Distinctio XXXV — Livre IV — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre IV

Distinctio XXXV

DISTINCTIO XXXV

De divortio quod fit propter adulterium.

 

A. Eodem iure utitur vir et mulier.

 

DIVISIO TEXTUS.

Hoc etiam notandum est, quod cum Dominus concedat, etc.

Habitis impedimentis quibusdam, quae in ipso iure et natura matrimonium impediunt contrahendum, et dirimunt contractum, tangit Magister de separatione a thoro, in qua non est separatio sacramentalis : de qua quaerit quatuor.

Primum est, quod ius utriusque in separatione ista est aequale.

Secundum, quod si sunt in simili crimine, neuter coniugum alium potest dimittere, ibi, B : Si vero quaeritur an adulter, etc.

Tertio ostendit, quod dimissus vel dimissa non potest se alteri copulare, dum vivunt ambo dimittens et dimissa, ibi, C : Si quis autem fornicationis expers, etc.

Quarto et ultimo, ratione convenienti materiae tangit de his qui se primo polluerunt per adulterium, et postea contrahunt matrimonium, ibi, E : Sed haec omnia intelligenda sunt de illa, etc.

Et haec de divisione sufficiant.

 

 

ARTICULUS I.

An ius utriusque in separatione est aequale ?

 

Incidit autem quaestio determinata in primo capitulo, scilicet quod ius utriusque in separatione est aequale.

Videtur enim, quod sic esse non debeat :

  1. Ius enim perficit naturam : sed secundum ordinem naturae vir excellit mulierem : ergo pari iure non debent censeri in dimittendo se invicem propter fornicationem. Prima patet per se. Secunda probatur in libris de Animalibus, ubi dicitur, quod natura particularis numquam intendit mulierem, sed quod potius femina est mas occasionatus
  2. Item, Tullius dicit quod omne ius a natura per rationem profectum est : cum igitur a natura nihil proficiscatur ordini naturae contrarium, videtur quod numquam potest esse ius quod ad paria iudicat virum et mulierem in dimittendo.
  3. Item, etiam secundum legem Christi vir est caput uxoris : caput autem numquam praeciditur salvo corpore, sed membrum aliquod aliud putridum potest abscindi : ergo cum mulier sit sicut membrum, mulier potest abscindi a viro si putrescat per fornicationem, et non e contra vir a muliere.
  4. Item, unum bonum matrimonii non debet alii praeiudicare : sed video, quod mulier fornicaria incertam facit prolem, ut dicit Tullius : ergo non propter bonum sacramenti ipsa debet tolerari, sed potius abiici, ut ex alia certi liberi nascantur.
  5. Item, si mulier fornicatur, incerti liberi statuuntur ad viri haereditatem et matrimonium, sicut dicitur, Eccli, III, 3 : si autem vir fornicatur, non propter hoc incerti liberi statuuntur in matrimonio et haereditate : cum igitur impariter se habeant in nocumento, videtur quod impariter se debeant habere in iure dimittendi se invicem.
  6. Item, in Veteri Testamento, Deuter. XXIV, 1 et seq., permittebatur viro dimittere uxorem, et non econtra : ergo videtur, quod etiam in Novo Testamento impariter in hoc iure se habere debent.

 

In contrarium est quod illud quod efficitur votis duobus concurrentibus, aequalem in utrisque debet habere causam : sed tale est matrimonium : ergo aequaliter se habent ambo in causa separationis a thoro.

 

Responsio. Dicendum, quod ea quae in Littera dicuntur, sine ambiguitate sunt vera.

 

Ad primum ergo dicendum, quod vir non in omnibus excedit, sed tantum in regimine et efficacia generationis : sed in constituendo individuitatem matrimonii, et debito, et fide thori, sunt per omnia aequales : quia ista sunt quasi civilia, et efficiuntur utriusque voluntate.

Ad aliud dicendum, quod ius omne proficiscitur a natura : sed non oportet, quod proficiscatur ab una naturae conditione : est enim in muliere, quod femina est : et hoc est sexus, et propter hoc indiget rectore, et effective generante : et ex hoc proficiscitur, quod non dominetur in virum, quod subdita est, quod sibi docere non permittitur, quod est potius adiutorium generationis quam generans. Est etiam in ipsa, quod homo est habens rationem et liberum arbitrium : et ex hoc proficiscitur, quod est domina suorum actuum, quod consensu suo facit matrimonium, quod habet debitum sibi acquisitum, et quod fidem potest servare promissi. Et sic patet qualiter ius istud proficiscitur a natura.

Per hoc patet etiam solutio ad sequens : quia non in omnibus est caput, sed in quibusdam, ut patuit.

Ad aliud dicendum, quod unum bonum alii non praeiudicat, sed potius conservat, sicut fides thori certificat liberos. Unde quod obicitur, hoc tenuit, quando paucitas hominum separationis meruit dispensationem : sed postquam boni per praedicationem multiplicari inceperunt, laudatur status continentiae : et ideo non quaeritur fructus ventris in alia muliere.

Ad aliud dicendum, quod licet peccatum viri non generet dubietatem prolis, tamen peccat in matrimonio, et ideo debitum amittit in corpore uxoris, quod de iure matrimonii acquisierat. Et obiectio illa procedit a non causa : quia non est causa separationis a thoro, incertitudo liberorum, sed potius peccatum quod committit in matrimonium.

Ad aliud dicendum, quod in Veteri Testamento hoc non fuit ut ius, sed potius ut dissimulatio in iudicio causarum potius quam in iudicio animae, sicut ante dictum est in quaestione de libello repudii : et ideo nihil est ad propositum.

 

 

ARTICULUS II.

An viri mulieres suas adulteras debent accusare ad sacerdotes ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, paulo ante finem : Viri autem liberius uxores suas adulteras apud sacerdotes, etc.

Videtur, quod huius contrarium esse deberet : quia

  1. Dicit Chrysostomus, quod propria passio mulierum est luxuria : ergo minus est eis imputandum si fornicentur : ergo minus vituperabiles in accusatione, quam viri.
  2. Item, in sequenti capitulo infra dicit Augustinus, quod tanto gravius viros puniri oportet, quanto magis ad eos pertinet in virtute vincere, et exemplo regere feminas. Et ex hoc sequitur idem quod prius.
  3. Item, propter sexus facilem incontinentiam et inclinationem dicit Philosophus, quod non proprie dicuntur continentes, sed potius viri : ergo videtur, quod non adeo vituperabilis sit mulier incontinens sicut vir : ergo non in actione est ita vituperabilis sicut vir.

 

Responsio. Dicendum, quod duae sunt qualitates quae coniunctae faciunt incitationem ad coitum et facultatem coeundi : hae autem sunt calidum et humidum : mulieres autem activum minus habent quam viri, quia sunt frigidiores viris in communi quantum pertinet ad complexionem, et ita habent minus incitationem ad coitum, quam viri : et ideo magis vituperabilis est earum incontinentia. Sed verum est, quod resistunt tentationi coitus debilius, scilicet in hoc quod humidiores sunt viris, et quod humidum facile recipit impressiones, et citius flectitur quam siccum : sed hoc est materiale : et ideo simpliciter sunt magis vituperabiles, quam viri. Tamen in matrimonio sunt duae causae speciales, quarum una est, quod secundum facultatem unius vir potest in multas generando, et non mulier : et huius etiam ratio supra explicata est. Secunda est : quia incertitudo liberorum fit ex peccato mulieris, sed non ex peccato viri : et hoc etiam supra explanatum est.

 

Dicendum ergo ad primum, quod dictum Chrysostomi referendum est ad qualitatem passivam, quae facit resistere receptioni, et haec est secundaria qualitas, et activa est principalis.

Per idem patet solutio ad dictum Augustini, quia viri resistere habent ex sicco.

