Distinctio IX — Livre IV — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre IV
DISTINCTIO IX
De suscipiente sacramentum Eucharistiae.
A. De duobus modis manducandi.
DIVISIO TEXTUS
Et sicut duae sunt res illius sacramenti etc.
Peractis his quae pertinent ad substantiam sacramenti huius, tangit de ipso in ista parte secundum comparationem ad celebrantem vel conficientem, ibi, Dist. XIII, F : Post haec quaeritur, si quod gerit sacerdos, proprie dicatur sacrificium, etc.
In ista autem parte tangit de sacramento ex parte suscipientis. Et dividitur in duas partes :
in quarum prima tangit duos modos sumendi, et opiniones et errores qui circumstant illos modos.
In secunda, tangit modum conversionis, et quaedam consequentia modum transsubstantiationis illius, sicut de accidentibus, et fractione, et huiusmodi : et haec incipit, ibi, Dist. XI, A : Si autem quaeritur, qualis sit illa conversio, etc.
Prima harum dividitur in duas :
in quarum prima continet primum capitulum huius novae distinctionis, et tangit duos modos manducandi.
In secunda autem, ratione auctoritatum inductarum tangit errores qui sunt circa hanc materiam : et haec incipit, ibi B : Haec verba et alia huiusmodi, ubi de spirituali manducatione, etc.
In hoc ergo capitulo probat esse duos modos manducandi, scilicet sacramentalem, et spiritualem. Et de his modis possunt in communi tria quaeri.
Primum est, de distinctione horum modorum.
Secundum est, de illo modo praecipue qui dicitur spiritualis.
Tertium, de numero eorum.
ARTICULUS I.
An sint duo modi sumendi Eucharistiam, scilicet sacramentalis, et spiritualis, et quomodo distinguantur ?
Ad primum obicitur sic :
- Videtur enim, quod isti modi non sunt distincti ex parte sacramenti, sed ex parte nostra : in baptismo enim semper est acceptio spiritualis effectus, nisi sit fictio impediens. Et ideo baptismus de se operatur salutem : ergo similiter cum Eucharistia sit sacramentum novae legis, semper operatur gratiam spiritualem : ergo sacramentalem in ipso non est distinguere a spirituali.
- Item, rex terrenus non est minus potens ubi est per seipsum, quam ubi est per ministerium, sed magis : ergo similiter est de Rege caelesti : sed Christus per seipsum est in sacramento Eucharistiae in tribus substantiis et unitate personae, in aliis autem sacramentis tantum virtute Passionis operatur : si ergo susceptio aliorum sacramentorum quantum est de se semper est spiritualis, multo magis erit semper spiritualis susceptio Eucharistiae : et sic nulla est distinctio, nisi intelligatur a parte nostra.
- Item, operatio sacramenti distinguitur ab operatione virtutis et gratiae : quia in sacramentis in elemento corporali divina virtus secretius operatur salutem : ergo nisi praecedat operatio alicuius elementi corporalis, non contingit venire ad effectum spiritualem : ergo videtur, quod spiritualis modus sumendi numquam distinguatur a sacramentali.
- ltem, in baptismo licet fictus accedat, non tamen dicimus quod nihil accipiat de spiritu : quia accipit characterem : ergo multo magis ita erit in sacramento Eucharistiae : ergo qui manducat sacramentaliter, manducat spiritualiter : et ita manducatio sacramentalis non distinguitur a spirituali : et sic iterum ibi videtur a parte nostra evacuari distinctio.
- Item, in Littera habetur ab Augustino : Ut quid paras dentem et ventrem ? crede, et manducasti. Ergo iste cibus non transit in corpus. Ergo non est elementi corporalis. Cum igitur in omnibus sumentibus sit aliquis cibus, oportet quod sit in omnibus spiritualis : ergo spiritualiter sumere numquam separatur a sacramentali sumptione : ergo nulla est distinctio.
- Item, si est aliquis modus sumendi sacramentaliter tantum, hoc erit ratione alicuius quod fit in sacramento : aut igitur ratione accidentium, et tunc etiam verius sumeret sacramentaliter qui sumeret accidentia : aut ratione veritatis corporis Christi sumpti, et tunc aut veritas corporis transit in ventrem, aut in mentem : non in ventrem, quia hoc negatur in Littera : ergo in mentem : ergo menti unitur, vel mens unitur corpori Christi, et hoc est spiritualiter sumere : ergo sumens sacramentaliter, sumit spiritualiter, ut videtur : et sic nihil valet distinctio.
- Si forte dicatur, sicut quidam hoc evadunt, quod spiritualiter sumere est Christo spiritualiter uniri, et in Christo manere. Contra : Uniri Christo non est actus sacramenti : ergo uniri Christo non est sumere sacramentum spiritualiter. Probatio primae est : quia ante institutionem huius sacramenti uniebantur fideles Christo et corpori mystico.
- Item, caritas Dei et proximi unit Deo et proximo : non tamen omnis habens caritatem sumit rem sacramentalem spiritualiter : ergo videtur, quod ista solutio non est vera.
- Item, licet gratia sit res sacramenti spiritualis, non tamen quaecumque gratia, sed illa quae proprie operatur in sacramentis : effectus autem proprius alicuius rei numquam habetur, illa re non habita : ergo numquam habetur effectus sacramenti huius proprius nisi ipso sacramento percepto.
Solutio. Dicendum videtur sine praeiudicio, quod isti modi distincti sunt quandoque, et quandoque coniuncti. Distincti sunt quando fit perceptio veri corporis Christi sine effectu gratiae interioris, sed potius nocumenti spiritualis, sicut dicitur in Littera in secunda parte distinctionis, quod qui indignus accipit hoc sacramentum, acquirit sibi magnum tormentum. Et iterum, quod bonum malum est, dum male sumitur bonum : et talis modus sacramentalis sumptionis divisus est a spirituali. Econtra quidam sunt per memoriam vel habitudinem passionis Christi et sacrificii spiritualis se unientes Christo capiti, et sumunt spiritualiter, et non sacramentaliter.
Dicendum ergo videtur ad primum, quod ista distinctio non est tantum a parte nostra, sed etiam a parte sacramenti : quia sacramentum duplicem habet rem contentam : unam ex vi consecrationis, quae est corpus Christi verum quod conficitur extra nos. Aliam habet rem contentam, sicut causa continet in se virtute causatum : et illa est gratia ex parte nostra : et sic non est in aliis sacramentis quae non habent rem contentam, nisi sicut in nobis causatam : et ideo in illis non est distinctio duplicis modi sicut in isto. Tamen hoc videtur concedendum, quod licet habeat duplicem rem, ut dictum est, quod tamen non impeditur ab altera illarum quam causare debet in nobis, nisi ex parte nostra.
Ad aliud dicendum, quod Christus per seipsum in triplici substantia est res contenta in Eucharistia virtute consecrationis, et non est ex suo defectu, quod non inducitur ulterior res spiritualis, sed potius ex defectu nostro : sed tamen quia una harum rerum non dicit aliquid in nobis, nec efficitur in nobis, sed extra nos virtute consecrationis in sacramento, alia autem in spiritu nostro spiritualiter efficitur : ideo discretionis ratio est ex parte rei huius sacramenti aliquo modo, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod sine dubio illud argumentum plus habet de probabilitate, quam alia : tamen sine praeiudicio dici potest, quod illa obiectio teneret bene in aliis sacramentis, et praecipue in illis quae imprimunt characterem : licet enim aliquid suppleat locum sacramenti, tamen aliquis effectus adeo proprius est sacramento, quod non efficitur nisi a sacramento : sed in Eucharistia modus sumendi sacramentalis totus refertur ad spiritualem, et est propter illum : et ideo spiritualis etiam per se operari potest eamdem gratiam, licet praesentia Christi in sacramento aliquam ferat delectationem quam non habet in se spiritualis modus manducandi.
Ad aliud dicendum, quod secus est in baptismo, et in isto : quia baptismus specialem et principalem ordinem habet contra originale quod est ab alio contractum, et ponit hominem in statu fidei qui status est circa fidem informem et formatam, sicut dictum est supra in quaestione de charactere : et ideo fictus recipit characterem apud se manentem. In isto autem recipit verum corpus Christi : eo quod istud non causatur in suscipiente, sed extra : et ideo inidoneitas suscipientis illud non potest impedire.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus loquitur ibi de incorporatione et unione per incorporationem, et non de praesentia veritatis corporis Christi : tamen postea erit quaestio de hoc suo loco. Unde puto esse concedendum, quod verum corpus Christi transit in omnem locum, in quem transeunt species, manente specie panis et vini.
Ad aliud dicendum, quod sacramentalis modus sumendi dicitur ratione praesentiae veritatis corporis Christi in sacramento, et bene concedo, quod non transit in mentem : quia Christus homo non illabitur menti : et quod obicitur de transitu in ventrem, iam solutum est.
Ad alia dicendum, quod spiritualiter sumere est Christo uniri per spiritualem effectum huius sacramenti : et hunc quidem non habuit sacramentum antequam esset sacramentum, sed unio qua uniebantur fideles, fuit unio caritatis et fidei : postquam tamen sacramentum est, potest per meditationem et devotionem in anima fieri res sacramentalis, quam Christus operatur spiritualiter coniunctus, eo quod gratiam suam (ut dictum est in principio huius libri) non alligavit sacramentis. Alii dicunt aliter, et forte melius, quod scilicet res sacramenti et unio dupliciter fit, scilicet gratia sacramentali, et hanc non habet nisi digne sumens sacramentum : et sic etiam fieri potest in aliquo supplente vim sacramenti, sicut martyrium et poenitentia supplent vicem baptismi quandoque : et hoc modo rem huius sacramenti suscipiunt fideles per devotionem et amorem capitis et membrorum.
Et per hoc patet etiam solutio ad sequens, et ad ultimum.
ARTICULUS II.
An sit aliquis modus spiritualis sumendi Eucharistiam ? et, quid sit in tali modo unde dicitur manducatio ?
Secundo, quaeritur praecipue de illo modo qui dicitur spiritualis. Iste enim nullus esse videtur.
- Licet enim dicatur a Sanctis et Magistris, quod aliqua suppleant locum alicuius sacramenti quantum ad aliquid : non tamen conceditur, quod sacramentum istud in illis percipitur : baptismum enim nullus percipit in poenitentia, nec in martyrio : ergo videtur, quod res huius sacramenti similiter numquam percipiatur, nisi per actum sacramenti, licet aliquid loco eius percipi possit.
