae inducuntur, sunt testes veritatis famae : tamen quia non est hic alius homo accusans et testificans, propterea dicitur quod idem est testis et accusator.
Ad hoc autem quod contra obicitur, dicendum quod accusator hic non testificatur id quod ipse dicit, sed potius hoc quod fama clamat : et ideo est hic quaedam diversitas accusantis et testificantis.
Notandum autem est hic quiddam quod in 35, q. 6, dicitur in apparatu, quod in pluribus locis valet, scilicet quod speciale est in matrimonio, quod idem potest esse accusator et testis : sicut etiam, quod non iuratur in hac causa de calumnia, cum sit quasi causa spiritualis, et quod consanguinei admittuntur, et quod non omnino ibi ordo iudiciarius observatur, cum denuntiatione tali facta, contumax lite non contestata possit excommunicari : et quod valet hic testimonium de ipsius auditu, et quia post publicatam attestationem testes possunt adduci.
ARTICULUS XIII.
Utrum et quando matrimonium potest accusari ?
Tertio quaeritur, qualiter fiat divortium, et quia huius causa est accusatio, ideo quaerendum est, quando matrimonium possit accusari ?
Videtur autem, quod statim ut incipit esse culpabile :
- Hoc autem est in prima voluntate et promissione contrahendi : ergo tunc potest accusari : ergo in sponsalibus potest fieri accusatio.
- Item, ad idem est quod tunc accusatio facilius habet locum, et cum minori scandalo et damno contrahentium : ergo videtur, quod tunc debeat fieri.
In contrarium est, quod
- Non potest accusari id quod non est : sed matrimonium in sponsalibus non est : ergo in illis non potest accusari.
- Item, videtur quod non possit accusari : quia sicut dicit Innocentius in concilio generali, accusatio fit per inscriptionem : sed denuntiatio foederis matrimonii potest fieri per inscriptionem, et sine inscriptione.
- Item, in accusatione accusans obligat se ad poenam talionis si probare non possit quod dicit : sed in denuntiatione foederis matrimonii nihil tale fit : ergo videtur, quod non accusatur nec accusari potest.
Ulterius quaeritur : Ponamus enim, quod duo fratres habeant duas sorores, et unus propter consanguinitatem probatam separatur a sua uxore, utrum alius eodem iure separatur a sua uxore ?
Videtur autem, quod sic : quia de similibus simile est iudicium : sed istorum matrimonia per omnia sunt similia quantum ad foedera matrimonia : ergo si unum separatur, et reliquum erit separandum.
Sed in contrarium huius est quod dicitur, Extra, de fide instruct. Inter dilectos : et dicit ibi Papa, quod res inter alios acta, alii non praeiudicat.
Sed tunc ulterius quaeritur, utrum possint sibi invicem debitum reddere et exigere ?
Videtur autem, quod sic : quod enim nullo iure prohibetur, licite potest exigi : sed istud (ut habitum est) nullo iure prohibetur : ergo licite potest exigi.
In contrarium huius est, quod conscientia remordet, quia scit se similiter iudicandum : sed qui facit contra conscientiam aedificat ad gehennam : ergo videtur, quod nec exigere nec reddere debet.
Responsio. Dicendum, quod sicut habetur ex concilio Urbani habito in Apulia : Si duo vel tres consanguinitatem iureiurando firmaverint, vel ipsi forte confessi fuerint, coniugia dissolvantur : si vero neutrum contigerit, Episcopi eos per baptismum, per fidem Christi, per Christi iudicium in vera obedientia obtestentur quatenus palam faciant utrum se, sicut fama est, recognoscant esse consanguineos : si negaverint, sibi ipsis relinquendi sunt : ita tamen, ut si aliud in conscientia habeant, se a liminibus Ecclesiae, a corpore et sanguine Domini, a fidelium communione noverint segregatos atque infames effectos, donec ab incesti facinore desistant : si se Episcoporum iudicio segregaverint qui iuvenes sunt, alia via contrahere non prohibeantur. Ex hoc accipitur qualiter quantum ad numerum testium et inquisitionem divortium sit faciendum. Denuntians autem matrimonium potest hoc facere dicto vel scripto per huiusmodi verba : Ego enim dico vel denuntio vobis, Domine, quod matrimonium N. et B. stare non potest, quia sunt consanguinei in tali gradu. Si autem alia est divortii causa, ipsam debet apponere in libello. Adhuc autem de consanguinitate et affinitate libellum tenetur dare accusato, ut sciat quis impetit et qualiter possit respondere.
Hoc habito, respondendum est ad primum, quod matrimonium non potest accusari nisi quando est, et ideo in sponsalibus accusari non potest : sed potest fieri denuntiatio impedimenta simplex sine probatione per testes, nisi forte sponsalia iuramento sint firmata : quia tunc propter iuramenti obligationem tenetur ad probationem.
Ad argumentum autem quod contra hoc est, dicendum quod matrimonium non incipit : quia nulla pars eius tunc est, sed tantum dispositio ad ipsum, sicut supra habitum est, cum de sponsalibus disputaretur.
Ad aliud dicendum, quod denuntiatio consanguinitatis fieri potest, sed non accusatio matrimonii, quia non est.
Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum accusari possit ? Dicendum quod non proprie : sed accusatio sumitur hic extenso nomine pro denuntiatione : et per hoc patet solutio ad sequens.
Ad hoc quod ulterius quaeritur, dicendum quod non debet alius frater propter hoc a sua uxore recedere : quia saepe humanum fallitur iudicium, quod procedit secundum allegata : et ideo non oportet de hoc similiter iudicare.
Ad hoc autem quod obicitur de conscientia, dicendum quod aut est scientia de consanguinitate, aut opinio, aut nihil talium habet in conscientia. Si primo modo, nec reddere potest, nec exigere. Si secundo modo, reddere potest, sed non exigere.
Et per hoc patet solutio ad totum.
De separatione autem a thoro infra erit quaestio in loco proprio.
B. De duplici separatione.
ARTICULUS XIV.
An matrimonium imprimat characterem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi B, circa medium : Sicut apostata anima, etc.
Ex hoc enim videtur, quod matrimonium imprimat characterem : quia
- Aliter nihil valet similitudo inducta.
- Item, cessante causa cessat effectus : sed statim post horam primi contractus recedit et cessat effectus : ergo cessat et causa : ergo cum non cesset effectus, oportet quod aliquid sit conservans eum : sed hoc non potest esse nisi character : ergo matrimonium imprimit characterem.
- Item, aeterni characteris non est signum corporalis character et delebilis : sed aeternam coniunctionem fidelis animae cum Deo significat matrimonium : ergo oportet, quod hoc faciat per aliquod indelebile : hoc autem non potest esse nisi character : ergo matrimonium imprimit characterem.
- Item, anima coniugati transiens ab hoc saeculo, aut est distinguibilis a non coniugato, aut non. Si sic : tunc cum hoc sit character, quia nihil distinguit nisi character, matrimonium imprimit characterem. Si autem non est distinguibilis tunc matrimonium secundum totum suum esse est corporale, et non significat aliquid manens in aeternitate.
