Distinctio XLV — Livre IV — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre IV

Distinctio XLV

DISTINCTIO XLV

De statu et conditione bonarum animarum post mortem.

 

 

A. De suffragiis defunctorum.

 

DIVISIO TEXTUS.

Neque negandum est, ut ait Augustinus, etc.

Hic agit de suffragiis mortuorum.

Et tangit duo, scilicet de ipsis suffragiis, et quaestionibus consequentibus et hoc secundum incipit, ibi, C : Solet moveri questio de duobus, etc.

Item, in prima introducit duo.

Primo enim tangit : An valeant suffragia Ecclesiae ?

Et secundo, de pompis exsequiarum, ibi, B : De pompis vero exsequiarum, etc.

 

Circa primum in diversis locis incidunt novem, quae omnia tangit in Littera : quorum primum est, an valeant suffragia quae facit unus alteri homini ?

Secundum, utrum valeant defunctis ?

Tertium, utrum decedentibus in mortalibus ?

Quartum, utrum his qui sunt in purgatorio ?

Quintum, utrum patribus qui erant in limbo ante Christi adventum, valuerint ?

Sexto, utrum pueris qui in originali peccato decedunt ?

Septimum, utrum valeant Sanctis in regno caelorum ?

Octavum, quae suffragia magis valeant ?

Nonum, per quos fieri debeant ?

 

 

ARTICULUS I.

An suffragia quae facit unus, alteri valeant ?

 

Ad primum obicitur sic :

  1. Dicit Apostolus, II ad Corinth. V, 10 : Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit. Ergo quilibet recipiet propria : ergo nihil valent aliena, ut videtur : ergo alii non valet, quod facit alter.
  2. Item, sive consideretur opus naturae, sive artis, numquam opus unius derivatur in alterum, sed semper circa materiam suam consistit : ergo etiam sic est in operibus meritoriis, quod ad alium non potest derivari, quod facit alter.
  3. Item, in peccatis unus non punitur pro altero : ergo nec in suffragiis unus pro altero liberatur.
  4. Item, si opus consideretur secundum affectum, non potest efficere habitum bonum nisi circa operantem : ergo videtur, quod nihil operatur circa personam alteram : et ita ut prius.
  5. Item, quod est ab alio in quantum est ab alio, non est laude vel vituperio dignum : ergo ille pro quo fit intercessio, ex hoc quod alius bene operatur pro ipso, non est dignus laude vel bono aliquo : sed iniustum est dare digno : ergo non oportet ei dari indulgentiam ex hoc quod suffragia fiunt pro ipso.

 

In contrarium huius est, quod

  1. Unus in iudicio hominum satisfacit pro alio : sed mitius et clementius est iudicium divinum, quam humanum : ergo in iudicio divino unus potest suffragari pro alio.
  2. Item, Christus satisfecit pro omnibus : ergo et membra Christi pro se invicem suffragari possunt.
  3. Item, Psal. CXVIII, 63 : Particeps ego sum omnium timentium te. Sed constat, quod hoc modo tantus. Propheta non oraret, nisi sciret possibile esse, quod consequeretur.
  4. Item, Genes. XXV, 21 : Deprecatus est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae. Ergo oratio et meritum unius derivatur in alterum.
  5. Item, ibidem dicit Glossa Gregorii, quod praedestinatio Sanctorum precibus adiuvatur. Ergo ut prius.
  6. Item, Actuum, XII, 5 : Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebat sine intermissione ab Ecclesia ad Deum pro eo. Hoc autem non fecisset Ecclesia, nisi iuvaret unum quod facit alius. Ergo ut prius.

 

Responsio. Absque omni ambiguitate credendum et dicendum, quod oratio et meritum valet alteri : hoc enim est quod dicitur in symbolo in illo articulo, Sanctorum communionem : quia hic sic intelligitur : Credo in Spiritum sanctum, scilicet communicantem bona in Ecclesia.

Et Apostolus, II ad Corinth. VIII, 13 et 14 : Ex aequalitate in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut fiat aequalitas.

 

Ad primum ergo dicendum, quod propria dicuntur dupliciter, scilicet quae per me feci, et quae mea feci. Et primo quidem modo opera per me facta, dicuntur propria. Secundo autem modo etiam quae caritate mea feci, dicuntur mea propria : et sic intelligitur dictum Apostoli.

Ad aliud dicendum, quod natura non operatur forma voluntatis quae communicat bona, nec ars, sed potius dividuntur per materias : sed unum est principium in Ecclesia, quod est Spiritus sanctus : et hic etiam communia facit bona per totum corpus quod inspirat, scilicet corpus mysticum : et hoc potius assimilatur operi quo unum membrum iuvat aliud in corpore organico, quam operi naturae, vel artis.

