Distinctio I — Livre IV — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre IV
DISTINCTIO I
De sacramentis genere.
A. De Sacramentis.
ARTICULUS I.
An sacramentum sit necessarium ?
Incidunt autem quaestiones ante Litteram quatuor, scilicet an sacramentum sit ?
Et, de differentia gratiae sacramentalis ad gratiam quae est in virtutibus et donis.
Tertio, quot numero sint sacramenta ?
Quarto, de ordine ipsorum ad invicem.
Ad primum autem horum proceditur sic :
- Nihil superfluum est in natura : ergo multo minus in gratia : sed per virtutes et dona sufficienter curatur homo a peccato, et adiuvatur ad bonum : ergo superflua sunt sacramenta : ergo non sunt, quia superfluum non est in gratia. Prima constat. Media probatur ex hoc quod quodlibet peccatum expellitur per sibi optatam virtutem, et quaelibet virtus ordinatur in bonum sui actus.
- Item, non est de ordine sapientiae quod fortius iuvetur ab infirmiori : corporalia autem elementa in quibus omne sacramentum consistit, infirmiora sunt anima hominis et inferiora : ergo videtur, quod sacramentum esse non debeat.
- Item, aut debilior ostenditur artifex aut instrumentum suum, qui quandoque curavit uno instrumento morbum aliquem, et postea eget duobus : sed quandoque curavit Deus fide sola morbum, ut habebimus in sequenti distinctione, modo autem curat fide et sacramentis : ergo vel ipse vel fides debilior est, quod cum falsum sit, videtur quod non sit necessarium sacramentum.
- Item, Philosophus in libro XVI Animalium : Si non tangit, non agit, et non sequitur alteratio : sed elementum corporale in quo omne sacramentum confertur, ut habebimus in Littera, animam non tangit : ergo in ipsam non agit, et non sequitur alteratio sanitatis in anima : ergo sacramentum est inutile.
Sed si forte tu dicas, quod haec ratio non valet nisi de his quae sunt causa salutis, et non de his quae sunt signa : quia spirituale bene significatur corporalibus : licet illa ratio probat, quod non posset curari in ipso. Contra : Dicit Magister Hugo in parte octava libri de Sacramentis, quod illa sacramenta quae sunt signa tantum, non sunt sacramenta nisi in quantum significant illa qua sunt causa gratiae : si ergo necessarium sit causans, necessarium erit signans : sed necessarium est causans, ut probatum est : ergo necessarium erit signans : et sic omnino necessarium erit sacramentum, ut videtur.
- Item, sacramentum videtur esse ritus idololatriae, et quasi imitamur in eis athletas Gentilium : quia dicit Apostolus, ad Galat. IV, 9 : Quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis ?
Sed contra : In medicina corporum non est idem modus regendi sanum, et curandi infirmum : ergo nec in medicina spirituali idem modus erit. Constat autem, quod per virtutes et dona regitur sanus : quia si homo non peccasset, ipse haberet virtutes et dona : ergo non per illa debet curari, sed per alia : et haec sunt sacramenta : ergo sacramenta sunt necessaria.
Solutio. Dicendum, quod sacramenta sunt, et necessaria sunt ad salutem, sine quibus a tempore morbi nulla fuit salus.
Ad primum ergo dicendum, quod per virtutes et dona quantum est de se, non substantialiter curatur morbus. Duo enim sunt quae exiguntur in medicina curante morbum : ut per contrarietatem morbum expellat, et hoc solum habent virtutes et dona : et ut leniendo dolorem quasi ungendo et fovendo naturam animae sanet, et hoc per se habent sacramenta, in quibus ungit sanguis Christi et operatur. Et haec solutio est vera.
Aliter dicunt quidam, quod multa medicamina ad idem non superfluunt : quia citius sanitas per multa quam per pauca acquiritur. Sed licet hoc verum sit, non tamen virtutes et dona sunt substantialiter ordinata contra morbum peccati : quia etiam haberentur si non esset peccatum : et ideo quod sanant eum quandoque, hoc est per accidens, scilicet quia inveniunt eum in subiecto.
Vel dicatur ad haec verius : et tunc solvitur totum, quod est solutio morbi a parte nostra : et haec fit per gratiam quae est in virtutibus et donis, per quae nos meremur sanitatem mentis, per peccatum perditam.
Et solutio alia est per virtutem Passionis Christi, sine qua nullum meritum nostrum aliquid valet, sicut habitum est in tertio libro Sententiarum : et haec solutio morbi fit in sacramentis, in quibus Christi Passio operatur.
Ad aliud dubium dicendum, quod de ordine sapientiae est, ut per humilitatem resurgat superbus. Et nisi natura superior se iniuste superiori se opposuisset, non inferiori sublevaretur : sed quia opposuit se et subiecit seipsam, ideo ordinatissimum fuit ut per inferiorem se resurgeret.
Ad aliud dicendum, quod numquam fides sine sacramento legis nove salutem operata est : sed tantum intererat, quod sanabat antiquitus sacramentum in fide exspectantium, et modo in opere exercitantium.
Alii dicunt aliter, scilicet quod si valuit quandoque fides sola ad iustificationem, hoc fuit per se : quod autem modo non sola facit, hoc est per accidens, scilicet gratia status : et non est ex hoc infirmior : sicut praeceptum sufficit alicui ad salutem sine voto consiliorum : si autem votum supervenerit, non sufficit : et tamen propter hoc non est debilior obedientia in praeceptis quam primum fuit : sed hoc est propter alium statum fidelis.
Ad aliud dicendum, quod sacramentum tangit : et ideo sequitur alteratio in anima : tangit enim in quantum est signum et causa. In sacramento enim non est visibile elementum tantum : sed sanctificatio coniuncta, cuius virtus per fidem pertingit in anima : et ideo alterat et sanat eam. Et hoc infra magis patebit in Littera, cum quaeretur : Quid sit sacramentum ?
Ad aliud dicendum, quod in sacramentis nullus est ritus athletarum idololatriae : quia illi convertebant se ad elementa, credendo eis inesse numen ex natura sua. Et ideo diversimode : quia quidam virtutes naturales in elementis, et elementa deos putabant : et cuilibet actui naturae constituerunt proprium deum, sicut dixit Varro : et stellas deos vocabant. Alii dicebant animam mundi diffusam in toto orbe, et praecipue animam quae est virtus intelligentiae quam ponebant in decimo ordine, qui est sub sphaera lunae. Et ideo dicit Apostolus : Quomodo convertimini iterum ad infirma, quoad primum, et egena elementa, quoad secundum : quia nec virtutem habent ex se, ut « dii » dicantur : nec animae sunt in eis, ut sic dicantur « egeni ». Sed nostra elementa sunt virtuosa et ditia : virtuosa, quia Passio Christi operatur in eis : ditia vero, quia continent gratiam quam figurant : et ideo salubre est converti ad ipsa.
ARTICULUS I.
An sint septem sacramenta, vel plura ? et, an sacramenta substantialem ordinem habeant ad venialem ?
Secundo quaeritur de numero sacramentorum.
Videtur enim, quod non sit nisi unum solum necessarium : quia
- Baptismus delet totum morbum, delet enim quidquid invenit : hoc autem est totus morbus : ergo non est necessaria medicina amplior, ut videtur.
- Item, in Eucharistia tota gratiae plenitudo continetur, et ipse gratiae auctor : ergo videtur, quod sola Eucharistia sufficiat.
- Item, videtur, quod non debeant esse nisi duo : quia non sunt nisi duae species morbi, scilicet naturale peccatum, de quo dicit Psalmista, Psal. L, 7 : Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, etc. Et personale de quo dicit idem : Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Ergo videtur, quod non debent esse nisi duae species medicinae : ergo non debent esse sacramenta, nisi baptismus, et poenitentia.
- Item, dicit Hieronymus, quod secunda tabula post naufragium est poenitentia : naufragium autem illud est periculum fractae navis gratiae baptismalis : ergo ante hoc non fuit navis salvans nisi baptismus a periculo amissae innocentiae primae in Adam : ergo non nisi duo sacramenta sunt necessaria.
- Videtur autem, quod sint tria. Sacramentum enim instituitur propter morbum : morbus autem non habet remedium nisi duobus modis, scilicet quia turpitudo quae curari non potest, excipitur honestate aliqua et excusatur : et quia medela contra morbum ponitur. Primum autem sufficienter fit per matrimonium : secundum per baptismum et poenitentiam. Ergo non videntur esse necessaria nisi tria sacramenta.
- Item, tres vires sunt in homine laeso, scilicet rationalis, concupiscibilis, et irascibilis : ergo tribus triplex tantum apponenda est medicina : ergo non erunt nisi tria sacramenta, ut videtur.
- Videtur iterum, quod debeant esse quatuor : quia omne sacramentum debet esse sacramentum Ecclesiae : ergo debet in manu ministrorum esse : ergo necessarium est ad hoc sacramentum quod constituat ministrum : et hoc est ordo. Et insuper triplex est morbus, scilicet duplicis culpae, naturalis, et personalis, et poenae quae relinquitur ex utroque.
- Item, tres sunt status sub ministris Ecclesiae, scilicet intrantes, viventes, et exeuntes : ad ministrum autem consummandum exigitur ordo : sed intrantes accipiunt baptismum : viventes, quia vita haec polluta est, indigent poenitentia : sed exeuntes unctione extrema : ergo non sunt necessaria sacramenta nisi ista quatuor, ut videtur.
- Adhuc videtur, quod debent esse quinque : cura enim animae est ad similitudinem curae corporalis : in corpore antem cura multiplicatur secundum species morbi, et secundum nocumenta quae intulit morbus : ut deperditionem curat sapiens medicus per restaurativa humiditatis, debilitatem autem per confortantia, et morbum per expulsiva morbi. Cum igitur sint in anima tres species morbi, scilicet naturalis, actualis mortalis, et actualis venialis : et duo damna illata, scilicet deperditio et consumptio naturalis boni in simplicitate animae vel spiritualitate, et debilitas standi vel resurgendi : videtur, quod contra ista quinque tantum debent ordinari quinque sacramenta.
- Adhuc videtur debere esse sex : quodlibet enim genus morbi suam poenam habet, et damnum adiunctum : cum ergo sit triplex culpa (ut dictum est) erit triplex poena illi coniuncta. Cum igitur sacramentum sit inventum, ut excludatur totus morbus in culpa et poena videtur, quod tria debent esse contra culpam, et tria contra poenam.
Item, creationi debet respondere secundum numerum recreatio : creatio autem fuit in sex diebus : ergo in sex sacramentis tota consistere debet salus recreationis.
- Quod autem debeant esse plura sacramenta quam septem, videtur ex hoc quod sacramentum est causa et signum gratiae : sed aqua benedicta causat, et signat gratiam : ergo est sacramentum.
Eadem obiectio est de benedictione pontificali, in qua remittuntur venialia : ergo est sacramentum.
- Item, obicitur fortius. In veteribus sacramentis fuit materia aqua in aspersione. Item, oleum in multis sacrificis. Item, fuerunt ibi carnes et sanguis in sacrificis. Cum ergo illa sacramenta sint signa nostrorum sacramentorum, videtur quod alia debemus habere, in quibus materiale elementum sit caro et sanguis : et haec non habemus : ergo sumus minuti in sacramentis.
Ulterius ad intelligentiam quaestionis quaeritur : Utrum aliquod sacramentum substantialem ordinem habeat contra veniale ?
Videtur, quod sic : quia
- Est morbus : ergo recipit medicinam : ergo summe sapiens medicus paravit eam : ergo aliquod sacramentum substantialiter ordinatur contra veniale.
- Item, dicit Iacobus : Oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus : et si in peccatis sit, remittentur ei : haec autem non sunt nisi venialia quae adhaeserunt ei, ut videtur : ergo illud est ordinandum contra venialia. Et hoc concedunt quidam.
Sed contra :
- Venialia sunt in tota vita : ergo in tota vita debet habere, remedium, et non in morte tantum : vel insufficiens est medicus.
- Item, eadem ratione dicitur Eucharistia valere contra venialia, sicut unctio extrema.
- Item, quod curat maius, curat et minus : ergo poenitentia valet contra veniale et mortale.
- Item, infra, in tractatu de Poenitentia, Magister specialem facit tractatum de confessione et satisfactione venialium : ergo videtur, quod haec sit contra veniale ordinata, sicut et unctio extrema.
- Item, si aliqua res curatur aequaliter a pluribus causis divisis, nulla illarum erit substantialiter ordinata contra id : sed veniale a pluribus sacramentis divisim curatur : ergo a nullo sicut substantiali medicina contra se ordinata.
Solutio. Sine praeiudicio hoc ultimum videtur mihi esse concedendum, quod nullum sacramentum secundum se ordinatur contra veniale.
Divisio autem sacramenti multipliciter accipitur a Magistris, sicut patebit infra in principio secundae distinctionis. Sed mihi videtur hic, quod si vera deberet tradi divisio, quod oporteret eam sumi penes multiplicationem eorum quae substantialia sunt sacramento : haec autem sunt causa, et signum. Unde penes divisionem causae dabimus unam, et penes divisionem signi dabimus alteram.