In contrarium huius est, quod sacramenta imprimentia characterem iterari in eadem persona non possunt : sed matrimonium potest iterari : ergo non imprimit characterem.
Responsio. Dicendum, quod non imprimit characterem.
Ad primum ergo dicendum, quod similitudo est in parte, et non in toto : ita quod matrimonium non sequitur simile in parte : quia sicut propter perpetuum characterem animae apostatanti a Deo non redditur sacramentum cum redit, ita hic propter vinculum quod durat altero coniugum durante, non reiteratur matrimonium.
Ad aliud dicendum, quod quorum esse est in fieri, necesse est esse cum suis causis : sed quorum esse est post suas causas, praecipue non propinquas, possunt permanere post, et praecipue voluntarii effectus nostri : unde non tenet hoc in contractibus voluntariis.
Ad aliud dicendum, quod distinguibilis est non per characterem, sed per notitiam prioris vitae quae remanet apud eum et apud alios.
ARTICULUS XV.
An conservatio continentiae sit de confirmantibus matrimonium et essentiam eius ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo ante finem : Imo firmus haeret quo magis ea pacta, etc.
Videtur enim esse falsum : quia servatio huius continentiae non est de essentia vel confirmantibus matrimonium, sed potius de confirmantibus votum continentiae : ergo falsum dicit in Littera.
Item, videtur contrarium consummanti matrimonium : ergo non confirmat ipsum.
Responsio. Dicendum, quod loquitur in Littera de confirmatione sanctitatis matrimonii magis quam matrimonii essentia.
Et per hoc patet solutio ad utrumque.
C. Haec tria non adsunt omni coniugio.
ARTICULUS XVI.
An omne matrimonium habeat bona matrimonii ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa medium : Ubi vero non inter legitimas personas contrahitur coniugium, non adest illud bonum quod dicitur sacramentum, etc.
Videtur hoc esse falsum : quia
- Ibi est individuitas individuae vitae et consuetudinis : sed hoc sacramentum est : ergo dicitur falsum in Littera.
- Item, nullum est matrimonium quod non habet aliquod bonum : sed pono, quod tales non possint habere prolem, nec etiam fidem sibi servent : cum igitur nec sit ibi bonum sacramenti, nullum bonorum est ibi : est autem inter tales matrimonium, ut probatur infra : ergo aliquod matrimonium est, quod nullum habet bonum, quod absurdum est dicere.
Responsio. Dicendum, quod sacramentum dicitur dupliciter, scilicet habitu, et actu. In actu non est ibi sacramentum, quia non ducit in sacram rem aliquam, sed habitu est ibi : sed in Littera loquitur de sacramento in actu existente.
Vel melius potest dici, quod duplex est individuitas, scilicet ex eo quod praepositio potest privare actu divisionis, vel potentia. Et primo quidem modo est indivisibile matrimonium infidelium. Secundo autem modo non : quia aliquo casu contingenti dividi potest, si alter convertatur ad fidem, et reliquus sibi cohabitare nolit nisi in contumeliam Creatoris. Et hoc modo intelligit in Littera.
ARTICULUS XVII.
An inter illos est matrimonium, qui causa libidinis exercendae copulantur ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, C, paulo post : Solet quaeri : Cum masculus et femina, etc.
Videtur enim, quod inter tales non sit matrimonium : quia
- In tali a muliere nullum quaeritur bonum matrimonii, quod patet quaerenti per singula : sed in omni matrimonio aliquod bonum quaeritur : ergo videtur, quod hoc non sit matrimonium.
- Item, Sextus pythagoricus dicit, ut infra dicetur, quod ardentior amator propriae coniugis, adulter est : sed ille videtur esse ardentior, quia non sequitur nisi libidinem ardoris : ergo videtur, quod sit adulter.
- Item, in Littera dicit, Si non contra operetur, quod tunc sit matrimonium : ergo si contra operetur, a contrario sensu non est matrimonium : ponamus ergo, quod impediat partum, tunc videtur quod solvatur matrimonium prius contractum et consummatum, quod falsum est.
Responsio. Dicendum, quod inter tales est matrimonium, sicut in Littera dicitur : et de hoc satis est superius inquisitum.
Ad hoc ergo quod obicitur, dicendum quod quaeritur bonum medicinae in tali matrimonio, et hoc non est parvum bonum : et supponuntur alia in potentia et in habitu, licet non in actu.
Ad aliud dicendum, quod illud dictum Sexti pythagorici intelligitur de ardore ferventi extra communem honestatem matrimonii, scilicet qui scienter et cum intentione utitur uxore loco meretricis et nomine, quod etiamsi non esset uxor, cum ipsa concumbere vellet.
Ad aliud dicendum, quod Magister non dicit hoc ideo, quod ipse intelligat, quod impedimentum superveniens matrimonio impediat matrimonium, vel dirimat contractum : sed quia tunc non ut coniuges, sed ut adulteri contra bona matrimonii fervent coniuges : et ipsi quidem coniuges existentes non agunt rem coniugalem.
Et per hoc patet solutio.
D. De his qui procurant venena sterilitatis.
ARTICULUS XVIII.
Quae poenitentia debetur illis qui venena sterilitatis procurant ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D : Qui vero venena sterilitatis procurant, etc.
Quaeritur autem hic de poenitentia istorum.
- Videtur enim, quod parricidae sunt, vel propriorum filiorum occisores : quia qui occasionem damni dat, damnum dedisse videtur : sed ille dat occasionem homicidii : ergo facit homicidium.
- Item, in exterioribus damnosius est reddere terram infoecundam, quam semel eradicare segetes : ergo a simili in natura humana facere naturam sterilem maius est peccatum, quam occidere semel infantem unum vivum vel duos : graviori ergo poenitentia puniendi sunt, quam homicidae.
- Item, Genes. XXXVIII, 9, dicitur de Her et Onam qui semen fundebant, quod percussit eos Dominus. Ergo adhuc videtur, quod tales sint morte puniendi vel poenitentia gravissima.
Ulterius quaeritur de illis qui consilia et adiutoria dant sterilitatis, utrum sint irregulares ?
Videtur, quod sic : quia ipsi interpretatum faciunt homicidium : homicidae autem sunt irregulares : ergo illi tales sunt irregulares.
In contrarium est, quod infra habebitur, quod non sunt homicidae nisi post puerperium formatum : ergo nec irregulares.
Responsio. Dicendum, quod magna poenitentia est iniungenda, et quod cessent, ne de caetero faciant talia : et si possunt induci, quia peccant contra matrimonium, inducendi sunt, quod de caetero non utantur matrimonio : si autem non possunt induci, non credo, quod arctari possint, ne peiora contingant.
Ad primum ergo dicendum, quod non est certum nasci puerum : quia dubium est de conceptione : et etiam postquam conceptum est, dubium est de animatione et partu : et ideo non directe dat occasionem talis.