Ad aliud dicendum, quod peccata non habent unum principium nec unam formam, sicut supra notatum est in distinctione de poenitentia, quaestione de operibus mortuis et mortificatis : sed opera bona habent et formam communem et principium commune : propter quae omnes boni sunt unum corpus caritate connexum, sed non mali. Et ideo non est simile de bonis et malis operibus.

Ad aliud dicendum, quod illud iuvamen non est per modum efficiendi per opus, sed potius per modum suffragandi apud auctorem omnis boni, ut ipse merito unius efficiat bonum in alio.

Ad aliud dicendum, quod etiam in civilitatibus unus pro alio et liberatur et remuneratur, licet laudabilis vel vituperabilis non fiat : quia quando fit ei aliquid quem diligo, propter me, mihi fieri intelligo.

 

 

ARTICULUS II.

An suffragia valeant defunctis ?

 

Secundo quaeritur, an suffragia valeant defunctis ?

Videtur, quod non : quia

  1. Sicut dicit Philosophus, vivorum cum mortuis non est communicatio. Sed ad valorem suffragiorum oportet esse communicationem. Ergo videtur, quod mortuis non valeant suffragia vivorum.
  2. Item mortui non sunt de foro vivorum. Ergo videtur, quod non possunt eis valere ea quae sunt in foro vivorum facta : sed suffragia omnia fiunt inter vivos : ergo videtur, quod nihil valeant mortuis.
  3. Item, mortui sunt sub necessitate : ergo videtur, quod sit remota ab eis possibilitas adiutorii : ergo et removetur ab eis iuvamen suffragii.
  4. Item, Eccli. XIV, 17 : Ante obitum tuum operare iustitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibum. Ergo videtur, quod nullum sit ibi refrigerium per suffragium.
  5. Item, Apocal. XIV, 13 : Opera illorum sequuntur illos. Ergo videtur, cum nihil addant, quod nihil sequatur eos de alieno opere. Ergo nihil percipiunt de solatio refrigerii.
  6. Item, Psal. LXXIV, 3 : Sed post mortem Deus accipit tempus. Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. Ergo tunc non iudicat nisi secundum iustitiam. Ergo videtur, quod nihil est ibi de misericordia per suffragia.

 

In contrarium huius est integer tractatus, quem fecit Dionysius in Ecclesiastica hierarchia, cap. ultimo, de sanctis dormientibus. Et inter caetera quae ibi sunt, sic dicit : Quia vero iustorum orationes et secundum hanc vitam et quanto magis post mortem in his qui digni sunt sacris orationibus, operantur, tantummodo eloquiorum nos docent traditiones verae.

Hoc idem in quarto Dialogorum per plurima exempla probat Gregorius.

Item, Beda in historia Anglorum.

Item, II Machab. XII, 44 : Nisi enim eos qui ceciderant, resurrecturos speraret, etc.

Item, ibidem, v. 43, dicitur : Iudas, facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit, etc., et plurima quae ibi notata sunt.

 

Responsio. Non est dubium defunctis prodesse Sanctorum suffragia.

 

Ad primum ergo dicendum, quod Aristoteles loquitur de communicatione, quae in convivendo est per communicationem contractuum et societatum, et non de communicatione caritatis, quae in uno corpore sociat mortuos et vivos, quotquot habent caritatem : et hoc sufficit ad valorem suffragiorum.

Ad aliud dicendum, quod mortui qui sunt in purgatorio, quodammodo adhuc sunt de foro nostro, scilicet in quantum non sunt in termino : sed secundum quod sunt in securitate, differunt ab his qui sunt in foro Ecclesiae.

Vel dicatur, quod non esse de foro, non impedit suffragia : quia communicatio caritatis causa est suffragiorum, et non identitas fori.

Ad aliud dicendum, quod duplex est necessitas, scilicet status secundum quantitatem meriti, et puritatis. Secundum primum modum sunt sub necessitate, quia numquam habebunt minus meritum, quam fuit quantitas caritatis in tempore : sed secundum alterum modum non sunt sub necessitate, quia depurari possunt de die in diem.

Ad aliud dicendum, quod loquitur de inferno damnatorum, et non de his qui sunt in purgatorio.

Ad aliud dicendum, quod ut in Littera innuitur ex verbis Augustini, nostra sunt opera, ut prius dictum est, etiam illa quae per meritum nostra fecimus, per hoc quod communicamus in caritate, quae est forma operis communia faciens opera talia.

Ad aliud dicendum, quod iustitia est ut ei qui communicat Ecclesiae in caritate, bona Ecclesiae communicentur : et ideo dictum illud nihil obstat.

 

 

ARTICULUS III.

An suffragia valeant decedentibus in mortali peccato ?

 

Tertio quaeritur, utrum valeant decedentibus in mortali ?

Et hoc est quaerere, utrum valeant damnatis in inferno ?