Supponitur igitur id quod infra probandum est in quarto articulo quaestionis, quod omnis gratia sacramentalis ordinatur contra morbum peccati. Item supponitur, quod omne sacramentum Ecclesiae confert gratiam aliquam contra morbum, sicut est matrimonium. Tunc dico, quod morbus est, aut secundum culpam, aut secundum poenam relictam quidem ex culpa, licet etiam ordinantem ad culpam, sicut est pronitas concupiscentiae. Culpa autem est duplex, scilicet originalis, et personalis mortalis. Pronitas autem peccandi duplex, scilicet secundum hoc quod pronitas est, quia sic inducit pugnam : vel secundum effectum quem inducit ex frequentia inclinationis in malum : et haec est duplex tantum, scilicet deperditio spiritualis boni in anima, ita quod indigeat restauratione, et inhabilitas membrorum organicorum, ad hoc quod moveantur ab anima in bonum, et inhabilitas animae ad movendum : et haec est quaedam reliquia peccati inducens languorem in anima movente, et corpore moto ad bonum per omnem eumdem modum, sicut videmus incendium innaturalis caloris facere in corpore : hoc enim consumit humidum quod est radix vitae, et stolida facit membra, et virtutes membris affixas debilitat, et aufert a membris flexibilitatem, et a virtutibus facilitatem movendi. Pronitas autem quae facit pugnam, iterum habet duas considerationes : secundum id quod corrupta tantum : vel secundum id quod corrupta et infecta in delectationibus, secundum concupiscentiam quae est in generativa.
Dicimus ergo, quod remedia multiplicantur secundum ista vulnera. Morbus enim peccati aut est naturalis : et sic contra eum substantialiter est Baptismus per gratiam contentam et causatam. Aut est personalis mortalis, et tunc habet duplex remedium, scilicet ex parte clavium Ecclesiae, facientium per meritum Christi taxabilem et proportionatam poenam, et ideo est Ordo qui ad hoc datur, ut sit potestas ligandi atque solvendi in Ecclesia : aut commutandi aeternam poenam in temporalem per totius culpae remissionem, et ad hoc est Poenitentia. Morbus autem concupiscentiae secundum quod inducit pugnam ex corruptione communi, contra se remedium habet Confirmationem : secundum autem quod suffocat ex corruptione simul et infectione, contra se oppositum remedium habet Matrimonium. Effectus autem vel potius defectus relictus ex continuitate pugnandi, is quidem qui est deperditio boni spiritualis in anima quod erat quasi humidum et fomentum sive radix vitae, contra se remedium habet Eucharistiam, quae restaurat deperditum per cibum saginativum spiritualem. Reliquiae autem quasi immobilitantes, membra, et virtutes animae moventes, contra se habent Unctionem extremam : et ideo etiam illa datur exeuntibus in remedium animae et corporis : et si non tollit febrem a corpore, tamen alleviat membra ab isto contrarietatis habitu malo et dispositione, prout est impedimentum supervestitionis gloriae in resurrectione : et similiter facit in anima, quia utrumque infirmatur ab altero. Hanc puto esse divisionem propriam sacramenti.
Vel sic : Malum movens aut est in se, aut in altero. Si in altero, tunc non habet remedium nisi repressivum : et ad hoc datur Ordo : quia potestas est ad vindictam malorum, laudem vero bonorum, ut quietam ac tranquillam vitam agamus. Si in se tunc ut prius, vel secundum culpam, vel secundum poenam quae ordinat in culpam : et habebuntur sex alia.
Vel sic : Sacramentum est contra defectum qui est ex peccato : aut ergo contra communem defectum Ecclesiae, aut contra defectum personae. Si primo modo iste defectus est ex mortalitate quae diminuit membra Ecclesiae, et perimitur : aut ergo erit mortalitas corporalis, et contra hanc datur Matrimonium quantum ad principale suum bonum prolis : aut spiritualis mors, et contra hanc datur Ordo in spirituali generatione verbi, et per exhibitionem sacramenti et dispensationem. Si autem est contra defectum personae : aut est a malo, aut contra difficultatem quae est ad bonum. Si primo modo : aut a malo naturali, et tunc est Baptismus : aut a malo personali, et tunc est Poenitentia. Si autem est contra difficultatem quae est in bonum : aut per modum confortantis in pugna, et sic est Confirmatio : aut per modum restaurantis deperditum, et sic est Eucharistia : aut per modum sanantis inflicta occulta, et sic est Unctio externa.
Et aliis modis potest dividi penes signum : nunc autem dabimus divisionem secundum quod sacramentum configurat nos capiti Christo. Sunt autem in Christo patiente et resurgente omnia : quia passio sua operatur in omnibus sacramentis. Dicamus igitur, quod Christus patiendo pro nobis pugnavit fortiter, ipse sacerdos et hostia obtulit semetipsum, sponsus Ecclesiae per mortem et sanguinem, et surrexit oleo gratiae delibutus. Poenitentia ergo trahit vim a Christo patiente et configurat nos ei, Ordo a Christo offerente, et Eucharistia a Christo hostia, Matrimonium a Christo sponsante Ecclesiam sibi in sanguinis arrha, sicut dicitur, Exod. IV, 25 : Sponsus sanguinum tu mihi es : et ideo etiam quia ibi extensus brachia in amoris summi amplexus, quando animam pro ea posuit : et tertio, quia sicut de latere primi Adae dormientis fabricata est Heva, ita de latere morientis et mortui Christi fabricata est Ecclesia, quando duo ex latere eius principalia sacramenta profluxerunt, scilicet sanguis redemptionis, et aqua expiationis. Per Unctionem autem configuramur Christo resurgenti : quia datur exeunti in figura delibationis gloriae futurae, quando tota abscindetur mortalitas ab electis. Infra autem in principio secundae distinctionis ad haec revertemur, et opponemus ad opiniones Magistrorum de numero sacramentorum.
Ad primum ergo dicendum, quod licet baptismus deleat quidquid invenit, non tamen ordinatur substantialiter contra omne genus morbi : et ideo de virtute sua non delet nisi culpam originalem, et reatum sibi annexum. Sed quia Deus non curat in parte, sed in toto, ideo Deus curans in baptismo, curat totum quod invenit. Sacramenta autem inventa sunt ad hoc ut ex substantiali ordine contra peccatum deleant ipsum, et defectus qui sunt ex Christo.
Ad aliud dicendum, quod licet in Eucharistia contineatur Auctor omnis gratiae, non tamen continetur ibi ut causans omnes gratias, sed tantum ut cibus spiritualis causans unam : et ideo alia sunt necessaria.
Ad aliud dicendum, quod vulnus peccati aliud est ab ipso peccato : et sacramenta non sunt tantum contra peccata, sed etiam contra vulnus, ut patet in divisione supra posita.
Ad aliud dicendum, quod Hieronymus non loquitur de tabulis evadendi periculum poenae vel vulnerum, sed tantum de his quae evadunt culpam.
Ad aliud dicendum, quod illa ratio bene procederet si medicina non poneretur nisi contra culpam : sed hoc non est verum, ut iam patuit.
Ad aliud dicendum, quod licet tantum sint tres vires ordinatae ad opus, tamen plures sunt corruptae quam tres : et dato quod essent nisi tres corruptae, non relinqueretur, quod deberent esse tantum tria sacramenta, quia licet tres sint corruptae, tamen plures modi quam tres sunt corruptionis earum.
Ad aliud dicendum, quod poena quae est tertius morbus, exigit plures medicinas, eo quod pluribus modis variatur.
Ad aliud dicendum, quod non accipiuntur sacramenta secundum numerum statuum Ecclesiae : quia medius status qui est viventium permanentium in hac vita, indiget pluribus remedis propter multos modos corruptionis.
Ad aliud dicendum, quod nullum sacramentum ordinatur contra veniale substantialiter : sed oratio, et alia multa, ut aqua benedicta, tunsio pectoris propter multiplicitatem illius peccati : sed plures sunt defectus quam illi qui enumerantur : et non est omnino simile de cura corporis : quia anima in quadam parte est corrupta et infecta, et in quadam parte est incendium contra bonum naturae pugnans : et penes huiusmodi sumitur confirmatio, et matrimonium, quae necessaria sunt praeter quinque enumerata.
Ad aliud quod videtur probare, quod sint sex, dicendum quod penes illam divisionem non accipitur numerus sacramentorum : quia hoc concedimus, quod penes veniale nullum accipitur sacramentum, nec penes poenam eius : et ideo illa ratio non procedit.
Ad illud quod obicitur, quod plura quam septem esse debeant, dicendum quod non debent esse plura : quia aqua benedicta et benedictio et huiusmodi non iustificant ex opere operato, sed potius ex opere operante. Item, non habent specialem formam verborum in qua fiant. Item, non sunt ad hoc instituta. Et haec tria exiguntur in omni sacramento, scilicet ut ex opere operato iustificet, et ex institutione significet, et ex sanctificatione verbi conferat invisibilem gratiam, ut dicit Magister Hugo.
Ad aliud dicendum, quod caro et sanguis non possunt esse materia in nostris sacramentis : quia nec in sacramentis veteris legis significabant sacramentum secundum rem nostri sacramenti, ut nunc habemus ea in re, scilicet in Eucharistia.
Et per hoc patet fere solutio ad sequens : quia concedimus, quod veniale non habet unum sacramentum substantialiter contra se ordinatum.
Ad primum autem dicendum, quod habet medicinam, sed non per se, non propter sui multiplicitatem et quia non est morbus per se : sed in quantum est dispositio ad mortale peccatum.
Ad aliud dicendum, quod hoc est de bene esse quod cadit sub poenitentia, et non de esse, ut infra patebit.
ARTICULUS II.
Quaeritur de ordine sacramentorum.
Tertio quaeritur de ordine sacramentorum.
Videtur autem, quod primum debeat esse Ordo : quia in ipso imprimitur character excellentiae : ergo instituit in gradu altiori quam alia : ergo dignius et prius.
Item, Ordo habet omnia in dispensatione : ergo videtur, quod ipsum sit prius aliis.
Item, habet potestatem ad actum excellentissimum, qui est consecrare corpus Domini : et quod habet actum excellentiorem, est primum : ergo ipsum est primum sacramentum.
Sed videtur, quod Poenitentia : quia ab ipsa incipit Dominus praedicare : ordo autem operis respondet ordini doctrinae : ergo est poenitentia primo suscipienda.
Item, Augustinus dicit, et infra ponitur in Littera, quod nullus novam vitam inchoare potest, nisi poeniteat eum veteris vitae : ergo poenitentia est prior.
Item, si quis adultus ad baptismum venerit, non recipit rem sacramenti sine poenitentia, quia fictus est : ergo ipsa exigitur ante baptismum : ergo et ante alia sacramenta.
Sed adhuc videtur, quod Eucharistia sit prior : quia illud a Sanctis vocatur sacramentum sacramentorum : ergo dignissimum est : ergo praecedit omnia alia.
Item, ipsum continet Auctorem omnis gratiae : sed Auctor gratiae est ante gratiam quamlibet universalem et particularem : ergo ipsum est ante omnia sacramenta : quia omnia alia imprimunt gratias spirituales.
Videtur autem, quod Matrimonium : quia illud ante omnia in paradiso institutum est, ut dicit Magister infra.
Per Magistrum autem probatur, quod Baptismus sit primum, quia ipse primo agit de illo : et probat quod est fundamentum omnium sacramentorum.
Solutio. Ordinanda sunt sacramenta secundum ordinem defectuum contra quos ordinantur, inter quos prius est originalis culpa, et hanc tollit baptismus. Et consequens est pronitas ad malum, quam non tollit baptismus, sed diminuit : et ideo contra hanc ordinatur confirmatio. Ex pugna autem pronitatis, et quasi ex calore concupiscentiae oritur deperditio bonorum spiritualium : et ideo contra hanc ordinatur tertio loco Eucharistia. Est autem prolapsus concupiscentiae in actuali peccato, contra quod ordinatur poenitentia. Reliquiae autem debilitatis semper innascuntur, contra quas ordinatur extrema unctio. Ordo autem et matrimonium sunt ordinata contra defectum communem : et ordo est ante matrimonium : quia secundum digniorem generationem est, ut patuit ex divisione. Et hunc ordinem tenet Magister.
Ad omnia autem obiecta est una responsio, scilicet quod non probant ordinem simpliciter : sed quoad hoc quod procedit ratio : sed hic penes illud ordo non consideratur a Magistro : quia nullum illorum est finis sacramenti nisi id quod iam dictum est, scilicet id quod efficit in morbo contra quem ordinatur.
ARTICULUS IV.
Quae sit differentia inter gratiam donorum et virtutum, et eam quae confertur in sacramentis ?
Quarto quaeritur, quae sit differentia inter gratiam virtutum et donorum, et illam quae est in sacramentis ?
Videtur autem, quod in sacramentis non datur nisi gratia gratis data. Aut enim sacramentum recipitur a ficto, aut a non ficto. Si a ficto, ille nullam recipit gratiam. Si a non ficto. Contra : Ille habet iam accedens gratiam gratum facientem : sed nihil est in potentia ad id quod iam habet : ergo non potest eam ulterius recipere : ergo aut nihil recipit, aut recipit gratiam gratis datum.
Si forte dicas, quod recipit augmentum gratiae. Contra : Si hoc est substantiale sacramento quod confert augmentum gratiae : cum semper sit gratia augmentanda, videbitur quod semper sint sacramenta iteranda : sed hoc est falsum, quia principaliora non iterantur : ergo non sunt ad augmentum gratiae.