Ad aliud dicendum, quod quoad hoc est gravius, quia probabiliter damnosius : sed non est maioris deformitatis in actu peccati : et a deformitatis quantitate dicuntur peccata graviora simpliciter, et ab aliis circumstantiis dicuntur esse graviora secundum quid.
Ad aliud dicendum, quod nequam erant illi ambo : sed non sequitur, si Deus illud peccatum morte punivit, quod etiam illi sint morte puniendi : quia Dominus fecit hoc ad terrorem, et Ecclesia non punit nisi contritum ad satisfactionem delicti.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod non sunt irregulares, quia non sunt homicidae : et ideo falsum supponitur in obiectione.
E. Quando sunt homicidae qui procurant abortum ?
EXPOSITIO TEXTUS.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, in medio : Nam si cum semine, etc.
De hoc autem, quia multum in tractatu de Anima est disputatum, ibi est requirendum : quia non inducitur hic nisi per accidens, nec est de materia. Possunt autem hic notari versus ad hoc utiles sic :
Semine conceptum sex primis rite diebus
Fit quasi lac, reliquisque novem fit sanguis : at illud.
Consolidat duodena dies, bis nona deinceps
Effigiat, tempus sequens producit ad ortum.
F. De excusatione coitus, qui fit per haec bona.
ARTICULUS XIX.
An actus reddendi debitum sit meritorius ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F : Cum igitur haec tria bona in aliquo coniugio simul concurrunt, etc.
Videtur enim falsum dicere : quia
- Quod bonum est, non indiget excusatione : sed actus talis est bonum quoddam : ergo non indiget excusatione.
- Item, videtur quod sit meritorius : quia secundum speciem moventis informatur motus et actus : sed species sive forma moventis hic est pietas prolis et iustitiae : ergo actus est meritorius, ut videtur : et ita iterum excusatione non indiget.
- Item, reddens debitum, reddit alteri quod suum est : sed reddens alteri quod suum est, meretur si est in charitate : ergo coniugati reddentes sibi debitum, merentur si sunt in charitate : ergo actus talis nulla excusatione indiget.
- Item, absurdum est dicere actum coniugii Patriarcharum excusatione indigere : ergo videtur, quod non oporteat bona plura vel unum adesse, ut excusetur.
- Item, videtur quod si excusatione indigeret, tunc Apostolus, I ad Corinth. VII, 5, male diceret praecipiendo : Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu, etc. : et iterum revertimini in idipsum, etc.
In contrarium huius est, quod
- Omnis passio deducens rationem, est turpis rationali creaturae : quia sicut dicit Philosophus : Ex deductione rationis sequitur mos perversus : sed in omni coitu est talis passio : ergo omnis coitus est turpis : omne turpe nisi excusetur, reputatur crimen : ergo omnis coitus criminosus est, si non excusetur.
- Item, omne quod excludit actum virtutis et Spiritus sancti, indiget excusatione si non debeat esse peccatum : sed hoc facit omnis concubitus, ut habetur infra, et dicitur in Glossa super epist. I ad Corinth. VI, 17, super id : Qui fornicatur, in corpus suum peccat. Ergo omnis coniugalis concubitus indiget excusatione.
Responsio. Dicendum, quod omnis concubitus indiget excusatione, id est, ut adiungatur ei aliquid, quo detracto erit turpis. Et tamen bene concedo, quod quandoque est meritorius ex adiuncto illo : et hoc ideo, quia non est ex se cognitio feminae mala, sed ex concupiscentia adiuncta : et illa quandoque est poena tantum, et est turpis non sicut vitium culpae, sed sicut poena, quae est orta ex culpa : et propter illam indiget excusatione.
Et per hoc patet solutio ad omnia, quae primo obiciuntur : quia actus ille ex se bonus et meritorius est, sed ex adiuncto turpem habet poenam annexam, quae per bonum matrimonii protegitur : quia aliter homo peccaret, qui se illi ex voluntate subderet.
Ad id quod in contrarium est, dicendum quod ratio duplicem habet actum ad opus voluntarium virtutis vel vitii, scilicet praeambulum quo ordinat res agendas, et concomitantem quo quasi inspicit exsecutionem. In coitu autem matrimonii qui fit specie boni movente, non occumbit, nec deducitur ratio quantum ad actum praeambulum operi, sed quantum ad actum concomitantem opus : sed hoc non facit aliquid esse peccatum. Sed tantum subiicit poenae non carenti verecundia, eo quod ratio si non fuisset peccatum, semper in vi sua et dignitate remansisset.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens.
ARTICULUS XX.
Quare ardentior amator suae uxoris potius comparetur adultero quam fornicatori ? et : Quis dicitur ardentior amator ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, Sextus pythagoricus, ibi, F, post medium : Omnis ardentior amator, etc.
Videtur enim falsum esse : quia
- Suam cognoscit, quod non facit adulter : fervor autem coitus in utroque est aequalis.
- Item, ardentior dicit comparationem, et comparatio notat excessum, quaeratur respectu cuius ? Si dicitur respectu ardoris qui est in coitu qui fit bonis matrimonii moventibus, tunc ardentior erit amator qui victus concupiscentia utitur coniuge : sed hoc falsum est, quia dicit Augustinus in Littera, quod hoc est veniale. Si autem dicitur, quod notat excessum respectu illius qui victus concupiscentia utitur coniuge : tunc videtur, quod deberet dici ardentissimus, quia primus gradus est in eo qui utitur coniuge motus bono matrimonii : secundus autem in eo qui victus concupiscentia : et tertius in excedente illos.
- Item, videtur quod nullus coitus matrimonii sit venialis, sed omnes sunt mortales : quia actus qui eiusdem et aequalis sunt conversionis ad bonum commutabile, sunt etiam eiusdem aversionis : sed constat, quod ille mortaliter avertitur, qui utitur meretrice : ergo et ille qui utitur coniuge.
- Item, in VIII Ethicorum innuit Aristoteles, quod delectatio corrumpens aestimationem prudentiae, est vituperabilis in ethicis : sed quod ibi est vituperabile, theologis est mortale : ergo talis delectatio est mortalis, quia est corruptiva virtutis : sed talis delectatio est in omni concubitu : ergo videtur, quod omnis concubitus est mortale peccatum.
Responsio. Dicendum, quod ardentior hic vocatur ardor excedens totius matrimonii concessionem et honestatem. Sub concessione autem matrimonii et honestate fervens est in positivo gradu respectu cuius notatur excessus.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Si autem quaeratur, quare talis comparatur adultero, et non fornicatori ? Dicendum, quod hoc ideo est, quia fornicator non peccat in matrimonium, sed ille talis peccat : et ideo a corruptione matrimonii dicitur adulter, non a transgressione thori.
Et per hoc patet solutio ad id quod obicitur de adultero : quia non quoad hoc facit comparationem.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod conversio duplex est : est enim una per rationem praeambulam actui, et alia per ipsum opus. Et de conversione rationis praeambulae actui, verum est quod obicitur, scilicet quod quae sunt eiusdem et aequalis conversionis, etc. : sed hoc non tenet hic : quia ille considerat concessionem et honestatem matrimonii, et ideo sub Deo convertitur : alius autem non considerat, nisi foedam delectationem. Et haec solutio valet in multis.