Videtur, quod sic : quia

  1. In Littera dicitur, quod quibus valent, vel ad hoc prosunt ut sit plena remissio, vel ad hoc ut tolerabilior sit eorum damnatio. Ergo prosunt damnatis ad tolerabiliorem damnationem.
  2. Item, superexaltat misericordia iudicium, ut dicitur, Iacob. II, 13. Ergo superexaltat omne iudicium condemnationis : ergo videtur, quod ex misericordia conceditur aliquod iuvamen suffragantibus meritis Sanctorum.
  3. Item, II Machab. XII, 40, dicitur, quod sub tunicis eorum pro quibus oravit et obtulit Iudas Machabaeus, inventum est de sacrificiis idolorum. Constat autem, quod idolis immolare peccatum mortale est. Ergo ipse oravit et obtulit pro idololatris in peccato mortali damnatis. Et constat, quod non fecisset nisi valuisset eis suffragium : ergo damnatis etiam et idololatris valent Ecclesiae suffragia.
  4. Item, Dionysius in auctoritate ante inducta dicit, quod magis valet oratio defunctis, quam vivis : sed pro vivis existentibus in mortali peccato oratur, et exauditur saepe oratio : ergo multo magis pro defunctis damnatis debet orari, et valebit eis oratio.
  5. Item, damnatus qui fidelis fuit, de Ecclesiae numero fuit, licet non merito : ergo aliquid melius debet ei esse post mortem, quam illi qui nec numero nec mento fuit de Ecclesia : sed constat, quod illis qui numero et merito sunt de Ecclesia, valent suffragia ad remissionem, illis autem qui nec numero nec merito, nihil valent : ergo qui numero fuit non merito, valent ad tolerabiliorem damnationem.
  6. Item, I ad Timoth. IV, 8 : Pietas ad omnia utilis est, etc. Dicit Glossa, quod etiam si lubricum carnis patitur, procul dubio vapulabit, sed non peribit. Aut enim hoc intelligitur de lubrico veniali, aut mortali. Si de veniali : tunc nihil dicit, quia hoc per se expiabile est, et non tantum merito pietatis : ergo constat, quod loquitur de lubrico mortali : ergo aliquis prius in mortali decedens, potest iuvari ab Ecclesia ad totam remissionem : ergo multo magis alii iuvari possunt ad tolerabiliorem damnationem.
  7. Item, iudex omnis iniquus reputaretur, qui potius eligeret obstinationem rei, quam emendationem : ergo etiam Deus vult emendari reos : sed si mitigat culpam et poenam per suffragia Ecclesiae, ipsi emendantur : ergo videtur, quod permittat eis valere suffragia.
  8. Item, homo remediabiliter peccavit, non Angelus : ergo omnis homo remedium aliquod in quolibet statu debet invenire : ergo et damnati : ergo debent eis suffragari merita Sanctorum.
  9. Item, Deus in infinitum magis est misericors, quam homo : sed video, quod homo numquam potest ita peccare in hominem, quin ipse poenam temperaret si tota Ecclesia intercederet : ergo multo magis ad intercessionem totius Ecclesiae damnatis temperabit Deus poenas : ergo valent eis suffragia Ecclesiae.

 

In contrarium est,

  1. Quod dicit Dionysius ibidem sic : Propter quod summus sacerdos pro immundis non orat hic dormientibus : quoniam non solum prophetico in hoc averteretur ordine, et quid hierarchicorum superbe auderet a perfectionis principe monendus. Et sensus est, quod indulgentiam non orat damnatis summus sacerdos : quia divino ordini in hoc adversaretur, et admoneretur sicut superbus a perfectionis principe Deo.
  2. Item, Maximus in commento, ibidem : Peccatoribus non orat remissionem : quia non audiretur pro illis.
  3. Item, Augustinus in libro XXI de Civitate Dei : Si scirem patrem meum esse in inferno, non plus orarem pro ipso, quam pro diabolo. Ergo ut prius.
  4. Item, super illud Iob, XLI, 23 : Aestimabit abyssum quasi senescentem, etc., ita dicit Gregorius in libro XXXIV Moralium : Tanto Sancti in aeternum magis divinae gratiae debitores se esse cognoscunt, quanto in aeternum mala puniri conspiciunt, quae eius adiutorio vitare potuerunt. At, inquiunt, et ubi est quod sancti sunt, si pro inimicis suis quos tunc ardere viderint, non orabunt : quibus utique dictum est. Pro inimicis vestris orate ? Sed citius respondemus : Orant pro inimicis suis eo tempore, quo possunt ad fructuosam poenitentiam eorum corda convertere, atque ipsa conversione salvare. Quid enim aliud pro inimicis orandum est, nisi hoc quod ait Apostolus, II ad Timoth. II, 25 et 26 : Ut Deus det illis poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a laqueis diaboli, a quo captivi tenentur ? Et quomodo pro illis tunc orabitur, quando iam nullatenus possunt ad iustitiae opera ab iniquitate commutari ? Eadem itaque est causa cur non tunc oretur pro hominibus aeterno igne damnatis, quae nunc etiam est, ut non oretur pro diabolo, angelisque eius aeterno supplicio deputatis. Quae nunc etiam causa est, ut non orent sancti pro hominibus infidelibus impiisque defunctis, quia de eis utique quos aeterno deputatos supplicio iam noverunt, ante illum iudicis iusti conspectum orationis suae meritum cassari refugiunt. Quod si nunc quoque viventes iusti mortuis et damnatis iniustis minime compatiuntur, quando adhuc aliquid iudicabile de sua carne se perpeti etiam ipse noverunt, quanto districtius tunc iniquorum tormenta respiciunt, quando ab omni corruptionis vitio exuti, ipsi iam iustitiae intimius atque arctius inhaerebunt. Ex hoc accipitur, quod nihil valet oratio pro damnatis.
  5. Item, Augustinus in Littera inducitur sic dicens : Animae quae sine fide operante per dilectionem eiusque sacramentis de corpore exierunt, frustra illis a suis huiusmodi pietatis officia impenduntur.
  6. Item, communiter cantat Ecclesia : In inferno nulla est redemptio. Ergo nec relaxatio per suffragia.