- Item, licet poenitentia suppleat locum baptismi, non tamen possum dicere, quod poenitens baptizatus est. Cum igitur proprius actus huius sacramenti quod est panis vitae, sit manducari sacramentaliter, sicut baptismi baptizari, videtur quod propter nullam devotionem debet concedi, quod aliquis manducet spiritualiter : cum tamen dicatur contrarium in secundo capitulo huius distinctionis.
- Item, per corporalia venitur ad spiritualia in rebus sacramentalibus : ergo ubi non praecessit corporale, numquam est invenire spirituale proprium istius sacramenti, ut videtur.
- Item, spiritualis modus manducandi, aut operatur omnino idem quod sacramentalis, aut minus operatur. Si omnino idem : cum ergo nobilius sit uno aliquid facere quam duobus, videtur quod spiritualis modus sit supervacuus. Si autem operatur minus aliquid quam ille : ergo non est modus sacramenti, sed alicuius quod supplet vicem eius.
Praeterea quaeritur ulterius, quid sit in spirituali modo manducationis, ratione cuius dicatur manducatio ?
Videtur autem, quod nihil quia
- In manducatione corporali sunt quatuor, scilicet cibi divisio, et traiectio cibi in locum digestionis, et digestio, et unio sive incorporatio : nihil autem horum fit in spirituali manducatione Christi : Christus enim non dividitur, nec transit ad locum digestionis, nec digeritur, nec incorporatur, sed potius nos sibi incorporat : ergo videtur, quod spiritualis manducatio non est susceptio corporis Christi.
- Item, manducatio spiritualis, aut fit qualibet devotione, aut quolibet actu caritatis, aut quibusdam actibus spiritualibus. Si dicatur, quod qualibet devotione fiat, et quolibet actu caritatis : tunc sequitur, quod haec manducatio fuit ab initio mundi, et fuit antequam esset sacramentum : quod non potest esse : quia cum modis percipiendi rem sacramenti sit post sacramentum, non potuit esse modus percipiendi Eucharistiam spiritualiter, nisi post sacramentum Eucharistiae. Si autem est aliquis spiritualis actus et modus devotionis et caritatis, quaeratur quis sit actus ille ? Et si dicatur, quod hoc est caritate offerentis pro nobis pretium mundi in caput Christum et in membra, videtur quod hoc ab initio fuit mundi : ergo perceptio corporis Christi spiritualis fuit ab initio mundi, quod videtur absurdum.
Solutio. Hic multi multa dixerunt : sed videtur mihi sine praeiudicio dicendum, quod triplex est modus spiritualis manducationis : unus est communis, scilicet participatio effectus sacramenti in genere, et non ex eadem causa, ut participatio incorporationis corporis Christi mystici et capitis Christi non ex sacramento, sed ex fide et caritate capitis et membrorum. Et hoc modo ab initio fidelium percipiebatur, et percipietur. Secundo modo magis proprie, scilicet gustus dulcedinis gratiae communionis corporis per meditationem et devotionem eorum quorum signum est Eucharistia. Et hoc modo etiam percipitur gratia sacramentalis, non ex eadem causa sacramenti, sed ex alia, quia videlicet habet vim eius. Et hoc modo non percipiebatur spiritualiter ante sacramentum, nisi alicui esset revelatus ritus et significatio sacramenti. Tertio propriissime, scilicet perceptio gratiae communionis corporis mystici, et ex propria causa sacramentali. Et haec manducatio spiritualis numquam separatur a sacramentali : quia hoc modo spirituale accipitur in sacramento, sicut in vase medicina, et causatum in causa.
Dicendum ergo ad primum, quod bene concedendum videtur, quod in talibus non est perceptio rei sacramentalis proprie loquendo, sed communiter.
Et hoc modo, videtur esse dicendum ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod si spirituale accipiatur spirituale sacramenti ut sacramenti, tunc videtur mihi, quod procedit obiectio. Si autem communiter vel secundo modo, tunc patet quod non valet.
Ad aliud dicendum, quod non omnino operatur idem, ut iam patuit : et ideo non sine causa sumitur sacramentum, sed potius cum maxima utilitate.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod illa quae sunt in spirituali manducatione, aliquo modo sunt similia illis quae sunt in manducatione corporali, sed non omnino : quotiescumque enim duo uniuntur, ita quod alterum debet mutari ad reliquum, tunc potentius mutat ad se id quod est debilius. Unde cum cibus iste sit potentioris virtutis, quam ipsum manducantes, iste cibus manducantes mutat ad se, sicut dictum est Augustino : Non tu me mutabis in te sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me. Alia etiam ratio huius est : quia si mutaretur ad nos cibus iste, nihil nobis prodesset : quia nos nihil sumus nisi per ipsum : et ideo secundum ordinem gratiae oportuit ut nos mutaremur in eum. Unde divisio quae est in manducatione corporali, non est nisi referatur ad species : de quo tamen infra erit tractatus. Sed masticatio aliquid habet simile : sicut enim crebro redeunt dentes super id quod masticatur, ita meditatio frequenti actu discretionis huius cibi et memoria Passionis operatur aliquid in spirituali manducatione. Traiectio autem cibi ad locum digestionis, non habet propriam similitudinem : sed digestio, quae secundum Philosophum est completio a naturali et proprio calore ex contrariantibus passionibus, refertur ad nos : quia nos quasi digerimur caritate, et complemur : et separatur in nobis impurum a puro : et tunc sequitur unio ut uniamur cibo quem sumimus.
Sed contra obicitur : quia videtur alicui ex hoc quod frequenter debet masticari cibus iste, cum hic videatur esse periculum propter rimas dentium in quibus potest aliquid de speciebus adhaerere.
Solutio. Ad hoc dicendum, quod non oportet propter hoc frequentius masticari, sed potius frangi habet per linguam, et degluttiri : sed tamen ex hoc quod masticabiles sunt species, si non esset periculum, satis veniret in memoriam Passionis et caritatis Christi qua dilexit nos cum semetipsum dedit pro nobis.
Ad ultimum patet solutio per distinctionem in principio solutionis positam.
ARTICULUS III.
Quare tantum duo sunt modi manducandi praedicti, et penes quid differant ?
Tertio, quaeritur de numero horum duorum.
Videtur enim, quod plures sunt quam duo.
- In sacramento enim sunt tria, scilicet unum quod est sacramentum tantum, alterum quod est res et sacramentum, et tertium quod est res tantum : ergo his tribus videntur respondere tres modi manducandi : ergo sunt tres, et non duo.
- Item, indigne sumens est duobus modis, scilicet nec fidem habens nec caritatem : et habens fidem informem, sed non caritatem : ergo videtur, quod utrique respondet modus spiritualis : constat autem, quod non sumunt tales spiritualiter : ergo duo sunt modi sacramentales.
- Item, istud dicitur sacramentum caritatis : ergo videtur, quod ad minus spiritualis modus debeat esse distinctus secundum status caritatis : sunt autem tres status caritatis, scilicet incipiens, proficiens, et perfectus : ergo spiritualis modus sumendi videtur debere distingui penes haec tria.
- Item, in aliis sacramentis non distinguitur nisi duplex modus sumendi penes fictum, et non fictum : ergo nec in isto debet fieri distinctio nisi penes hoc, ut videtur : ergo non debet distingui sic, sacramentaliter, et spiritualiter : sed quidam sumunt ficti, quidam non ficti.
Solutio. Dicendum, quod duo sunt modi distincti a Sanctis, ut habetur in Littera, et sumuntur penes duplicem rem sacramenti, quarum unam continet ex vi consecrationis, et alteram in nobis causat ex eo quod confert gratiam sicut alia sacramenta novae legis : et ideo patet penes quid sumatur numerus horum modorum.
Ad primum ergo dicendum, quod penes id quod est sacramentum tantum, nullus sumitur modus : quia hic non habet rationem cibi, sed potius est in usu ostensionis et significationis cibi quem continet.
Ad aliud dicendum, quod meo iudicio, non habens fidem informem, nec sacramentaliter, nec spiritualiter manducat, nisi in potentia : tamen de hoc erit quaestio infra. Et ideo cum nullo motu fidei a speciebus ad rem moveatur, videtur quod non manducat sacramentaliter, et tamen manducat sacramentum : vel ut omnis cavillatio praeveniatur, dicatur quod sumere sive manducare sacramentaliter dicitur duobus modis. Primo modo ita quod ly sacramentaliter dicat modum cibi : et sic manducare sacramentaliter est manducare sacramentum : et hoc modo non quaeritur hic de modo manducandi. Secundo modo potest dicere modum manducantis sive sumentis : et hoc modo non sumit sacramentaliter infidelis, qui nullo motu fidei movetur. Meo autem iudicio ad hoc quod manducet spiritualiter sive sumat, oportet ut modum dicat ex parte sumentis.
Ad aliud dicendum, quod ista distinctio est penes modos sumendi aliquo modo corpus Christi in genere : non tamen negatur quin multi sint modi particulares quibus unus gratiam percipit maiorem, alter minorem, secundum quod diversimode parati accedunt.
Ad aliud dicendum, quod solutio illius iam habita est in praemissis : quia in isto sacramento una est res extra, et alia intra animam : et ideo ratio distinctionis oritur ex his quae sunt in sacramento, et patuit supra, quod sic non est in aliis sacramentis.
ARTICULUS IV.
Qualis unio requiratur ut aliquis manducet corpus Christi sive spiritualiter sive sacramentaliter ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : Spiritualiter enim manducat, qui in unitate Christi et Ecclesiae quam sacramentum significat, manet, etc.
Et quaeritur, cuiusmodi unio exigatur ad hoc quod aliquis manducet corpus Christi sive spiritualiter, sive sacramentaliter ?
- Est enim unio secundum contactum corporum, et secundum convenientiam naturae Christi et hominis, et secundum conformitatem gratiae fidei informis, et tandem iterum secundum conformitatem caritatis. Si autem prima sufficit ad sacramentaliter manducandum, tunc mus cuius corpus unitur speciebus, manducaret sacramentaliter, quod infra negabitur in Littera. Si autem exigatur insuper unio naturalis, id est, convenientia secundum naturam quae possit uniri et intelligere, videtur quod quilibet etiam infidelis sumat sacramentaliter corpus Christi : quod non videtur, cum sic converteretur in derisum a Iudaeis et Paganis.
- Praeterea, in aliis sacramentis qui nihil credit, et protestatur se nihil credere, nec velle recipere quod recipiunt fideles, nihil omnino percipit : ergo multo magis hoc tenet in isto in quo debetur totum fidei : ergo videtur, quod nihil credens quamvis habeat naturam ordinatam ad fidem, nihil percipiat, nec sacramentaliter, nec spiritualiter. Si autem sufficit habere fidem informem : tunc sequuntur supra habita inconvenientia, scilicet quod ab initio mundi sumebatur corpus Christi.