Ad aliud dicendum, quod non corrumpit aestimationem prudentiae delectatio matrimonii : quia prudentia praeambula ordinat eam : sed actum prudentiae opus concomitantem suspendit ad tempus.
ARTICULUS XXI.
Quando coitus est bonus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit Hieronymus, ibi, F, ante finem : Non regnat in eo impetus voluntatis, etc.
Cum enim tria possunt esse moventia simplicia in coitu, et duo composita, eo quod tertium esse non possit : quaeratur de coitu secundum quodlibet moventium, utrum sit bonus, vel malus ? et quantum bonus est, et quantum malus est ?
Est enim movens natura quae speciem salutare desiderat, et iterum movens bonum matrimonii. Item, est movens libido : quae sunt simplicia. Est autem movens natura cum gratia, et natura cum libidine, quae sunt duo moventia composita.
Sit ergo primo movens natura.
Videtur autem, quod tunc sit bonus :
- Esse enim naturale est bonum : ergo et istud.
- Item, dignior est actus naturae, qui ad melius operatur : sed dignior et melior est species individuo : ergo dignior est actus operans ad speciem, quam ad individui salutem : sed coitus operatur ad salutem speciei, comestio autem ad salutem individui : ergo videtur, quod melius sit coire, quam comedere.
- Item, philosophi dicunt, quod coitus est res divina, in qua natura posuit abundantiam delectationis, ut fortius appetatur propter speciei permanentiam : ergo videtur, quod sit optimus et dignissimus actus.
- Item, in aliis naturis ab homine non dubitamus, quin optimum et ultimum in eis sit generare tale alterum, quale est unumquodque eorum, sicut scribitur in secundo de Anima : ergo videtur, quod similiter sit in homine : igitur si moveat ad coitum natura ad speciem ampliandam et sustinendam, videtur quod non tantum non sit malum, sed plurimum bonum.
In contrarium huius est, quod
- Quotiescumque id quod est superioris naturae, inclinatur ad inferiorem naturam, ipsum secundum naturam peioratur : et hanc quidem propositionem innuit Aristoteles in prima parte X Ethicorum : sed homo superiorem naturam habet, intellectualem, non organicam : ergo si operatur secundum naturam inferiorem, erit sibi operatio non secundum naturam propriam : ergo homo deturpatur in ea secundum naturam propriam : sed coire est secundum naturam inferiorem, quae est bruti : ergo ipsa deturpat naturaliter hominem.
- Item, videmus philosophos qui non peccatum hoc modo considerant ut theologus, nec etiam bona matrimonii, vituperare coitum, et laudare felicitati contemplativae insistentes : cum igitur illi non considerant nisi naturam et naturale bonum, videtur quod coitus sit de turpibus hominum.
Ulterius quaeritur de bono matrimonii movente.
Videtur enim, quod movere non possit : quia
- Malum est, quod malo permixtum est : sed bonum numquam movet ad malum : ergo nec movet ad bonum malo permixtum : sed omnis coitus est malo concupiscentiae permixtus : ergo bonum numquam movet ad coitum.
- Item, virtus est arte certior, ut dicit Philosophus : ars autem finem numquam quaerit via remotiori, sed propinquiori : ergo nec virtus : sed omne bonum facilius et citius consequitur bonum movens ad simpliciter bonum, quam ad permixtum turpitudine : ergo videtur, quod nullum bonorum matrimonii umquam moveat ad coitum, quia turpitudini permixtum est.
- Item, natura numquam movet ad aliquid in quo necesse sit deficere naturales actus : ergo cum virtus sit in modum naturae movens, videtur quod virtus numquam moveat ad aliquid in quo necesse sit deficere virtutis actus et operationes : sed omnes virtutis actus et operationes deficiunt, dum coitus est : ergo nullum bonum umquam movet ad coitum, ut videtur.
In contrarium huius est,
- Quod dicitur, Tob. III, 18 : Virum autem cum timore tuo, non cum libidine, etc. : ergo timor Dei et amor posteritatis movent ad coitum.
- Item, id quod imperat Deus speciali apparitione Angeli sacerdoti cultui insistenti, fit virtute et bono movente ad ipsum : tale autem est cognitio uxoris aliquando : ergo, etc. Probatio primae est, Luc. I, 5 et seq., in conceptione Ioannis Baptistae.
Ulterius quaeritur de libidine movente.
Videtur enim haec semper esse mortale peccatum.
- Dicit enim Augustinus, quod libido est improba voluntas : sed omne quod a voluntate improba causatur, est vitium : ergo omnis coitus talis est vitium : sed vitium omne detestabile est : ergo coitus talis est mortale peccatum.
- Item, quod nec rationem habet praeambulam ordinantem, nec concomitantem, illud omnino pervertit rationem : sed talis est coitus in quo libido movet : ergo talis coitus subvertit rationem : sed omne quod subvertit rationem, est mortale peccatum : ergo omnis talis coitus est mortalis.
- Item, Tob. VI, 17 : Hi namque qui coniugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suae libidini ita vacent, sicut equus et mulus, etc. : ergo quicumque sic accipit, peccat mortaliter : sed omnis quem libido incitat, sic accipit : ergo omnis quem movet libido ad actum, peccat mortaliter.
In contrarium huius est, quod concubitus qui fit causa libidinis satiandae, ponitur in quotidianis et levibus peccatis hic in Littera ab Augustino : ergo non est peccatum mortale.
Ulterius quaeritur de actu isto, quando libido movet cum natura.
Videtur enim, quod hoc sit semper : quia
- Sicut dicit Avicenna : Nisi adsit libido in anima, non praecipit virtutibus praeparantibus seminis decisionem, et extendentibus membra : sed sine illis non potest fieri coitus : ergo nec sine libidine.
- Item, dicit Augustinus, quod ex concupiscentia adiuncta ad coitum innascitur originale peccatum in parvulis : sed ex omni concubitu quoad actum concumbendi potest innasci parvulus : ergo in omni actu concumbendi est concupiscentia : ergo numquam fit concubitus sine ipsa.
- Item, leprosi actus digestivus numquam fit sine corruptione leprae, eo quod ipsa vasa et humores in vasis sunt corrupti : ergo a simili in corrupto per concupiscentiam, numquam fiet actus concupiscentiae sine corruptione libidinis : sed generativa in omnibus sic est infecta et corrupta : ergo numquam potest esse in actu sine libidinis corruptione.
Ulterius quaeritur de illo concubitu, qui fit ex natura et bono matrimonii moventibus.
Ille enim videtur esse actus optimus :
- Quia duplici perfectione perfectus est, scilicet naturae, et moris : ergo optimus : sed optimi actus sunt meritorii : ergo talis actus est meritorius.
