Distinctio VII — Livre IV — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre IV

Distinctio VII

DISTINCTIO VII

De sacramento confirmationis.

 

 

A. De confirmatione.

 

DIVISIO TEXTUS

Nunc de sacramento confirmationis, etc.

Hic secundo loco Magister tangit de sacramento confirmationis, de quo determinat tria,

scilicet ministrum in principio capituli istius ;

secundo, ubi etiam innuit formam et materiam et effectum, ibi, A, § 2 : Virtus autem huius sacramenti est donatio, etc.

Tertio loco, tangit causam non iterationis, et suscipientem, ibi, B, § 2 : Hoc sacramentum tantum a ieiunis accipi, et ieiunis tradi debet, etc.

 

 

ARTICULUS I.

An sacramentum confirmationis sit necessarium ?

 

Incidit autem hic quaestio ante Litteram, an sacramentum hoc sit necessarium ad salutem, vel tantum ad bene esse institutum ?

Videtur autem, quod sit necessarium : quia

  1. Sine quo non est homo plenus Christianus, hoc est necessarium ad vitam Christianam : sed sine confirmatione non est homo plenus Christianus : ergo est necessaria ad Christianam vitam. Prima patet per se. Secunda scribitur supra, ubi dicit Urbanus : Post baptismum accipere debent Spiritum sanctum, ut pleni Christiani inveniantur. Inde ulterius : Sine Christiana vita non est salus : ergo sine confirmatione non est salus.

Si forte tu dicas, quod fere omnes dicunt, quod duplex est plenitudo, scilicet sufficientiae, et copiae : sive plenitudo gratiae, et plenitudo roboris eius : et dictum Urbani intelligitur de secunda plenitudine. Contra : Secundum hoc idem posset dici de consiliis et operationibus supererogationis : quia sine illis non est plenitudo copiae : ergo videtur, quod confirmatio spectat ad plenitudinem necessitatis et sufficientiae.

  1. Item, Hugo de sancto Victore dicit : Quid prodest si per baptismum erigeris, nisi per confirmationem ad standum confirmeris ? Quasi diceret : Nihil. Ergo videtur, quod baptismus non prodest sine confirmatione ad salutem : ergo confirmatio necessaria est ad salutem.
  2. Item, sine expulsione morbi non est salus : quia semper remanet timor, et causa periculi manente morbo : sed omne sacramentum (ut supra dictum est) ordinatum est contra morbum peccati : ergo videtur, quod causa periculi non perfecte expellitur, nisi percipiatur gratia sacramenti : ergo oportet, quod percipiatur gratia confirmationis.
  3. Item, cum duae sint partes iustitiae, scilicet declinare a malo, et facere bonum : illa pars quae est facere bonum, substantialius operatur ad salutem, quam illa quae est declinare a malo : quia ut dicit auctoritas, vitatio peccati non meretur palmam, sed evitat poenam : ergo a simili cum gratia baptismalis sit ablutiva peccati, et sic est ordinata ad malum expellendum : quia gratia confirmationis habet ordinem ad bonum : videtur, quod substantialius operetur ad salutem gratia confirmationis, quam gratia baptismalis. Cum igitur sine baptismate non sit salus, nec sine confirmatione salus erit in via.

 

Sed contra :

  1. Si confirmatio necessaria est ad salutem : ergo qui moritur baptizatus ante confirmationem etiam qui non est fictus, condemnatur : quod haereticum est dicere.
  2. Item, supra habitum est, quod in baptismo confertur gratia et plenitude virtutum : habens autem gratiam et virtutem, habet omnia necessaria ad salutem : ergo ad salutem non necessario indiget confirmatione.

 

Solutio. Dicendum, quod necessitas est multiplex, sicut determinatur a Philosopho in libro V Metaphysicae. Est enim necessitas absoluta : et hac necessitate non est necessaria confirmatio ad salutem. Est iterum necessitas conditionis, scilicet finis alicuius : ut si debeat homo manere in vita, necesse habet comedere. Ita potest dici quod necessaria est confirmatio ad salutem : si debeat fides robuste et sine pavore defendi in impugnationibus hostis : licet enim alias ex gratia in baptismo percepta habeat unde stet, non tamen hoc habet ex gratia specialiter ordinata ad robur contra debilitatem quae est ex fomite deprimente, ut infra patebit : et si debeat hoc robur haberi, necessarium est confirmari.