Ad aliud dicendum, quod hoc ideo dicit Philosophus, quia virtus omnis quaerit quemdam summum statum, eo quod virtus est ultimum potentiae in re : sed cum continentia dicatur a resistendo et tenendo passiones praecipue a venereis, et mulieres deficiant in tenendo passiones tales propter humidum abundans, dicit quod non habent virtutem continentiae in summo, quia non sunt agentes, sed potius patientes in venereis. Et propterea dixit Poeta :

Casta est quam nemo rogavit.

 

 

B. Quod fornicariam nequit dimittere vir, nisi ipse expers fuerit, et e converso.

 

ARTICULUS III.

An adulteri teneantur se dimittere et separari vel possint simul habitare ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B : Si vero quaeritur : An adulter possit adulteram dimittere, etc.

Quaeritur enim hic, utrum teneantur se dimittere propter fornicationem, vel possunt adhuc cohabitare si velint ?

Videtur autem, quod teneantur se dimittere : quia

  1. Actus separativus semper dividit, nisi aliquid iterato coniungat : sed fornicatio est actus separativus : ergo dividit, nisi iterata fiat coniunctio : sed non potest esse coniunctio iterata : ergo necessarium est, quod maneat divisio. Probatio assumptae per destructionem consequentis : inter duas et easdem personas non iteratur coniunctio matrimonialis et legitima : cum igitur prius fuerunt coniuncti, post actum separativum non iterabitur coniunctio, ne iniuria fiat sacramento.
  2. Item, videtur quod adulter adulteram dimittere possit, quia adulterium alterius causat separationem : sed in omni natura sic est, quod quando geminatur causa, tunc confortatur effectus : sed utriusque adulterio geminatur causa dimissionis : ergo effectus confortatur : ergo multo plus adulter adulteram dimittere potest, quam non adulter adulteram.
  3. Item, maius est peccatum amborum, quam alterius simpliciter : ergo videtur, quod magis peccant contra matrimonium ambo, quam alter : ergo magis dividunt thori cohabitationem peccantes ambo, quam si alter peccaret : ergo videtur, quod se invicem dimittere possunt.
  4. Item, ambo in matrimonio ius suum amiserunt : cum igitur hoc eis propter peccatum non acquiratur iterato, videtur quod peccent postea commanentes : ergo tenentur separari.

 

In contrarium huius est quod dicit Dominus, Ioan. VIII, 7 : Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat : et hoc dixit de adultera : ergo adulter adulteram accusare non potest : ergo nec per accusationem deferre iudici : sed non potest dimittere nisi per iudicium : ergo uxor adultera ab adultero dimitti non potest.

 

Responsio. Dicendum, quod adulter adulteram non potest dimittere, sicut dicitur in Littera.

 

Ad primum autem quod obicitur, dicendum quod non simpliciter est actus separativus : quia separat a thoro, sed non a sacramento : et ideo obiectio non valet : talis enim unio et separatio sunt personales, et ideo saepius inter easdem personas iterari non possunt.

Ad aliud dicendum, quod adulterium alterius est causa separationis ex merito fidei servatae in reliquo : ideo enim adiudicatur ei, quod adultera miserit debitum quod habuit in corpore alterius, licet reliquus nihil amiserit. Cum autem uterque adulteratur, tunc nihil meretur illa fides, et ideo non possunt separari : quia pro neutro ad poenam alterius iudicari potest. Obiectio autem procedit ac si merito adulterii solius fiat iudicium : et hoc non est verum.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad ultimum dicendum, quod neuter amisit ius suum : quia quod unus amittit ius suum, iudicatur in favorem fidei servatae ab altero : et hoc non fit hic.

Et sic patet ratio iuris assignati hic.

 

 

C. Quod possunt reconciliari qui separantur causa fornicationis.

 

ARTICULUS IV.

An vir qui fornicationis expers fornicariam dimiserit, potest alii copulari ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C : Si quis autem fornicationis expers, etc.

Ex hoc videtur, quod in isto capitulo dicitur, quod penitus sit iniustum :

  1. Dicit enim Dominus in Evangelio, quod non omnes capiunt verbum de continentia : ergo nec omnibus debet imponi : aut igitur vir dimittet, aut non dimittet. Si dimittit, tunc cum sit imperfectus, sibi imponitur perfectio : hoc autem est laqueus imperfecto, sicut innuit Apostolus, I ad Corinth. VII, 35 : Porro hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id quod honestum est, supple, provocem, et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obsecrandi. Si autem non dimittat, tunc incentivum praebet delinquendi : quia stultus est, qui tenet meretricem, ut dicit in Littera : ergo videtur iniustum esse quod hic dicit.
  2. Item, ista ex matrimonio non habuit plus quam debitum in corpore viri, et hoc merito fornicationis amisit : ergo cum illo nihil plus habet commune : ergo videtur, quod licet ista non sit soluta ab illo qui non peccavit in matrimonium, tamen ille sit solutus ab ea : ergo ille potest ducere aliam, licet ipsa alium ducere non possit.
  3. Item, cum tria bona sint matrimonii, video quod per fornicationem duo expresse violantur, scilicet fides, et sacramentum. Et de fide quidem patet. De sacramento autem etiam patet sic : quia sacramentum secundum esse est ipsa individuitas matrimonii, qua unum fuerunt in anima et corpore vir et mulier : sed impossibile est illam unitatem manere in unione ad alium : ergo cum per fornicationem alter unit se alii, ipse dividit se a primo : ergo solvitur individuitas : ergo haec bona quae nulla facta sunt, non tenent esse matrimonii inter virum et mulierem. Sed bonum prolis melius et certius in alia quaeritur, et etiam in animalibus : ergo videtur, quod nullum bonorum matrimonii impediat, quin ille qui non est fornicatus, contrahere possit cum alia : ergo falsum est quod dicitur in Littera.
  4. Item, matrimonium est medicina : sed nulla ars medicinae est, quae aegro parat tantum unum electuarium vel antidotum, sed potius si offenditur in uno, paratur alterum : ergo a simili cum aegritudo concupiscentiae periculosior sit, quam aegritudo corporis, videtur quod ei continue diversa debent parari antidota. Si igitur offendat unus coniugum (quia melius est nubere, quam uri) debet facultas dari contrahendi cum altero.

 

In contrarium huius est, quod omne inducens lasciviam et dissolutionem civilitatum Ecclesiae, debet interdici a iure, sicut dicit Philosophus in Politegiis : sed coniungi pluribus successive est huiusmodi : ergo debet interdici : ergo rectum est ius quod hic ponitur. Probatur media : si enim separatus coniungitur alteri, nascitur odium parentelae ad parentelam, et dissidium domus puerorum contra pueros : ergo constat propositum.

 

Ad hoc dicendum, quod ea quae in Littera dicuntur, sine ambiguitate sunt tenenda.

Ad primum autem quod contra obicitur, dicendum quod permittitur et consulitur ei, quod cautione habita uxori parcat, et sic secum remaneat : quia non est meretrix quae poenitens est : et si non vult, sibi imputet : nec per hoc praestat incentivum delinquendi, quia vir iure potest eam disciplinis arcere et sacerdotibus, quod de lapsu secundo non timebit.

Per hoc etiam patet solutio ad secundum.

Ad aliud dicendum, quod bonum sacramenti non violatur : quia talis separatio non est sacramentalis : quia licet alii sit unita corporaliter, non tamen sacramentaliter : et unio corporalis cum alio non contrariatur unioni sacramentali cum marito, et ideo non scindit eam.

Ad aliud dicendum, quod matrimonium medicina est : si tamen infirmus abhorret medicinam, quae sola valet contra morbum, non potest ei fieri alia, sed eadem aliter disposita erit salutaris : ita est de muliere primo meretrice, et postea poenitente.