Item, videtur quod in omnibus sacramentis non conferatur nisi una gratia. Probatio : Una enim est gratia, cuius actus est unus : sed actus est remittere peccatum : cum ergo omne sacramentum sit ad hoc, videtur quod omnis gratia sacramentalis sit una.
Praeterea, in quo differt a gratia quae est in donis et virtutibus ?
Videtur, quod in nullo : quia utraque gratum facit habentem, et opus eius gratum reddit : ergo non differt.
Si dicas, quod gratia sacramentalis est contra peccatum : virtutum autem et donorum in bonum. Contra : In natura idem movens numero est a termino et in terminum : ergo et in spiritualibus idem est movens a malo et in bonum.
Item, idem et unus motus non habet nisi unam formam moventem : a malo autem in bonum est idem et unus motus : ergo movet in eo gratia una.
Item, Gregorius dicit, quod dona data sunt in adiutorium contra peccati defectum : ergo distinctio nulla.
Si forte dicas, quod eadem est gratia quae confertur in his et in illis. Contra : Gratia in virtutibus et donis habet connexionem, ita quod qui habet unam, habet alias : sic autem non est in sacramentis, quia habens unum sacramentum, non habet omnia alia.
Item, nullo existente praecepto sive peccato, adhuc erunt virtutes et dona et gratia quae est in eis : sed non sic est de sacramentis : ergo differens est gratia.
Solutio. Bene concedo, quod differt gratia sacramentalis ab illa quae est in virtutibus et donis, duobus illis modis quibus probatum est, scilicet, quia habita una sacramentali, non habentur aliae necessario : et quia non existente peccato, non essent sacramenta. Et adhuc duobus aliis modis, scilicet, quia sunt contra defectum qui est ordinans in peccatum, vel contra ipsum peccatum : et quia in ipsis operatur passio Christi specialiter : quorum nullum per se convenit gratiae virtutum et donorum.
Dicendum ergo ad primum, quod habita gratia virtutum non per se habetur gratia sacramentorum : quia virtutes ordinantur ad actus meritorios, sed sacramenta contra defectum peccati : et ideo licet non fictus habeat gratiam virtutum, non tamen oportet quin bene possit esse in potentia recipiendi gratiam sacramentalem : et haec est sibi gratia prima, si ante non habuit : vel augmentum gratiae, si ante habuit gratiam. Hoc autem quod augmentat gratiam ipsum sacramentum, non convenit ei per se : sed in quantum aliam gratiam, non eamdem primum invenit in subiecto.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod supponitur una falsa, quod actus gratiae sacramentalis sit unus : licet enim genere sit unus qui est gratum facere, tamen specialiter differt, ut patuit supra in divisione : quia una gratia per se tollit originale, et alia actuale, et sic de aliis.
Ad aliud dicendum, quod differt a donis et virtutibus in hoc quod dona et virtutes dicunt perfectiones potentiarum ad actum : sacramentalis autem gratia dicit perfectionem contra morbum peccati : motus autem a malo ad bonum quandoque est unus, et quandoque duo : quando enim per se intenditur bonum, tunc est motus in illud, et ille per consequens recedit a contrario, et tunc est motus unus : sed quando sunt gratiae non in motu consideratae, sed ut habitus perficientes, tunc non oportet quod sint contra malum per se : quia virtutes et dona non sunt contra malum per se, sed potius habitus perficientes potentias ad actus : sed sacramenta non, imo medentur vulneribus peccati per se.
Ad aliud patet solutio per idem.
Ad dictum Gregori dicendum, quod adiutorium ipse non vocat per modum medicinae, nec defectum talem notat qui est ex peccato et inclinans in id : sed vocat defectum poenam, sicut est ignorantia faciendorum, et debilitas operabilium. Sed sacramentum est medicina contra defectum inclinantem in malum universaliter : et ideo nullum sacramentum vel gratia sacramentalis determinatum est speciali potentia animae, sicut dona et virtutes.
B. Quid sit sacramentum ?
ARTICULUS V.
Quaeritur de diffinitionibus sacramenti.
Deinde quaeritur de his quae dicuntur in Littera.
Et quaeritur primo de hoc quod dicitur, ibi, B : Sacramentum est sacrae rei signum.
Et ut melius intelligatur quaestio, congregentur omnes simul diffinitiones sacramenti.
Et prima est, ista, sacramentum est sacrae rei signum. Secunda ponitur infra in Littera : Sacramentum est invisibilis gratia visibilis forma, cuius similitudinem gerat, et causa existat.
Augustinus sic diffinit : Sacramentum est, in quo sub tegumento visibilium rerum divina virtus secretius operatur salutem.
Hugo sic : Sacramentum est corporale vel materiale elementum oculis extrinsecus suppositum, ex similitudine repraesentans, ex institutione significans, et ex sanctificatione invisibilem gratiam conferens.
Obicitur autem contra primam : quia
- Serpens in palo erectus, Numer. XXXI, 8 et 9.
Item, crux, tabernaculum, templum : omnia enim haec sunt signa sacrarum rerum : et tamen non sunt sacramenta veteris legis vel novae : omne autem sacramentum vel est veteris legis vel novae : ergo videtur, quod diffinitio sit ibi plusquam diffinitum : ergo mala est.
- Item, Hugo dicit, quod sacramentum perficitur in tribus, scilicet verbis, rebus, et factis : verbis, ut orationes : rebus, ut oleum, aqua, chrisma, et huiusmodi : factis, ut genuflexiones, benedictiones, et huiusmodi : ergo videtur, quod secundum hanc diffinitionem multo plura sint sacramenta quam illa quae enumerantur.
- Item, vita bona est sacrae rei signum et causa, quia vitae aeternae : ergo videtur esse sacramentum, quod falsum est.
Ulterius obicitur de secunda :
- Cum enim dicitur visibilis forma, non videtur omni sacramento convenire : quia in quibusdam non est visibile, sicut in confessione potius est audibile quam visibile.
- Item, character baptismalis (ut infra dicetur) est sacramentum, et tamen non est visibile : ergo videtur, quod non sit generale, quod dicit de forma visibili.
Praeterea quaeritur, qualiter accipitur ibi forma ? Aut enim est extra, aut intra. Si extra, tunc est exemplaris. Sed contra : Exemplaris est iuxta quam aliud fit ad formam eamdem : sed nullus demergitur, ut sicut fit in baptismo, vel alio sacramento, ita et ipse faciat baptizando, vel aliud sacramentum perficiendo : ergo non est ibi taliter sumpta forma. Si autem est forma intra. Contra : Illa semper consistit in verbis, sicut Augustinus dicit infra : Accedat verbum ad elementum, et fit sacramentum : ergo non deberet dici visibilis, sed audibilis.
Praeterea, loquendo secundum hoc est falsa : quia sacramentum non est sua forma, sicut nec sua materia : sed est illud quod est ex utrisque compositum.
Si autem dicas, quod forma dicitur quasi foris manens, sicut dicitur forma quarta species quantitatis : hoc nihil esse videtur : quia illa forma non videtur esse nisi alicuius quanti : est enim illa forma idem quod figura, ratione differens tantum : sacramentum autem nullius est figurae : ergo nec alicuius talis formae.
- Item, obicitur de hoc quod dicitur, cuius similitudinem gerat. Similitudo enim (ut dicit Boetius) est rerum numero differentium eadem qualitas : non autem eadem qualitas est spiritualium et corporalium : cum ergo elementum sit materiale et corporale ipsum sacramentum, non potest habere eamdem qualitatem cum anima interius : ergo nec habet similitudinem.
Ulterius quaeritur, cuiusmodi causa existit ?
Aut enim efficiens, aut formalis, aut materialis, aut finalis. Patet autem, quod non efficiens : quia nihil est causa efficiens gratiae nisi solus Deus, ut dicit Beatus Bernardus : sacramentum autem non est Deus. Item, non formalis : quia tunc esset sacramentum aliquod intraneum quod daret esse gratiae, quod non potest esse. Item, corporale non potest esse forma spiritualis : ergo sacramentum quod est semper corporale, non est forma gratiae interioris. Similiter, videtur non esse materialis : quia nec est materia in qua sit gratia, nec ex qua. Quod non in qua, hoc patet : quia nihil est materia in qua, nisi quod est subiectum gratiae proprium : hoc autem numquam est corporale, sed anima vel substantia rationalis alia. Quod autem non ex qua, hoc iterum patet : quia gratia non habet talem materiam, cum sit forma simplex. Similiter non est finalis : gratia enim non potest esse propter sacramentum, sed potius e converso : ergo nullo modo videtur esse causa.
- Si autem tu dicas, ut supra suppositum est, quod est causa disponens in subiecto : hoc non videtur : quia causa disponens debet attingere subiectum quod disponit : sacramentum autem non attingit animam in esse sacramentali, sed corpus tantum : ergo videtur, quod non sit causa disponens.
- Item, dispositio aut est ultima necessitas, aut est circa ultimam. Si autem est ultima : ergo talis forma numquam est sine illa : quod non est verum, quia gratia et salus (ut dicetur infra) non sunt alligatae sacramentis. Si autem citra ultimam : ergo non est necessaria : sed potest contingere ut sacramentum suscipiatur ab aliquo non ficto, et non recipiatur gratia, ut videtur : ergo nullo modo est causa.
- Si autem dicas, ut fere omnes antiqui dixerunt, quod sacramentum est causa sicut vas : dicitur enim sacramentum continere gratiam, ut pyxis medicinam : hoc nihil videtur : quia pyxis nulla causa medicinae vel salutis est : ergo sacramentum secundum hoc non haberet aliquam causalitatem respectu gratiae.
Ulterius obicitur de tertia quae est Augustini :
- Non enim videtur esse proprium sacramento, quod tegat, sed potius quod aperiat, cum debeat ostendere gratiam.
- Praeterea, quod hic dicitur divina virtus, non videtur convenire sacramento : quia sacramentum per se debet habere causalitatem : quia aliter male diffiniretur per rationem causae.
Obicitur etiam de quarta quae est Hugonis : non enim videtur differentia inter repraesentare, et significare : ergo videtur, quod superfluat unum illorum.
Solutio. Istae quatuor diffinitiones dantur de sacramento, ita quod prima est de sacramento in genere, sequentes autem tres sunt datae de sacramento novae legis. Et prima considerat ea quae, sunt proprietas materiae et formae ipsius sacramenti : ex materia enim habet signum esse, ex forma autem habet quod sit causa. Secunda autem considerat efficienter operans in omni sacramento. Sed quarta colligit omnia materialiter et formaliter existentia in sacramento : sicut corporale elementum est in sacramento materia, et huic coniuncta est proprietas naturalis qua aptitudinem habet repraesentandi gratiam : sicut refrigerium aquae repraesentat refrigerium gratiae ab incendio fomitis, et humidum aquae vim ablutivam gratiae ad deponendas sordes spirituales in anima. Quod autem haec repraesentatio actualiter ducat in gratiam, habet ex institutione divina : sed ex sanctificatione formae verborum habet conferre gratiam invisibilem.
Et sic patet solutio eius quod poterat quaeri : Penes quid sumantur istae diffinitiones, cum unius rei unica sit diffinitio ?
Dicatur ergo ad primum, quod in diffinitione sacramenti sacra res et signum sumuntur in coarctata significatione, scilicet ut dicatur res sacra, quae ordinata est ut medicina contra morbum : et signum dicatur, quod ponit similitudinem ad illam ex institutione divina : et tunc diffinitio illa non convenit nisi sacramento veteris legis vel novae.
Si tamen velit aliquis dicere, quod sacramentum diffinitur pro quacumque re sacra, sive active sive passive dicatur sacramentum, non peccabit, quia hoc videtur velle Magister in Littera per divisiones sacrae rei, et per divisiones signi quas subicit. Sed tamen quia signum non est signatum, debet proprie loquendo differentia esse inter sacramentum quod signum dicitur, et sacram rem quae dicitur esse signata : serpens autem, crux, et huiusmodi, non sunt instituta ad significandum huiusmodi sacramentum : sed potius ad fugandum daemones, et ostendendam passionem in typo aliquo, vel ad ostendendam dispositionem Dei, sicut tabernaculum faciebat.
Ad aliud dicendum, quod Magister Hugo loquitur ibi de quocumque sacramento quod pertinet ad cultum, et non pro illa propria ratione accipit ibi sacramentum.
Ad aliud dicendum, quod vita bona est gratiae causa et salutis : sed non ostendit ea in signo similitudinis, sed potius in signo quod est ut meritum est causa praemi : et de tali signo non intelligitur, quando signum ponitur in diffinitione sacramenti. Vel dicatur, quod non habet bona vita significare salutem ex institutione, sed potius ex se. Vel iterum potest dici, quod bona vita ex opere operante operatur salutem, et non ex opere operato : sacramentum autem ex opere operato : et sic patet, quod bona vita non est sacramentum.
Ad id quod subicitur de secunda, dicendum quod visibile extenso nomine ponitur in diffinitione pro sensibili, eo quod visus generalior sensus est quoad obiecta et dignior.