 

Dicatur ergo ad primum, quod ista solutio Magistrorum legitima est de plenitudine sufficientiae et copiae : sive plenitudine ad esse, et plenitudine roboris.

Ad hoc quod contra obicitur, dicendum quod aliter est in gratiis ordinatis ad meritum quales sunt in virtutibus et donis et beatitudinibus, ut supra dictum est : et aliter in gratia sacramentali quae ordinatur contra defectum ex peccato provenientem. Quia illa dant plenitudinem copiae mutantem statum personae : sicut alius est status servantis consilia, et alius est status servantis praecepta tantum. Sed illa quae sunt in sacramentis, expellunt peccatum in quocumque statu, vel defectum ex peccato provenientem : et ideo sine illis non est plenitudo simpliciter ordinata ad salutem vel ordinans. Unde gratia sacramentalis magis pertinet ad plenitudinem salutis Christianae, quam gratia perfectionis in consiliis et supererogationibus.

Ad aliud dicendum, quod dictum Hugonis dupliciter potest intelligi : uno modo ut loquatur in casu ubi contemptus religionis excludit sacramentum : quia contemnere sacramentum est condemnabile, quamvis in se non sit necessarium. Alio modo potest dici, quod non dicit hoc : quia ex hoc sequitur condemnatio, sed quia ut frequenter sequitur ex debilitate cadendi in pugna spirituali.

Ad aliud dicendum, quod morbus dupliciter expellitur per gratiam sacramenti : uno modo quoad culpam, et sic expellitur in baptismo quoad originalem culpam, et in poenitentia quoad culpam actualem : et ex hac expulsione habetur sufficientia salutis. Alio modo expellitur quoad poenam inclinantem in culpam, et quoad hoc expellitur in confirmatione, et sacramento altaris, et extrema unctione : et ex hoc habetur sufficientia roboris ad pugnandum contra hostes spirituales.

Ad aliud dicendum, quod baptismus non consistit in sola ablutione sordium : sed circa corpus ponitur nitor et venustas ex ablutione, quae significat nitorem animae in gratia posita et in virtutibus. Licet etiam confirmatio sonet ordinem in bonum, tamen gratia confirmationis principaliter dicit robur ex ablutione dispositionis contrariae audaciae spirituali quae est in confessione nominis Christi, ut infra patebit. Et ideo ex neutra parte simile est.

Praeterea, obiectio falsum praesupponit : quia declinare a malo dicitur dupliciter, scilicet non facere malum negatione simplici : et haec non est pars iustitiae, sed evitat poenam. Alio modo declinare a malo dicit nolle facere malum, id est, velle non facere malum : et haec ponit actum voluntatis interioris tendentis a malo, qui est actus interior in habente gratiam : et haec est proprie pars iustitiae generalis : et quoad illum meretur palmam : et cum hoc habet similitudinem baptismus qui consistit in ablutione et positione, et etiam confirmatio quae aufert morbum et ponit robur ex gratia data simpliciter ad standum in pugna. Obiectio autem supponebat, quod primo modo declinare dictum esset pars iustitiae, et haberet similitudinem cum baptismo.

 

 

ARTICULUS II.

An sit aliqua materia determinata confirmationis, et quae est illa ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 1, circa initium : Forma enim aperta est, etc.

Haec enim verba dicit Episcopus cum confirmat : Consigno te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, Amen. Quidam autem habent hunc usum : Confirmo te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis, etc. Sed primus modus generalior est.

Quaeruntur autem multa circa hanc formam.

  1. Primo, quia Apostoli nulla forma usi videntur esse in Actibus, sed simplici manuum impositione confirmabant. Act. VIII, 17 : Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum. Et infra, V. 18 : Cum vidisset Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus sanctus.
  2. Item, in Evangelio, venientibus ad Iesum parvulis, imposuit illis manus. Et non legitur, quod signaverit eos signo sanctae crucis, vel confirmaverit chrismate salutis.
  3. Hoc etiam videtur ratio postulare quia in confirmatione datur Spiritus ad robur : et ideo datur ab illo qui excellentiorem gradum tenet in Ecclesia : ergo videtur, quod Spiritus ab illo traduci significatur in confirmandum : ergo non deberet retorqueri ad aliud : retorquetur autem ad aliud quando dicitur, Confirmo te, etc. : non ergo debet dici, ut videtur.
  4. Praeterea, si sacramentum non habet institutionem nisi divinam, ut supra determinatum est, et omnes Doctores hactenus dixerunt : et Apostoli et Dominus confirmaverunt, non utentes aliqua forma : videtur quod nec Ecclesia uti debeat aliqua forma.
  5. Item, nusquam legitur in canone de institutione huius formae confirmationis, qua utuntur nostri temporis Episcopi : ergo videtur, quod sit ad bene esse appositum ab Ecclesia, et non sit de forma.