Praeterea, videtur quod habere Christum in se manentem non sit effectus sacramenti, sed virtutis : ita enim dicit de diligente se, Ioan. XIV, 23 : Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Ergo in ipso manere non est spiritualiter manducare, ut videtur.
Solutio. Dicendum, quod si stricte sumatur spiritualis manducatio secundum distinctionem supra positam, tunc manere in Christo est in eo manere per caritatem et devotionem provenientem ex communicatione corporis Christi secundum actum vel secundum propositum et desiderium.
Et secundum hoc dicendum ad primum, quod ad sacramentalem manducationem plus exigitur quam unio corporis ad species sacramentales, et plus quam unio vel conformitas naturae potentis intelligere significationem specierum : et puto, quod exigitur fides informis, sicut probat obiectio : tamen non nego quin sit ibi corpus Christi verum, quamdiu manent species, et tamen ille non sumit vel manducat : quia sumere et manducare dicunt unionem et incorporationem manducantes ad cibum qui sumitur : et hoc nullo modo fit in infideli.
Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod licet antiqui crediderunt in venturum et incarnandum, non tamen proprie loquendo spiritualiter acceperunt : quia accipere dicit refectionem desiderii et propositi communicandi, quod non habuerunt antiqui, cum adhuc sacramentum non esset.
ARTICULUS V.
An corpus Christi sumptum transeat in ventrem ? et quamdiu maneat ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : Ut quid paras dentem, et ventrem ? Crede, et manducasti, etc.
Ex hoc enim videtur, quod
- Iste cibus transit in ventrem : quod etiam videtur ex hoc quod habetur, Matth. XV, 17 : Omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur : quod indignum est et nefas cogitare de corpore Christi.
- Item, sicut se habet cibus corporalis ad corpus, ita se habet cibus spiritualis ad spiritum : sed cibus corporalis intrando in corpus, reficit ipsum : ergo cibus spiritualis intrando spiritum, reficit ipsum, et ita non intrat in ventrem.
- Item, quod intrat ventrem, vadit ad officia ventris, quae sunt digerere, et transmutare : sic autem non fit circa corpus Christi : ergo corpus Christi non intrat in ventrem.
Sed contra hoc videntur esse auctoritates et rationes.
- Dicit enim Clemens Papa, et ponitur in decretis in tractatu de consecratione, sic, Qui residua corporis Dominici quae in sacramento relicta sunt consumunt, non statim ad percipiendos communes cibos conveniant, nec putent sanctae portioni misceri cibum qui digestus per secessum emittitur. Non autem esset ratio quare praeciperet ad tempus abstinere, nisi in ventrem traiiceretur hostia : ergo vadit in ventrem.
- Item, ibidem, Clemens : Si mane Dominica portio editur, usque ad sextam ieiunent ministri qui eam acceperunt : si in tertia vel quarta hora acceperint, ieiunent usque ad vesperam, ut sacramenta sanctificatione custodiantur sancta. Et ex hoc accipitur idem quod prius.
- Item, Ibidem, Beda : Si quis per voracitatem vel ebrietatem Eucharistiam evomuerit, quadraginta diebus poeniteat : clerici, vel monachi, diaconi, vel presbyteri, septuaginta. Hoc item sine ratione diceretur, si non transiret in ventrem.
- Item, Hugo de sancto Victore : Quamdiu corporalis sensus afficitur, corporalis praesentia non aufertur. Species autem in qua afficitur sensus corporalis visibiliter, per os transit in ventrem : et sic si fit vomitus, quandoque hostia vel pars eius invenitur, et sic iste cibus transit in ventrem.
- Item, aut transit in ventrem, aut in mentem, Si in ventrem, habetur propositum. Si in mentem. Contra : Nihil illabitur animae nisi Deus Trinitas : corpus Christi non est Deus Trinitas : ergo non transit in animam : ergo videtur, quod nihil restat nisi quod transeat in ventrem.
Iuxta hoc ulterius quaeritur, Quamdiu manet corpus Christi ?
Dixerunt enim quidam, quod statim ab ore evolat : sed si hoc verum esset, cum corpus Christi non sit sub forma panis nisi ex consecratione, si aliquis removeret hostiam ab ore, non esset ibi corpus Christi : et hoc non dicitur a Magistris.
Item, Hugo vult, quod tamdiu manet praesentia corporalis, quamdiu afficitur sensus : sed sensus afficitur in re vomica : ergo in illa est praesentia corporalis.
Utrum autem animam nutriat, vel non, infra erit quaestio.
Solutio. Sine praeiudicio distinguendum mihi videtur in hac quaestione dupliciter enim aliquid in ventrem transire dicitur, et dupliciter dicitur transire in mentem : dicitur enim aliquid transire in ventrem, transiens ad actum organorum ventris : ut scilicet digeratur in stomacho, et per meseraicas venas trahatur ad hepar, et ibi formetur in sanguinem, et in membris distribuatur, et assimiletur, et uniatur : et hoc modo corpus Christi non transit in ventrem : iste enim transitus est cibi corporalis, deperdita corporis restaurantis. Dicitur etiam transire in ventrem : quia transit in ipsum, ut qualemcumque suae continentiae locum : et sic videtur mihi corpus Christi transire in ventrem : quia non video rationabiliter qualiter corpus Christi non transit ad omnem locum, ad quem transeunt species panis et vini, sub quibus secundum veritatem rei continetur totus Christus. Eodem modo videtur etiam dicendum, quod dupliciter aliquid transit in mentem, scilicet quod per substantiam illabitur : et sic solus Deus Trinitas transit in mentem. Alio modo dicitur transire in mentem, cuius effectus venit in mentem per informationem perficiendo mentem ipsam : et hoc modo corpus Christi transit in mentem operando in mente gratiam sacramentalem.
Et per hoc patet solutio ad omnia obiecta : quia prima pars obiectionum procedit de primo transitu in ventrem, qui non competit corpori Christi. Secunda autem pars procedit de secundo transitu : et hoc modo transit in ventrem, ut mihi videtur. Et hoc dico sine praeiudicio : quia quidam Magistri dicunt oppositum. Unde propter reverentiam sacramenti iniungitur poenitentia per incuriam vomentibus Eucharistiam. Et praecipitur, ut post communionem aliquantulum ieiunent, ne videantur commiscere cibum sacramentalem corporali.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod Hugo dicit, Quamdiu sensus afficitur, praesentia corporalis non aufertur, id est, quamdiu valent discerni species, tamdiu est ibi Christus. Tamen quidam aliter dixerunt : sed eorum ratio non est probabilis.
ARTICULUS VI.
An antiqui Patres aliquo modo comederint sacramentaliter ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa finem : Quia illius sacramenti beneficio non privatur, quando ille habere, etc.
Quaeritur enim hic, utrum antiqui Patres comederint sacramentaliter aliquo modo.
Videtur autem quod sic : quia
- Dicit Augustinus in Littera : Crede, et manducasti. Sed crediderunt : quia, ut idem Augustinus dicit, eadem fides fuit et est antiquorum et modernorum : tempora autem variata sunt, fides immutata permansit. Ergo manducaverunt.
- Item, I ad Corinth. X, 3 et 4 : Omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra). Ergo ad minus spiritualiter intellexerunt.
- Item, Glossa, ibidem : Quia visibile spiritualiter intellexerunt, spiritualiter esurierunt, spiritualiter gustaverunt, ut spiritualiter satiarentur. Ergo videtur, quod comederunt in sacramento, quod tamen spiritualiter intellexerunt.
- Item, Apostolus, I ad Corinth. X, 2, dicit, quod omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari, etc. Eodem modo et in spirituali esca, et potu spiritualiter manducaverunt Eucharistiam, et corpori et sanguini Christi communicaverunt.
- Item, ad manducare sacramentaliter non exigitur nisi praesentia signi, quod praeter speciem quam ingerit sensibus, facit aliud in notitiam venire : et quod hoc intelligatur, antiqui Patres tale signum habuerunt duplex, scilicet carnes igni, et manna : ergo videtur, quod cum intellexerint, ut dicit Glossa praehabita, quod ipsi sacramentaliter et spiritualiter manducaverunt.
Sed contra :
Nihil in sacramento sumitur nisi quod est in sacramento contentum : sed Christus in sacramentis illorum non fuit contentus : ergo non sumebatur in sacramento.
Si dicas, quod contentus fuit, ut signatum in signo, et non ut causatum in causa ? Contra : Res signata et non causata non percipitur in sacramento : Christus erat signatus, et non contentus in sacramentis antiquorum : ergo non percipiebatur in sacramentis eorum.
Item, probatur ex hoc quod baptismus significat ablutionem ab omni poena per gloriam in Resurrectione : et tamen non percipitur hoc in baptismo : et sic de aliis sacramentis veteris et novae legis.
Solutio. Sine praeiudicio videtur mihi non recedendum a superiori sententia, quod proprie loquendo Patres antiqui nec sacramentaliter nec spiritualiter manducaverunt : et hoc praecipue propter rationem supra dictam : quae est, quod modus percipiendi quamcumque rem, sequitur existentiam rei illius in se, et non praecedit eam : cum igitur constet illud sacramentum non fuisse, nisi ex quo Christus dedit discipulis corpus suum : videtur mihi, quod ante hoc nullus comedit nec sacramentaliter nec spiritualiter, proprie loquendo, nisi spiritualiter manducare sumatur large, ut supra determinatum est.
Ad id ergo quod primo obicitur, dicendum quod si Augustinus proprie loquitur, non intelligit de fide secundum quemcumque motum, sed secundum illum quo movetur a signo memorato vel actualiter percepto ad signatum et contentum cum proposito et desiderio gustandi secundum rem incorporandi se rei contentae : et hoc non convenit nisi post sacramenti huius existentiam.
Ad aliud dicendum, quod Apostolus vocat spiritualem gustum, spirituales sensus in Scripturis, et potum sapientiae in quo intellexerunt futurum.
Ad aliud dicendum, quod Glossa illa loquitur de sacramento non continente rem : sicut aequivoce dicitur sacramentum, ut in principio huius libri habitum est. Unde non fuit ibi gustus rei praesentis in signo continente, vel proposito, sed in fide sola : et hoc meo iudicio non sufficit proprie loquendo.