Ad aliud dicendum, quod character baptismalis accipitur ut res et ut signum : secundum quod accipitur ut res, sic non est sacramentum : secundum autem quod accipitur ut signum, sic est sacramentum : et tunc licet sit in se invisibilis, tamen relatus ad actionem exteriorem ipse est visibilis : ipse enim secundum se non est sacramentum, sed potius ut reductus in tinctionem exteriorem.
Ad aliud dicendum, quod forma dicitur hic foris manens, et transsumitur : quia sicut per figurae convenientiam configuratur res rei, ita per similitudinis convenientiam configuratur actio exterior actioni interiori in sacramento : et ideo non procedit obiectio, quia transsumpto modo sumitur ibi forma.
Ad aliud dicendum, quod similitudo sumitur ibi secundum proportionalitatem : est enim secundum Boetium in II Arithmeticae, similitudo rerum differentium eadem quantitas, et proportio est similitudo habitudinis inter duo, sed proportionalitas est similitudo proportionum inter quatuor. Et tunc dicemus, quod sumenda est proprietas elementi exterioris ad effectum quem habet in corpore in parte una, et proprietas gratiae per effectum quem habet in anima in parte alia : et ponenda est allegorice vel metaphorice similitudo inter illas duas proportiones. Sicut se habet elementum in vi refrigerativa et ablutiva ad corpus, ita gratia ad animam secundum metaphoram. Et tunc cessat obiectio.
Ad aliud dicendum, quod causa est sacramentum ut disponens in subiecto, et est dispositio quae est necessitas quantum est de se : non tamen sequitur, quod semper operetur, sed sequitur quod quantum est de se semper operetur : si enim ille fictus est, tunc ponit obicem.
Ad id autem quod contra obicit, dicendum quod attingit per similitudinem proportionabilitatis, et virtutem ex sanctificatione, ut dicit Augustinus infra, distinct. III. Unde est haec vis in aqua ut corpus tangat, et cor abluat, nisi ex verbi invocatione.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur, quod sit salus alligata sacramento : quia dicit Magister Hugo, In illis quidem est, sed non ex illis ut causa efficiente : et ita intelligitur, quod non alligavit. Si autem quaeritur, Ad quam causam reducitur illa dispositio, dicendum ad materiam : quia quidquid est ante formam de dispositionibus materiae, totum subicitur formae cum ipsa materia, sicut patet in scuto quando dealbatur, asser enim cum albedine subicitur auro quod postea superducitur albedini vel scuto albo.
Ad id autem quod obicitur de vase, dicendum quod bene dicebant antiqui : sed ipsi accipiebant vasa medicinalia, quae habebant vim disponendi ad sanitatem, sicut vasa de tamarisco vinum disponunt ad salutem contra hepatis infirmitates. Vel dixerunt vasa operantia ad medicinam, sicut clyster, et embrotum, et huiusmodi : et tunc obiectum non habet locum.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus vocat ibi tectum id quod non per se videtur, videtur tamen in similitudine, et hoc quod dicit Dionysius in Ecclesiastica hierarchia : Non possibile est nostro animo ad immaterialem coelestium hierarchiarum ascendere imitationem et contemplationem, nisi ea quae secundum ipsum est materiali manuductione utatur : visibiles quidem formas invisibilis pulchritudinis imaginationes arbitrans sensibiles suavitates et figuras invisibilis distributionis.
Ad aliud dicendum, quod divina virtus in sacramentis effective operetur : et ideo non tollitur quin in sacramento remaneat causalitas dispositionis. Et hoc est quod dicit Hugo in octava parte libri Sacramentorum, sic : Non ad hoc sunt instituta sacramenta ut ex eis esset quod in eis esset : sed ut peritiam suam medicus ostenderet, in illo remedium praeparavit, a quo occasionem morbi languidus accepit.
Ad id quod obicitur contra ultimam, dicendum quod repraesentare et significare differunt, sicut aptitudo per naturam, et complementum per artem : aqua enim de aptitudine naturali habet significare refrigerium fomitis et loturam culpae : sed ut hoc actu faciat, oportet institutionem adesse : sicut materia aliqua aptitudinem habet ad aliquid, et completur per opus artificis.
ARTICULUS VI.
An in sacramentis signum sit res aliqua ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa initium : Signum vero est res praeter speciem quam ingerit sensibus, etc.
- In primo enim libro Sententiarum dividit Magister tractatum sacrae Scripturae, qui est de rebus et signis : ergo videtur, quod signum non sit res.
- Item, videtur, quod falsum dicat in hoc quod dicit, ex se : quia sacramentum non facit ex se, sed ex institutione, ut videtur.
Solutio. Magister accipit hic signum prout cadit sub intentione rei : quia, sicut dictum est in primo libro Sententiarum, quando dividitur tractatus in res et signa, divisio illa potius est per diversos modos rei quam per diversas res, et tantum valet sicut absolutum et relatum ad aliud significandum.
Ad aliud dicendum, quod signum facit ex se, hoc est, ex se signo, sive formaliter accepto : hoc enim facit res ex se, quod facit ex sua forma, et quod cadit in sua diffinitione. Et hoc non repugnat suae institutioni : quia signum a Deo et praecipue sacramentale, formam accipit ab institutione, licet aptitudinem habeat a natura, ut prius dictum est.
ARTICULUS VI.
An ea quae significandi gratia tantum instituta sunt, sint solum signa et non sacramenta ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, in medio : Quae enim significandi gratia tantum instituta sunt, solum signa sunt, et non sacramenta, etc.
Contra hoc videtur esse quod supra dixit, quod
- Sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma : illa autem quae tantum signa erant, fuerunt talia, ut agnus paschalis, et alia quaedam : ergo fuerunt sacramenta.
- Item, ipse infra dividit sacramentum in sacramentum veteris et novae legis : ergo illa sunt sacramenta sicut et ista.
- Praeterea, ipse vocat ea hic sacrificia carnalia, et observantias caerimoniales : et hoc non videtur. Dicit enim Apostolus, ad Roman. VI, 12 : Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum : ergo non erat carnale.
Si dicas, quod carnale erat carnaliter intelligentibus. Contra : Quia intelligens suo intellectu nihil potest mutare de re : res enim in se est hoc quod est, non ex comparatione intellectus mei vel alterius.
Praeterea, secundum eamdem rationem poterit etiam nova lex carnalis esse : quia aliqui carnaliter intelligebant, et adhuc intelligunt, sicut dicit Christus, Ioan. VI, 64 : Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam.
- Praeterea, quare vocantur caerimoniales ? Non enim potest dici, quod dicuntur caerimonialia a carie quae est putredo ligni, quia immunda erant : hoc enim habeo pro inconvenienti, quod aliqua de causa immunda praeceperit Deus.
Item, nihil immundum pertinet ad cultum Dei : sacrificia autem illa pertinebant ad cultum Dei : ergo illa sacrificia nihil habebant immundum.
Praeterea, saepe dicitur de sacrificio quod erat in odorem suavissimum Domino : ergo nihil erat ibi de carie.
Si autem dicas, quod dicuntur caerimonialia a cera, videtur quod hoc non sit verum : quia cera non dicit aliquid pertinens ad cultum divinum.
Solutio. Dicendum quod Magister determinat sacramentum secundum suum maximum posse : et hoc non est nisi in sacramento novae legis, quod est causa et signum : et ideo illa quae tantum signa fuerunt dicit non esse sacramenta : quia etiam in veritate illa non fuerunt sacramenta, nisi ideo quia nostra sacramenta significabant : et hoc infra probabitur per auctoritatem.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens : quia infra sumit generalius sacramentum quam hic.
Ad aliud dicendum, quod carnalia erant propter carnalem ritum, et propter carnaliter servientium statum : offerebantur enim tunc sacrificia de rebus carnalibus, qua significabant res quae sunt sacrificia spiritualia, de quibus dicit Psalmus L, 19 : Sacrificium Deo spiritus contribulatus : cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Et tunc erat status carnalium, et si aliqui spiritualia offerebant, illi pertinebant ad Novum Testamentum.
Ad aliud dicendum, quod lex dicitur sancta, ratione moralium, et ratione figurae : quia non sanctificat nisi per fidem Mediatoris.
Ad aliud dicendum, quod caerimonialia dicuntur, ut mihi videtur, eo quod pertinebant ad cultum divinum. Unde Tullius in fine Primae rhetoricae dicit, quod religio est, quae cuidam naturae quam superiorem vocant, curam caerimoniamque affert. Et est compositum a munia quod est obsequium vel cultus, et caere quae est dea frugum : quia forte illa primo colebatur : et a suo cultu ad divinum cultum est transsumptum.
ARTICULUS VII.
An offerre sacrificia carnalia sit bonum in genere ? et, an fuit iuris naturalis ? et, an iustificabant ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, sub medium : Quae numquam poterant iustos facere offerentes.
Et quaeruntur tria, quorum primum est : Utrum offerre talia fuit bonum in genere ?
Secundo, utrum fuit iuris naturalis ?
Tertio, utrum iustificabant ?
Ad primum proceditur sic :
- Bonum in genere est bonum secundum principium subiectum moris, et hoc est actus voluntarius sicut debita materia, ut pascere esurientem, vestire nudum : ergo similiter erit offerre cui offerendum est : ergo videtur, quod si informaretur caritate, quod erit meritorium : creaturam autem offerre Deo, est offerre cui offerendum est : ergo hoc informatum caritate poterat esse meritorium vitae aeternae.
- Item, nihil est in specie quod non sit in genere : sacrificia offerre est in specie virtutis latriae : ergo est in genere boni : ergo est bonum in genere, ut videtur.
Sed contra :
Occidere pecus ut comburatur, omnino videtur inutile. Psal. XLIX, 13 et 14 : Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo ? Immola Deo sacrificium laudis, etc. Ergo videtur, quod sacrificia offerre numquam fuit de genere bonorum.
Ad secundum proceditur sic :
- Oblatio sacrificiorum in lege naturali incepit, et in lege Moysi fuit : ergo videtur, quod natura inclinaverit ad hoc : ergo est de iure naturali.
- Item, omnes tenebantur agnoscere liberatorem futurum per naturae inclinationem : sed illum ostendebant sacrificia : ergo natura inclinabat ad sacrificiorum oblationem.
Sed contra :
- Quidquid est de iure naturali, permansit et permanet in lege nova : sacrificiorum oblatio non permanet : ergo non fuit umquam de lege naturali.
- Item, quod naturale est, idem est apud omnes : constat autem, quod non omnes offerebant sacrificia : ergo videtur, quod non erat naturale.
Ad tertium proceditur sic :
- Dicit Beda, quod sacrificia suo tempore conferebant vitam aeternam : nihil autem confert vitam aeternam nisi quod iustificat : ergo sacrificia illa iustificabant.
- Item, quidquid praecipit Deus ad faciendum, ipse vult fieri : et dico ad faciendum, propter praeceptum factum Abrahae, non ad faciendum, sed ad probandum sacrificia praecepit Deus ad faciendum : ergo illa voluit fieri. Inde sic : Quidquid Deus vult fieri, si fiat ex caritate, meritorium est : sacrificia voluit fieri Deus : ergo si fiebant ex caritate, erant meritoria : ergo iustificabant. Si dicas, quod hoc meritum est ex virtute caritatis, et non operis : hoc nihil est : quia omne meritum est virtute caritatis, et non operis.
Item, moralia etiam non iustificabant, nisi cum caritate fierent : ergo haec non est ratio.
- Si forte tu dicas, quod habebant hoc ex eo ipso quod significabant nostra sacramenta. Contra : Circumscribamus significationem, et remaneat praeceptum de offerendis sacrificis : tunc praecipit ea Deus ad faciendum, et tunc eadem ratio quae primum.
- Item, in secunda parte distinctionis I, in tractatu de circumcisione, dicit Gregorius : Quod apud nos valet aqua baptismi, hoc egit apud veteres circumcisio, vel virtus sacrificiorum : ergo illa sacrificia habebant virtutem absolvendi a culpa : et haec non absolvitur sine gratia : ergo conferebant gratiam, ut videtur.
Sed contra :
- Differentia est inter illa sacramenta et novae legis, quod illa non sunt vasa continentia gratiam, nostra autem sunt. Quod autem non est gratia in se, et non continet eam, non iustificat : ergo sacrificia illa non iustificabant.
- Item, si iustificabant, quaeritur : Ad quem effectum iustificabant ? Constat, quod non ad collationem gratiae : quia hoc negat Apostolus, et habetur in Littera. Sed quod nec ad dimissionem poenae, sic probatur : quia poena connexa est culpae : ergo videtur, quod nullo modo iustificabant.
- Item, Isa. I, 11 : Holocausta arietum, et adipem pinguium, etc., nolui. Glossa dicit, numquam.
- Item, Ad Ephes. V, 2, super illud : Tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis, dicit Glossa, quod sacrificia alia non fuerunt in odorem suavitatis, nisi in quantum fuerunt figura illius : ergo de se nihil conferebant, ut videtur.
- Item, Ierem. VII, 22 : Non sum locutus cum patribus vestris, et non praecepi eis… de verbo holocautomatum et victimarum : ergo numquam voluit illa.
- Item, Ezechiel. XX, 25 : Ego dedi eis praecepta non bona, et iudicia in quibus non vivent : ergo non iustificabant, quia aliter vitam contulissent.
- Item, Hesychius dicit, quod grata non habebat, et loquitur de sacrificis.