 

 

ARTICULUS V.

An vir potest fornicariam dimittere, et alteri copulari, sicuti falso imponitur Ambrosio quod hoc senserit ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit Ambrosius, ibi, C, post initium : Quia licet viro aliam ducere, etc.

Hoc enim videtur esse verum : quia

  1. Sicut ante dictum est, viri habent magis incitativum, quam mulieres : ergo amplius debet eis subveniri ex statutis matrimonii : ergo aliquid debet eis concedi, quod non mulieribus : sed hoc non potest esse, nisi ut alias ducat : ergo licet vel licere debet viris alias ducere.
  2. Item, vir multas implet, ut supra probatum est : ergo secundum sexus sui naturam debet ei permitti cum multis contrahere : ergo licitum est quod dicit : ergo non est a falsariis libris Ambrosii impositum, sed potius ex ratione decretum vel dictum.

 

Responsio, quod a falsario Ambrosii libro appositum est, et falsum aperte.

 

Ad primum autem dicendum, quod lex continentiae indicitur dimittenti : aut si non continet, reconciliari, et hoc competit perfectioni Novi Testamenti : nec Deus gratiam negabit, dummodo se poenitendo praeparet ad receptionem, ad quam si se non praeparaverit, sibi imputet et non alii.

Ad aliud dicendum, quod hic Philosophus loquitur de natura quae est sexus ex genere : quia omnis masculus sic se habet : et hoc non est natura propria hominis, sed potius illa quae est ex differentia. Et quid sit hoc dictum, ex superioribus patet. Hic autem loquitur ius patrum de iure hominis in quantum homo, id est, in quantum utens ratione et intellectu per considerationem praemii castitatis.

 

 

D. Quae praedictis videntur obviare.

 

ARTICULUS VI.

An vir teneatur dimittere adulterum, an tenere eam apud se ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D : Dicit autem Ioannes Chrysostomus, etc.

Hoc enim confirmatur per rationem : quia

  1. Facilitas veniae parit incentivum delinquendi : sed saepe recipere facilitas est veniae : ergo parit incentivum delinquendi : ergo non est saepe recipienda.
  2. Item, super illud epistolae ad Roman. I, 32 : Non solum qui ea faciunt, etc., dicit Glossa, quod consentit, qui dum possit arguere, tacet : sed vir dimittendo mulierem per hoc quod obicit ei fornicationem, potest arguere : ergo peccat tacendo et dissimulando : sed receptio fit ex culpae dissimulatione : ergo peccat saepe recipiendo.
  3. Item, patronum esse turpitudinis et lenocinii, est peccatum mortale : sed tenere fornicariam est esse patronum turpitudinis et lenocinii, ut dicitur in Littera : ergo fornicariam tenere et non abiicere, est peccatum mortale.

 

In contrarium huius sic obicitur :

  1. Sapiens sibi cavet ne medicinam irrecuperabilem sibi amittat : sed uxor est medicina concupiscentiae irrecuperabilis dum vivit : ergo sapiens non abiicit eam : ergo non vult separari ab ipsa, quamdiu vivit, etiam quidquid faciat.
  2. Item, Hieronymus dicit super Oseam, quod bonum est inducere meretricem ut ad continentiam invitetur : ergo multo maius bonum est tenere iam ductam : ergo malum est dimittere uxorem etiam exercentem meretricium.
  3. Item, si infidelis esset, moneretur tenere eam spe poenitentiae : ergo multo magis fidelem, sed in moribus aberrantem debet moneri, quod teneat : ergo nullo modo est dimittenda.
  4. Item, quamdiu est cum viro, habet aliquod retinaculum turpitudinis : quando autem dimittitur, nullum habet : ergo videtur, quod melius sit eam tenere, quam dimittere.

 

Responsio. Dicendum, quod quamdiu habetur spes et facultas correctionis, tamdiu monendus est vii ne dimittat uxorem : sed si neutrum istorum sit, potius consulendum est viro, quod subtrahat se turpitudini : quia patronus iudicatur turpitudinis, quando commoratur nolenti recedere a fornicatione.

Et per hoc patet solutio ad primam partem obiectionum.

 

Ad primum autem quod in contrarium obicitur, dicendum quod sapiens aliquid habet de timore Dei et amore honestatis : et ideo libentius caret medicina quae non directe medicatur, quia gratia naturae medicina est contra concupiscentiam, quam ipse cum infamia et peccati participatione debito suo utitur in muliere nefaria.

Ad aliud dicendum, quod verum est, ubi est spes poenitentiae : sed si non sit spes, tunc stultus est, qui talem ducit mulierem.

Ad aliud dicendum, quod verum est de infideli quae cohabitat non in contumeliam auctoris matrimonii : meretrix autem talis in qua non speratur poenitentia, cohabitat cum contumelia honestatis matrimonii et blasphemia castitatis.

Ad aliud dicendum, quod si vir posset eam retinere a turpitudine, tunc absque dubio monendus est, quod teneat eam si autem non potest, tunc tutius est dimittere, ne et ipse vir pereat in scelere mulieris.

 

 

E. Determinatio.

 

ARTICULUS VII.

Qualiter debeat fieri adulterii accusatio ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E : Sed haec omnia intelligenda sunt, etc. Et quaeruntur hic novem.

Primum est, qualiter debeat fieri accusatio ?

Secundum, quando maritus admittitur ad accusationem uxoris adulterae, vel e converso ?

Tertium, quis sit effectus eius separationis ?

Quartum, in quibus casibus vir non potest agere ad thori separationem ?

Quintum, utrum post latam sententiam de separatione thori recipere tenetur adulteram si et ipse adulteratur ?

Sextum, utrum mulier post latam sententiam debet reconciliari viro revocanti eam, etiamsi non vult ?

Septimum, utrum mulier adultera post poenitentiam adulterii potest repellere virum ab accusatione ?

Octavum, utrum vir adulteratus occulte potest sine peccato agere contra mulierem manifeste adulteram ad thori separationem ?

Nonum, utrum reconciliata adultera debitum quod habuit in corpore viri amiserit, ita quod non possit sine peccato petere debitum, sed tantum reddere ?

 

Ad primum obicitur sic :

Accusatio est proprie de crimine per inscriptionem facta, obligante se accusatore ad legem talionis coram iudice si defecerit in probatione.

Videtur autem, quod hoc non possit observari in accusatione adulterii : quia

  1. Accusatio debet esse de scito : illud autem peccatum in occulto fit. Ergo non potest accusari.
  2. Si dicas, quod per suspicionem debet accusari. Contra : Saepe humanum fallitur iudicium : ergo suspicio non facit ad certitudinem iudicii : ergo nec iudex procedet ad sententiam diffinitivam.
  3. Item, qualiter facienda est inscriptio ? Non enim potest intelligi inscribi id quod est probandum : actus autem commixtionis probari non potest, quia rarissime accidit coram tot fieri illud peccatum, quod sufficiant ad probationem.
  4. Item, videtur non posse salvari, quod se obliget ad legem talionis : quia si detur, quod non probat, tunc ipse separabitur a coniuge, quia hoc tantum est ac si uxor separetur ab eo : ergo ipse sive probaret sive non probaret, consequeretur propositum suum : et hoc non est ius : ergo non potest fieri modus accusationis in ista causa.

 

Responsio. Dicendum, quod accusatio matrimonii propter adulterium manifestum duplex est : una ad poenam legalem, altera ad thori separationem. Illa vero quae est ad poenam legalem, fit coram iudice saeculari per inscriptionem et poenam talionis : quia tunc eadem poena debet fieri viro si in probatione defecerit quae fieret mulieri si probare posset quod dicit. Illa autem quae fit ad thori separationem, fit per inscriptionem coram iudice ecclesiastico et sine lege talionis : quia non habet locum lex talionis : quia sicut obiectum est, vir consequeretur propositum, sive probaret quod obicit, sive non.