Ad aliud dicendum, quod nec baptizati sunt proprie loquendo : sed dicit eos baptizatos, quia in figura baptismi aliquid de efficacia futuri baptismi intellexerunt, et per devotionem remissionem peccatorum perceperunt, et non ex virtute sacramenti. Et similiter concedendum videtur, quod manducaverunt, id est, in typo Eucharistiae futurum sacramentum intellexerunt, et ex devotione capiti Christo et membris uniti sunt : sed hoc non sufficit : quia in Novo Testamento in percipientibus sacramentum illam unionem facit sacramentum ex vi rei contentae (alias, operatae) et non tantum ex devotione percipientium.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, quod ad manducare sacramentaliter sufficit praesentia signi cum fide dirigente in signatum : sed hoc signum est significans et causans et continens : talia autem signa non fuerunt in Veteri Testamento : et ideo non perceperunt sacramentum proprie loquendo.
B. De errore quorumdam qui dicunt bonis tantum corpus Christi sumi.
DIVISIO TEXTUS
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : Haec verba et alia huiusmodi, etc.
Tangit enim Magister duos errores, quorum primum determinat in hac distinctione, reliquum autem in sequenti distinctione, quae incipit ibi, Dist. X, A, Sunt item alii praecedentium insaniam transcendentes, etc.
Primus est, quod mali non recipiunt corpus Christi : et hunc destruit in Littera, et solvit auctoritates praestantes occasionem errandi, sicut patet in Littera.
Utiliter autem quaeruntur hic quinque :
quorum primum est, an mali aliquid accipiant accedentes ad corpus Christi ? et hac est quaestio Litterae
Secundum, utrum recipiant ad suam damnationem, vel sine peccato ?
Tertium, utrum mali recipientes Eucharistiam plus peccent sumendo corpus Domini, quam alio peccato peccando ?
Quartum, utrum pollutus nocturna pollutione, vel dormiens cum propria uxore, possit percipere corpus Christi ?
Quintum et ultimum, utrum foeditas corporalis, ut menstruum vel fluxus seminis, impediat a perceptione corporis Christi, sicut quidam dicere videntur ?
ARTICULUS VII.
An mali accedentes, aliquid accipiant corporis Christi ? et, quomodo maneat in ipsis corpus Christi ?
Ad primum autem horum obicitur sic :
- Maior est disconvenientia Christi ad peccatum, quam ad corpus : sed non transit in corpus, ut habitum est supra : ergo non transit in animam peccatricem : ergo nihil percipit in sacramento : quia statim evolat, ut dicunt quidam.
- Item, Sapient. I, 5: Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum : non est autem minoris sanctitatis Christus quam Spiritus sanctus : ergo etiam Christus effugiet eum : ergo malus nihil percipit de Christo in sacramento.
- Item, Sapient. I, 4 : In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Ergo nec in corpore nec in anima peccatoris remanet Christus : ergo discedit ab utroque : ergo nihil percipit quando accedit.
- Item, res huius sacramenti excedit rem aliorum sacramentorum, ut dicitur in Littera, quia hic totus Christus sumitur et in aliis sacramentis percipitur secundum effectum gratiae : ergo minus videtur, quod res aliorum sacramentorum discedant a peccatore, quam res huius sacramenti : et discedunt, quia nihil de re aliorum sacramentorum percipit : ergo et ab isto discedit : ergo nihil percipitur a malis nisi tantum species exterior.
- Item, indecens et nocivum non est opus sapientis : sed indecens est sapientem esse in loco non competenti sibi : ergo et nocivum si praesentia sua nocet et non prodest : si ergo hoc non facit sapiens, multo minus facit hoc sapientissimus Dominus Iesus Christus : sed indecentissimus locus est peccator, et iterum praesentia sua noceret ei qui percipit : ergo videtur, quod subtrahit se, et non percipitur a peccatore.
- Item, quod datum est ad peccati deletionem, non debet augere peccatum : perceptio autem Christi in sacramento ad deletionem peccati inventa est : ergo non augebit : augeret autem si maneret : ergo videtur, quod Christus in speciebus non manet quando percipiuntur a peccatore.
- Item, minor est disconvenientia Christi ad creaturam irrationalem quam ipse creavit, quam ad peccatorem : sed non dicimus, quod brutum percipiat ipsum in sacramento : ergo multo minus percipit ipsum in sacramento peccator.
- Item, Psal. XLIX, 16 : Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras iustitias meas ? et assumis testamentum meum per os tuum ? Sed minor est laus Christi quam ipse Christus. Si ergo aufert laudem suam ab ore peccatoris, multo magis aufert seipsum.
- Item, Exod. XVI, 20, dicitur, quod qui contra praeceptum Domini die non debita, vel quantitate non debita, collegit manna, quod computruit et scaturivit vermibus : ergo multo magis hoc erit verum de sacramento Eucharistiae, quod incomparabiliter maioris sanctitatis est : ergo accipiens indigne, nihil accepit : sicut, accipiens putridum manna vel scatens vermibus, non accipiebat manna.
Verum istae rationes et consimiles occasionaverunt errorem qui inducitur in Littera, et auctoritates quas Magister apponit et exponit.
Sed contra :
- Dicit Hugo, quod quamdiu sensus corporalis afficitur, praesentia corporalis non tollitur : sed in ore peccatoris sensus corporalis afficitur manentibus speciebus : ergo non tollitur praesentia corporalis.
- Item, si peccatum percipientis fugit Deus, tunc multo magis peccatum fugit conficientis et consecrantis : ergo secundum hoc mali sacerdotes non possent conficere corpus Christi, quod est falsum.
- Item, cum nemo sciat, utrum odio vel amore dignus sit, nemo sciret secundum hoc, utrum perciperet sacramentum vel non : et sic generaretur maxima dubitatio circa id quod praecipuum est in fide, quod stultum est dicere.
- Item, quae esset ratio, quod recederet ? peccatum enim percipientis non incidit in Christum, et non est alia causa : ergo non evolat a speciebus, ut quidam minus caute dixerunt quandoque.
Solutio. Absque omni ambiguitate tenendum et sentiendum est, quod mali accipiunt in sacramento verum corpus Christi, quod de Virgine traxit, et quod in cruce pependit, et non evolat nisi quando de speciebus panis et vini nihil amplius manet, sed quando totum transivit in alium humorem quod erat in speciebus, scilicet color, sapor, quantitas, et sic de aliis : tunc enim sensus qui speciebus afficiebatur, desinit, et tunc praesentia corporalis desinit, ut dicit Hugo.
Ad primum ergo dicendum, quod Christus non transit a corpore percipientis, sed non transit in corpus. Aliud enim est a corpore, et aliud in corpus transire : et bene concedo, quod non transit in animam per gratiam, tamen habetur praesentia sui in sacramento : quamdiu species sacramentales sunt in corpore percipientis.
Ad aliud dicendum, quod Christus effugit fictum quoad inhabitationem per gratiam, et ita intelligitur illud verbum : sed propter efficaciam sacramenti non effugit sacramentum in quocumque sit loco, quia sacramentum semper retinet propriam sanctitatem, et immunditia loci in quo est sacramentum, non abolet eam.
Ad aliud dicendum, quod hoc etiam intelligitur per inhabitantem gratiam, et non de recessu Christi a speciebus sacramenti.
Ad aliud dicendum, quod res huius sacramenti rem aliorum excedit : tamen non est simile : quia locus rei sacramentorum aliorum est anima suscipientis et ideo non fit res in anima habente contrarietatem ad rem aliorum sacramentorum : sed locus rei huius sacramenti, non est in anima, sed potius species sacramentales : et ideo illis formis manentibus, ubicumque sint, est in eis Christus. Habet tamen hoc sacramentum etiam aliam rem, ut supra dictum est : et haec non est in peccatore, quia illa est gratia.
Ad aliud dicendum, quod illud non est indecens nec nocivum nisi per accidens : indecens non est : quia iam ostensum est, quod locus Christi non est anima peccatoris, sed species sanctissimorum symbolorum in quibus percipitur Christus : quod autem species sit in hoc loco vel in illo, fit ab ordinatione usus sacramenti, qui praesto est omnibus. Et in hoc consideratur magna benignitas Domini, communiter sacramentum suum omnibus concedentis ad usum. Quod autem nocet, hoc est per accidens, in quantum sibi aliquis praestat causam nocumenti : sicut etiam est de cibo corporali, qui sumitur ad utilitatem : si autem sumpto cibo sumat aliquid quod non permittit cibum digeri vel emitti, putrescit cibus, et laeditur corpus.
Ad aliud dicendum, quod sacramentum de se semper valet contra peccatum et si nocet, hoc est ex causa suscipientis, ut iam dictum est.
Ad aliud dicendum, quod secundum aliquid est maior convenientia in illa proportione, secundum aliquid est minor. Si enim comparatur natura ad naturam, maior est convenientia hominis peccatoris cum Deo, et sacramentis, quam bruti : quia brutum in signis sacramentalibus nihil suspicit seu percipit, nec intelligit : sed homo etiam peccator ad minus ratione movetur et fide ex signo in signatum. Si autem attenditur inidoneitas quae est ex parte peccati, tunc maior est disconvenientia : sed hoc non impedit, quia non attingit ad Christum cuius locus proprius est non anima suscipientis in peccato, sed potius species sacramentales : sed bene impedit effectum gratiae, quia locus gratiae est anima, quae peccato informata non est susceptibilis gratiae.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de laude et corpore Christi in sacramento : quia cum laus sit praeconium virtutis alicuius, aliquid est nostrum : actus enim praeconii elicitur a libero arbitrio : et ex parte illa potest esse foeda in ore peccatoris : sed de sacramento nihil est nostrum, sed totum est virtutis divinae : et ideo a nullo tollitur, sed in omnibus in communi datur usus : ipsi autem videant qualiter utantur.
Ad ultimum dicendum, quod manna non continebat Christum : unde putrefactio mannatis significat nocumentum quod nos facimus nobis, Eucharistiam indigne percipiendo, et non significat corruptionem Christi.
ARTICULUS VIII.
An mali percipiant corpus Christi ?
Secundo quaeritur, an mali corpus Christi percipiant ad suam damnationem ?
Videtur autem, quod non :
- Ponamus enim, quod aliquis sit in peccato mortali, et ignoret illud, hoc enim possibile est. Inde sic procedo : Ignorans morbum minus dispositus est ad sanitatem, quam sciens morbum suum : ergo a quo non prohibetur ignorans, ab eodem multo magis non prohibetur sciens : sed ignoranter in peccato mortali existens, non prohibetur : ergo nec scienter existens in peccato a corpore Christi prohiberi debet.
- Item, Glossa super epistolam ad Roman. II, 4 : Gravissime peccas, quia ignoras. Ergo ignorantia potius facit ad peccati aggravationem, quam ad medicinam : ergo iterum a quo arcetur ignorans, non debet arceri sciens.