- Item, Augustinus in libro de Civitate Dei : Non placet Deo sacrificium occisi pecoris, sed contriti cordis : ergo videtur, quod non iustificabant.
Sed adhuc duo aut tria videntur esse contra hoc valde probabilia.
- Unum est quod in Canone de sacrosancta hostia dicitur, postquam consecrata est : Supra quae propitio et sereno vultu respicere digneris : et accepta habere, sicuti accepta habere dignatus es sacrificium pueri tui iusti Abel, et sacrificium patriarchae nostri Abrahae : et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech : ergo videtur illud gratum fuisse : ergo iustificabant.
- Item, Exod. XX, 1 et seq., in eadem parte sacrificia coniunguntur cum moralibus : huius autem ratio non videtur esse alia, nisi quia iustificabant sicut illa.
- Item, hoc accipitur a traditione Hebraeorum, qui dicunt non differre moralia a sacrificis, nisi quod moralia audivit populus per se a Domino, unde dicitur ibi, quod cunctus populus audivit voces : sed sacrificia non audivit populus, sed audivit Moyses tantum : et ideo sacrificia receperunt per ministrum, moralia autem (ut dicunt quidam Hebraei) a Domino : ergo sacrificia iustificabant, sicut et moralia ipsa.
Solutio. Dicendum ad primum, quod in genere bonum est offerre cui offerendum est : sed bonum in genere recipit determinationem circumstantiarum pro diversitate actus : et ideo determinatio circa hoc bonum, praecipue per rationem determinatur ad statum, et ad tempus : tempus autem fuit, quando morbus fuit et tempus significationis medicinae : et status fuit status in peccato. Et quoad hoc determinatur sacrificium. Et quia modo non est ita determinabile sacrificium tale, ideo modo perniciosum est tale sacrificium. Licet enim offerre cui offerendum est sit bonum in genere, non tamen determinatio oblati, ut capra, vel ovis, respicit bonum in genere secundum determinationem quae accipitur per cognitionem significationis.
Ad aliud dicendum, quod illo tempore bene trahebatur ad speciem : sed hoc non erat virtute materiae quae est capra, vel ovis, sed potius ratione actus qui est oblatio. Et bene conceditur ab omnibus, quod ille actus caritate informatus erat meritorius : quia ille est opus operans, non opus operatum.
Ad id quod obicitur in contrarium, dicendum quod non erat inutile ut occideretur pecus hoc modo quo occidebatur : non enim cremabatur ut absorberetur ab igne, sed potius ut proprietate ignis spiritualitas et calor devotionis ostenderetur circa sacrificium spiritus contribulati.
Ad id quod secundo quaeritur, dicendum quod sacrificium in genere bene est de iure naturali : bene enim dictat hoc ratio hominis, quod liberatio sua debebat praesignari : sed non dictabat, quod hoc modo, vel illo, sed hanc determinationem addidit ratio conferens et inquirens, quomodo verum sacrificium melius possit praesignari.
Ad aliud dicendum, quod omnes tenebantur agnoscere suam liberationem, non explicite, sed implicite : sicut etiam se habebant circa articulos.
Ad ea autem quae in contrarium dicuntur, patet solutio : quia non sunt in iure naturali determinata : et ideo nec manent, nec eadem sunt apud omnes.
Ad aliud dicendum, quod triplex est status, scilicet ante idololatriam et legem scriptam, et sub idololatria et lege scripta, et sub gratia promissa et exspectata in utraque lege et naturali et Mosaica. Ante legem et idololatriam placebant sacrificia in figura futurae oblationis quae facta est per Christum : sub lege autem displicebant simpliciter, quia tunc erant oblata idolis : sed placebant secundum quid, scilicet ut sibi potius quam idolis offerretur. Sub gratia autem omnino displicent : quia nec tempus, nec status sub gratia permittunt ea determinari.
Ad id quod tertio quaeritur, dicendum quod Magistri bene dicunt, quod est opus operans, et hoc est actus qui pro tempore bonus erat, et hoc poterat informari caritate : et est opus operatum, ut hircus immolatus, et hoc nihil contulit quod intus adiuvaret supra meritum actus. Unde dictum Bedae intelligitur de primo modo, et non de secundo.
Ad aliud dicendum, quod signa voluntatis fuerunt de talibus, et non beneplacitum quod dicit quietam voluntatem in bono : signa autem voluntatis ut praeceptum et consilium bene erant ad faciendum, sed pro tempore et statu, ratione iam dicta.
Ad aliud dicendum, quod si circumscribatur signum futurae liberationis, et sit praeceptum de ipsis, adhuc erunt meritoria quoad actus operantes : sed licet circumscribatur significatio in hoc modo vel illo, necesse est ut praesignetur status liberationis aliquo modo quicunque sit ille : et tunc adhuc circumscripto signo futuri, dico quod remanet meritum in opere operante virtute praecepti : sed non dictat ratio ea esse sic offerenda.
Ad aliud dicendum, quod virtus sacrifici refertur ibi ad futurum, et non ad opus operatum praesens. Et hoc patet ex hoc quod dicit Augustinus, quod numquam sine fide Mediatoris salutem habuit, a parvulo recenter nato usque ad senem decrepitum.
Ea autem quae in contrarium obiciuntur, bene concedo.
Ad aliud dicendum, quod id quod est in Canone intelligitur, ut collatio status ad statum, veritatis ad figuram. Unde sic intelligitur : Ut sicut illud placuit in statu significationis et figurae, ita placeat istud in statu veritatis et liberationis : non tamen tantum, sed multo amplius : quia etiam per illud, prout determinatum est, nemo habebat rationem placendi nisi per istud : sed bene verum est, quod semper placuit Deo oblatio in genere, quando illud quod Dei erat, sibi offerebatur : sicut etiam modo placet, licet non placeat idem modus qui tunc fuit.
Ad aliud dicendum, quod cum moralibus coniunguntur, non quod pertinerent in specie ad moralia : sed quia actus in genere moralis erat in caerimonialibus : actum enim in genere dictabat natura, sicut et actum moralium : sed species oblationis diversificatur pro loco et tempore, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod duplex est de hoc traditio Hebraeorum, ut dicit Rabbi Moyses Aegyptius in secunda collatione libri sui quem vocat Ducem neutrorum : sapientiores enim Iudaei, ut ipse Rabbi Moyses, et Rabbi Iosua, et Rabbi Heliazar dicunt, quod audire populi nihil aliud fuit, quam populari ratione in illud cognoscendum posse : et ideo dicunt, quod populus non audivit nisi unum mandatum, quod omni homini etiam rudi statim dictat conscientia et ratio : et hoc est primum, scilicet illud : Audi, Israel : Dominus Deus noster Dominus unus est. Non habebis deos alienos in conspectu meo, etc. Alia autem novem audiverunt sapientes qui illustrationem revelationis amplius parati erant recipere : quia hoc dictat ratio etiam naturalis, licet non adeo perspicaciter ut primum. Alia autem omnia non audivit nisi solus Moyses : quia ille cognoscebat etiam illa per illuminationem Dei, quae nullus de aliis ratione poterat investigare.
Ali autem dicunt, quod totus populus audivit decem mandata : quia illa dictat homini ius naturale, et omnes erant capaces illorum : sed non audiverunt sacrificia : quia illa non sunt de iure naturali nisi in genere, ratione cuius etiam moralibus coniunguntur : sed determinata oportuit esse per Prophetam qui amplius cultum Dei pro statu et tempore intellexit.
ARTICULUS IX.
An veniale virtute sacramentorum veteris legis remittebatur ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, sub finem : Nihil aliud intelligo inquinationem quam lex mundat, etc.
Et quaeruntur hic duo : quorum primum est : Utrum veniale virtute illorum sacramentorum remittebatur ?
Secundum, quare in nova lege non est aliquid curans irregularitate sicut in veteri ?
Ad primum proceditur sic :
- Infra, dicit Augustinus, quod venialia semper per sacrificia et caerimonias remittebantur : ergo videtur, quod remittebant saltem aliqua peccata.
- Item, Maiorem habet conformitatem cum gratia quod est non causa sed signum, quam id quod nec causa nec signum est : sed quaedam quae nec causa nec signum sunt, quia non sunt sacramenta, ut aqua benedicta, et benedictio pontificalis, remittunt veniale : ergo multo magis illa quae signum erant et non causa : talia autem erant sacrificia veteris legis : ergo remittebant veniale.
Sed contra :
Numquam a Deo peccatum dimittitur sine gratia : nullam autem virtute propria gratiam illa sacramenta contulerunt : ergo virtute propria numquam peccatum aliquod curaverunt : quod videtur esse concedendum, nisi per accidens, scilicet per opus operans, praecipue quia hoc expresse dicunt Sancti et Apostolus ad Hebraeos.
Ad primum ergo dicendum, quod veniale sumitur aequivoce : quia in lege veniale fuit, quod morte temporali non puniebatur, sed puniebatur per exitum extra castra, vel expiationem, vel alio modo : et de hoc loquitur Augustinus, et non de illo quod ex genere suo est venia dignum.
Ad aliud dicendum, quod illud argumentum non habet necessitatem, nisi probaretur primo, quod aliquid secundum substantialem effectum ut sacramentum contra veniale esset ordinatum : nos autem hoc non confitemur, ut supra patuit.
ARTICULUS X.
Quare in nova lege non est aliquid curans irregularitatem sicut in veteri ?
Ad secundum obicitur sic :
Perfectior est lex nova quam vetus : ergo sacramenta novae legis quam veteris. Cum ergo illa expiaverunt irregularitates, videtur quod etiam ista hoc facere debeant, et multo amplius.
Praeterea quaeritur, quare irregularitas maxime impedit ab hoc sacramento quod est Ordo, et non ab aliis ? Nullus enim est irregularis ab Baptismum, vel ad Eucharistiam, dummodo velit se praeparare, nec ad Poenitentiam, et sic de aliis.
Solutio. Dicendum, quod hoc ipsum indicat maximam Novi Testamenti dignitatem et altitudinem. Quia enim in Veteri Testamento non erat nisi umbra sacerdoti et actus sacerdotalis, ideo de levi paratur ibi remedium, per quod homo congruus illi actui efficitur. Quia vero hic est verus actus oblationis Christi et verum sacerdotium, ideo difficulter expiatur, et quandoque non potest expiari irregularitas.
Ad aliud dicendum, quod Ordo collocat hominem in duplici statu, scilicet sponsi et sponsae : desponsatur enim tota Ecclesia in Praelato Deo, et Deus in Praelato coniungitur populo : et ideo medius est inter Deum et populum, et habet locum utriusque, et ideo in quantum est sponsa habet annulum fidei et caritatis, et significatur quod non sit divisus, sicut et Ecclesia indivisa in corde et corpore significavit, et iungitur Deo : et quoad hoc inidoneitatem et irregularitatem inducit bigamia. Quia vero ipse communionem totius populi facit in loco Dei qui communem facit populum, ideo irregularitatem inducit communio in excommunicatione. Ratione vero spiritualitatis et cultus qui statum praetendit, inidoneitatem facit effusio sanguinis. Et quod haec non tolluntur, non est defectus legis novae : quia non sunt peccata, nisi forte per accidens, sed potius inidoneitas quarumdam personarum ad actum excellentis dignitatis et significationis sponsae et sponsi.
ARTICULUS XI.
An oblationes et sacrificia debuerunt esse ante legem ? et, utrum tunc omnes tenebantur cognoscere rationes figurae in qua positae erant ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, B, in fine : Quia imposuit ea Deus in servitutem, etc.
Secundum hoc enim videtur, quod non debuerunt esse ante legem, quod non est verum, cum Abel obtulerit, et Abraham, et alii quidam Patriarchae.
Praeterea, ratione secundae causae qua dicit, quod positae sint in figura, quaeritur, Utrum quilibet tenebatur cognoscere rationem illius figurae, an non ?
Videtur, quod sic : quia
- Aliter inutilis fuisset oblatio, vel nociva alicui figura : ille enim crederet, quod esset per se Deo accepta : ergo videtur, quod omnes tenebantur agnoscere figurae rationem.
- Item, omnis homo tenebatur agnoscere venturam necessariam liberationem futuram : ergo illam tenebatur praesignare : sicut etiam nos modo corde credimus ad iustitiam, ore autem confitemur ad salutem : cum ergo praesignatio sit per sacrificia, ipse tenebatur scire rationem sacrificiorum.
Sed contra :
- Determinatam non habebant talem relationem ad passionem Christi quae in illis significabatur, quod hoc dictaret ratio sine revelatione : ergo nisi revelaretur, videtur quod nullus tenebatur illam significationem scire.
- Item, alius modus erat possibilis, ut dicit Augustinus. Detur ergo, quod alius fuisset : ergo tunc illa sacrificia non figurassent Passionem Christi : ergo non tenebantur scire quod ista figurabant ea, scilicet quae futura erant in Novo Testamento.
- Item, ulterius videtur ex hoc sequi, quod non tenebantur ad sacrificia : quia spirituales cognoverunt se premi onere, et illa Deo non placere : ergo videtur, quod poterant desistere a sacrificis quando volebant, quod falsum est : ergo praecepta erant eis ad faciendum, et non tantum pro figura imposita, ut hic dicit Magister.