 

Responsio. Dicendum videtur mihi, quod cum in inferno duplex sit poena, scilicet sensus, et vermis conscientiae : quantum ad sensum poenae nihil omnino prosunt suffragia damnatis. Sed vermis conscientiae remordet de tribus, scilicet de commissis, et omissis, et quod nec dignus habitus est ut alius pro eo aliquod bonum faciat. Quantum ad duo prima non mitigatur vermis : sed quantum ad tertium potest mitigari, quia quando fit bonum pro eo, non potest dicere, quod non sit dignus habitus ut pro eo ab alio saltem bonum fieret.

Infra tamen, sequenti distinctione, revertemur ad hanc quaestionem, et ibi disputabimus de omnibus opinionibus antiquorum, et de Littera.

Concedo ergo inductas auctoritates simpliciter, dicendo ad primum, quod damnatio in Littera large accipitur pro punitione : quia sic valent suffragia his qui sunt in purgatorio, vel ut absolvantur, vel ut non statim absolvantur, sed poena mitigetur aut brevietur.

 

Ad aliud dicendum, quod duplex est misericordia, scilicet liberans, et relaxans. Liberantem autem non sentiunt damnati, sed relaxantem, et non in suffragiis, sed in hoc quod citra condignum puniuntur.

Ad aliud dicendum, quod non sicut in idololatris inventum est idolothytum sub tunicis eorum militum, sed potius sicut eorum qui avaritia veniali aurum quod ad decorem idolorum oblatum fuerat, acceperunt ut victores accipiunt iure belli. Et hoc verum esse probat litterae circumstantia : et quia illi peccaverunt venialiter, eis suffragia Iudae prodesse potuerunt.

Ad aliud dicendum, quod Dionysius loquitur tantum quantum ad conditionem doni perseverantiae : quia in hoc melior est defunctus in bono, quam vivus : et ideo non valet quod ulterius infertur, quia vivus emendari potest, et non mortuus, sicut patet in auctoritate Gregorii inducta.

Ad aliud dicendum, quod ex hoc quod fuit in Ecclesiae numero, multa alia bona consequitur, scilicet originalis dimissionem, et forte multorum aliorum, et retractionem ab aliis peccatis, et praecipue quod est omnium maximum, evitationem infidelitatis : sed non puto, quod aliquis plus habeat de suffragiis, quam alius : et in argumento est fallacia consequentis, sicut si sic argueretur, aliquid consequitur : ergo istud.

Ad aliud dicendum, quod loquitur de lubrico mortali et vapulatione temporali emendatoria, pro qua oportet poenitentiam sustinere : et si loquitur de vapulatione futura, tunc loquitur de lubrico veniali : et tunc argumentum contra non valet, quia licet illud remittatur, tamen virtute pietatis remittitur citius et levius.

Ad aliud dicendum, quod tunc erunt impii in statu quo emendari non poterunt : et tunc est eis iusta poena. Unde sicut iudici iniquum esset iustam poenam ex sententia meritam mutare, ita iniquum esset tunc mutare obstinatam eorum voluntatem : et ideo suffragia Ecclesiae ad hoc non ordinantur.

Ad aliud dicendum, quod remediabilitas peccati valet homini quoad statum emendationis, quem diabolus numquam habuit, et non quoad statum futurae damnationis : et hoc est quod dicit Damascenus quod oportet scire, quod hoc quod in Angelis est casus, est mors in hominibus : quia sicut Angelis post casum non est reditus ad gratiam, ita nec homini est reditus ad poenitentiam.