 

Ad primum ergo dicendum, quod iudicatur scitum secundum quod violenter est praesumptum ad minus secundum rhetorem, qui ex signis violentis procedit, ut si solum cum sola in lecto vel in tenebris latitantem inveniat. Quandoque etiam tam viri quam mulieres quando sciunt adulteras, insidiantur eis, et cum vestibus deprehendunt in facto, et tunc iudici de facto constare potest.

Ad aliud dicendum, quod suspicio dicitur levis et violenta, secundum quod etiam in dialecticis quandoque signum profundatum invenitur, quod quasi cum causa convertitur, et hoc quandoque facit scientiam quasi demonstrativam sicut causa, et talis est praesumptio in rhetoricis, et hoc bene facit fidem iudici : levis autem non debet admitti.

Ad aliud dicendum, quod inscriptio facienda est sic : Anno ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi MCCXLIX, praesidente Domino N.

Ad aliud dicendum ut patet in principio solutionis.

 

 

ARTICULUS VIII.

Quando nam admittitur maritus ad accusationem uxoris adulterae ?

et : An potest fieri per sodomiam ?

et : An de haeresi et reliquis casibus ?

 

Secundo quaeritur, quando nam maritus admittitur ad accusationem uxoris adulterae, vel e converso ?

Videtur autem, quod quando fornicatio vel adulterium est commissum : quia

  1. Dicit Dominus, matth. V, 32 et XIX, 9, quod non potest fieri dimissio excepta causa fornicationis : ergo si sit fornicatio, tunc videtur fieri posse accusatio.
  2. Item, accusatio est de crimine peccante in matrimonium : hoc autem est fornicatio : ergo illo perpetrato potest fieri accusatio.

In contrarium huius est, quod

  1. Secundum Dominum, matth. XVIII, 17, quilibet prius monendus est, quam accusetur apud Ecclesiam : ergo videtur, quod statim existente fornicatione uxor non est accusanda, sed monenda ut resipiscat.
  2. Item, In tali fraterna correptione homo tenetur extraneo : ergo multo plus in talibus tenetur uxori : ergo non est statim accusanda.

 

Ulterius quaeritur hic, Cum turpior modus sit abutendi se in sodomia, utrum per sodomiam potest fieri accusatio ad thori separationem ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Magis est peccare contra naturam, quam contra matrimonium : sed sodomia est contra naturam, fornicatio autem sive adulterium est contra matrimonium tantum : ergo sodomia est maius peccatum quam adulterium : ergo magis debet fieri separatio propter sodomiam, quam propter adulterium.
  2. Item, Genes. XXXVIII, 7 et 10, eum qui fundebat semen in terram Dominus interfecit : ergo multo magis interficiet eum, qui et contra naturam operatur et annihilat semen : ergo videtur, quod pro enormitate sceleris separandum sit quantum ad thori coniugium.

In contrarium huius est, quod non dividit se in alium : ergo servat fidem thori in hoc quod non communicat se alii, et ad aliud non obligat fides thori : ergo videtur, quod non peccat contra matrimonium : ergo nec puniendus est in matrimonio quoad thori separationem.

 

Ulterius quaeritur hic de fornicatione spirituali :

  1. Illa enim maior est, quam corporalis : igitur cum illa per haeresim vel iudaismum vel paganismum suscepta peccet contra matrimonii auctorem, videtur quod puniendus sit ille qui peccat taliter in matrimonio, quoad thori separationem.
  2. Item, in tali fornicatione magis timetur malum prolis, quam etiam in corporali : ergo magis est separanda talis uxor a thoro, quam fornicans corporaliter, ne proles haeresi inficiatur.

In contrarium est : quia

  1. Talis nullo modo peccat contra matrimonium : ergo iniuste agitur secum, si punitur in matrimonio.
  2. Item, ponamus, quod non cohabitet in contumeliam Creatoris, nec doceat haeresim alium coniugem vel filios, videtur quod tunc non sit separatio facienda.

 

Responsio. Dicendum, quod in his tribus casibus accusatio potest fieri eorum qui tacti sunt in obiciendo.

 

Ad primum ergo dicendum, quod multiplex est modus accusationis, per accusationem, per denuntiationem, et per inquisitionem. Obiectio autem tenet de modo denuntiationis, sed non de modo accusationis : quia in modo accusationis potius agitur ad poenam accusati, quam ad correctionem : sed in modo denuntiationis est e converso. Et est instantia : quia in furto possum agere ad rem meam, et furem accusare coram iudice ecclesiastico, non tamen teneor ad admonendum eum primo.

Ad aliud dicendum, quod hoc est verum quando homo agit ad personae correctionem : et tunc modus accusationis non est iste qui fit per accusationem inscriptam.

Ad aliud quod ulterius quaeritur, dicendum quod, ut puto, pro sodomia violenter praesumpta et probata uxor potest dimitti, et e converso, nisi praesumatur quod concubitu muliebri exhibito a vitio sodomitico purgetur.

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod non servat fidem thori : quia castitatem commaculat, ad cuius custodiam fides thori est servanda : sed verum est, quod non unit se alteri, sed potius amittit castitatem, quam si se alteri uniret.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod sine dubio pro haeresi vel alia pertinaci infidelitate potest dimitti uxor, quando obicit carnalem fornicationem : sed quando obicit spiritualem, tunc oportet consuetudinem allegare, quia aliter non iudicaretur pertinax in suo sensu.

Ad id quod contra obicitur, dicendum quod peccat contra fundamentum matrimonii et auctorem : et hoc peius est, quam si contra matrimonium directe peccaret : et ideo superveniens matrimonio, causat separationem a thoro.

Ad aliud dicendum, quod hoc ipsum est contumelia : quia in haeresim a Christiana fide est lapsa, et minus est spes de ea, quam si numquam fidelis fuisset : et ideo non est simile, quia Apostolus loquitur ibi de his qui in gentilitate contraxerunt, et postea alter eorum conversus est : sed hic loquitur de eo qui ante in christianitate existens contraxit, et postea in haeresim lapsus est.

 

 

ARTICULUS IX.

An effectus separationis sit praecisio a thoro ?

 

Tertio quaeritur, quis sit effectus separationis ?

Et dicitur communiter, quod est praecisio a thoro.

Videtur autem, quod non debet esse : quia

  1. Nulli de quo timetur, et custodiri potest, danda est libertas peccandi : sed mulier ita egrediens, maiorem accipit peccandi libertatem : ergo non debet ei concedi a marito : ergo non est separanda a thoro.
  2. Item, Osee, II, 6, loquitur de adultera dicens : Ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet. Ergo sepienda est adultera, et non separanda a thoro.
  3. Item, Hieronymus in prooemio Prologi galeati Oseae, describit mulierem adulteram in cubiculo viri clausam, et multo tempore sedere viduam, et reditum viri ad se praestolari : ergo et hoc modo potest hic fieri.
  4. Item, furiosus seipsum volens interficere, ligatur et bene agitur cum eo : sed mors animae periculosior est quam mors corporis : ergo videtur, quod volens sibi facere mortem animae, non debet dimitti, sed ligari.

 

In contrarium est quod dicit Papa, quod nulli iniuriatur, qui suo utitur iure : sed iste dimittens, utitur suo iure : ergo nulli iniuriatur : ergo hoc licite facere potest.

 

Responsio. Dicendum, quod dimitti potest etiam pro simplici fornicatione : sed etiam dimitti debet, quando saepius iterat, et non vult poenitere, causis superius assignatis.