 

Sed contra :

  1. Dicit Hugo de sancto Victore, quod sacramentum est corporale et visibile elementum ex institutione significans, ex similitudine repraesentans, et ex sanctificatione invisibilem gratiam conferens. Corporale autem elementum (ut supra habitum est) nihil est sine verbo ad elementum accedente : ergo in confirmatione oportet haberi verba quae sunt forma sacramenti, quacumque illa sint.
  2. Praeterea, in praehabita diffinitione dicit Hugo, quod corporale elementum confert gratiam ex sanctificatione : sed sanctificatio non est nisi per verba invocationis divinae : ergo in hoc sacramento exiguntur verba invocationis divinae, quae est forma sacramenti.
  3. Item, supra habitum est, quod Deus non contulit ministris interius mundandi vel operandi potestatem, sed tantum exterius, ne spes poneretur in homine : ergo confirmatio consistit in interiori mundatione infectionis fomitis, trahentis in debilitatem et noxiam verecundiam confessionis fidei : sed Deus non contulit illam ministris : ergo non debet significari haec gratia descendere a ministro, ut ante videbatur probari, sed potius a Deo per opus sacramenti : hoc autem fieri non potest nisi mediante forma verborum invocationis Dei quae operatur : ergo exigitur forma verborum.

 

Ulterius hic quaeritur de ipsis verbis quae sunt de forma : et quaeritur de hoc quod dicitur : Consigno te signo crucis, etc.

Videtur enim, quod hoc superflue ponatur : quia

  1. Signatur in baptismo cruce et in pectore et in scapulis et in vertice.
  2. Praeterea, in verbo quod est de forma sacramenti proprius actus ministri exprimi debet, sicut cum dicitur, Baptizo te in nomine Patris, etc. : sed proprius actus ministri in hoc sacramento non est signare, sed potius confirmare : ergo videtur, quod non debet minister in forma huius sacramenti uti verbo signandi.

 

Praeterea quaeritur :

  1. Quare in confirmatione potius fit mentio de cruce, quam de glorificatione et resurrectione, ut dicatur consignari cruce ?
  2. Item, unius sacramenti non est nisi unicus actus sacramentalis : confirmatio est sacramentum unum : ergo unicum actum sacramentalem habet : ergo in forma duplex actus non debet exprimi : ergo non debet dici, confirmo et consigno, quia haec duo verba duos actus exprimunt.

 

Item, quaeritur de hoc quod dicitur : Confirmo te chrismate salutis, quare potius dicit salutis, quam gratiae vel vitae aeternae ?

Et videtur, quod debeat dici, gratiae : quia

  1. Salus quae dicit evasionem periculi non est nisi ex collata gratia : ergo gratia secundum intellectum est ante salutem ergo immediatior est collatio gratiae actui sacramenti quam salus : cum ergo actus sacramenti per terminum immediatum debeat determinari, videtur quod deberet dici, chrismate gratiae, et non salutis.
  2. Item, in forma baptismatis nulla fit mentio de materia, vel fine, vel efficiente effectum sacramenti : sed simpliciter dicitur : Baptizo te in nomine, etc, : ergo videtur, quod nec hic aliqua mentio fiet de materia, et efficiente : ergo non debet dici, chrismate salutis : sed simpliciter : Confirmo te in nomine Patris, etc.

Praeterea, omnes quaestiones quae factae sunt in tractatu de baptismo circa linitiones, additiones, diminutiones, et corruptiones, habent hic fieri : et eodem modo solvuntur ut ibi.

 

Solutio. Dicendum, quod hoc sacramentum est contra debilitatem ex fomite surgentem, ex eo quod non totus purgatur in baptismo, sed remanet debilitatus ad exercitium pugnae : maior autem difficultas est in confessione nominis Christi et signi redemptionis, hoc modo quo confitendus est ore et opere procedentibus ex corde, sicut dicitur, ad Roman. Quia si confitearis ore Dominum Iesum, et in corde tuo credideris quod Deus suscitavit illum a mortuis, salvus eris. Hanc etiam confessionem non sustinet daemon : sed surgit contra scandala : et ideo ad hunc actum necessaria est confirmatio.