- Item, quidquid habet speciem boni virtutis, est ordinatum ad felicitatem : sed omnis talis actus est meritorius : ergo et iste.
In contrarium autem huius est, quod
- Dicit Apostolus, quod impedimentum est Domino se observandi : sed nihil talium est meritorium : ergo nec coitus matrimonialis.
- Item, in Littera nunquam dicitur, quod sit meritorius, nec etiam Apostolus hoc dicit, sed tantum dicit, quod non peccat virgo si nubit : ergo videtur, quod non habeat meritum.
Responsio. Dicendum, quod sicut procedunt obiectiones, omnia ista quandoque possunt esse moventia per intentionem : quia coiens potest moveri intentione boni naturae, vel pietatis, et religionis, vel iustitiae, vel delectatione libidinis simul et naturae, vel bono pietatis simul et naturae.
Sed cum sola libido movet, est ulterius distinguendum : quia aut movet fervens extra honestatem matrimonii et concessionem, et tunc quodammodo adulter est, ut paulo ante patuit. Aut fervet intra metas honestatis et concessionis matrimonii : et tunc veniale dicendum est, ut patet ex verbis Augustini in Littera positis. Similiter cum libido praeit, et natura sequitur, et, ut puto, tunc est gravius peccatum, sed non mortale : aut libido sequitur, et tunc est minus.
His habitis, ad obiecta est respondendum. Quod ergo primo quaeritur, dicendum quod nullum peccatum est quando natura sic movet : et hoc, ut dicit Tullius, ordinat coitum ad honestas nuptias et certos liberos : quia aliter nullus certos liberos recognosceret : sed tamen licet non sit malum, quia non est necessarium, non tantum est malum abstinere a coitu, sicut a cibo. Et hoc duabus rationibus : quarum prima est, quia subsistentia individui est mihi magis necessaria, quam speciei in alio. Secunda autem est : quia non est verum generaliter, quod melius simpliciter sit semper magis eligendum, sed melius mihi quandoque est eligendum et ita est de cibo, et coitu. Omnes autem rationes procedunt ac si dignius et melius simpliciter semper mihi magis faciendum sit.
Et per hoc patet solutio ad primam partem obiectionum.
Ad id autem quod obicitur in contrarium, dicendum quod ex hoc non probatur, quod sit mala, sed potius sequitur, quod non sit hominis propria. Et ita solvit Aristoteles argumentum : quia convenit homini secundum commune, et non secundum proprium, id est, intellectum. Aliter potest dici et melius, quod descensus et delectationes inferiores fiunt duobus modis. Primus est cum ratione ordinante delectationes ipsas : et iste modus non contrariatur bono rationis. Alio modo secundum corruptionem rationis perversae : et iste contrariatur. In coitu autem coniugali est descensus primo modo, non secundo modo.
Ad id quod postea obicitur, dicendum quod intellectualis natura, cuius felicitatem Philosophi laudant, dupliciter consideratur, scilicet secundum se, et secundum suum esse. Si secundum se consideratur : tunc est separata, et etiam actus suae felicitatis est separatus. Si autem non secundum se consideratur : tunc oportet, quod inclinetur ad inferiora, ordinata tamen a ratione : quia aliter esse non habet nisi in inferiori, et secundum multiplicationem illius multiplicatur natura intellectualis, licet non ab eodem multiplicetur : quia inferior natura multiplicatur per generationem, superior autem per creationem : et secundum hoc esse differunt felicitates.
Ad id autem quod ulterius quaeritur dicendum quod primae duae obiectiones non concludunt nisi de malo culpae, sed non de malo poenae, et tale malum poenae est permixtum in coitu matrimonii.
Ad tertium autem dicendum, quod natura non movetur ad id in quo deficit essentialiter, sed saepe movet ad hoc in quo propter unius intensionem actus potentiae, subtrahitur ab actu alterius potentiae : et ita fit hic : quia bonum matrimonii movet ad hoc in quo abstrahitur ab actu alterius boni et potentiae propter vehementiam delectationis.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod si libido sequitur rationem, non est mortale peccatum : si autem libido praevenit et dominatur, tunc est mortale peccatum, sicut probant obiectiones.
Ad primum autem dicendum, quod libido dupliciter dicitur, scilicet improba voluntas contra Deum, quiescens in libidinoso coitu : et de hoc procedit obiectio. Est iterum libido non tam improba voluntas, sed poena improbae concupiscentiae : et haec non est omnino pervertens, sed potius rationem sequens, et ordinem rationis non corrumpens.
Ad aliud dicendum, quod hoc non tenet de libidine quae praevenit rationem.
Ad aliud dicendum, quod Angelus loquitur Tobiae de eo qui est ardentior amator suae coniugis : et de illo verum est, quia Deum a mente sua excludit, quia in illo libido dominatur.
Ad id autem quod ulterius quaeritur, dicendum quod non semper libido movet cum natura : quia sicut dicit Augustinus, libido est placentia boni commutabilis : haec autem non semper movet concumbentem, sed potius bonum aeternum vel naturale quandoque.
Ad obiectum autem dicendum, quod vocat libidinem desiderium delectabilis in venereis : et hoc non dicitur semper libido, nisi nomine extenso : et de hoc verum dicit Avicenna, quia nisi sit desiderabile secundum corpus, corpus non disponetur ad consequendum illud.
Ad aliud dicendum, quod hoc fit ex concupiscentia poenali, non vitiosa, ut dicit Augustinus in libro de Nuptus et concupiscentia. Et ratio huius assignatur in secundo Sententiarum, tractatu de peccato originali.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de lepra nisi ad concupiscentiam poenae, quia haec est necessaria : sed concupiscentia culpae non est necessaria : et ideo non est simile ad illud quod pro simili est inductum.
Ad ultimum videtur mihi esse concedendum propter primas obiectiones, quod sit actus meritorius : licet quidam aliter sentiant, de quibus modo non est curandum.
Ad id autem quod obicitur in contrarium, dicendum quod sicut supra dictum est, hoc dicitur ratione adiuncti, et non ratione actus, quod sit impedimentum : quia si secundum se fuisset impedimentum, semper fuisset impedimentum, quod supra ostensum est non esse verum.
Ad ultimum dicendum, quod in Littera non dicitur propter difficultatem illius boni quod concupiscentia nititur excludere, et multae erunt insidiae.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XXII.
An praegnantibus sit reddendum debitum ?
Deinde quaeritur de illo verbo Hieronymi, ibi, D, ante finem : Imitentur saltem pecudes, etc.
Videtur enim hoc esse irrationabile : quia
- Matrimonium est ad medicinam, ut iam habitum est : sed medicina maxime est necessaria tempore maximae infirmitatis : ergo matrimonium tempore maximae concupiscentiae : sed hoc est tempore impraegnationis, ut dicunt Philosophi : ergo tunc maxime debet ei reddi debitum. Dicunt enim Philosophi, quod tunc embrya incipiunt tangere nervos, et titillando excitant concupiscentiam : et ideo femina numquam tantum desiderat coitum, sicut quando est impraegnata : videtur ergo male dicere in Littera.