 

Ad primum ergo dicendum, quod non potest fieri ei vis : quia coacta servitia Deo non placent, et, ut dicit Damascenus, nec compellit virtutem, nec suadet malitiam : et etiamsi exterius ligaretur, cor ligari non posset : et ideo non est liganda.

Ad duo sequentia dicendum, quod sepienda est spinis a Domino via fornicatoriae animae, qui potest hoc modo convertere : sed vir non potest convertere, et propter favorem viri permittitur ei, quod agat ad separationem, ut sic mulier confusa revertatur ad seipsam, sicut etiam medicinalis est excommunicatio.

Ad ultimum dicendum, quod non est simile de furioso : quia ille non praevidet suum periculum, sed mulier adultera bene videt.

 

 

ARTICULUS X.

In quibus casibus vir non potest agere ad separationem thori ?

 

Quarto quaeritur, In quibus casibus vir non potest agere ad thori separationem ?

Et dicuntur septem.

Primus casus est, si ipse similiter fornicari convincitur.

Secundus, si ipse uxorem prostituit.

Tertius, si ipsa propter longam viri absentiam virum defunctum credebat.

Quartus, si latenter cognita est ab aliquo in specie proprii viri lectulum subintrante.

Quintus, si fuit vi oppressa.

Sextus, si reconciliavit eam sibi post adulterium perpetratum.

Septimus, si in infidelitate matrimonio contracto, alter conversus dat libellum repudii non volenti cohabitare, et ille recedens nupserit alii, et post illo dimisso convertatur : tunc enim tenetur eam recipere, non obstante eo quod in infidelitate ab alio cognita fuerit.

 

Obicitur autem de primo casu : quia

  1. Duplex culpa auget reatum : ergo et poenam : cum ergo poena fornicationis uxoris sit separatio a thoro, propter duplicem fornicationem debent separari.
  2. Item, uterque istorum peccat contra matrimonium : ergo uterque istorum in matrimonio puniri debet : ergo ab invicem separari debent.
  3. Item, fides utriusque laeditur ad alterum : ergo periculose cohabitant : ergo videtur, quod concedendum sit eis, quod agant ad sui invicem separationem.

 

De secundo autem opponitur : quia

  1. Tunc maxime videtur vile contubernium inter virum et mulierem : ergo dandum est ius ut ab invicem separentur.
  2. Item, circumstantia turpior est a viro prostitui, quam ab extraneo : videtur ergo, quod aliquod ius introducendum sit per quod a viro separetur : et hoc non potest esse nisi detur accusatio ad separationem : ergo talis non debet impediri quin agat ad thori separationem.

 

De tertio obicitur similiter :

  1. Ponamus enim, quod sequentis amorem praeferat praecedenti, et non velit redire admonita : ergo videtur, quod ipsa adulterii rea, efficitur, ut infra in Littera dicetur : ergo potest agi contra eam ad thori separationem.
  2. Item, dubia in meliorem et securiorem partem sunt interpretanda : sed marito diu absente non potest esse certum de sua morte : ergo videtur, quod ipsa tenetur securius eligere, scilicet continenter exspectare : quia in illo nullum est periculum : si ergo non exspectaverit, videtur quod hoc possit ei opponi : ergo contra eam potest agere vir ad thori separationem.

 

De quarto similiter obicitur : quia

  1. De facili notabilis est vir a viro in tactu et loquela et aliis signis : ergo si ipsa non discernit, videtur quod non facit quod in se est : ergo rea efficitur : ergo peccatum illud potest ei opponi ad thori separationem.
  2. Item, ignorantia non excusat a toto, sed a tanto : ergo non tota accusatio contra eam tollitur a viro.

 

De quinto etiam opponitur, si est oppressa :

  1. Nullo enim metu debet fornicari, quia quoad hoc nullus metus cadit in constantem virum, quia hoc est mortale peccatum : ergo per hoc non absolvitur, quin vir posset agere contra eam.
  2. Item, ipsa aliquid confert ad actionem, quia concedit corpus, licet invita : ergo non est omnino vis.
  3. Item, violenter corruptae non velantur : ergo a simili ab actione viri etiam non ex toto absolvuntur : ergo vir in tali casu potest agere ad thori separationem.

 

De sexto etiam quaeritur sic :

  1. Aut intelligitur reconciliatio per iudicium Ecclesiae, aut quia petivit ab ea debitum, et illa reddidit. Si primo modo : tunc nullus est casus : quia iam iudicatum est ab Ecclesia, quod illud adulterium non pro adulterio est habendum, et tunc nullum est ibi dubium. Si autem secundo modo. Contra : Ponatur quod lite pendente ante sententiam datam ab Ecclesia, illa petat debitum : aut negabitur, aut non. Si negaverit : ergo facit iniuriam : quia adhuc non est absolutus ab ea per sententiam Ecclesiae : ergo non reddit ei quod adhuc suum reputatur : ergo peccat mortaliter. Si autem reddit : tunc reconciliatur ei post adulterium : ergo non potest postea agere ad thori separationem : et hoc nihil est : ergo iste casus nullus est, ut videtur.
  2. Item, pro beneficio nullus amittit actionem quam habet adversus aliquem : sed iste reconciliando se illi bene facit : ergo ex hoc non amittit actionem : ergo videtur, quod etiam post reconciliationem possit agere ut prius ad thori separationem. Prima probatur : quia si detur oppositum, tunc sequitur, quod aliquis punitur pro beneficio : quia amittere actionem quae sibi a iure in favorem conceditur, est maxima poena. Secunda autem per se constat.

 

De septimo obicitur : quia

  1. Dicit Apostolus, I ad Corinth. VII, 15 : Quod si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subiectus est frater aut soror in huiusmodi. Ergo similiter qui separatur ab infideli coniuge, in nullo est sibi obnoxius : sed per conversionem non fit ei obnoxius nova servitute : ergo non tenetur eam recipere : ergo videtur, quod iste casus sit nullus.
  2. Item, si debet eam recipere, hoc non est, nisi ex vinculo matrimonii quod remansit etiam post abscessionem illius : sed ponamus, quod fidelis contrahat cum alia antequam illa convertatur quae prima uxor fuit dum infidelis esset : ergo si prima postea convertitur, tenetur recedere a fideli, et recipere eam, et hoc est contra Apostolum.

In contrarium huius est quod dicit Innocentius II, Extra, de divortio, cap. Gaudemus. Et infra, quod si conversum ad fidem et illa conversa sequatur, antequam propter causas praedictas legitimam ille ducat uxorem, eam recipere compelletur : quamvis quoque secundum evangelicam veritatem qui duxerit dimissam, moechatur, non tamen dimissor poterit obicere fornicationem dimissae pro eo quod nupsit alii post repudium, nisi alias fuerit fornicata.

 

Responsio. Dicendum ad primum casum, quod ille tenet secundum sententiam Domini in Evangelio Matthaei, V, 32 et XIX, 9.

 

Ad primum autem quod contra obicitur, dicendum quod maius peccatum est in utroque ex duplici fornicatione, quam ex una : quia tamen actio ista in favorem illius indulgetur a iure, qui non est moechatus, quando neuter meretur favorem illum, cessabit actio ad thori separationem.

Ad aliud dicendum, quod uterque peccat contra matrimonium, et tamen neuter potest agere, quia trabem habet in oculo : et ideo non fit iudicium nisi inquisitionis et poenitentiae, et non accusationis ad thori separationem : quia de illo modo agendi intelligitur hoc quod dicitur, Ioan. VIII, 7 : Qui sine peccato est, etc.

Ad aliud dicendum, quod pro laesa fide utrique iniungenda est poenitentia in foro confessionis, vel etiam a visitatore si fuerit denuntiatum : sed actio dicta de causa cessat per modum accusationis.