 

Dicendum ergo ad primum, quod meo iudicio numquam fuit celebrata confirmatio sine forma verborum ab Apostolis : Christus autem qui habebat et potestatem auctoritatis in quantum Deus, et potestatem excellentiae in quantum homo unitus Deo, poterat conferre ut voluit : quia ipse non tenebat locum ministri, sed capitis in Ecclesia. Sed, ut puto, Apostoli numquam confirmabant sine forma verborum praescripta : licet hoc quidam dixerint et quaesiverint rationem, quare ipsi confirmabant sine forma verborum et materia determinata, nostri autem Pontifices cum forma verborum et materia chrismatis.

Unde ad argumenta dicendum, quod licet hoc non legatur, tamen instituta est forma a Domino, Apostolis tradita, sicut et baptismi : potest tamen dici, quod confirmatio duplex : quaedam est ad standum in bono universaliter, et haec fit ab alio quocumque, praecipue tamen a maioribus qui tenent locum maioris sanctitatis et vitae meritorum per orationem : et hac confirmatione utebantur Apostoli saepius confirmantes eumdem. Alia confirmatio quae imprimit characterem sacramentalem ad expulsionem timiditatis ex fomite provenientis, numquam ab Apostolis facta est sine verbis et materia determinata : propter quod habemus capitulum speciale in Dionysio qui cum Apostolis fuit, de perficiendis in myro, et in ipso offerendis : et loquitur de sanctificatione chrismatis.

Ad id ergo quod obicitur contra per rationem, dicendum quod gratia sacramentalis non descendit ex vitae merito, nec a ministro, ut probatum est : sed ex opere sacramenti, et ideo ad opus in materia cum verbis est retorquenda.

Ad sequentia duo patet solutio per ante dicta.

 

Ad id quod ulterius quaeritur de verbis formae, dicendum quod altissimum in vita Christiana confessio fidei est. Et hoc sic probatur : Licet enim amor sit altus, tamen innititur cognitioni fidei, et spes similiter : quia dicit Augustinus, Non amatur, nisi creditum, vel cognitum nec etiam speratur, nisi quod aliquo modo est praesumptum et creditum. Difficile autem, quod est in cardinalibus, licet sit difficile potentiae operantis, tamen ratio probat et suadet illud : hoc autem est difficile intus, et extra : et primo intus, quia abnegatur propria ratio : extra, quia hoc principaliter quaesitum est ab hostibus visibilibus et invisibilibus : primo autem, quia fides est prima, et non innititur alii : ideo respectu huius actus principaliter operatur confirmationis gratia : oportet igitur haberi duplicem actum in confirmando : unum qui sit initiativus et demonstrativus, ad quem est confirmatio principaliter : et alterum qui exprimat propriam operationem confirmationis sacramenti : et ideo praemittitur per modum insinuationis, Consigno te signo crucis : et subsequitur, Confirmo : et primum est propter difficile interius, ad quod ordinatur confirmatio et aliud propter difficile extra, ad quod confirmat ad standum.

Dicendum ergo ad primum et secundum, quod consignatio in baptismo est sacramentalis, et non sacramenti : et est ad expellendam vim hostis in fomite, ne impediat consecutionem baptismi : et ut meditetur de Deo baptizatus, et cogitet, et portet iugum Dei in scapulis, ut supra dictum est de sacramentalibus baptismi sed hic fit confirmatio quasi insinuativa vexilli, sub quo actus sacramenti confirmationis est exercendus.

 

Ad aliud dicendum, quod in incarnatione et sepultura et resurrectione non fuit pugna Christi, sed tantum in cruce nos autem adscribimur vexillo crucis suae per confirmationem : et ideo fit mentio de cruce tantum, et non de aliis. Hoc est quod dicit Apostolus, I ad Corinth. I, 23 et 24 : Nos praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Iudaeis, atque Graecis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Unde maxime fuit hoc a Iudaeis impugnatum, et a Gentibus : et ideo confirmationis actus proprie est respectu illius.

Secunda difficultas est eiusdem in pugna spirituali : quia daemon ibi praedam amisit, quoad debiti solutionem, et satisfactionis impletionem : et ideo nos maxime impedit illi conformari, cum hoc sit tollere crucem, et sequi Salvatorem : et ideo fit mentio de cruce praecipue.