- Item, non perduntur propter hoc infantes : quia conceptu facto, dicunt Philosophi, quod clauditur orificium interius matricis, quod etiam acus non posset ingredi : ergo tunc non est periculum de effusione : ergo videtur, quod non ex coitu perduntur infantes.
- Item, non videtur simile : quia homo propter cibi delectationem et abundantiam plus caeteris animalibus appetit coitum : cum igitur matrimonium sit medicina eius, videtur quod omni tempore possit et debeat coire : ergo non est simile de hoc quod inducit.
- Item, alia animalia habent coniunctionem ad alias feminas suae speciei : homo autem non : ergo videtur, quod nihil sit simile.
Ad hoc autem dicendum videtur, sicut dicit Avicenna in libro suo de Naturalibus, quod motus matricis causatur ex delectatione in coitu, propter quod etiam Pythagoras opinatus est matricem esse animal : motus autem et delectatio simul faciunt matricis dilatationem et apertionem : et tunc frequenter effunduntur semina et embrya concepta. Et hoc modo loquitur Hieronymus.
Ad primum dicendum, quod ideo tunc propter timorem magni periculi se fraenare debet : si tamen utatur coitu, non peccat mortaliter.
Ad secundum dicendum, quod in veritate clauditur : sed tamen propter motum ex delectatione provenientem iterum aperitur, et praecipue ante primos quatuor menses, antequam embrya radicentur.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est : sed tamen ideo rationabile est ut se temperet tunc a cibo et coitu : regnum enim caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
Ad ultimum dicendum, quod ideo homo habet rationem : quod faciat quae alia non faciunt animalia : et ad hoc hortatur, non praecipit beatus Hieronymus.
G. De indulgentia Apostoli quomodo sit accipienda ?
ARTICULUS XXIII.
An sit mortale peccatum tempore orationum statuto petere debitum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, circa medium : Si tamen non ita sit nimius ut impediat, etc.
- Ex hoc enim videtur, quod mortale peccatum sit tempore orationum constituto expetere debitum.
- Et hoc etiam videtur per illud Apostoli, I ad Corinth. VII, 5 : Nolite fraudare invicem, etc. : et est finis orationis.
Item, Exod. XXIX, 15 : Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris. Ita dixit Moyses quando lex danda erat : ergo multo magis erit hoc servandum in Novo Testamento.
Item, Genes. VI, 18 et VII, 7, divisim ab uxoribus Noe et filii eius praecipiuntur intrare in arcam. Ergo cum Deus non praecipiat nisi rectum et iustum, videtur quod faciens contrarium, peccet mortaliter : tempore ergo luctus et sacro non est reddendum debitum.
Item, Ioel, II, 16 : Egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.
Item, II Reg, XI, 11 : Dominus meus Ioab, et servi domini mei super faciem terrae manent, et ego… dormiam cum uxore mea ? Ita dixit Urias ad David. Ergo videtur, quod tempore luctus et sacro abstinendum sit.
- Item, per rationem probatur idem : simul enim in actu non potest esse spiritus et caro : sed tempore orationis debet esse in actu summo spiritus : ergo tunc vacandum est ab opere carnali. Quod autem tunc in actu debeat esse spiritus, probatur, Ioan. IV, 23, ubi dicitur : Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate.
Item, Hieronymus dicit, quod tempore orationis abstinendum est etiam a licitis, ut facilius gratia impetretur. Ergo videtur, quod illis temporibus sit mortale peccatum contra facere.
In contrarium huius est, quod
- Circumstantia nulla facit peccatum veniale esse mortale : sed cognoscere uxorem propter infirmitatem, est veniale : ergo videtur, quod ex circumstantia non fiat mortale : sed tempus est circumstantia : ergo ex illo non fiet mortale peccatum, quod alias est veniale.
- Item, qui tenetur sine termino, statim debet solvere : sed coniugati sibi invicem tenentur sine termino : ergo statim solvere debent : ergo si petat in tempore sacro, tenetur solvere.
- Item, matrimonium est in medicinam : sed medicina debemus uti omni tempore morbi : ergo et in matrimonio : sit ergo instans morbus concupiscentiae tempore orationum constituto : ergo tunc debeo uti medicina.
Responsio. Dicendum videtur, quod incongruum est uti commixtione carnali tempore orationum constituto : sed non est mortale peccatum debitum exigere. Si autem probabiliter timeatur peior casus, si non reddatur, dico quod alter coniugum tunc tenetur reddere, et facit hoc sine peccato, sed exigens peccat venialiter.
Ad id autem quod dicit in Littera, dicendum est, quod non intendit excipere a veniali peccato, sed potius ab indulgentia concessionis. Vel potest dici melius, quod notat nimium quando fervet ultra concessionem et honestatem matrimonii, qui nec eam curat, nec matrimonii honestatem, de quo supra dictum est, quod adulter est ardentior amator suae coniugis.
Ad aliud dicendum, quod vis facienda est in verbis Apostoli : quia cum pondere dicta sunt : unde ipse per hoc quod dicit, forte et ex consensu, innuit quod potest esse talis instantia petendi debitum in altero coniugum, quod etiam tunc reddendum est. Quod etiam forte dicitur fieri, innuitur quod aliquid potest esse quare non fiat. Similiter quod ex consensu fit, si alter non consentit, fieri non debet.
Ad omnia alia quae per auctoritates adducta sunt, dicendum quod nihil amplius probant, nisi quod tunc reddere in coniugio est veniale peccatum et exigere, et neutrum mortale. Nec Deus praecepit Noe divisim intrare, sed potius ostendit quod congruum esset.
Ad id autem quod obicitur per rationem, dicendum quod simul orare et coire non possunt coniugati, nec ad hoc tenentur : sed post coitum et ante possunt orare, quia non semper possunt coire. Infra autem habebitur in Littera quae tempora orationi sint constituta.
ARTICULUS XXIV.
An in propria coniuge potest esse usus contra naturam ? Et : An coeuntem contra usum debitum contingit peccare mortaliter ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, circa medium : Nec immutetur in eum usum qui est contra naturam, etc.
Videtur enim, quod nullus usus contra naturam sit in coniuge propria.
- Illo enim uti quod in usum factum est, non est contra naturam : sed mulier in usum et adiutorium viri facta est : ergo ea uti non est contra naturam.
Si dicas forte, quod perversio modi coeundi est contra naturam. Contra : Dummodo coeat in vase debito nullus usus vel modus coeundi videtur esse determinatus : ergo nullus modus coeundi erit magis contra naturam, quam alius.
- Item, membra ad coitum pertinentia sibi proportionata : sunt ergo dummodo illa servetur proportio, non erit vis in alia dispositione corporis : si ergo vir sit subtus, vel supra, sive stando, sive iacendo, vel sedendo, sive a posteriori, sive ab anteriori coniunctus, non refertur, ut videtur.