 

Ad id quod obicitur de secundo, dicendum quod verum est, quod maius est peccatum si vir prostituat uxorem suam, quam si non prostitueret eam : tamen quia ius illud in favorem innocentiae introductum est, non meretur vir prostituens uxorem tali iure gaudere. Obiectio autem procedit ac si ius in detestationem criminis tantum sit inductum.

Et per hoc patet etiam solutio ad sequens.

 

Ad id quod obicitur de tertio, dicendum est, quod sine dubio si mulier non vult redire ad priorem postquam scivit eum vivum, et fugit eum, amorem sequentis ei praeferens, reputabitur tunc adulterii rea. Et potest hoc vir ei obicere coram iudice ecclesiastico ad thori separationem : et in hoc casu non excusatur, sed tantum quando putans virum mortuum cum alio contraxit.

Ad aliud dicendum, quod melior pars est rationabilior : et cum ratio nostra in talibus particularibus non potest procedere, nisi ex iudiciis sensibilibus, dicitur satis tuta pars secundum humanum iudicium, quando sufficienter habet sensibilia, ex quibus ratio causetur, sicut est fama per auditum, et exspectatio longa ultra terminum condictum de reditu, et huiusmodi.

 

Ad id quod obicitur de quarto casu, dicendum quod quando praesumitur mala machinatio, tunc posset discerni de facili. Sed quando nihil mali praesumitur, tunc talis cautela non adhibetur, nec tenetur adhibere : quia in loco consueto frequentationi sui mariti et hora consueta se exhibet, et ad amplius non tenetur.

Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur de ignorantia iuris, non facti : ignorantia enim facti toto excusat : et talis est ista ignorantia, quando alius recipitur pro alio, sicut Lia recepta est a Iacob pro Rachel.

 

Ad id quod obicitur de quinto, dicendum quod iste casus intelligitur de vi absoluta, quae licet non cadat in animum, tamen cadit in corpus : et non intelligitur de metu honoris, vel parentum, vel alicuius alterius : et haec vis dicta est oppressio, potius quam metus vel violentia timoris.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens : quoniam constat, quod nihil confert, sed tantum patitur.

Ad aliud dicendum, quod non velantur taliter oppressae propter cautelam : tamen si omnimoda fit eis vis, possunt meo iudicio velari, sicut notatum est in quaestione de velo virginum, et probatur per rationes satis congruas, et etiam per auctoritates, licet solus Leo Papa aliquid videatur dicere contrarium, quod propter cautelam dictum est amplioris humilitatis. Si tamen aliquis vellet tenere contrariam opinionem, scilicet quod non debent velari, ille potest dicere ad istud, quod non est simile quia velum requirit signum potius quam virtutem et gratiam : sed ius illud in favorem virtutis et detestationem vitii inductum est, et cum non inveniat maiorem in uno coniugio virtutem, quam in alio, nec vitium quod praecipue in mente est, non datur licentia alteri obiciendi huiusmodi fornicationem.

 

Ad id quod quaeritur de sexto, dicendum quod utroque modo potest intelligi : si enim reddit ei debitum, aut reddit ut reconciliatae cui culpam dimisit, aut reddit sicut ei a cuius debito est nondum absolutus per iudicium ecclesiasticum. Si primo modo : tunc tenet casus quia non est ius ut semel dimissum iterum repetatur vel obiciatur in crimen : quia, sicut dicit Propheta, non consurget duplex tribulatio : nec idem peccatum potest esse indultum et punitum ac si non sit indultum. Si autem reddit secundo modo : tunc non obstat ei quin eam adhuc accusare possit.

Et per hoc patet solutio primae obiectionis.

Ad aliud dicendum, quod de beneficiis nullus de iure suo aliquid amittit : sed ex beneficio quandoque sequitur amissio, sicut si tu debes centum, et ego remitto tibi propter Deum ex beneficio eleemosynae, amitto ius petendi a te centum : et hic est ita, ex remissione enim iste amittit ius accusandi.

 

Et ad quod ulterius obicitur de septimo, dicendum quod ultimo inducta Decretalis totum ius dicit quod est in casu isto.

Ad primum autem quod contra opponitur, dicendum quod hoc verum est quod dicit Apostolus, quod in huiusmodi non est frater aut soror subiectus servituti : sed in alterius modi est subiectus, hoc est, si alterius modi efficitur, id est, fidelis sicut maritus.

Ad aliud dicendum, quod si aliam duxerit ante suae coniugis conversionem, tunc favore fidei absolvitur : quia fortius est vinculum matrimonii, quod fundatur super fidem Christi, quam id quod in infidelitate contrahitur : et ideo secundum stat matrimonium, et etiamsi illa convertatur quam prius habuit. Sed quando nullum vinculum stringebat in oppositum, secus fuit, sicut patet in vinculis corporalibus, quod debile per se stringit : quod si veniat fortius in oppositum stringens, rumpitur primum, quod cum solum erat, non rumpebatur.

Sed tamen notandum est, quod in eadem Decretali parum ante dicitur, scilicet si plures uxores ille intuitu suae infidelitatis habuit, cum nulli umquam nisi ex divina dispensatione plures habere licuerit, quod unam de pluribus eligat, si omnes secum convertuntur, quae sibi magis congruit et aliis datur licentia nubendi, quia uxores verae numquam fuerunt. Illa autem quam eligit, per contractum novum fidei Christianae vera uxor eius efficitur.

 

 

ARTICULUS XI.

An post latam sententiam de separatione, teneatur vir recipere adulteram si ipse adulteratur ?

 

Quinto quaeritur, utrum post latam sententiam de separatione thori, teneatur recipere adulteram, si et ipse adulteratur ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Tunc non habet quod ei obiciat : ergo videtur, quod tenetur eam recipere.
  2. Item, ius istud in favorem continentiae inductum est : sed cadens in crimen, favorem iuris non meretur : ergo iste amplius non debet gaudere illo iure : ergo tenetur eam recipere, ut videtur.
  3. Item, Extra, de divortio, scribit Alexander tertius, Ex litteris. Et infra : Sane tu convocato capitulo tuo, cum ex eorumdem consilio utrisque privatis continentiam iniunxeris observandam, ita quod caste viverent ab invicem segregati, memoratus V. furtim cum alia sponsalia et nuptias temere celebravit : verum cum factum inquirere laborares, supra dictus V. seriem rei explicans et exponens ad audientiam nostram fertur appellasse. Unde fraternitati tuae mandamus quatenus si ita processit, dictum virum ad uxorem legitimam redire compellas. Ex hoc arguo, quod cum propter nuptias cogatur redire et recipere primam, multo magis propter fornicationem.
  4. Item, ad ecclesiasticum iudicem pertinet per censuram ecclesiasticam cogere ad criminis vitationem : sed alter non potest si iste fornicans est in crimine : ergo pertinet ad ecclesiasticum iudicem eum compellere ut vitet crimen illud : sed congrue vitare non potest suscipiendo uxorem adulteram : ergo pertinet ad eum, ut cogat talem suscipere primam quam dimiserat.

 

In contrarium huius est, quod dicitur sic :

Quod bene semel diffinitum est, nulla debet iteratione retractari : sed separatio illius semel est diffinita : ergo non debet retractari : ergo non debet cogi, ut amplius eam recipiat, quam semel per sententiam dimisit.

 

Responsio. Dicendum, quod de rigore iuris non tenetur eam recipere, sicut ultimo probatum est : sed tamen iudex ecclesiasticus de suo officio compellere eum debet, quod recipiat.

 

Et per hoc patet solutio ad duo ultima quae non probant, nisi quod iudex de suo officio debet talem compellere, ut recipiat eam quam dimisit.