Ad ultimum dicendum, quod si iuste dicta esset poena, nisi iudex iustitiam suam negare vellet, ipse pro toto mundo non mutaret : et ita Deus se negare non potest vel iustitiam suam, sicut dicit Apostolus, II ad Timoth. II, 12 et 13 : Si negaverimus, et ille negabit nos : si non credimus, ille fidelis permanet : negare seipsum non potest. Et ideo non recipit pro illis aliqua Ecclesiae suffragia.

 

 

ARTICULUS IV.

An suffragia prosunt his qui sunt in purgatorio ?

 

Quarto quaeritur, utrum prosint illis qui sunt in purgatorio ?

Videtur enim, quod non :

  1. Iusti enim iudicis est non relaxare poenam iuste inflictam : sed poena purgatorii iuste est inflicta : ergo relaxari non debet.
  2. Item, ad hoc quod aliquid agat in aliud, oportet quod pertingat usque ad usum : sed virtus vivi non pertingit ad mortuum : ergo videtur, quod non agit in ipsum : ergo non valet ei suffragium.
  3. Item, non sunt de foro Ecclesiae : ergo opera Ecclesiae non valent ipsis si pro eis fiant.

 

In contrarium est totum, quod dicitur in Littera.

  1. Item, quorum una est caritas uniens in uno corpore, horum est communicatio bonorum ad invicem : sed una caritas Ecclesiae militantis est his qui sunt in purgatorio : ergo est communicatio bonorum : ergo necessario bona communicantur eis in purgatorio per modum suffragii.
  2. Item, minus videtur, quod illi qui sunt in purgatorio suffragentur vivis, quam e converso : et suffragantur illis : ergo, etc. Probatur prima ex hoc, quod vivi sunt in statu merendi maiorem coronam, et illi non. Secunda scribitur in quarto Dialogorum Gregorii, qui dicit, quod Paschasius cum esset in inferno, adhuc fecit miraculum, sanando quemdam ad se clamantem, et feretrum eius tangentem.

 

Responsio. Absque ambiguitate tenendum est, quod suffragia prosunt eis qui sunt in purgatorio, sicut in Littera dicitur.

 

Ad primum ergo dicendum, quod illa poena non est ita confirmata ut in alium dividi non possit : et ideo relaxari potest in toto et in parte.

Ad aliud dicendum, quod pertingit virtute, non actu, et faciens pertingere est caritas communicans omnia bona quaecumque sunt in corpore mystico.

Ad aliud dicendum, quod hoc non impedit, sicut supra in secundo huius quaestionis articulo dictum est.

 

 

ARTICULUS V.

An suffragia profuerint patribus in limbo ?

 

Quinto quaeritur, utrum profuerunt patribus in limbo ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Non valde mali fuerunt, et illis prosunt : ergo et patribus tunc profuerunt.
  2. Item, dum viverent, seipsos dignos fecerunt, ut haec eis prodesse possent : ergo profuerunt eis.
  3. Item, in loco fuerunt ubi indiguerunt, et digni fuerunt ut talia eis prodesse possent : ergo crudele fuisset non recipere suffragia pro eis.

 

In contrarium est : quia

  1. Impossibile est eos purgari : quia nihil habuit purgari, qui nihil habuit purgandum quod sit peccatum personale : sed in talibus nihil erat purgandum : ergo non purgabantur per suffragia Ecclesiae.
  2. Item, non oportet illi suffragari, qui nullam propter se experitur poenam iudicis : sed tales fuerunt patres in limbo : ergo non profuerunt eis suffragia.

 

Quod concedendum est : et huius causa est, quia in omnibus satisfecerunt, quae ab homine fieri poterant : sed tamen quia non erat solutum pretium pro debito Adae, spe felici solutionem ipsius pretii exspectabant, sicut in principio istius libri, tractatu de circumcisione dictum est.

 

Ad primum ergo dicendum, quod verum est, quod non sunt valde mali, quia fuerunt valde boni, qui talibus non indigebant.

Ad aliud dicendum, quod dignitas patrum in vita huiusmodi indigentiam suffragiorum excessit : unde potius alios qui erant in purgatorio iuvare poterant, quam iuvarentur ab ipsis.

Ad aliud dicendum, quod est duplex indigentia, scilicet naturae, et personae. Naturae indigentia fuit impossibilitas solutionis pretii pro tota natura quam Adam vitiavit et perdidit : et hanc indigentiam nullus nisi Christis mediator Dei et hominum auferre poterat, et in illa fuerunt patres, et contra hanc non ordinabatur suffragium Ecclesiae, quia impossibile erat hoc homini puro. Alia ponitur indigentia personae a personali defectu et insufficientia meriti proprii : et ad eius adiutorium ordinatur Ecclesiae meritum et suffragium : et in tali indigentia non fuerunt patres, sed potius in abundantia ingressi sunt sepulcrum, et defossi securi dormierunt usque ad Christi adventum, ut dicitur, Iob, II, 21 et 22.