- Item, in quibusdam per accidens impeditur communis modus : quia propter grossitiem ventrum ventre ad ventrem coniungi non possunt, et bene coniungerentur si mulier retrorsum contra virum incurvata disponeretur : cum igitur illi propter pinguedinem debitum in alterius corpore non amiserint, videtur quod sine peccato hoc modo coniungi possunt.
- Similiter, contingit quandoque apostemari ventrem mulieris vel esse praegnantem, ita quod anterius non est applicabilis viro : et tunc est eadem obiectio quae prius : videtur ergo, quod nullus illorum usuum sit contra naturam.
Ulterius quaeritur, utrum sic coeuntem praeter communem modum semper contingat peccare mortaliter ?
Videtur autem, quod sic : quia
- Immutat naturalem usum : hoc autem Apostolus, ad Roman. I, 26, vocat passiones ignominiae. Et tali nomine non censentur nisi mortaliter peccantes : ergo videtur, quod sit mortale peccatum.
- Item, in Littera videtur excipere istud a veniali peccato : ergo relinquitur ex Littera, quod sit mortale. Dicit enim, quod nuptiae sunt deprecatrices concubitus, qui non fit causa generandi, nisi mutetur in usum contra naturam : ergo a destructione consequentis, si mutetur in eum usum qui est contra naturam, nuptiae non erunt deprecatrices : ergo talis concubitus non est veniale : ergo relinquitur, quod sit mortale.
- Item, Aristoteles dicit, quod omni animali formatum est corpus ad coeundum : sicut camelo virga retrorsum disponitur, et ideo a posteriori coit : et quibusdam anterius disponitur, et feminis retro, et illa coeunt saliendo per ascensiones. Sed idem Aristoteles dicit, quod vulva feminae disponitur ante : dicit enim, quod omnes feminae animalium mingunt retrorsum praeter feminam hominis : et constat, quod hoc est propter vulvae dispositionem. Idem etiam dicit, quod virga viri radicatur super nervum cruris : ergo et vulva feminae disponitur ab ante, et virga viri : ergo secundum hoc applicabiles sunt anterius : ergo si aliter applicantur, mutatur modus naturae : sed mutare modum naturalem in innaturalem, est mortale peccatum : ergo omnis modus coeundi praeter illum quo mulier iacet in dorso, et vir incumbens ei iacet in ventre, mortale peccatum est.
Responsio. Dicendum, quod huiusmodi turpes quaestiones numquam tractari deberent nisi ad illa cogerent monstra, quae his temporibus in confessione audiuntur.
Videtur autem dicendum, quod nihil eorum quae facit maritus cum uxore servato debito corpore seu vase, est secundum se mortale peccatum : sed potest esse signum concupiscentiae mortalis, quando scilicet non sufficit eis modus quem natura determinat per membrorum dispositionem, et ineunt modos brutorum animalium. Ut ergo melius intelligatur modus naturalis, et corruptio ab eo, notandum quod propter hoc quod secundum Aristotelem, solus homo est longi et lati corporis, et quod membrum virile super nervum cruris est fundatum, et membrum mulieris in fine ventris, docet natura quod debitus modus est ut mulier in dorso, vir autem in ventre incumbat ei, sicut probatum est per rationem naturalem ultimo inductam : et hoc modo facilius quam alio concipiunt mulieres, nisi impediatur per accidens. Deviatio autem ab illo minor est lateralis concubitus, et maior sedentis, et maior illo stantium, et maxima qui est retrorsum modo iumentorum. Et ideo quidam hunc ultimum dixerunt esse peccatum mortale, quod tamen mihi non placuit, ut alibi patuit.
His habitis, dicendum ad primum, quod naturale peccatum dicitur dupliciter, scilicet maius, et minus. Magis innaturale est, quando non expletur actus instrumentis ad hoc formatis a natura. Minus autem innaturale est, quando expletur actus qui non servat naturae modum qui accipitur a membrorum naturali dispositione.
Ad hoc quod obicitur de proportione, dicendum quod licet proportio instrumentorum servetur, tamen non servatur proportio modi dispositionis.
Ad alia duo dicendum, quod in tali casu bene licet : quia aliter convenire non possunt.
Ad id autem quod ulterius quaeritur, dico quod non est secundum se peccatum mortale.
Ad obiectum contra, dicendum quod loquitur Apostolus de innaturali qui est non servatis vasis debitis.
Similiter dicendum, quod Littera hic loquitur de tali modo.
Ad ultimum dicendum, quod ex hoc non probatur modus innaturalis nisi minori modo : et ille non est mortale peccatum in coniuge, ut mihi videtur.
ARTICULUS XXV.
An coitus procedens ultra necessitatem, sit mortale peccatum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, G, circa medium : Ille vero qui ultra necessitatem progreditur, etc.
Videtur enim hoc falsum : quod enim libidini obsequitur, mox nominatum coniunctum est malo : et tale est peccatum mortale : ergo etiam talis actus est peccatum mortale.
Quod si dicatur, Littera est in contrarium, quae dicit, quod honestas nuptiarum huius actus est deprecatrix : quod non esset, si esset mortale peccatum.
Responsio. Dicendum, quod non est mortale peccatum.
Ad obiectum dicendum, quod non obsequitur libidini sicut fini, sed sicut infirmitati. Et obiectio procedit ac si obsequeretur ei sicut fini. Ut autem hoc intelligatur, sciendum quod infirmitati obsequitur, qui tentatione potius cogitur quam hoc velit : sed libidini obsequitur, qui more peccatoris sibi talia quaerit et procurat : propter quod dicitur in VIII Ethicorum, quod fornicator vituperabilior est incontinente : et vocat fornicatorem qui venerea quaerit more fornicum, et incontinentem qui trahitur tentatione infirmitatis.
ARTICULUS XXVI.
Quae sunt illa quae Apostolus secundum veniam concessit ?
Deinde quaeritur, de hoc quod dicit, ibi, G, post medium : Quid est quod secundum veniam concedit Apostolus, etc.
Videtur enim, quod huiusmodi concessio sit permissio mali :
- Permissiones autem corriguntur, ne fiant in Novo Testamento, ut patet Matth. V, 31 et XIX, 7. Ergo videtur, quod hic Apostolus veniam concedere non debuit.
- Item, summae perfectioni non competit permissio : sed Novum Testamentum est summae perfectionis : ergo non fit in eo aliqua permissio.
- Item, secundum doctrinam Novi Testamenti est iudicium : ergo quod concessum est in Novo Testamento non iudicabitur : sed matrimonium est concessum, ut dicitur in Littera : ergo non iudicabitur, quod falsum est.
Responsio. Quidam dixerunt, quod permissio mortalis fuit in Veteri Testamento in libello repudii, et permissio venialis in Novo in coitu qui fit causa libidinis explendae. Sed hoc non videtur competere.
De libello quidem repudii infra erit quaestio.