- Item, dato etiam, quod ignorantia excuset a tanto, et non a toto, sicut ab omnibus dicitur, et scientia aggravet : non se habebunt scientia et ignorantia ad peccatum, nisi sicut circumstantiae : ergo per ipsas non distabit peccatum a peccato in infinitum, sicut differunt veniale et mortale. Si ergo in aliquo casu ignorans non arcetur a communione, in eodem peccato non debet prohiberi sciens, ut videtur.
- Item, Alia via videtur concludi idem : quia quanto aliquis plus infirmatur, tanto magis opus habet medicina, et propter infirmitatem corporis a medicina non arcetur : ergo similiter fit de medicina spirituali, magis aegrotus in peccato praecipue debet uti medicina : ergo praecipue debet uti communione in qua continetur similis medicina.
- Item, Augustinus facit divisionem bonorum scilicet in summa, quibus recte vivitur, et quibus nemo male utitur : et in media sine quibus recte vivi non potest, quibus tamen male uti potest : et in infima, sine quibus recte vivi potest, quibus tamen bene uti potest. Et exemplum primi dat virtutes, secundi vires animae rationalis, tertii autem species quorumlibet corporum. Cum corpus Christi non possit esse nisi de primis bonis, eo quod ipsum non est inferius aliquo bono creator, videtur quod corpore Christi nullus male uti potest : ergo nec peccator : quo autem quis bene utitur, eo non peccat : ergo peccator non peccat, sumendo corpus Christi.
- Item, maior est divinitas Christi, quam corpus eius vel humanitas ipsius : sed a deitatis accessu non prohibetur, sed potius monetur ad hoc : nec etiam ipsa deitas se subtrahit ei, imo continet eum, et in eo est, ut prius, essentialiter, praesentialiter, et potentialiter : ergo videtur, quod multo minus arcendus sit a communione corporis et sanguinis Christi.
- Item, si propter peccatum aliquis arcetur a communione, tunc videtur sequi, quod nullo modo homo permittendus sit communicare : quia sicut dicitur, Eccle. IX, 1 : Nescit homo utrum amore an odio dignus sit. Ergo dubitat : dubius autem non se debet committere discrimini : ergo non debet communicare, quod nullus dicit : ergo nec peccator aliquis est a communione arcendus.
- Item, ad idem obicitur alio modo sic : Qui indigne accedit, indignus accedit, et non convertitur : ergo indignum accedere sequitur ad indigne accedere : in talibus autem accidens quod sequitur ad antecedens, sequitur ad consequens, praecipue in accidentibus individuis : sicut si homo est albus, animal est album : ergo si accedens indigne, peccat mortaliter : et indignus accedens, peccat mortaliter : sed hoc est falsum : quia secundum hoc ignoranter accedens in peccato mortali, peccat mortaliter : ergo et hoc falsum, quod indigne accedens peccat mortaliter.
- Item, album et non apparens verius participat albedinem, quam apparens album et non existens : credens autem se in mortali peccato esse, non autem existens, et existens in peccato, nec tamen credens se esse, habent se sicut in veritate album non apparens, et apparens album non autem existens : ergo cum verius sit in peccato existens et non credens, quam credens et non existens : et cum existens et non credens non arceatur, videtur quod credens et non existens non arceri debet : et sic nullus accedendo fit indignus : et sic nullus arcendus esset, ut videtur.
Sed contra :
- Qui indigne accedit, indignus accedit, sed non convertitur : ergo cum opposito antecedentis verificatur consequens : ergo aliquis accedit indignus, et non indigne : hoc autem non potest esse nisi non habens conscientiam peccati, et tamen existens in peccato : ergo talis non est arcendus a communione, cum tamen indigne accedens arcendus sit.
- Item, peccaret graviter, qui corpus Christi proiiceret in lutum : ergo cum vilius lutum sit spirituale quam corporale, multo magis peccat proiiciens in latrinam spiritualem quam corporalem : latrina autem spiritualis est peccator non poenitens : ergo talis peccat sumendo Eucharistiam.
- Item, existens in peccato mortali scienter, et non poenitens, etiam prohibetur a contactu altaris : ergo multo magis arcendus est a communione corporis et sanguinis Domini.
- Item, Ioan. XIII, 27, de Iuda dicitur, quod erat in proposito peccandi, et post buccellam, introivit in eum Satanas : ergo communio auxit in eo peccatum : ergo non debet communicare.
- Item, Luc. XVIII, 13, laudatur Publicamus, quia nolebat nec oculos ad coelum levare : ergo multo magis laudaretur si non communicaret : quia in infinitum maioris dignitatis est corpus Christi quam coelum : et tamen ille Publicanus fuit poenitens : ergo multo magis si debet abstrahere peccator non poenitens a communione.
Iuxta hoc ulterius quaeritur de eo cuius peccatum est occultum, et non habet gratiam ut proponat dimittere, utrum in Pascha debeat communicare ?
Videtur, quod sic : quia
- Cum praeceptum sit omnibus fidelibus communicare, tunc etiam facere confessionem tenetur et communicare iste, et scandalizat Ecclesiam si non communicat : tenetur autem non scandalizare : ergo tenetur communicare, ut videtur.
- Item, si non communicat, per hoc proditur peccatum suum, et efficitur infamis. Dicit autem Hieronymus, quod crudelis est qui famam negligit : ergo cum non possit retinere famam nisi communicando, videtur quod debeat communicare.
- Item, habens peccatum non notorium potest praedicare si sit necesse, et alios quosdam spirituales actus facere : ergo a simili videtur etiam, quod communicare.
Sed contra :
- Peccatum Iudae fuit notorium, et tamen dicitur, quod post buccellam, introivit in eam Satanas : ergo communicans in peccato occulto peccat mortaliter, ut videtur.
- Item, I ad Corinth. X, 21 : Non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum. Peccator autem occultus particeps est mensae daemoniorum. Ergo non debet participare mensae Domini.
Solutio. Dicendum, quod existens in peccato mortali et scienter, non debet communicare aliqua ratione, etiamsi per excommunicationem cogeretur : quia indignus est et indigne accedit, ut Iudas : et hoc satis confirmatur ex duobus verbis, I ad Corinth. XI, 29, ubi in uno loco dicit : Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. Et in alio loco dicit, v. 27 : Reus erit corporis et sanguinis Domini. Et Glossa distinguit ibi triplicem indignitatem, scilicet quod indignus est qui non credit : aut qui aliter celebrat sacramentaliter, quam institutum sit : aut qui indevotus accedit.
Et accipitur numerus harum indignitatum sic : Duo sunt quae faciunt dignum, et tertium est effectus utriusque. Primum est fides, quae est fundamentum aedificii spiritualis : et a privatione huius sumitur indignitas prima. Secundum est caritas operosa et implens legem. Ad Roman. XIII, 10 : Plenitudo legis est dilectio. Et ab huius privatione sumitur indignitas tertia, quae est cum aliquis indevotus accedit : indevotio enim ponit hic remorsum conscientiae ex peccato existente vel credito in conscientia cum proposito non recedendi a peccato illo. Tertium quod est effectus utriusque, est unio et consensus cum corpore Christi mystico : qui enim communicat, communis est, et a communione capitis accipit refectionem : et a privatione huius sumitur secunda indignitas, quae est in schismaticis, qui non servant ritum statutum in sacramentis celebrandis a Domino et ab Ecclesia.
His habitis, dicendum ad primum, quod ignorantia duplex est, ut dictum est in libro secundo Sententiarum, universalis, et particularis : sive iuris, et facti. Ignorantia autem particularis excusat a toto, et talis est in eo qui sentit quod peccavit, recogitando annos suos in amaritudine animae suae, et aliquid remansit oblitum, quod tamen forte si recoleret non dimitteret : obiectio autem procedit de ignorantia iuris, et ideo non valet. Vel dicatur melius, quod licet ignorans existens in peccato minus sit dispositus ad sanitatem, magis tamen idoneus est ad actum communicandi, propterea quod non contemnit, sed credens se esse contemnit : et ideo eo ipso efficitur indignus.
Ad aliud dicendum, quod gravissime, id est, periculosissime peccat ignorans : quia non quaerit medicum : sed tamen contemptus non est par, quia in ignorante nullus est, sed in opinante magnus contemptus est.
Ad aliud dicendum, quod scientia et ignorantia secundum se considerata, non faciunt istam differentiam peccatorum : sed potius contemptus adiunctus scientiae, qui est novum genus peccati : et ideo non attribuitur hoc scientiae nisi per accidens.
Ad aliud dicendum, quod etiam illud in simili falsum est : quia tanta potest esse vis morbi, quod non datur medicina purgativa, sed tantum praeservatur ab omnibus natura nocivis, et confortatur ad pugnam morbi sustinendam : et ita fit peccatori : consulitur enim peccatori, quod abstineat ab omnibus peccatis, vel saltem quibusdam, et faciat interim quidquid boni potest, ut Deus cor suum illustret.
Adhuc autem, etiamsi sic esset de morbo corporali, non tamen oporteret, quod sic omnino esset de morbo spirituali : quia non omnino se habet medicina ad morbum spiritualem, sicut se habet ad morbum corporalem : et hoc quidem a principio libri determinatum est : quia spiritualis operatur tantum voluntate, corporalis autem necessitate cum natura. Et ideo accipiendo corporalem medicinam, si bona est, et recte data, non incidit in aliud genus morbi : sed accipiendo spiritualem medicinam, cum libera sit voluntas, et contemnere possit per indevotionem praeparationis, in novum genus peccati potest incidere : et sibi efficitur malum quod in se est bonum, ut dicit Augustinus in Littera eiusdem capituli.
Ad aliud dicendum, quod licet corpus Christi sit maius bonum omni bono creato, praecipue secundum quod est in sacramento, quia ibi est per corpus et animam et deitatem : non tamen oportet, quod eodem modo se habeat ad actum liberi arbitrii ordinandum, sicut facit virtus. Unde quod virtus dicitur summum bonum, hoc non est intelligendum simpliciter, sed secundum comparationem ad actus bonae vitae in his quae bona participative dicuntur : quod etiam dicitur, quo recte vivitur, et nemo male utitur, hoc non est ex hoc quod sit summum bonum, sed ex hoc quod informando ordinat et perficit liberum arbitrium in bonum : et hoc modo non informat liberum arbitrium Christus perceptus in sacramento, et ideo usus boni nobis potest esse malus : et hoc non impedit quin sit maius bonum quam virtus.