 

 

ARTICULUS VI.

An prosint suffragia pueris non baptizatis ?

 

Sexto quaeritur, utrum prosint pueris non baptizatis ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Illi non habent nisi peccatum alienum : ergo debet etiam eis prodesse alienum meritum : hoc autem fit per suffragia Ecclesiae : ergo suffragia debent prodesse talibus pueris.
  2. Item, minus peccatum est alienum, quam proprium quantumcumque parvum : et proprium veniale non obstat suffragio : ergo nec alienum : ergo talibus prosunt, qui non habent nisi alienum : tales autem sunt pueri : ergo suffragia prosunt pueris.
  3. Item, illi nullo modo possunt dici valde mali : talibus autem prosunt : ergo et illis prosunt.

 

In contrarium est, quod decedunt sine gratia : sed decedens sine gratia, imperceptibilis est ad gratiae perceptionem : ergo numquam de caetero gratiam percipere poterunt : sed numquam dimittitur peccatum sine gratia : ergo peccatum illorum non dimittitur propter aliquod suffragium.

 

Et hoc est concedendum.

 

Et ad primum dicendum, quod quamdiu sunt in statu merendi, tunc potest eis prodesse meritum alienum, et praecipue meritum Christi in sacramento regenerationis : sed in alio statu confirmati sunt : et ideo peccatum efficitur immobile, non ex magnitudine peccati, sed ex statu et sententia divina.

Ad aliud dicendum, quod ut dictum est, peccatum non facit hoc, sed sententia divina et status.

Ad aliud dicendum, quod intelligitur de his non valde malis, qui dum viverent, se dignos fecerunt ut talia eis prodesse possent : et hoc non fecerunt illi parvuli, qui nihil omnino fecerunt boni vel mali.

 

 

ARTICULUS VII.

An suffragia prosint Sanctis in patria ?

 

Septimo quaeritur, utrum prosint Sanctis in patria ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Quanto aliquis dignior est ut prosit ei, tanto magis valet intercessio ab alio pro se facta : sed Sancti dignissimi sunt : ergo maxime valet eis intercessio Ecclesiae.
  2. Item, humana pietas intercessionem recipit pro augenda haereditate amici vel filii : sed amor est pietas divina : ergo citius recipit intercessionem Ecclesiae ut augeatur eis praemium in patria : ergo valent eis intercessiones.
  3. Si dicas, quod non indigent. Contra : Praemium eorum crescere potest, quia non est in summo : ergo hoc maius fieri potest suffragiis bonorum.
  4. Item, plus est in naturis dare esse substantiae, quam augere quod datum est : ergo similiter est in divinis, si aliquis alicui impetrat primam gratiam quae dat esse spirituale, potest etiam in patria huiusmodi gratiae impetrare augmentum : ergo locum habet suffragium Ecclesiae etiam in Sanctis.

 

In contrarium huius est,

  1. Quod dicitur in Littera : quia Sancti qui sunt in patria, non indigent : ergo talibus non iuvantur.
  2. Item, minor non iuvat maiorem, sed e converso : cum ergo minimus in regno caelorum, maior sit maximo qui est in Ecclesia militante, videtur quod in nullo suffragatur existenti in ipso.

 

Et hoc est concedendum : et causa est, quia confirmati sunt et crescere etiam merito proprio de caetero in substantiali praemio non possunt.

 

Ad primum ergo dicendum, quod licet dignissimi sint, non tamen accipiunt suffragium Ecclesiae, sed potius ex dignitate habent, quod aliis impendere possunt suffragia.

Ad aliud dicendum, quod hoc facit humana pietas : quia nullum filiorum sufficienter dotare potest, quin indigeat : pluribus sed quilibet in regno caelorum ita est dotatus, ut non amplius velit quam habet, et confirmatus est in illo.

Ad aliud dicendum, quod non indiget : et hoc est quod dicitur, quod substantiale praemium crescere non possit : quia licet maius possit esse, non tamen maius esse potest in isto qui confirmatus est.

Ad aliud dicendum, quod utrumque cadit sub merito alieno in statu viae, sed post hunc statum neutrum cadit sub merito alieno.

 

 

ARTICULUS VIII.

Quae suffragia magis valeant ?

 

Octavo quaeritur, quae suffragia magis valeant ?