Solutio. Dicendum, quod secundum supra dicta triplex est status. Ante legem enim bene puto, quod simpliciter placebant Deo, in quantum cultus significabatur in illis et figura futurae liberationis : et hoc modo obtulerunt Patriarchae. Sed postquam populus didicit in Aegypto offerre idolis, non placuit Deo talis ritus, nisi secundum quid, scilicet ut sibi potius quam idolis offerretur.
Ad aliud dicendum ut supra, quod omnes tenebantur, sed non explicite, sed hoc modo ut intenderent illas offerre in significatione et ritu maiori qui futuram revelationem intelligebant.
Ad id quod contra obicitur : ad primum quidem patet solutio.
Ad secundum autem dicendum, quod modus liberationis significabatur in genere, scilicet quod oportuit ipsum esse in modo satisfaciendi, ita ut offerretur ex parte nostra cor contritum et humiliatum : et quicumque modus fuisset, semper illud exigebatur ex parte nostra : et sic semper remanet modus liberationis ex parte nostra in futurum significandus per sacrificia.
ARTICULUS XII.
Quis est effectus cineris vitulae rufae et aquae quae fiebat per commixtionem eius ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, in fine : Illa autem Apostolus opera legis dicit, etc.
Specialiter dubitatur de cineribus vitulae rufae de qua fiebat aqua aspersionis per totum annum, sicut legitur, Numer. XIX, 2 et seq.
Videtur, quod duo contraria fecerit aqua illa : quia sacerdotem immolantem immundabat, et praecipiebatur ei ut maneret extra castra, et immundus esset usque ad vesperam : populum autem aspersum emundabat, et vasa tabernaculi, et ipsum tabernaculum, et librum, et omnia alia quae per aquam aspergebantur. Si enim dicatur, quod hoc fuit ideo, quia tetigit morticinum immolando : non videtur ; quia etiam aspersus sanguine morticino tangebatur, et tamen mundabatur : ergo videtur, quod sacerdos immolans mundior ex hoc fieri deberet.
Solutio. Hic est duplex solutio bona, et aliae sunt trufae. Augustinus enim dicit, quod cinis vitulae qui est reliquiae ignis, significat peccata iam infrigidata a concupiscentia, et combusta ab igne contritionis : sanguis autem est sanguis redemptionis Christi : aqua autem commixta, populi unio cum Christo, vel fons lacrymarum : et ex his conficitur aspersio munda. Sed sacerdos immundus est : quia numquam ita aspergimur quin immunditia nobis adhaereat venialium : ideo extra castra purae societatis manebimus usque ad vesperam, et tunc lustrati purgatorio, puri ingrediemur in sortem et habitationem Sanctorum : et haec est optima solutio.
Aliam dant Magistri, quod sacerdos immolans significat sacerdotem nostrum celebrantem et sumentem corpus Christi quod licet sanctissimum sit, tamen quia nos inidoneos reputare debemus respectu eius, ideo quando celebramus, lavamus manus, et reputamus nos extra castra Sanctorum usque ad vesperam mortis.
Et per hoc patet solutio ad contrarium.
c. De causa institutionis sacramentorum.
ARTICULUS XII.
An triplex causa institutionis sacramentorum a Magistro sit bene assignata ?
Deinde quaeritur de secunda parte illius partis, ubi dicit : Triplici autem de causa sacramenta instituta sunt, etc.
Quaeritur enim de istis causis.
Videtur enim, quod nullae sint : quia
- Contra ordinem rectum est hominem humiliari sub eo quod infra ipsum est : elementum autem corporale est infra dignitatem hominis : ergo contra rectum ordinem est hominem humiliari usque ab hoc quod quaerat salutem in elemento corporali.
- Item, non iuvatur ad surgendum qui amplius deprimitur quam ceciderat : ergo videtur, quod nulla sit causa quam quaerit primo.
- Similiter, secunda causa nulla esse videtur : quia quanto aliqua eruditio est apertior, tanto erudit efficacius : ergo aliud quod aperte ostenderet et conferret gratiam, magis erudiret et conferret ad gratiam, quam sacramentum quod ostendit nobis in elemento corporali.
- Item, si eruditio illa est, est secundum aliquam rationem vel viam rationis : nulla autem via rationis investigat gratiam in eo quod non est causa gratiae, sed potius a Deo exspectat qui est auctor omnis gratiae : ergo videtur, quod nulla sit eruditio in sacramento.
- Item, obicitur de tertia causa quae est exercitatio. Unicus enim actus non potest dici exercitium : cum igitur potiora sacramenta non accipiantur nisi semel, non sunt instituta ad exercitium, ut videtur.
- Item, virtutes videntur dari magis ad exercitium : quia actus illarum iteratur per totam vitam, et non actus sacramentorum : ergo videtur, quod nulla harum causarum rationabilis sit.
Item quaeritur : Penes quid accipiatur numerus harum causarum ?
Solutio. Dicendum ad hoc ultimum primo, quod in sacramento sunt tria, scilicet materia, ratio signi, et ratio causandi. Et penes materiam quae inferior est accipitur causa prima. Penes rationem autem signi accipitur secunda : quia signum aliud facit venire in notitiam rei praeter speciem quam ingerit sensibus.
Penes rationem autem causandi accipitur tertia : quia causat gratiam cuius actus iteratur in exercitio vitae.
Ad primum ergo dicendum, quod humiliatio existentis in peccato alia est ab humiliatione naturae secundum se consideratae. Dico ergo, quod quia homo humiliando seipsum deiecerat, ideo conveniens fuit, ut humiliaretur sub hoc quod infra ipsum fuit, propter Deum : ut tanto humilior descenderet sub eo quod infra ipsum fuit per naturam, quanto ipse superbior se erexerat in id quod supra ipsum fuit, concupiscendo Dei aequalitatem.
Ad aliud dicendum, quod si humiliaretur sub elemento propter elementum, tunc illa ratio procederet : sed ipse humiliatur sub elemento propter Deum : et ideo illa humilitate resurgit.
Ad aliud dicendum, quod eruditio est ex nobis propris, ut dicit Dionysius : quia noster intellectus non accipit divina nisi materialibus velata : et ideo licet in se sit obscurior quam ipsa veritas, tamen nobis magis congruit : sicut etiam in philosophia saepe facilior est doctrina ex ignoratioribus simpliciter, notioribus autem quoad nos, quam e contra.
Ad aliud dicendum, quod illa eruditio est per viam rationis quae contemplatur exigentiam peccati nostri : quia per rationem congrui, peccantem oportet manuduci per connaturalia : sed, ut dicit Dionysius, ut per similitudines corporalium surgat ad incognita : et per ea quae modo didicit, discat spiritualia quae non novit. Licet enim ratio quaerat salutem in elementis corporalibus, non tamen quaerit ex ipsis, ut supra notatum est in auctoritate Magistri Hugonis.
Ad id quod obicitur de tertia causa, dicendum quod exercitium non refertur hic ad actum sacramenti, sed ad actum gratiae sacramentalis, qui frequenter est iterandus.
Ad aliud dicendum, quod exercitium non est in virtutis actu, sed est alterius rationis : quia non est ordinatum ita directe contra peccatum sicut actus gratiae sacramentalis.
D. De triplici genere exercitationis.
ARTICULUS XIV.
An in omni sacramento sunt duo, scilicet verba, et res ?
Deinde quaeritur de tertia parte huius distinctionis, ibi, D, in fine : Duo autem sunt in quibus sacramenta consistunt, etc.
Hoc enim non videtur esse generale in omnibus : quia
- In matrimonio consensus facit matrimonium, etiamsi desint verba : ergo videtur, quod non omne sacramentum consistit in verbis.
- Item, in contritione dolor contriti cum gratia delet peccatum : et non sunt ibi verba.
- Item, obicitur de altera parte, de qua dicit, quod res est in sacramento. Est enim quaedam res sacramenti chrisma : et haec res non fuit in Veteri Testamento. Et quaeritur, quare, cum fuerit ibi oleum, et vinum, et panis, et aqua, quae sunt res aliorum sacramentorum ?
Solutio. Dicendum, quod verba sunt in omni sacramento in quantum est sacramentum Ecclesiae. Matrimonium enim multipliciter consideratur, scilicet in quantum est officium naturae, et in quantum est bonum Ecclesiae : et quoad hoc potest sufficienter effici per consensum in maritalem copulam : sed tertio modo est in remedium, et sic ponitur sub clavibus Ecclesiae : et est in dispensatione ministrorum, et quoad hoc habet formam in facie Ecclesiae expressam, et accipit benedictionem Ecclesiae, et efficitur Ecclesiae non quidem sacramentum secundum se, sed sacramentum Ecclesiae, ut sit medicina ex vi clavium ipsius Ecclesiae.
Ad aliud dicendum, quod verba sunt in poenitentia, secundum quod ipsa in tribus suis partibus est unum sacramentum, et haec sunt verba quae dicit sacerdos, quando ligando ad satisfactionem absolvit.
Ad id quod obicitur contra aliam partem, dicendum, quod in confirmatione datur Spiritus sanctus ad robur : et ideo etiam non nisi ab illo datur, qui est in altiori gradu Ecclesiae : et ideo in statu imperfectionis non conveniebat esse suam materiam propriam.
E. De differentia sacramentorum veterum et novorum.
ARTICULUS XV.
Utrum sacramenta veteris legis dederunt salutem, sicuti sacramenta novae legis ?
Deinde quaeritur de quarta parte, quae dividitur in duas partes, in quarum prima determinat differentiam sacramentorum Novi et Veteris Testamenti in genere. In secunda autem tangit excipiendo de circumcisione : quia illa non videtur cadere sub dicta differentia. Prima incipit ibi, E : Iam videre restat distantiam, etc. Secunda incipit ibi, F : Fuit tamen inter illa sacramenta sacramentum quoddam, etc.
Incidit autem quaestio de primo quod dicit de differentia prima.
Videtur enim quod illa dederunt salutem sicut et ista : quia
- Ita dicit Apostolus, ad Galat. II, 12 : Qui fecerit ea, vivet in illis. Non autem loquitur de vita corporali : ergo de spirituali : ergo dabant vitam spiritualem : ergo salutem per consequens.
- Item, Magister Hugo de Sancto Victore in libro de Sacramentis : Ex quo homo lapsus est in peccatum, continuo Deus sacramenta adhibuit, alia ante legem, alia sub lege, alia sub gratia, differentia quidem in specie, sed unum habentia effectum. Effectus autem novorum sacramentorum est conferre salutem : ergo et illorum quae fuerunt ante legem, et in lege : ergo omnia curabant, et dabant salutem.
- Item, I ad Corinth. X, 1 et seq. : Nolo enim vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt : et omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari : et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt : et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus). Ergo videtur, quod idem effecerunt eis sua sacramenta quod nobis nostra.
- Item, Augustinus : idem valuit manna edentibus quod corpus Christi sumentibus : ergo eumdem habuit effectum.
- Item, Sapient. XVI, 20 : Paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Hoc autem non potuit esse nisi contineret totum spirituale bonum gratiae, sicut et nostrum : ergo videtur, quod idem faciebant illa quod nostra.
Sed contra :
- Ad Hebr. IX, 9 : Quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servitium, etc.
- Item, ad Hebr. VI, 19 : Lex nihil ad perfectum adduxit.
- Item, Si data esset lex quae posset iustificare, vere per legem esset iustitia.
Solutio. Dicendum, quod lex non iustificabat quoad sacramentalia, sed promittebat salutem. Et assignatur multiplex differentia : tamen tres tangit Magister Hugo hic : quarum prima est, quod nostra sacramenta sunt signa gratiae sed illa sacramenta non immediate sunt signa gratiae, sed nostrorum sacramentorum. Secunda est, quia nostra sacramenta sunt signa et causae : illa autem sunt signa tantum. Tertia, quia illa promittunt quod non continent : ista autem dant quod continent. Alii assignant differentiam ex parte implentium, per Augustinum qui dicit, quod differentia brevissima legis et Evangeli est timor et amor.
Dicendum ergo ad primum, quod Apostolus ibi loquitur de decalogo, et non de sacramentalibus : tamen nec decalogus de se conferebat gratiam, sicut Novum Testamentum. Et ad hoc intelligendum, sciendum est quod legis latio vetus, tota fuit in timore in igne et fumo et terribilibus : sed nova, tota in benignitate et gratia : et ipse etiam Mediator gratiam sanctificationis pro omnibus attulit et dedit.
Ad aliud dicendum, quod magister Hugo hoc intelligit de effectu signi, non de effectu causalitatis : quia scilicet idem omnia ista significabant.
Ad aliud dicendum, quod non biberunt sacramentaliter patres, sed in spiritu, sicut dicit Christus, Ioan. VII, 56 : Abraham, pater vester, exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est : et ideo non procedit argumentum : quia illud erat potius virtus devotionis, quam virtus alicuius sacramenti.
Ad aliud dicendum, quod idem valuit in genere, et spiritualiter sed non in specie, et sacramentaliter. Nos enim dupliciter sitimus, scilicet spiritualiter, et sacramentaliter : ipsi autem spiritualiter, et in typo tantum : et hoc non habebant de ratione status, sed potius ex privilegio quodam, in quantum pertinebant per caritatem ad Novum Testamentum.
Ad aliud dicendum, quod hoc fuit in typo et spiritu, et non in veritate et sacramento.
ARTICULUS XVI.