Ad aliud dicendum, quod divinitas Christi maior est humanitate Christi, sed non est contemptus aliquis respectu continentiae et praesentiae deitatis in nobis, sed potius est de poena imperfectionis naturae creatae indigentis Creatore ut eam contineat et conservet : sed respectu humanitatis ordinamur per voluntatem quae libertatem habet, et ideo contemnere potest.
Ad aliud dicendum, quod hoc non sequitur : quia cum dicitur : Nescit homo utrum amore an odio dignus sit : hoc intelligitur de scientia recta quae est infallibilis per devotionem. Cum autem dicitur credens se esse in peccato mortali et non existens, sumitur credens pro eo qui habet aliqua signa et aliquam rationem qua timet se esse in peccato : et ideo patet, quod non sequitur, quod propter hoc omnis homo arcendus sit a communione.
Ad aliud dicendum, quod cum convenientia sit inter antecedens et consequens, et postea accidens participatum ab antecedente infertur de consequente, non oportet, quod consequens participet illud nisi pro tanto quo participatur ab antecedente : ut cum dicitur, Si homo est albus, animal est album, non sequitur quod animal sit album in ambitu suae communitatis et praedicationis, sed animal quod est homo albus. Ita etiam hic est cum dicitur, Qui indigne accedit, indignus accedit : et postea infertur, indigne accedens peccat mortaliter : ergo et accedens indignus : non oportet, quod hoc verum sit generaliter, sed pro eo indigno tantum, qui indigne accedendo fuit indignus. Unde cum postea infertur conclusio, quod non generaliter sit verum consequens : ergo nec antecedens : patet, quod nihil valet argumentatio : et tale argumentum, indignus indigne accedendo factus indignus peccat mortaliter : ergo similiter indignus peccat mortaliter : incidit fallacia sive peccatum secundum locum sophisticum consequentis.
Ad ultimum dicendum, quod hoc bene sequeretur si aliud peccatum novae indignitatis non causaretur ex hoc quod accedit cum credulitate peccati : sicut non causatur albedo aliqua ex apparentia albedinis. Patet autem ex superius habitis, quod novum peccatum causatur : et ideo non valet argumentatio illa.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod habens remorsum conscientiae cum proposito non dimittendi peccatum, nullo modo debet sumere Eucharistiam.
Ad id autem quod primo obicitur in contrarium, dicendum, quod non communicare cum tali proposito, est de veritate vitae quae propter scandalum non est dimittenda.
Si autem obicitur, quod ipse in tali statu est perplexus : dicendum, quod hoc non est verum : quia alias facere potest, quod evadat peccatum, scilicet dolendo de peccato cum proposito emendandi : si enim fecerit quod in se est, Deus infundet sibi gratiam, et tunc potest communicare.
Ad aliud dicendum, quod ipse non per hoc se prodit : quia multae sunt causae quibus differtur communio, vel etiam quibus aliquis se subtrahit a communione, scilicet immunditia corporalis, humilitas, et multae aliae causae.
Si autem obicitur : Ponamus, quod praelatus praecipiat, quod omnes communicent. Dico, quod tale praeceptum nullum est : quia est illicitum aperte : sed praecipere potest ut omnes se praeparent ad communionem : et tunc bene concedendum esse videtur, quod ille qui se non praeparaverit, peccatum omissionis incurrit.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de aliis actibus, et de actu communionis : alii enim actus sunt super membra Christi quae indigent diversis quae pro tempore possunt suppleri ab his qui non sunt idonei. In communione autem percipitur ipse Dominus, et ideo maxima idoneitas requiritur, et ideo non idoneus peccat communicando, ut dictum est.
ARTICULUS IX.
An malus plus peccet communicando, quam alio genere peccati ?
Tertio quaeritur, utrum malus plus peccet communicando, quam peccando alio genere peccati ?
Videtur autem, quod sic : quia
- Quanto minor est contemptus, tanto minus est peccatum : sed in aliis peccatis quibusdam non contemnitur Deus in se, communicando autem in se contemnitur : ergo magis peccat indigne communicando, quam fornicando, vel alio genere peccati peccando.
- Item, scienter peccat qui indigne communicat, et praeter tentationem, et concupiscentiam : haec autem aggravant peccatum : alius autem peccat quandoque quidem scienter, sed tentatus per concupiscentiam : ergo magis peccat communicando, quam alio genere peccati peccando.
- Item, Apostolus comparat hoc gravissimo peccato, I ad Corinth. XI, 27 : Quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Ergo videtur, quod sit gravissimum.
- Item, ad Hebr. X, 28 et 29 : Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur : quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est ? Ergo deteriora supplicia meretur pollute communicans : ergo gravissimum est peccatum, ut videtur.
- Item, constat, quod gravius peccaret qui corpus Christi in immundum lutum proiiceret, quam qui fornicatur vel avaritiam committit : cum igitur turpior sit latrina spiritualis, quam corporalis, gravius peccat in latrinam spiritualem recipiens corpus Christi, quam proiiciens in latrinam corporalem : sed quod est maius maiore, est maius minore : ergo gravius peccat pollute communicans, quam aliquo alio peccato, ut videtur.
Sed contra :
- Si duo sunt, quorum unum facit appropinquare Deo, alterum autem removet a Deo : et comparantur ad duo alia, quorum utrumque removet : magis removent duo, quam unum. In communione autem quae fit ab indigno, ipsa communio non separat a Deo, sed adiungit, contemptus autem separat. In fornicatione autem vel alio peccato corporis, utrumque separat et actus et contemptus : ergo magis separat a Deo, quam communio indigni. Sed maius peccatum est quod magis separat a Deo. Ergo aliud peccatum est maius, quam communio indigni.
Si forte dicas, quod non oportet : quia illud unum quod facit distare in uno, facit longiorem distantiam, quam duo in alio. Contra : Id quod facit distantiam in communione indigni non est nisi contemptus : contemptus autem est etiam in alio peccato : ergo contemptus est in utroque communi : ergo remoto communi in utroque, quodcumque magis facit distare, illud similiter etiam apposito contemptu ad utrumque, magis facit distare a Deo : sed remoto contemptu, plus distare facit aliud peccatum : ergo et similiter magis distare facit a Deo, et sic habetur propositum.
- Item, ponamus, quod aliquis communicet indigne, intendens per se per hoc non omnino alienari a Deo, sed propinquior fieri Deo : tunc videtur, quod ille non tantum peccet, quantum ille qui fornicatur, vel aliud crimen committit.
- Item, aliquis casus potest esse, quod etiam aliquis peccator potest accipere in manus corpus Domini, ut si inveniat illud in luto, et non sit alius qui sublevet : ergo videtur, quod etiam aliquis casus potest esse, in quo communicans non peccet, vel non tantum peccet sicut alio peccato peccans.
- Item, quod per se est malum, magis fugiendum est, quam quod per accidens est malum : fornicari autem et caetera peccata quae sunt contra decalogum, per se mala sunt : communicare autem per se bonum est, per accidens autem malum : ergo aliud peccatum magis est fugiendum, quam communio ab indigno.
- Item, quod in se malum est, magis fugiendum est, quam quod alicui est malum, et non in se : fornicari autem et caetera talia vitia in se mala sunt, et facienti, communio autem non est in se mala, sed facienti : ergo fornicatio magis est fugienda, quam communio, ut videtur : ergo aliqua peccata sunt maiora, quam istud.
- Item, quod numquam et nulli bonum est, sed semper et omnibus malum, maius est malum, quam quod quandoque et alicui est malum, et non semper, nec omnibus : sic autem se habent fornicatio, et caetera ad communionem : ergo illa sunt maiora peccata, quam istud.
Solutio. Dicendum videtur ad hoc, quod quoad aliquid communicans indigne plus peccat, et quoad aliquid alio peccato peccans plus peccat : quoad contemptum enim videtur mihi plus peccare indigne communicans, sed non quoad actum, et alias circumstantias, ex quibus causatur turpitudo peccatorum.
Dicendum ergo ad primum, quod cum dicitur : Ubi minor est contemptus, ibi minus est peccatum, quod hoc non est verum simpliciter, sed quoad aliquid tantum, scilicet radicem peccati quae contemptus est : quoad alia enim potest esse maius peccatum quod est ex minori contemptu.
Eadem vero solutio fere est ad omnia quia id iterum quod obicitur secundo, non tenet nisi quoad hoc quod tentatus vel non tentatus peccat.
Ad aliud dicendum, quod Apostolus dicit reum esse corporis et sanguinis indigne communicantem, eo quod reatum sanguinis incurrat, non tamen quod habeat reatum occidentis Christum : sed in hoc similis est occisori : quia uterque fit reus ex sanguine Christi.
Ad aliud dicendum, quod hoc non intelligitur de indigne communicantibus, sed potius de abutentibus gratia baptismi : quia putabant, quod cum aliquis rediret ad peccatum, quod iterum eum baptizari oportet : et hoc redundaret in pollutionem, id est, in infirmitatem sanguinis Christi, tamquam sacramenti in quo sanguis Christi operatur et lavat interius, nisi esset tantae virtutis quod faceret solubilia per poenitentiam etiam peccata frequentia : et ita exponitur in Glossa. Si autem generaliter extendatur ad indigne communicantem, tunc dicendum, quod indigne communicans meretur deteriora supplicia, in quantum peccat contra maiorem gratiam ex contemptu, quam ille qui legem transgrediebatur : non tamen simpliciter oportet, quod mereatur deteriora.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur : Latrina spiritualis peior est, quam corporalis : locutio est metaphorica, et intelligitur non esse maioris foeditatis corporalis : sed in quantum peccata sunt contra maius bonum, etiam adimunt bonum melius, quam foeditas corporalis : unde remanet maior munditia exterior in corpore peccatoris, quam in latrina corporali : et ideo plus peccaret corpus Christi in latrinam proiiciens, quam indigne communicans : quia maiorem contumeliam et contemptum faceret Christo. Et ideo dicit Magister in Sententiis, quod ex tropicis non valet argumentatio.
Idem autem modus respondendi est ad ea quae obiciuntur in oppositum. Bene enim concedo, quod unum quandoque plus elongare potest, quam duo vel tria. Et quod obicitur, quod contemptus sit communis utrique, dicendum, quod non est idem contemptus, sed maior, et minor, et diversus in specie : quia contemptus specificatur secundum id quod contemnitur, et secundum rationem contemnendi.
Ad aliud dicendum, quod sciens se esse in peccato, non potest bene communicare : quia intentio est perversa et stulta, sicut dictum est super secundum Sententiarum, de eo qui intendit furari ut det alicui, ut per hoc eam revocet a meretricio vel adulterio.
Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia tunc reverentia et necessitas sublevandi excusat et cogit fieri : sed in communicando non est necessitas aliqua, nec reverentia aliqua ibi exhibetur Christo, sed potius irreverentia et contemptus.