  1. Dicitur autem in Littera, quod orationibus et sacrificio salutari et eleemosynis iuvantur : ergo videtur, quod ista sint praecipua.
  2. Item, ista tria recte ordinantur contra peccata spiritus : quia dicit Beda, quod oratione curantur pestes spiritus, et eleemosyna ex rerum amore contractae : sacrificium autem recipitur pro debitis, eo quod Christus pro nobis solvit pretium : ergo videtur, quod ista sunt praecipua.
  3. Sed tunc videtur, quod diminute ponit : quia ieiunio debent curari pestes corporis : et illa non sunt hic nominata : ergo, etc.
  4. Item, Ecclesiae usus est iniungere peregrinationes crucis praecipue ad terram sanctam pro tota poena purgatoria in una, vel decem animabus, vel paucioribus, vel pluribus : ergo videtur, quod illa maxime valeat ipsis.

 

Responsio. Dicendum, quod in veritate secundum dicta Gregorii in libro IV Dialogorum, nihil tantum expetunt animae pro se fieri, sicut sacrificium salutare. Et hoc idem dicit Beda in Historia Ecclesiastica Anglorum. Et deinde orationes et eleemosynas, et alia quae iniungit Ecclesia. Unde Littera non tangit omnia, sed praecipua.

 

Ad id ergo quod obicitur de ieiunio, dicendum quod ieiunium potius praecidit pestes in corpore ieiunantis : et quia mortui non habent plus domare carnem, ideo ieiunia non habent multum fieri pro ipsis, sed ea quae dicta sunt : oratio enim est ad Deum, et eleemosyna ad pauperem, in quo consolatur Deus et pascitur : et sic inductus Deus relaxat poenas defunctorum.

Ad aliud dicendum, quod Ecclesia hoc facit de potestate clavium potius, quam virtute suffragii : et ideo thesauros suos tunc derivat ad defunctos, ut fideles citius ad votum inducantur.

Et de hoc plura requirenda sunt supra in quaestione de Indulgentiis.

 

 

ARTICULUS IX.

Qui sunt illi, per quos debent fieri suffragia ?

 

Nono quaeritur, per quos fieri debeant ?

Videtur, quod per existentes in caritate : quia

  1. Dicitur, Ioan. IX, 31 : Scimus, quia Deus peccatores non audit. Si ergo eleemosyna datur ab eo qui non existit in caritate, vel oratur a tali, videtur quod non valet suffragium.
  2. Item, Gregorius : Cum is qui displicet ad intercedendum mittitur, irati iudicis animus ad deteriora provocatur. Ergo videtur, quod cum tales suffragantur, potius crescat eis poena, quam diminuatur.

 

In contrarium est, quod secundum hoc oporteret quaerere quando datur eleemosyna pauperibus ut orent pro aliquo, utrum sint in caritate, vel non : et hoc esset difficile.

 

Responsio. Dicendum, quod suffragium licet exsecutive sit vivi, tamen ut causae inductivae est mortui opus : et ideo puto, quod secundum caritatem mortui informatur : et ideo si fit ab eo qui non est in gratia, valet : sed tamen melius esset, quod factum esset ab eo qui est in gratia.

 

Ad primum ergo dicendum, quod peccatores non audit pro se orantes.

Ad aliud dicendum, quod loquitur Gregorius in alio casu, quando aliquis ex confidentia propria et propriorum actuum nititur intercedere, et non quando est sicut instrumentum quasi ab alio motum, ut dictum est prius.

 

 

B. De officiis sepulturae.

 

ARTICULUS X.

Utrum peccent illi, qui pompas exsequiarum faciunt ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B : De pompis vero exsequiarum, etc.

Et quaeritur, utrum peccent illi qui tales pompas faciunt ?

Videtur, quod non : quia

  1. Sancti viri hoc fecerunt, sicut dicitur, I Machab. XIII, 27 et 28, Simon aedificavit super sepulcrum parentum suorum aedificium actum visu. Et statuit septem pyramides, etc.
  2. Item, Isa, XI, 10, dicitur : Et erit sepulcrum eius gloriosum. Ergo videtur, quod hoc fieri debeat etiam circa sanctorum corpora.
  3. Item, circa sepulcrum Domini facta sunt talia : ergo etiam debent fieri circa sepulcra aliorum.

 

Ulterius quaeritur, utrum peccatum sit talia facere malis, scilicet sepelire eos in loco sancto, et ornare eorum sepulcra.

Videtur, quod sic : quia

  1. Corpus profanum non est ponendum in loco sacro : ergo peccat qui ponit.
  2. Ad idem narrat Gregorius in libro Dialogorum, quod quidam malus in loco sancto sepultus, per daemones eiectus est.
  3. Item, iste est immundior quam coenum : et constat si quis ibi poneret coenum, quod ipse peccaret : ergo et ille qui ponit ibi impium.
  4. Item, impiis etiam non debetur secundum iura nisi sepultura asini : ergo peccant qui eos aliter sepeliunt.
  5. Item, Isa. XIV, 20, dictum est de rege Babylonis malo, quod non habebit cum regibus consortium etiam in sepultura : ergo ut prius.