Utrum Testamentorum fuit gravius ?
Sed ad haec incidit quaestio, quid illorum sit gravius ?
Videtur autem, quod Novum : quia magis est difficile relinquere omnia quae sunt in Novo, quam subicere omnia quae sunt in Veteri.
Item, Christus multa addidit veteribus, Matth. V, 1 et seq. Quod autem habet tantum et amplius, illud est gravius : ergo Novum est gravius quam Vetus.
Item, Vetus cohibet manum, et non animum : Novum autem manum, et animum : magis autem est difficile cohibere et manum et animum, quam manum solam : ergo Novum Testamentum est gravius.
Sed contra :
Dicitur, Act. XV, 10 : Quid tentatis Deum, imponere iugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus ? ergo gravius est quam Novum.
Item, Matth. XI, 28 et 30 : Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde : et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suave est, et onus meum leve. Econtra igitur videtur, quod sint aequaliter levia.
Solutio. Omnia huiusmodi argumenta leve est determinare : quia sicut vadunt auctoritates et rationes, ita innuunt quamdam distinctionem. Sciendum ergo, quod Novum et Vetus possunt considerari, ut typus, et veritas : et sic est unum in alio. Si autem considerentur quoad materiam praeceptorum et motivum ad implendum, tunc Vetus est multo gravius : quia plura habet praecepta, et timor movet ad implendum ea. Si autem considerentur quoad perfectionem status eorum quae praecipiuntur, sic Novum est magis difficile.
Et per hoc iam patet solutio ad omnia.
F. De Circumcisione.
DIVISIO TEXTUS
Fuit tamen inter illa, etc.
Hic incipit Magister agere de circumcisione.
Et tangit quinque circa ipsam :
quorum primum est de eius effectu.
Secundum, de suscipientibus, ibi, G : Quaeritur autem de viris, etc.
Tertium, de institutione, ibi, H : Hic dicendum est, in quo instituta fuerit, etc.
Quartum, de ritu eius, ibi, I : Fiebat autem octava die, etc.
Quintum et ultimum est, de quibusdam quaestionibus dubis circa ritum, ibi, L : Si vero quaeritur de parvulis, etc.
ARTICULUS XVI.
An circumcisio a Damasceno sit bene definita ?
Incidit ergo hic primo quaestio, quid sit circumcisio ?
Diffinit enim eam sic Ioannes Damascenus : Circumcisio signum erat determinans Israel a Gentibus cum quibus conversabatur.
Sed contra hanc diffinitionem multipliciter opponitur.
- Primo sic : Sicut patuit prius ex dictis Hugonis, veteris legis sacramenta dicuntur sacramenta in comparatione ad sacramenta novae legis quae significant : ergo videtur, quod in comparatione ad illa deberent diffiniri : et hoc non fit de circumcisione.
- Si forte dicas, quod aliud est de circumcisione : quia illa effecit quod figurabat. Contra : Ita dicit Damascenus, ibidem : Circumcisio typus erat baptismatis : typus autem diffiniendus est in comparatione ad id cuius est typus. Item, parum infra : Veritate apparente inutilis est typus et umbra. Quare superfluum est circumcidi, et contrarium sancto baptismati. Ex hoc habetur idem quod prius.
- Ulterius obicitur de hoc quod dicit : Determinans Israel a Gentibus, etc. Aut enim loquitur de distinctione conversationis : aut de distinctione loci quoad habitationem. Si de conversationis distinctione. Contra : Lex erat data ad hoc, sicut dicit Psalmus CXLVI, 20 : Non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestavit eis. Ergo videtur, quod non ad hoc dabatur circumcisio Si de habitationis distinctione loquitur : tunc videtur, quod postea habitantes in pace in terra promissionis non debebant circumcidi : quia tunc non erant permixti aliis Gentibus, quod frivolum est : ergo nullo modo determinat.
- Item, omnis distinctio datur per signum manifestum : circumcisio est determinatio quaedam : ergo deberet fieri in fronte, vel in alio loco manifesto, ut videtur.
- Item, cum duo sint in sacramento : sanctificare, et signare : sanctificare, est principalius : ergo per illud magis est diffinienda circumcisio, quam per determinationem quae competit signo. Si vero dicas, quod non sanctificat de se, sed virtute fidei. Contra : Ita dicit Hugo : Circumcisionis sacramentum semini Abrahae sanctificando et signando datum est : ergo circumcisio data est ad sanctificandum : et sic principaliter per actum sanctificationis deberet diffiniri.
Solutio. Dicendum, quod principalis actus circumcisionis est remedium peccati originalis, et sanctificatio quaedam temporis, scilicet qualis per circumcisionem tunc temporis poterat praestari.
Ad hoc autem quod obicitur de Damasceno, dicendum quod non diffinit eam in comparatione ad baptismum quia ipsa in lege effectum quemdam gratiae habuit in remedium contra originale et talis effectus semper est principalis in sacramento : licet tamen aliter esset etiam typus baptismatis.
Ad aliud dicendum, quod intelligitur principaliter determinatio conversationis ex gratia circumcisionis, et per consequens etiam determinatio habitationis et ideo ipse Damascenus dicit, quod quadraginta annis quibus fuerunt in deserto, non circumcidebantur : quia tunc aliis gentibus non erant permixti : et in hoc tantum tangit causam secundariam : quia causa vera erat, quod sub nube fuerunt, et oportebat eos moveri ad motum nubis, et non potuissent vulnera sanari si circumcisi fuissent.
Et ad hoc quod contra hoc obicitur, dicendum quod lex dabatur ad conversationem, ut regula morum et operum, sed circumcisio ut signum et mitigativum concupiscentiae moventis ad conversationem malam.
Ad aliud dicendum, quod duo fuerunt in circumcisione : quia ibi erat signum, et remedium originalis : et ex utroque coniunctim oportuit ei determinare locum, scilicet in loco propagationis originalis, ut infra dicet Magister : in fronte autem, vel alio loco non significasset per hunc modum.
Ad aliud dicendum, quod sanctificatio non convenit circumcisioni nisi indirecte, ut patebit iam in sequenti quaestione : et ideo non explicite ponitur in diffinitione, sed implicite in hoc quod dicitur, determinans, innuitur.
ARTICULUS XVII.
An circumcisio etiam impresserit characterem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, circa initium : Ex quo instituta est circumcisio in populo Dei, quae erat tunc signaculum iustitiae fidei, etc.
Ex hoc enim videtur, quod
- Circumcisio impresserit characterem : quia character idem est quod signaculum.
- Item, adhuc sunt aliae rationes : quia non iterari et imprimere characterem concomitantur se in omnibus sacramentis, sicut probatur per inductionem : circumcisio autem non iterabatur : ergo characterem imprimebat.
- Item, distinctio interior debet respondere distinctioni exteriori, cuius exterior est causa : cum ergo circumcisio sit distinctio exterior, videtur ei debere respondere distinctio aliqua interior.
- Item, illud sacramentum efficit quod figurat : ponamus autem, quod aliquis fictus acceperit, constat quod recedente fictione ei valere incipit : ergo oportet, quod ponatur ei aliquid in quo manet sacramentum, sicut facimus in baptismo : hoc autem non potest esse nisi character : ergo impressit characterem, ut videtur.
Sed contra :
- Perfectissima sacramenta imprimunt characterem : sed circumcisio est sacramentum imperfectum, sicut patet, quia mutatum est in baptismum : ergo characterem non impressit.
- Item, detur quod impresserit characterem alicui, et ille postea sit baptizatus, constat quod iterum reciperet characterem : ergo haberet duos : et cum uterque sit fidei, quia baptismus (ut dicit Augustinus) est sacramentum fidei, et circumcisio (ut dicit Apostolus) signaculum fidei : ergo erunt in uno homine duo characteres eiusdem speciei, quod esse non potest : ergo non impressit characterem.
- Item, character est configurans Trinitati : et hoc convenit tam masculis quam foeminis : circumcisio autem solis maribus : ergo circumcisio characterem non impressit.
Solutio. Dicendum, quod circumcisio characterem non impressit : quia character est configuratio spiritualis trinitatis creatae quae est in imagine ad Trinitatem increatam.
Ad primum ergo dicendum, quod erat signaculum corporale, et non spirituale : ita scilicet quod in ipsa significatur diminutio concupiscentiae a parte corporis, praeter hoc quod imprimeret signum in anima.
Ad aliud dicendum, quod illa propositio vera est de sacramentis novae legis, quae nullo modo possunt iterari : sed non est vera de illis quae non iterantur super eamdem materiam, licet iterentur super aliam ut poenitentia, et unctio, et matrimonium, et Eucharistia : sed circumcisio non iterabatur, eo quod significabat id quod non est iterandum, scilicet baptismum. Vel melius dicatur, quod non iterabatur : quia erat contra morbum originalis peccati, qui non iteratur, et non propter impressionem characteris.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur, quod distinctio exterior sit frustra, nisi sit data ad hoc ut causa ad effectum : et hoc falsum est : quia habet actum alium respectu cuius non est frustra, sed utilis.
Ad id quod fictione recedente incipit valere circumcisio, dicendum quod non ideo est, quod gratia velut in vase in charactere aliquo contineretur : sed potius ideo, quia Spiritus sanctus obstaculum non invenit qui gratiam influit, et id quod corporaliter fieri debuit, est expletum : et ideo illud non tenetur revocare : sicut et in aliis corporalibus actionibus, ad quas aliquis tenetur, si peragit illas fictus, non oportet iterum facere. Si enim vovi pauperibus dare centum libras, si do eas in mortali existens, et postea poeniteo, non iniungitur mihi ut iterum dem : quia licet datio transeat, tamen damnum manet, et tamen illud postea secundum approbationem potest mihi valere. Ita dico etiam de circumcisione : quia fuit etiam signum corporale, si aliquis proselytus eam fictus accepit, non oportebat ut non fictus iterum circumcideretur.
Si forte obiciatur, quod aliquis circumcisus dignoscibilis est a non circumciso a visu Angeli vel spiritualis oculi et hoc non potest esse nisi signum aliquod sit in anima, sicut etiam per characterem dignoscitur anima baptizati ab anima non baptizati. Dicendum, quod illa nota non est character : quia sic etiam nota mortalis peccati character esset sed tantum character dicitur, quando est configuratio imaginis ad Trinitatem increatam, et hoc non est in circumcisione.
ARTICULUS XIX.
An circumcisio iustificabat ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, circa initium : Ad purgationem valebat magnis et parvulis originalis veterisque peccati, etc.
Ex hoc enim accipitur, quod iustificabat : quod etiam videtur alia ratione : quia
- Ad minus contra morbum in quem necessarium erat incidere, non ex voluntate, sed ex natura corrupta, oportuit habere medicinam, praecipue propter parvulos quorum innumerabiles aliter fuissent damnati : haec autem medicina non fuit nisi circumcisio : ergo circumcisio valuit contra originale peccatum, ut videtur.
- Item, circumcisio non erat ex lege, sed ex patribus, et dabatur in signum iustitiae Abrahae iusto : aliis autem in causam iustificationis, ut dicitur hic in Littera : ergo valebat contra originale peccatum.
- Item, nihil dimittit peccatum nisi conferat gratiam : sed circumcisio, ut patet in Littera, dimittebat peccatum : ergo conferebat gratiam.
Sed contra :
- Morbus numquam intermissus est : ergo si circumcisio fuit substantialiter contra morbum instituta, circumcisio etiam intermitti non debuit : sed intermissa fuit quadraginta annis : ergo videtur, quod cum tunc aliud remedium non fuit institutum, quod non fuit substantialis medicina contra morbum.
- Item, morbus universalis est in maribus et foeminis : ergo et medicina si substantialiter est ordinata contra morbum, universalis esse debuit : sed non fuit data nisi maribus : ergo non fuit universalis.
- Item, in sacramento sunt duo, scilicet signum, et causa : et causalitas non se extendit extra ultra rationem signi : ergo quodlibet sacramentum tantum causat de gratia quantum signat de ipsa : circumcisio autem nihil conferebat, sed auferebat : ergo non causabat alicuius boni collationem, sed tantum mali ablationem.
- Item, in malo duo sunt, culpa scilicet, et poena : culpa autem si aufertur, in toto aufertur : sed circumcisio non aufert nisi partem : ergo non significat ablationem culpae quae in toto aufertur : ergo nec causat eam, cum causalitas non se extendat extra rationem significandi : ergo videtur, quod circumcisio non causabat nisi illius poenae dimissionem, quae in parte, et non in toto dimittitur : et haec est pronitas concupiscentiae, et non reatus carentiae visionis : ergo non causabat nisi diminutionem fomitis, ut videtur.