Ad aliud dicendum, quod non tenet nisi quoad hoc, et non simpliciter : et ideo non valet in aliis argumentatio.
ARTICULUS X.
An pollutio nocturna impediat a communione ?
Quarto quaeritur, utrum pollutio nocturna impediat a communione ?
Videtur autem, quod sic :
In Decreto enim (distinct. VI) dicit Gregorius in epistola ad Anglorum Episcopum Augustinum : Si ex turpi cogitatione vigilantis nascitur in mente dormientis, patet omnino reatus suus : videat enim a qua radice inquinatio illa processit : quia quod cogitavit sciens, hoc pertulit nesciens. Et propter talem pollutionem sacro mysterio abstinere oportet eo die. Ex hoc accipitur, quod pollutio impedit a communione.
- Item, Isidorus in primo Sententiarum : Qui nocturna illusione polluitur, quamvis extra memoriam turpium etiam cogitationum sese sentiat inquinatum : tamen hoc ut tentaretur culpae suae tribuat, et suam immunditiam statim fletibus stringat. Constat autem, quod non est simul deflenda culpa, et statim communicandum : ergo videtur, quod abstinere debet a communione, ut videtur.
- Item, Levit. XV, 2 : Vir qui patitur fluxum seminis, immundus erit. Constat autem, quod fluxus seminis minus est in potestate hominis, quam pollutio nocturna. Ergo multo magis pollutus est immundus : ergo impedit a communione, ut videtur.
- Item, Ibidem, infra, v. 16 : Vir de quo egreditur semen coitus, lavabit aqua omne corpus suum : et immundus erit usque ad vesperum. Constat autem, quod minoris sanctitatis erant sacramenta veteris legis novae. Si ergo impediebat a perceptione sacramenti Veteris Testamenti, quam multo magis impediet a perceptione sacramentorum Novi Testamenti.
- Item, Deuter. XXIII, 12 et seq., praecepit Dominus, quod egredientes ad sublevationem naturae, ferant fossorium in balteo, et suffodiant, eo quod si Dominus transeat per castra, ut castra sint munda. Et dicit ibi Glossa, quod amat Deus corporalem munditiam. Si ergo illa immunditia impedit decorem transitus Domini, multo magis a perceptione corporis et sanguinis Domini.
- Item, minus videtur quod corporalis immunditia impediat ab introitu tabernaculi quod minus sanctum est, quam a communione corporis et sanguinis Domini : sed impediebat antiquitus : ergo haec etiam impedit modo.
- Item, II Reg. VI, 6, dicitur, quod cum calcitrarent boves qui trahebant arcam Domini, quod extendit manum suam Oza ut teneret arcam, et percussit Dominus Ozam : et redditur ratio in Glossa et a Magistris, quod illa nocte dormierat cum uxore sua. Cum igitur hoc meritorie facere potuerit, pollutio autem numquam fiat meritorie, videtur quod multo magis impediat pollutio communionem eius quod per arcam significatur, scilicet corporis et sanguinis Domini.
- Item, dicit Gregorius, quod tempore concubitus matrimonialis, Spiritus sanctus non tetigit corda Prophetarum, propter inconvenientiam actus in quo totus homo caro efficitur, ad spiritualem actum : ergo cum multo maior sit communio quam prophetia, videtur quod illa delectatio quae est in egressu seminis, impediat a communione.
- Item, unio per spiritum et amorem ad Christum, et descensus secundum carnem per delectationem sunt contraria : ergo non debent esse simul : sed in pollutione est descensus secundum carnem per ultimam delectationem, in communione autem est elevatio intellectus per fidem, et unio spiritus per caritatem : ergo ista duo non sese compatiuntur : ergo videtur, quod dimittenda sit communio propter pollutionem.
Sed contra :
- Dicit Gregorius ad Augustinum Episcopum, et ponitur in Decreto (dist. VI) : Et quidem cum ex naturae superfluitate vel infirmitate evenerit, tunc omnino non erit timenda pollutio : quia hanc animus nesciens pertulisse magis dolendus est quam fecisse. Ergo non semper impedit pollutio a communione.
- Item, Gregorius, ibidem : Cum ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis capitur, atque idcirco humorum receptacula gravantur, habet quidem exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sacri mysterii, vel missarum solemnia celebrandi. Ex hoc patet, quod quandoque etiam procedit ex aliqua culpa crapulae, quae non impedit a sacra communione.
- Item, nihil impedit a sacra communione nisi fictio, quia Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum : ergo in sacramentis non fugit nisi fictum, ut dicitur, Sapient. I, 5. Venialia autem non faciunt fictum : ergo etiamsi detur, quod ex aliqua cogitatione turpi praecedenti quae mortalis non fuit, pollutus sit, non tamen sequitur quod non possit communicare.
- Item, si venialia impedirent, nullus esset qui communicare posset : quia, I Ioan. I, 8, dicitur : Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Cum igitur pollutio procedit ex veniali cogitatione, non impedit a communione.
- Item, dicit Gregorius, quod spiritualia peccata maioris sunt ponderis, licet carnalia sint maioris infamiae : venialia autem spiritualia non impediunt a communione : ergo nec carnalia : ergo pollutio non impedit, cum non sit peccatum, aut sit minimum : quia non est praesentis loci diffinire, utrum sit peccatum, an non ?
- Item, aliquis vadit cubitum munitus signo sanctae crucis cum orationis devotione, et sic de aliis : tamen accidit sibi pollutio cum ergo nullus peccet dormiens, ille non habet unde impediatur a communione : ergo potest communicare, ut videtur.
Iuxta hoc ulterius quaeritur, quamdiu debet abstinere ?
Dicitur, Levit. XV, 16, quod immundus erit usque ad vesperum. Inter vesperum autem et mane non sunt nisi duodecim horae aequales : ergo videtur, quod post duodecim horas possit communicare : et tamen hoc non servatur, quia abstinet per diem et noctem.
Solutio. Dicendum cum beato Gregorio, quod pollutio multis de causis accidit, de quibus alibi tractandum est, scilicet ex infirmitate naturae in retinendo vel convertendo ad membra : et hoc modo nullum est peccatum, nec peccati signum. Fit etiam ex illusione diabolica, et tunc est negligentiae signum, scilicet quod homo non satis devotus ivit dormitum. Quandoque etiam est ex nimia repletione, praecipue ciborum qui venerea provocant, sicut calidorum et humidorum simul : quia calidum movet, et humidum ministrat materiam : et tunc distinguendum mihi videtur in accidentibus ingurgitati : aut enim hoc accidit famelico ex surreptione : aut accidit, quia paravit laute cibos, et consuevit epulari splendide. Et primo modo pollutio sequens non indicat nisi negligentiam ex surreptione crapulae : secundo modo indicat peccatum. Alio modo fit pollutio peccatum ex cogitatione, scilicet quando aliquis cogitat de aliqua singulariter, et postea somniat se coire cum eadem : et tunc est signum fixae cogitationis praecedentis in turpi. Quandoque autem fit ex coniunctione plurium causarum simul, ut ex cogitatione, et crapula : et tunc significat utraque. Quandoque ex cogitatione, et illusione : et tunc est signum peccati propter quod meruit illud. Quandoque autem simul ex crapula, cogitatione, et illusione : et tunc duo praecedentia causa sunt meritoria tertii, et hoc totum ostenditur in pollutione sequenti, sicut oritur causa occulta in effectu sequenti manifesto.
Et iterum distinguendum in modo pollutionis, quod Gregorius meminit in praeinducta Epistola, ubi dicit, quod ex crapula veniens non impedit communionem, dummodo corpus in pollutione turpi delectatione non concutiatur. Ex hoc enim accipitur, quod quidam polluuntur cum imaginatione et delectatione turpibus : alii autem per solam seminis emissionem. Secundum Philosophum autem in his qui delectantur, ulterius distinguendum est : quia quandoque est ex ventosis cibariis, et in delectatione potius emittitur spuma ventosa quam humor nutrimenti.
His ergo ita distinctis, puto cum Gregorio ita dicendum, quod in primo et secundo casu non impedit a communione : sed si humiliter propter foeditatem dimittit, laudandus est : in tertio autem modo si est ex surreptione et cibariis magis ventosis, ut legumina sunt, non puto impediri : sed in quarto modo et deinceps quinto et sexto puto esse abstinendum a communione, propter dubium morosae delectationis in cogitatu praecedenti.
Quantum autem ad quartam distinctionem quam ponit Gregorius, scilicet in modo pollutionis, videtur dicendum quod in paucis et raro accidit sine imaginatione turpi pollutio : et hoc satis planum est omni inspicienti secundum librum de Somno et vigilia Philosophi : quia vult, quod quaedam somnia sunt signa, quaedam autem causam habent in corpore. Unde et etiam modus et causa aegritudinis cognoscuntur in somnis : causa autem illa cum sit movens, et actus activorum sunt in patiente praedisposito, ut dicit Philosophus in II de Anima, et hoc secundum potestatem patientis, et non secundum potestatem agentis, sunt istae causae in anima sensibili quae colligationem habet cum organis in quibus est causa movens ad coitum, et materia per modum imaginum pertinentium ad coitum : et ideo illa imaginatio fit quandoque in somnis sine culpa praecedenti. Et ideo quod Gregorius dicit eam esse ex culpa praecedenti, vel cogitatione, puto intelligendum esse per modum signi : signum autem est delectatio sequens, quod in vigilia talia meditatus sit : unde non videtur mihi, quod concussio semper impediat a communione.
His autem habitis, respondendum est ab obiecta.
Ad primum ergo dicendum, quod Gregorius loquitur de pollutione proveniente ex quarta causa, vel deinceps, sicut satis manifestum est in auctoritate ipsa.
Ad aliud dicendum, quod Isidorus non ligat ad abstinendum : quia bonarum mentium est ibi culpam agnoscere, ubi culpa non est.
Ad aliud dicendum, quod talia in Veteri Testamento sicut ibidem in Glossa Gregorii, et Glossa Hesychii probatur, signative dicta sunt : ideo exponitur hoc ibidem de verbosis, qui semper mendacii vel detractionis vel adulationis reatu polluunt lectum in quo quiescunt.
Ad aliud dicendum, quod lex illa intelligitur de viro qui fornicario concubitu commixtus mulieri est, et ideo in eodem capitulo statim adiungitur : Mulier cum qua coierit, lavabitur aqua, et immunda erit usque ad vesperum, id est, usque ad mortem poenitebit.