 

In contrarium est, quod

  1. Eleemosyna danda est omnibus propter sustentationem naturae : sed sepultura est species eleemosynae, sicut dicitur, Iob, VII, 21 : ergo nulli est neganda.
  2. Item, dignitas quaedam naturalis inest corpori humano : ergo ad horrorem non est inhumatum dimittendum : ergo sepeliendus est omnis homo quantumcumque indignus.

 

Ad primam partem harum obiectionum, dicendum, quod bonorum et sanctorum sepulcra sunt ornanda propter ostensionem gloriae resurrectionis eorum : et ideo bene concedo inducta.

Ad alteram partem dicendum, quod omni homini conceditur sepultura asini vel hominis, sicut dicunt iura : et bene concedo, quod nisi fiat propter terrorem omnis hominis corpus debet humari : propter horrorem enim non humantur latrones, et huiusmodi scelerati homines.

Et sic intelliguntur aliae obiectiones inductae.

Etiam excommunicati non humantur in loco sacro, licet propter foetorem sepeliantur sepultura asini.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

C. De duobus aeque bonis, quorum alter plura post mortem habet auxilia.

D. Quibus suffragiis iuvabuntur mediocriter boni, qui in fine invenientur ?

 

ARTICULUS XI.

An potior sit conditio divitis quam pauperis ?

et : An melius sit facere suffragia communia quam specialia ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C : Solet moveri quaestio, etc.

Ex hoc enim videtur, quod potior sit conditio divitis quam pauperis : et hoc falsum est, quia paupertas laudatur, et divitiae vituperantur.

Ulterius quaeritur, utrum melius sit facere suffragia communia, quam specialia ?

Videtur, quod melius sit communia facere : quia

  1. Suffragia particularia trahunt vim a caritate, eo quod caritas communicat bona : ergo quanto communiora, tanto meliora.
  2. Item, Hieronymus dicit, quod meliora sunt communia, quam privata.

 

In contrarium huius est, quod

  1. Gregorius instituit orationes speciales pro famulo et famula : ergo magis valent illae, quam communes.
  2. Item, in Littera dicit specialia valere ad specialiorem redemptionem, licet non ad pleniorem : ergo magis valent.

 

Ad hoc dicendum, quod cum suffragia sint per modum satisfactionis pro peccato, et peccata sint propria non communia, videtur mihi quod magis valeant suffragia specialia et propria : et ideo etiam in Littera dicit, quod citius liberatur qui habet multa specialia.

 

Ad primum ergo dicendum, quod comparatio intelligitur inter eos qui caetera habent paria. Et nihil prohibet conditionem divitis secundum quid esse meliorem, quam pauperis, licet simpliciter sit e converso.

Ad aliud dicendum, quod caritas est forma omnis boni sive communis sive privati : et ideo in obiectione illa non probatur, quod meliora sint communia.

Vel dicendum, quod communia sunt meliora quoad coronam aeternam, sed privata sunt meliora quoad emendationem delicti.

Ad aliud patet solutio : quia dictum Hieronymi intelligitur quantum ad adeptionem coronae.

 

 

E. Quomodo Sancti glorificati audiunt preces supplicantium ? et, Quomodo intercedunt, pro nobis ad Dominum ?

F. Quod dictum de Angelis, attribuit sanctis animabus.

 

ARTICULUS XII.

An Sancti audiant preces supplicantium ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E : Sed forte quaeris : Numquid preces supplicantium, etc. ?

  1. Videtur enim, si non audiunt Sancti preces hominum naturaliter, sed tantum per revelationem verbi, quod imperfectiores sunt nobis : quia nos audimus vota aliorum et per revelationem, et naturaliter : animae autem in purgatorio existentes non audiunt, nisi per revelationem, ut dicit in Littera.
  2. Item, si naturaliter audiunt sive percipiunt, quaeratur, quae sit illa cognitio ? Scientia enim acquisita non manet in eis, ut habitum est super tertium Sententiarum, et organa quibus fiet abstractio, non habent : ergo videtur, quod vota hominum eis per naturam innotescere non possunt.

 

Responsio. Dicendum sine praeiudicio, quod animae exutae corporibus, habent formas creationis sicut angeli, et illis loquuntur et audiunt sicut angeli. Et quid sit hoc, super secundum Sententiarum est notatum. Magister tamen in Littera non facit mentionem de illo modo : quia non est gloriae actus, nec sublimissimus in anima, sed naturalis : quod autem anima non est modo in illa cognitione, est propter sensuum cognitionem, circa quam occupatur, ut dicit Augustinus.