Ad primum dicendum, quod licet ex post facto non habeat quod obiciat, tamen quando in iudicio fuit causa, tunc habuit. Et quia tunc res definita fuit, non debet aliqua de causa retractari. Iuris autem istius haec potest esse causa : quia cum mulier primo fornicatur, non habet causam, cum non sit exacerbata per virum, et matrimonio possit uti in medelam concupiscentiae : et ideo fornicatio sua detestabilis est, et non habens excusationem. Cum autem vir postea fornicatur, quando nullam habuit concupiscentiae medicinam, et exasperatus est ab uxore, maius habet pallium excusationis : et ideo de rigore iuris conceditur, quod non propter hoc conveniri possit ab uxore ad reconciliationem. Et idem est e converso de uxore si tenuerit fidem thori, viro adulterante.

Ad aliud dicendum quod favor ille respicit statum personae trahentis in causam adulterium, et non statum futurum : cum enim futuri casus incerti sint, in favorem futuri status non potest aliquod introduci ius, sed potius in favorem status praesentis.

 

 

ARTICULUS XII.

An mulier adultera teneatur viro eam revocanti reconciliari post sententiam de separatione thori, etiamsi noluerit ?

 

Sexto quaeritur, utrum mulier adultera teneatur viro eam revocanti reconciliari post sententiam de separatione tholi, etiamsi noluerit ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Vir in ea nullum ius amisit : sed ipse ius in corpore uxoris habuit : ergo illa ei reddere tenetur : ergo et reconciliari : sed vir eam revocavit. Probatur autem prima ex hoc quod nullum ius amittitur, nisi per peccatum : et vir non peccavit, et sic constat propositum.
  2. Item, ipsa non separatur nisi ad viri actionem : ergo si vir cesset ab actione, ipsa tenetur commanere : ergo etiamsi esset ab effectu actionis, ipsa tenetur redire : ergo si revocata a viro fuerit, redire tenetur.
  3. Item, unusquisque potest illi iuri renuntiare, quod in suum favorem est inductum : sed hoc ius in favorem viri non fornicantis est inductum : ergo illi renuntiare potest : ergo si renuntiat, tenetur ille ad debitum solvendum sicut prius tenebatur.
  4. Item, si non teneretur ad servitutem pristinam, tunc recuperaret libertatem et commodum ex suo peccato : sed hoc est inconveniens : ergo tenetur redire si revocet eam vir.

 

In contrarium huius est, quod

  1. Per sententiam separatus est ab ipsa : quod autem per sententiam iuris fit, iuste fit : ergo separatio est iusta : sed quilibet potest uti eo quod per sententiam iuste adeptus est : ergo ipsa potest licite manere separata, etiamsi ille eam revocet.
  2. Item, ipsa timere potest de odio et de malo corporis : quia, Proverb. VI, 34, de tali viro cuius uxor est fornicata, dicitur : Quia zelus et furor viri non parcet, etc. : quilibet autem potest sibi cavere : ergo et ista potest manere separata, etiamsi revocata fuerit.

 

Responsio. Dicendum secundum legem quod dicit : Quod favore meo inductum est, in damnum meum retorqueri non debet. Unde vir potest eam petere etiam invitam, sicut probant primae obiectiones.

Ad id autem quod in contrarium obicitur, dicendum quod si illa sententia fundaretur supra veritatem causae, tunc teneret obiectio : sed non est ita : sed potius inducitur in favorem illius qui servat fidem thori.

Et per hoc patet solutio.

 

 

ARTICULUS XIII.

An mulier adultera post poenitentiam adulterii possit repellere virum ab accusatione ?

 

Septimo quaeritur, utrum mulier adultera post poenitentiam adulterii potest repellere virum ab accusatione ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Dicit Ambrosius, quod poenitentia est res optima et perfecta, quae omnes defectus revocat ad perfectum : ergo revocat etiam defectum istum ad perfectum, pro quo accusari poterat : ergo de cetero non potest accusari.
  2. Item, in Littera dicit Gregorius, quod non debet reputari quae erat, sed quae est modo sancta et iusta : ergo non debet ei obici adulterium.
  3. Item, iudicium humanum non debet esse strictius, quam divinum : sed Deus in suo iudicio non obicit praeterita, quae deleta sunt per poenitentiam : ergo nec homo debet obicere : ergo videtur, quod mulier non debet accusari pro adulterio per poenitentiam deleto.

 

In contrarium huius est, quod

  1. Poenitentia alterius non tollit mihi ius quod in favorem meum inductum est : sed ius istud, scilicet accusatio ad separationem thori, in favorem meum inductum est : ergo per poenitentiam alterius non deletur, nec tollitur mihi.
  2. Item, si dimittitur ante poenitentiam, ego non teneor eam recipere poenitentem : ergo nec poenitens potest me ab accusatione impedire.
  3. Item, poenitentia delet culpam, sed non poenam, quia in poenitentia poenam oportet sustinere : sed separatio est poena : ergo non tollitur ab eo separatio : ergo accusari potest ad separationem thori.

 

Responsio. Dicendum, quod poenitentia debet inducere virum, ut voluntarie cesset ab accusatione : sed tamen non cogitur si noluerit : monendus est tamen ut cesset, et durus est si induci non poterit, quia sibi debet sufficere, quod Deo sufficit.

 

Ad primum ergo dicendum, quod poenitentia revocat defectus quoad immunitatem culpae, sed non quoad immunitatem indignitatis et cuiuscumque poenae.

Praeterea, poenitentia valet in foro Dei sive confessionis : sed non in foro iudicii sive contentionis, quia hoc iudex videre non potest, sed solus Deus.

Ad aliud dicendum, quod dictum Gregorii consilium est, non praeceptum.

Ad aliud dicendum, quod iudicium humanum non est strictius, nec rectius, quam divinum : sed est per alia, quia per exteriora quae certificari possunt notitiis hominum : et hoc non est poenitentia : sed Deus solus videt poenitentiam in corde : et ideo quod sufficit Deo, non sufficit homini : et quandoque quod sufficit homini, non sufficit Deo.

 

 

ARTICULUS XIV.

An vir adulteratus occulte, sine peccato potest agere ad thori separationem contra mulierem adulteram manifeste ?

 

Octavo quaeritur, utrum vir adulteratus occulte, sine peccato potest agere ad thori separationem contra mulierem adulteram manifeste ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Quod occultum est, obici non potest : et nihil potest eum impedire ab accusatione, nisi obiectio similis criminis : ergo videtur, quod vir agere potest ad thori separationem.
  2. Item, qui est in mortali peccato occulto, necessitate instante potest praedicare : sed praedicare maius est multo, quam agere ad thori separationem : ergo qui est in adulterio occulto, potest etiam agere ad thori separationem.
  3. Item, nullum est scandalum de peccato viri : sed de peccato mulieris est scandalum : ergo ipsa debet publice puniri, sicut dicit Apostolus, I ad Timoth. V, 20 : Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant. Ergo mulier ista publice debet puniri : est autem poena ista in eo in quo peccavit, scilicet in matrimonio : ergo cum non possit puniri nisi separatione a thoro, videtur quod vir agere potest sine peccato ad thori separationem.

 

In contrarium huius est, quod

  1. Mulieri ad exceptionem contra virum non deficit nisi probatio : sed veritas etiam non probata per testes prodest ei et sufficit coram Deo : ergo mulier coram Deo habet exceptionem contra virum : ergo coram Deo peccat, quando accusat eam.
  2. Item, occultum et manifestum circumstantiae sunt similis adulterii secundum speciem : sed circumstantiae non alienant peccatum nec infinite gravant unum super aliud : ergo videtur, quod peccatum idem in specie simile ius faciat in utrisque : sed hoc est separationis : ergo unus habet idem ius contra alterum, quod e converso, licet in alia circumstantia : ergo mulier potest excipere coram Deo contra virum.