Ad aliud dicendum, quod Deus amat munditiam etiam corporalem : sed tamen omnia illa etiam figurative intelliguntur : quia Deus corporali immunditia non inquinatur, sicut dicitur, Sapient. VII, 25, quia propter munditiam suam, nihil inquinatum in eam, scilicet sapientiam, incurrit. Licet ergo amet munditiam corporalem, secundum quod attestatur munditiae spiritus, et dilectioni pulchritudinis spiritualis, non tamen propter immunditias quibus necessario subiacemus, ipse nos reprobat, vel arcet a sacramentorum perceptione.
Ad aliud dicendum, quod omnia illa erant figurativa, et ostendentia quoniam mundum spiritualiter eum esse oportet qui communicat Sanctis.
Ad aliud dicendum, quod forte Oza ex libidine cognoverat suam uxorem, secundum illos qui ponunt hoc pro causa : tamen ego puto sensum litteralem esse, quod ipse cum esset de Levitis quibus praecipiebatur arca portari propriis humeris, permisit quod committebatur periculo vecturae boum recalcitrantium, et ideo merito interfectus fuit.
Ad aliud dicendum, quod actus prophetalis cum actu coitus habet aliquam deformitatem : sed tamen matrimonium illum habet. Ita etiam bene conceditur hoc quod est quaedam inconsonantia ex qua simul actu non debet esse, sed secundum tempus successive unum post aliud esse quandoque : non enim puto, quod aliter prohibet.
Ad aliud dicendum, quod non probat nisi quamdam inconvenientiam : et laudandus est qui ad tempus abstinet a communione, sed tamen ex hoc non arcetur, ut puto, et sic Gregorius videtur dicere.
Ad id quod ulterius quaeritur, Quamdiu sit abstinendum ? Puto diu esse per horas viginti quatuor in quibus revolutio tota completur, excepto parvo quod sol interim retro cessit. Dies enim naturalis est revolutio aequinoctialis cum tanta parte quanta oritur cum arcu eclipticae : quem motum viginti quatuor horarum naturali motu sol occidendo signa praescribit. Hic autem arcus est septuaginta minuta, et octo secundae fere. Huius autem talem dicunt quidam rationem : quia in illo tempore fit omnis ortus et occasus imaginum et stellarum coeli super corpus ad reordinandum : quia licet coelum non habeat vim supra liberum arbitrium, habet tamen vim supra corpus ad immutandum et continendum : et hoc innuit Dominus, Levit. XV, 19, ubi dicit : Mulier, quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis, etc. Fluit enim sanguis quando non potest digeri : non digeritur autem diminuto calore : calor autem minuitur decrescente lumine in luna.
Adhuc autem est unus casus quaerendus, scilicet ponamus, quod aliquis veniat ad locum celebrationis, et probabiliter dictet ei conscientia, quod sacerdos in malo statu est, et peccabit mortaliter celebrando, et ipse pollutus in nocte sit sine conscientia causae mortalis, utrum pro eo celebrare debeat ?
Et ad hoc diversimode respondetur. Quidam enim sentiunt, quod non : quia etiam venialiter peccare non debet ad hoc quod alius vitet mortale. Mihi autem videtur, quod ego in tali casu celebrarem, praehabita tamen confessione vel compunctione si sacerdos deesset, alia tamen oratione cum devotione praehabita.
ARTICULUS XI.
An aliqua foeditas corporalis, ut menstruum vel huiusmodi, impediat a perceptione corporis Christi ?
Quinto quaeritur, utrum aliqua foeditas corporalis, ut menstruum, vel huiusmodi, impediat a perceptione corporis Christi ?
Videtur autem quod sic.
- Levit. XV, 19 et 20 : Mulier, quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus separabitur. Omnis qui tetigerit eam, immundus erit usque ad vesperum, etc. Quia multa tangit ibi de immunditiis menstruatae. Ergo videtur, quod multo magis impediat a perceptione corporis Christi, cuius est maior sanctitas, quam tabernaculi veteris, vel hominis tangentis eam.
- Item, maior est foeditas menstrui quam pollutionis nocturnae : ergo multo magis debet impedire communionem, quam nocturna pollutio : nocturna autem pollutio quandoque impedit, ut habitum est : ergo et menstruorum fluxus.
Sed contra :
- Fluxus iste est ex infirmitate vel superfluitate humorum : neutrum autem horum peccatum est : ergo videtur, quod nec menstruorum immunditia impediat a communione.
- Item, Gregorius : Mulier dum ex consuetudine menstruum patitur, prohiberi Ecclesiam intrare non debet : quia non potest ei naturae superfluitas in culpam cedere : sanctaeque communionis mysterium percipere prohiberi non potest in illis diebus. Si autem ex veneratione magna percipere mysterium non praesumit, laudanda est : sed si percipit, non est iudicanda : bonarum quippe mentium est ibi culpam agnoscere ubi culpa non est. Ex hoc manifeste accipitur, quod non est impediens a communione fluxus menstruorum.
Ad hoc volunt quidam dicere, quod quaedam fluunt continuo, et in illis fluxus est ex infirmitate : quaedam autem interpolatim, et illae curabiles sunt, et debent exspectare de communione usque post fluxum, primae autem non : et huius causam reddunt : et Augustinus videtur dicere, quod accessus ad menstruatam non sit prohibitus in figuram alicuius futuri : sed etiam in se praeceptum morale est, quod non fiat concubitus cum menstruata. Unde dicunt, quod menstruum dicit immunditiam impedientem a communione. Augustini autem verba sunt super Levit. XVIII, 19, super illud : Ad mulierem quae patitur menstrua, non accedes, etc. Dicit enim ibi Glossa sic : Hoc cum superius satis sufficienter prohibuisset, quid sibi vult quod etiam hic hoc eisdem praeceptis voluit adiungere ? An forte ne in superioribus quod dictum est, figurate accipiendum putaretur, etiam hic positum est, ubi talia prohibita sunt quae etiam tempore Novi Testamenti, remota umbrarum veterum observatione, sine dubio custodienda sunt ? Sine praeiudicio autem videtur mihi dicendum, quod numquam prohibenda est mulier a communione propter menstruum, sicut dicit Gregorius : eo quod sit indicium superfluitatis, vel infirmitatis, et non culpae.
Ad id quod primo obicitur, dicendum est quod in veritate figurative dicebatur de immunditia menstruatae quantum ad ingressum tabernaculi, sicut ibidem in Glossa exponitur : et ideo illa argumenta non cogunt.
Ad aliud autem quod obicitur de Augustino, dicendum quod accedere ad menstruatam est mortale : quia accessus ordinatur ad conceptum : et si tunc mulier concipit, concipit prolem corruptam, ut elephanticam, vel leprosam, ut dicit Glossa super Ezechiel. XVIII, 6, super illud : Ad mulierem menstruatam non accesserit. Et quoad hoc morale est : sed hoc numquam fuit morale, quod esset immunda per septem dies, et lavaretur aqua, et esset extra castra, et huiusmodi, quae determinantur, Levit. XV, 19 et seq.
ARTICULUS XII.
An indigne sumens corpus Christi id efficiat, ut malum fiat quod accipit ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : Ecce enim factum est malum, dum male accipitur bonum, etc.
Statim enim contrarium dicit in fine eiusdem capituli : Indigne quis sumens corpus Christi, non efficit ut quia malus est, malum sit quod accipit.
Solutio. Dicendum, quod malum ex se dicitur multipliciter, scilicet formaliter, et sic intelligitur secunda auctoritas : quia sic corpus Christi non potest esse malum, sed semper est bonum. Dicitur etiam malum effective : et hoc dupliciter, scilicet ut causa per se, vel ut causa per accidens : et neutro istorum modorum corpus Christi dicitur malum : quia nec est causa mali per se, nec per accidens. Secundo modo dicitur malum occasio mali, sicut lux praesens dicitur occasio laesionis infirmi oculi : et ita corpus Christi est bonum, et occasio est mali ei qui indigne sumit.
C. De intelligentia quorumdam verborum ambiguorum.
ARTICULUS XIII.
An sacerdos petat ut Christus qui nunc sub specie panis accipitur, manifesta visione accipiatur ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa finem : Petit ut Christus qui nunc vere sub specie panis et vini sumitur, manifesta visione, etc.
Hoc iterum videtur falsum quia
- Sacramentum non habebit rem in futuro : eo quod in futuro non indigemus viatico : quia tunc non erimus in via, sed in patria : ergo videtur, quod nihil sit dictum : quia tunc capietur manifesta visione, sicut capitur modo sub specie sacramenti.
- Item, frui Deo per speciem in aperta visione non est actus sacramenti vel succedens sacramento, sed potius actus beatitudinis succedens virtuti vini vel pluribus, ut determinatur in prima distinctione primi libri huius voluminis : ergo videtur, quod in precibus Ecclesiae inconvenienter haec duo coniungantur, ut sicut nunc per speciem sacramenti, ita quandoque per speciem divinitatis aperta visione capiamus.
- Item, nunc capimus eum per gustum corporis et sanguinis eius : tunc autem ita non capiemus, sed per contemplationem et fruitionem : ergo videtur, quod nulla sit oratio.
Sed contra : In Ecclesiastica hierarchia dicit Dionysius, quod Iesu divinae participationis symbolum est Eucharistiae sanctissimae assumptio. Constat autem quod intelligit divinam participationem illam quae est per fructum in gloria. Ergo videtur succedere manducationi et sumptioni sacramentali.
Solutio. Dicendum, quod sacramentum hoc sicut et alia, habet duplicem rem : unam quae est contenta et significata, et illam consequitur in praesenti, et haec est propria sacramento : et de istis rebus sacramentorum saepius dictum est supra. Aliam habet significatam et non contentam : et quia sacramentum est causa rei quam contingit, et illam rem non continet, consequens est quod etiam non causet eam : sicut res baptismi est fulgor gloriae in resurrectione, et ita de aliis. Ita potest dici hic, quod participatio per fructum divinitatis in aperta visione est res significata, et non causata, nec contenta in hoc sacramento, hoc modo quo significatur fructus dulcedinis gloriae in gustu Dei per fructum : et gustum dulcedinis spiritualis in sacramento in quo est Christus auctor gratiae : et ita intelligit Dionysius.
Ad primum ergo quod obicitur, dicendum quod non est opus tunc viatico, sed est gustus felicitatis ut finis, qui significatur in gustu viatici : sicut ea quae sunt patriae, significantur saepius per ea quae sunt viae.
Ad aliud dicendum, quod est actus sacramenti ut significantis, sed non est actus sacramenti ut causantis eum : sicut etiam plena gloria in dotibus animae et corporis dicitur esse res baptismi : et super hoc fundatur intentio orantis.