Sed his quae non supra distincta sunt inter concessionem et permissionem suppositis, hic dicendum quod non est in Novo Testamento permissio mali per se, sed per accidens, hoc est, dicere, quod conceditur aliquid in Novo Testamento, cui plura bona adiuncta sunt : et potest incidere sibi malum, et propter malum quod potest se illo immiscere, non revocatur : et tale quidem est coitus, cui adiuncta sunt bona matrimonii et potest immiscere se libido, et propter illam non revocatur concessio. Et ideo patet, quod obiectiones bene concludunt de per se malo, sed de malo adiuncto ei quod bonum est, et causa plurium bonorum, non concludunt : quia magis sunt illa bona, quam istud sit malum.
Et per hoc patet solutio ad totum.
H. Quod non omnis delectatio carnis peccatum est.
ARTICULUS XXVII.
An omnis coitus sit vitium vel peccatum ? et : Unde habet illud peccatum vel vitium ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H : Sed forte aliquis dicet, omnem carnis concupiscentiam, etc.
Videtur enim hoc esse verum :
- Omne enim quod in passionibus est excellentissime, semper est vitium et peccatum : sed omnis coitus est huiusmodi : ergo omnis coitus est vitium et peccatum. Probatur autem prima ex ratione virtutis ethicae, quae in passionibus est circa medium quoad nos. Secunda autem per se patet.
- Item, omne quod actu avertit a conversione ad immutabile bonum, est ad minus veniale peccatum : talis autem est omnis coitus : ergo ipse est ad minus veniale peccatum.
- Item, omnis actus frustratus fine essentiali et naturali, vanus et malus est : sed omnis concubitus qui fit causa delectationis, est huiusmodi : ergo omnis talis est vanus et malus : ergo est peccatum. Probatur secunda per hoc, quod finis naturalis concubitus est procreatio prolis : quia ad hoc invenit eum natura, et ad hoc taliter formavit organa. Prima patet per se : quia malum nihil est nisi finis perficientis privatio.
- Item, animalia bruta videmus non moveri ad coitum nisi causa prolis procurandae : cum igitur ratio sit in homine quae magis regere debet vires inferiores in homine quam regantur in bruto, videtur quod homo tenetur ad idem vel ad plus : ergo peccat quotiescumque coit nisi cum intentione generandi.
Responsio. Dicendum ad hoc, quod non omnis carnalis concubitus est peccatum.
Ad primum autem dicendum, quod actus non dicitur esse in medio ratione delectationis, sed ratione circumstantiarum, scilicet quando coire debet, et ubi, et cum qua, et qualiter, et huiusmodi : et ideo obiectio et probatio primae propositionis fundatur super perversam expositionem verborum Aristotelis.
Ad aliud dicendum, quod non avertit rationem praeambulam actui, sed tantum concomitantem, ut supra saepius dictum est.
Ad aliud dicendum, quod iste actus non semper fine frustratur : quia habet finem medicinae, et fidei thori, et sacramenti, quia horret separationem.
Ad probationem dicendum, quod iste actus est naturae et hominis, et secundum quod est matrimonii actus, magis accipitur ut hominis actus, quam ut naturae : et ideo sufficit ei finis hominis. Obiectio autem procedit ac si sit naturae tantum.
Ad aliud dicendum, quod hoc contingit in quibusdam brutis (ut dicit Aristoteles) propter cibi parvitatem : unde etiam quando plus accipiunt de cibo, nisi infirmentur, tunc incipiunt saepe saltare : et ideo etiam homo propter cibi abundantiam plus appetit quam alia. Vel dicendum, quod homo mollioris est complexionis quam alia, et ideo citius immutatur desideriis : propter quod etiam loquitur, ut dicit Avicenna : et ideo constituitur ei medicina illorum desideriorum in sacramento matrimonii.
I. Determinat auctoritatem.
ARTICULUS XXVIII.
An cognoscens uxorem suam aliquo casu sit repellendus ab Ecclesia ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, I, post initium : Hoc autem quoties fit, ab ingressu Ecclesiae est abstinendum, etc.
Hoc enim videtur esse falsum : quia
- Non ejicit Ecclesia nisi excommunicatos : tales autem non sunt excommunicati : ergo videtur, quod non oportet ab ingressu Ecclesiae temperare.
- Item, praeter excommunicationem non videmus ab Ecclesia nisi solemniter poenitentes ejici : solemnis autem poenitentia non fit nisi pro crimine quo quis totam urbem commovit, sicut supra in tractatu de poenitentia habitum est : cum igitur illud non sit nisi veniale peccatum, non videtur quod ab Ecclesiae ingressu in isto casu sit temperandum.
- Item, sicut dicit Dionysius in Ecclesiastica hierarchia, in theoria sanctae synaxeos, id est, communionis, quinque genera hominum ab Ecclesia tempore communionis per diaconum in primitiva Ecclesia ejiciebantur, scilicet infideles, catechumeni, energumeni, de novo conversi, et solemniter poenitentes : sed isti in nullo illorum ordinum sunt : ergo ab ingressu Ecclesiae propter actum matrimonii et usum non oportet temperare.
- Item, supra habuimus in Littera ex verbis Augustini, quod hoc quod coniuges utuntur se praeter intentionem creandorum liberorum, ponendum in eis pro quibus quotidie dicimus : Dimitte nobis debita nostra : ergo reputatur inter quotidiana et levissima peccata : sed propter illa numquam oportet ab ingressu Ecclesiae temperare : ergo videtur falsum dicere in Littera.
- Item, dicit Gregorius, quod spiritualia peccata maioris sunt ponderis quam carnalia : ergo et venialia in illis maioris sunt ponderis, quam venialia in istis : ergo pro motu irae vel superbiae magis est temperandum ab ingressu Ecclesiae, quam pro tali actu usus matrimonii.
Responsio. Dicendum, quod istud dictum est non propter magnitudinem reatus ostendendam, sed ad demonstrandam incongruentiam actus concumbendi ad spiritualia intelligenda et videnda quae tractantur in locis sacris in obsequiis divinis et sacramentis : quia contemplatio divinorum esse non potest, nisi spiritu ascendente super corpus : et in coitu sub carne quasi suffocatus iacet spiritus. Nec est dictum ut ita servetur, sed potius ut moveantur carni servientes, ut humiliter se tunc retrahant a sacris locis, sed non sunt redarguendi si non fecerint.
Ad primum ergo dicendum, quod excommunicatio ejicit a loco sacro etiam invitum : sed hic tantum ostenditur incongruitas delectationis carnis ad contemplationem sacrorum, ut homo tunc humiliter seipsum retrahat.
Per idem patet solutio ad tria sequentia.
Ad ultimum dicendum, quod licet sint reatus maioris spiritualia quam corporalia, tamen non ita suffocant spiritum per impetum delectationis, sed remanent in vigore suo, et non habent verecundiam adiunctam : sed coitus totum enervat spiritum, ut dictum est : et ideo tunc debet se homo retrahere a contuitu divinorum.
Qualiter autem se debeat habere in communicando, in sequenti distinctione propriam habebit disputationem, licet hic quaedam ad hoc valentia in Littera dicantur.