Solutio. Dicendum, quod peccatum dimittebatur in circumcisione : sed circumcisio a posteriori operabatur peccati diffinitionem. Verbi gratia, in peccato sunt tria sibi connexa, scilicet culpa, et carentia visionis Dei, et incensio fomitis et si aliquid debeat directe delere peccatum, oportet quod primam causalitatem habeat ad delectionem culpae : et quia alia duo connexa sunt illi, ideo remittitur posterius poena carentiae visionis in toto, et incensio fomitis in parte. Et sic operatur baptismus : quia potentia gratiae lavat sordes culpae primo, et posterius etiam cadunt poenae adiunctae. Sed circumcisio, sicut probat ultima obiectio, causalitatem ponit contra fomitis incensionem, et ideo incipit delere peccatum a posteriori : remittit enim incensionem fomitis : et quia illa non potest diminui, nisi cesset reatus in toto, ideo ille in toto dimittitur : quia vero ille connexus est culpae, ideo etiam culpa dimittitur. Et hoc est quod quidam de antiquis scripserunt, quod circumcisio de se operatur diminutionem poenae : sed virtus fidei in ipsa operabatur remissionem culpae et sic intelliguntur rationes primae quae probant, quod fuit remedium originalis.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod fuit ordinata quidem contra morbum, sed non substantialiter : et ideo aliqua de causa (quae supra dicta est) poterat intermitti.
Ad aliud dicendum, quod licet morbus universalis esset, tamen propagatio est in uno, et in altero passive tantum : et ideo in illo remedium debuit poni. Et hoc infra magis patebit.
Ad aliud bene concedo, scilicet, quod circumcisio a parte posteriori et non directe delere incepit peccatum.
ARTICULUS XX.
Quid dicatur sinus Abrahae ? et, an parvuli decedentes sint in aliqua miseria ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, sub finem : Tamen in sinu Abrahae post mortem requie beata consolati, etc.
Quid enim hic dicitur sinus Abrahae ? Si forte dicas secundum Hieronymum, quod sinus Abrahae vocatur requies bonorum patrum : hoc non videtur, quia
- Requies illa est in caelo in quo non fuerunt patres ante adventum Christi.
- Item, si dicas secundum aliquos, quod sinus dicitur protectio ab interiori et exteriori miseria : iterum non videtur convenire : cum miseria non tollatur, nisi per suum contrarium, quod est beatitudo : et patres tunc beati non fuerunt, cum visione Dei non perfruentur.
- Praeterea, si diceres quod dicitur protectio non uri igne, et non laedi verme conscientiae : hoc iterum non videtur convenire : quia etiam pueri ante baptismum decedentes (ut creditur) non cremantur igne, nec roduntur verme conscientiae, cum nullum secum ferant delictum proprium, de quo solo est vermis : ergo videtur, quod non posset hoc modo dici hic sinus.
- Praeterea, videtur, quod sinus iste non fuerit in inferno : quia, Luc. XVI, 23, dicitur, quod elevans oculos suos dives, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu eius : ergo sinus erat longe supra infernum : ergo non in inferno.
Sed contra : hoc est quod Christus in morte descendit ad limbum : et hoc fuit descendere ad infernum : ergo limbus iste et sinus est in inferno.
Item quaeritur, quare dicitur sinus Abrahae potius quam Adam, vel Abel, vel alterius : eum ab Adam omnes multiplicati descenderunt, et ab Abel inceperit Ecclesia, ut dicit Augustinus.
Solutio. Dicendum, quod sinus dicitur proprie, et communiter. Communiter est requies beatorum patrum, ut dicit Glossa super Lucam, XVI, 23. Proprie autem dicitur locus in ora inferni sequestratus ad habitationem electorum, quia ante Christi adventum mortui, spe felici redemptionis pretium exspectabant. Unde etiam limbus vocatur. Limbus ora est vestimenti, sicut locus ille in ora fuit inferni. Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad secundum dicendum, quod protectio dicitur a puniente actualiter, et ideo vocatur miseriae : non enim vocatur hic protectio omnis indigentiae : quia hoc non fuit nisi per beatitudinem.
Ad aliud dicendum, quod miseria est in pueris, scilicet desperatio visionis Dei : et ideo non ab omni miseria proteguntur : tamen bene concedo, quod pueri non habent ignem nec vermem.
Ad aliud dicendum, quod iste locus est in ora inferni superior, et longe ab inferno damnatorum, loco, et differentia mansionis : quia secundum spatium loci infernus longe est subtus, et secundum differentiam habitationis in inferno est poena affligens aeterna, et caligo densa, et vermis conscientiae : quorum nihil fuit in limbo patrum, quia aliquam lucem habuerunt propter fidem et spem quam habebant.
Ad ultimum dicendum, quod dicitur sinus Abrahae propter tria : quorum unum est, quod ipse obedivit exire ab idololatris et patria : et ideo ut esset pater in patria meruit. Secundum est, quia ipse benedictionem benedicti seminis primus accepit. Tertium est, quia Pater est credentium in circumcisione, et credentium in praeputio : et in utroque semen habuit per Ismael et Isaac.
G. De viris qui fuerunt ante circumcisionem, et de foeminis quae fuerunt ante et post.
ARTICULUS XXI.
Quare foeminae non circumcidebantur ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur : Quaeritur autem de viris qui fuerunt ante circumcisionem, et de foeminis, etc.
Et est dubium,
- Quare foeminae non circumciderentur, cum haberent originale, sicut et mares ?
- Item, quare circumcisio in maribus fiebat circularis, et non abscissio cuiusdam portionis ?
- Item, quare fiebat in membro generationis potius quam in alio loco ?
- Item, cum Genes. XVI, 11, dicatur : Circumcidetis carnem praeputi vestri, videtur quod hoc numquam fuit impletum : quia dicit Ambrosius, quod caro praeputi dicitur caro illa virgae, quae est ante cartilaginosos nervos : et illa non abscindebatur, sed pellicula.
- Item, si ad temperamentum aestus concupiscentiae fiebat illa abscissio : tunc videtur, quod debuit fieri incisura in carne : quia in illa magis viget sensus et delectatio quam in pelle.
- Item, nihil est quod quidam videntur dicere, quare mulieres non circumcidebantur : quia scilicet id in quo damnatur libido in mulieribus sit intus : quia in viris non abscinditur id in quo damnatur libido : hoc enim, ut dicunt physici sermones, non est pellicula, sed caro in capite virgae : pellicula autem in muliere ita poterat abscidi sicut in viro.
Solutio. Dicendum, quod mulieribus non fiebat tribus de causis : quarum una est, quia natura nostra non est corrupta in muliere, quia in illa non fuit tota, sed potius in Adam : et ideo in filis similibus illi conveniens fuit poni remedium. Secunda causa est, quod vir principalis est in generatione, et in semine viri est virtus formativa, et semen mulieris est sicut materia formata et patiens : et ideo dicunt etiam Doctores, quod si Adam non peccasset, sed mulier sola, non transfusum fuisset in nos originale quoad culpam, sed quoad poenam quae vocatur passibilitas naturae, non vitium : et ideo congruebat iterum in Adam poni characterem obedientiae mandate circumcisionis. Tertia causa est, ut ostenderetur imperfectio sacramenti, et aliud generalius et melius exspectaretur : et puto quod haec causa melior est.
Ad aliud dicendum, quod circularis fiebat : ut notaretur circulus peccati : quia illud (ut dicit Apostolus) primo fuit in persona in primis parentibus, et deinde serpens quasi cancer corrupit naturam in ipsis, et ex illa naturam in parvulis, et corrupta natura in parvulis, corrumpit personam parvulorum : et sic concluditur circulus a persona in personam. Vel sic : quia anima corrupit carnem in parentibus, et caro carnem seminatam in parvulis, et caro animam infusam in eisdem : et sic iterum concluditur circulus maledictionis primae.
Ad aliud dicendum, ut Magister dicit in Littera : quia inobedientia primo percepta est eo quod concupiscentia loco illo corrupta sit et infecta.
Ad aliud dicendum, quod illa abscissio est periculosa, et contra bonum prolis in matrimonio : sed incisio fit in pellicula operiente carnem illam, ut notetur, quod eadem raro debet refrigerari ab aestu libidinis.
Ad aliud dicendum, quod mulieres non circumcidebantur ratione superius dicta.
H. De institutione et causa circumcisionis.
I. Quare die octavo, et petrino cultro ?
K. Quare in baptismum mutata sit circumcisio ?
L. De parvulis defunctis ante diem octavum.
ARTICULUS XXI.
An omnes tenebantur ad circumcisionem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, H, Hic dicendum est, in quo instituta fuerit circumcisio, etc.
Videtur enim, quod omnes tenebantur ad circumcisionem : quia in omnibus damnabatur libido.
Item, Genes. XVI, 12, dicitur : Tam vernaculus, quam emptitius : et nullus excipitur : ergo generatio Rachelis obligatur ad hoc, et generatio Esau.
Sed contra hoc est quod dicit Glossa Ambrosi super epist. ad Roman. V, 13 : Non possumus dicere ad circumcisionem teneri nationum populos, nisi fuerint in domo Patriarcharum nutriti, vel pretio empti.
Et breviter quaeritur, Qui obligabantur mandato circumcisionis, et qui non, et qua ratione obligabantur ?
Solutio. Dicendum, quod ratio circumcisionis fuit diminutio concupiscentiae in his qui pertinebant ad semen benedictum et promissum : pertinebant autem dupliciter, scilicet in haereditate percipienda, et ut per quos semen descenderet : et ideo nulli alii obligabantur, ut dicit Ambrosius, nisi illi tantum : familia autem obligabatur quamdiu relationem habuerat per dominos suos ad haereditatis obsequium et usum, id est, quamdiu erant in domo eius qui verus erat haeres : et ideo Ismael et Esau et ali, quando separabantur a iure haereditatis, et spe repromissi seminis, statim cessante in eis causa circumcisionis, absolvebantur a circumcisionis mandato, et amplius non tenebantur.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XXIII.
An tres causae circumcisionis tactae a Magistro sint bene assignatae ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H, circa medium : Data autem fuit circumcisio pluribus de causis, etc.
Tres enim causas tangit hic, scilicet probationem obedientiae Abrahae, et signum magnae fidei Abrahae, et discretionem populi de quo Christus nasci voluit. His tribus adduntur duae in Glossa super epist. ad Roman. V, scilicet ut castitatem mentis et corporis indicaret, et ut figura esset baptismatis.
Et quaeritur : Penes quid sumuntur causae istae ?
- Item, quaeritur de prima : quia Adam tentatus est in re una indifferenti : Abraham autem in duabus : una sacrificiali, ut ita dicam, et alia sacramentali, et utraque valde poenali. Et quaeritur, Quare hoc ?
- Item, de secunda : quia signum et signatum debent habere aliquam similitudinem : sed circumcisio nullam videtur habere similitudinem.
a/3. Item, contra tertiam : quia circumcisio figura est baptismi : et baptismus nullum distinguit, sed omnes unit : ergo nec circumcisio aliquem debuit distinguere.
- Item, contra quartam : quia genus humanum aliis virtutibus defecerat, sicut et castitate : ergo videtur, quod signum ad illas valens debuit recipere, sicut et ad castitatem accepit.
Item, Signum erat fidei, ut dicit secunda causa : ergo potius accipiebatur ad fidem indicandam, quam ad indicandam castitatem.
- Item, contra quintam : quia non videtur habere similitudinem cum baptismo, nec in materia, nec in forma : ergo non fuit signum eius.
Solutio. Ad primum dicendum, quod istae causae quaedam sunt sumptae a parte suscipientis eam primo, et quaedam ex ratione circumcisionis.
Ex parte suscipientis tripliciter, secundum quod tria exiguntur ad consequendum semen promissum. Unum ex parte vitae quod facit dignum per modum congruitatis, et hoc est obedientia. Alterum ex parte rei promissae, et hoc exigit fidem : et istae sunt duae primae. Tertium est ex parte idoneitatis ad carnalem descensum benedicti seminis : et hoc est castitas, et haec est causa quarta.
Ex ratione autem circumcisionis duae sumuntur, quia ex parte illa qua signum est, sumitur materia : ut ille populus charactere cardinali esset distinctus, et haec est tertia. Ex parte autem effectus sumitur quinta : quia per effectum significabat baptismum.
Dicendum ergo ad primum, quod Adam tentabatur pro modo sui status, in eo in quo obedientia magna commendabilis erat : et non nisi uno, quia non indiguit multis adhuc, sed tantum ut experimentum acciperet suae obedientiae, indifferenti. Sed Abraham tentabatur, ut homo indigens liberatione et liberatore : et ideo in rebus difficilibus : et liberatoris indigentiam praesignabant tentatio de immolatione fili, liberationis autem tentatio de circumcisione.
Ad aliud dicendum, quod circumcisio est signum fidei, non quantum ad quemlibet articulum, sed, ut dicit Augustinus, quia credidit se habiturum filium in quo fieret benedictio omnium : et quoad hoc per locum generationis ponit similitudinem ad rem creditam.
Ad aliud dicendum, quod est figura baptismi, sicut imperfectum eius quod est perfectum, et sicut particulare eius quod est universale : et ideo distinguit, licet baptismus nihil distinguat.
Ad aliud dicendum, quod licet in aliis defecerat genus humanum, tamen quoad generationem seminis exigebatur praecipue reparatio in fide ut curaretur, et castitate ut congruenter reciperetur.
Ad ultimum dicendum, quod convenientiam habet in effectu cum baptismo, et quoad hoc figurat ipsum.
Alia quae quaerenda sunt, Magister bene determinat in Littera, praeter hoc solum, quod Hebraei tradunt, quod non nisi principales circumcisiones lapideis cultris factae sunt, scilicet fili Moysi cum educi debebat populus filiorum Israel in colle praeputiorum in terram promissionis : quia hoc significabat statum resurrectionis, quando per petram Christum omnis ab electis circumcideretur corruptio.