 

Responsio. Dicendum, quod ultimo probatum verum est et probabile.

 

Unde dicendum est ad primum, quod in iudicio humano potest obicere sine obstaculo : sed hoc non quaeritur, sed potius, utrum sine peccato id facere possit vel non ?

Ad aliud dicendum, quod verum est, quod talis potest praedicare in necessitate, quia praedicatio est animabus necessaria : sed non est ita de thori separatione, quae est potius ad turbationem, quam ad consolationem.

Ad aliud dicendum quod verum est, quod talis potest accusare, licet nullum sit scandalum : tamen ipse in conscientia constringitur peccato suo : et ideo propria conscientia magis debet eum inclinare ad uxoris compassionem, quam ad abiectionem.

 

 

ARTICULUS XV.

An mulier post reconciliationem amisit ius petendi debitum a viro ?

 

Nono quaeritur, utrum post reconciliationem amisit ius poscendi debitum ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Nisi vii esset a debito illo absolutus, ipse teneretur reddere etiam post separationem : hoc autem cum falsum sit, videtur quod mulier nullum ius habet in corpore viri : ergo cum non restituatur ei ius illud, videtur quod etiam reconciliata petere non possit.
  2. Item, ius illud non confert nisi matrimonialis consensus : sed ille non repetitur post reconciliationem : ergo ius non confertur ei : ergo non habet ius petendi debitum.
  3. Item, per quae quis peccat, per haec et punietur : sed ista peccavit in fide et iure thori : ergo in illo puniri debet : non autem punitur nisi amittendo ius quod habuit : ergo videtur, quod numquam de cetero habebit aliquod ius petendi.

 

In contrarium est, quod

  1. Alia est reconciliatio mariti, quam alterius cuiuscumque amici : ergo aliquid speciale confertur in illa : hoc autem in quo distinguitur ab aliis amicis, non est nisi ius petendi debitum, quia omnia alia prius habuit : ergo ius petendi debitum restituitur ei in reconciliatione.
  2. Item, si detur, quod non restituitur : ergo ipsa si se ei post reconciliationem neget, non potest repetere : ergo etiam post reconciliationem ea invita posset intrare religionem, quod falsum et absurdum est : ergo et falsum est, quod ius poscendi debitum ei non restituatur.

 

Responsio. Videtur ultima pars esse concedenda, scilicet quod debitum potest petere post reconciliationem, et accipit potestatem in corpore viri sicut prius habuit.

 

Ad primum ergo dicendum, quod ius illud dupliciter consideratur, scilicet in habitu sive sacramentaliter tantum, vel secundum ordinem ad actum, qui est potius iuris usus vel exsecutio. Et primo quidem modo numquam amittit illud ius mulier adultera dum vivit, sed secundo modo : et hoc restituitur ei, quando fit reconciliatio.

Ad aliud dicendum, quod matrimonialis consensus facit ius illud sacramentaliter et habitualiter : et hoc non iteratur, sed propter culpam potest aliquis suspendi ab usu sui iuris et exsecutione : et hoc relaxatur in reconciliatione.

Ad aliud dicendum, quod sufficienter punita est in matrimonio, quando suspenditur ab usu et solatio mariti, etsi non sacramentaliter et habitualiter a viro separetur.

 

 

F. De illis qui se ante polluerunt per adulterium.

G. Determinatio.

 

ARTICULUS XVI.

An adultera valeat duci in coniugium ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, F : Solet etiam quaeri : An valeat duci in coniugium, etc.

Videtur enim non esse ius quod hic dicitur : quia

  1. Ecclesia reicere non habet, quod Deus licitum demonstravit : sed Deus demonstravit illicitum adulteros coniungi posse : ergo Ecclesia non habet hoc reicere : ergo nec interdicere. Prima patet per se. Secunda per hoc quod in Glossa dicitur super epist. I ad Corinth. IX, 4 et seq., sic : Licitum est quod nullo praecepto prohibetur. Ergo constat propositum.
  2. Item, quibus nullum obstat impedimentum, contrahere possunt, cum legitimae sint personae : sed istis nullum obstat : ergo invicem contrahere possunt. Prima constat ex ante dictis. Secunda autem probatur ex hoc, quod adulterium non obstat, ut planum est, nec etiam homicidium : ergo si ambo coniunguntur, nihil obstabit : ergo si etiam in mortem viri cum effectu machinata sit, ipsa potest contrahere cum adultero : et sic constat propositum.
  3. Item, in aliis sacramentis si servetur forma, et materia adsit, fit sacramentum : ergo et in isto similiter : ergo haec verba contractum de praesenti facientia, et vir et mulier pronuntiant : ergo videtur, quod efficiant verum matrimonium.
  4. Item, alia peccata sunt maiora quia dicit Gregorius, quod spiritualia sunt maioris ponderis, quam corporalia : et tamen non impediunt, quia superbus cum superba, invidus cum invida contrahere potest : ergo adulter cum adultera : ergo videtur non esse ius quod hic dicitur.
  5. Item, ponamus, quod aliqua occidat virum suum, ut cum alio indeterminate possit contrahere, videtur quod illa secundum istud ius cum nullo possit contrahere : sed hoc falsum est : ergo et hoc quod inducit.
  6. Item, magis est tolerandum unum malum, quam duo : sed adulterium est unum malum, et separatio ab altero est secundum malum : ergo videtur, quod propter primum non est praecipiendum secundum.
  7. Item, pono, quod primo machinati sunt in mortem, et postea poenituerint : et quaeratur, utrum tunc possint contrahere ?

Videtur, quod sic : quia poenitentia delevit id quod obstabat, scilicet crimen : ergo contrahere possunt post poenitentiam.

 

Responsio. Dicendum, quod tres casus sunt, quorum si aliquis est, non potest contrahere cum ea quam prius polluit per adulterium, scilicet si propter hoc ut cum ista contrahat, machinatur cum effectu in mortem coniugis : si enim tantum facere cogitaret, et ad opus non procederet, non propter hoc impediretur. Secundus est, si fidem dedit ei de contrahendo post mortem coniugis. Tertius, si secum contraxit de facto. Hoc autem ordinatur rationabiliter ab Ecclesia, ut plurima homicidia et adulteria evitentur, quae illius familiaritatis causa fierent, vel fieri possent.

 

Ad primum ergo dicendum, quod Dominus ideo dedit Ecclesiae claves et inspirationem Spiritus sancti, ut in talibus ordinet expedientia : et haec non sunt tam statuta humana, quam etiam divina.

Ad idem dicendum, quod istis obstat impedimentum criminis.

Ad aliud dicendum, quod licet divisim non impediant, tamen coniuncta impediunt : quia plus possunt coniuncta, quam divisa, sicut est videre in multis aliis : quia duo movent lapidem quem neuter solus movere posset, et sic de aliis facere est videre.

Ad aliud dicendum, quod hic non est materia sub debita dispositione, et hoc exigitur in omni re generanda : quia malitia criminis obstantis est in materia.

Ad aliud dicendum, quod licet alia quaedam maiora possunt esse, tamen non ita directe peccant contra matrimonium : et ideo non impediunt sicut istud.

Ad aliud dicendum, quod talis mulier habet impedimentum criminis, quod contrahendum impedit, sed non dirimit contractum : quia nullus vir secum fuit in culpa : et ideo propter viri innocentiam qui secum contrahit, permittitur stare contractum.

Ad aliud dicendum, quod non est malum quod dirimitur tale matrimonium, quia nullum est, ut dicit Augustinus. Si tamen esset malum, non esset malum commune, sed personale, et tale recompensaretur communi utilitate quae est in timore aliorum, ne facile perpetrarent adulterium.

Ad ultimum dicendum, quod poenitentia potest delere culpam : sed tamen remanet aliqua poena iusta, et illarum ista est una.