Ad aliud patet solutio per ante dicta : quia primus actus per primum verbum importatus est : insinuatur etiam finis ad quem est confirmationis actus, et necessitatis huius vera causa est dicta.

Et per hoc patet solutio ad sequens, quare necessarium est hic duplex verbum.

 

Ad aliud dicendum, quod ut patet ex habitis superius quaestionibus de gratia sacramentorum, omnis gratia sacramentalis est contra periculum : sed specialem ordinem habet confirmatio : quia est contra periculum intra, et contra periculum extra : intra, quia tollit debilitatem et verecundiam noxiam confitendi Christum ex fomite provenientem. Extra autem, quia confortat ad standum coram regibus et principibus et daemonibus : et ideo dicitur potius salutis, quam gratiae : quia salus est ibi substantialiter, quae dicit evasionem periculi.

Rationem autem dicendum, quod licet hoc fit per gratiam, tamen non fit per gratiam ut gratiam, id est, quae facit gratum habentem, et opus eius gratum reddit : sed potius per gratiam ut salvantem interius, et salvantem extra a terroribus timiditatis.

Ad aliud dicendum, quod in baptismo est ordo contra generalem morbum in elemento universali, ad quod non oportet habere insinuationem aliquam, quia non habet difficultatem ex parte suscipientis : sed in confirmatione necessaria est insinuatio, ut dictum est. Et quia sacramentum insinuat praecipue in similitudine inventa, non in proprietate elementi materialis ideo oportuit in forma huius sacramenti fieri mentionem de materia : quia secundum Magistrum Hugonem, sacramentum ex similitudine repraesentat.

Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita.

 

 

ARTICULUS III.

An materia sacramenti confirmationis sit chrisma ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 1, circa initium : Sacro signat chrismate.

Et quaeritur de materia huius sacramenti.

Et videtur, quod

  1. Materia huius sacramenti non debet esse chrisma : quia ad morbum generalem exigitur medicina quae generaliter potest haberi : ergo videtur, quod chrisma non debet esse materia.
  2. Praeterea, in baptismo quod est sacramentum ordinatum contra culpam originalem, materia est elementum simplex : videtur ergo, quod in confirmatione quae ordinatur contra debilitatem ex fomite originalis consequentem, debeat etiam esse materia simplex elementi.

 

Item, quare in hoc sacramento potius quam in aliis est liquor commixtus materiae ?

Videtur, quod non debeat esse : quia unicus est effectus sacramenti : ergo unica materia debet demonstrari : ergo in unico liquore.

 

Ulterius quaeritur, quare potius sumuntur hi liquores, scilicet oleum, et balsamum, quam alii ?

Videtur enim, quod

  1. Magis assumi deberet vinum : quia hoc bonae spei reddit hominem, ut dicit Philosophus in libro IV Ethicorum : et audaces fortes facit, ut habetur III Esdrae, III, 18 et seq. Cum igitur confirmatio sit ad pugnandum, videtur quod vinum tantum debeat assumi.
  2. Item, de pane dicitur : Et panis cor hominis confirmat : ergo panis est propria materia confirmationis, ut videtur.
  3. Item, oleum quod supernatat, magis videtur significare misericordiam et caritatem, quam corroborationem : ergo non est propria materia confirmationis, ut videtur.
  4. Item, de balsamo obicitur : quia, sicut dicit Hugo, significat odorem bonae famae : fama autem potius in alio est quam in eo qui famosus est, sicut et honor : cum ergo materia sacramenti debeat habere signum in suscipiente sacramentum, et non in alio, videtur quod balsamum nihil operetur ad materiam huius sacramenti.

 

Ulterius, quaeritur si oleum et balsamum non consecrata, possunt esse materia huius sacramenti ?

Et videtur, quod non : quia determinato tempore anni consecratur chrisma : et alio non possunt uti Episcopi in confirmando.

Sed contra videtur : quia

  1. Materia baptismi elementum est non consecratum : ergo videtur, quod similiter materia huius sic debet esse.
  2. Item, in eucharistia panis et vinum non necessario prius benedicuntur, sed una est forma consecrans et transsubstantians : ergo videtur, quod in isto sacramento debeant liquores isti non consecrati esse materia sacramenti.

 

Solutio. Dicendum, quod hoc sacramentum sicut est contra morbum specialem, ita aliquid speciale habet in forma et in materia : et ideo parum valent huiusmodi argumenta : hoc est in illo vel illo sacramento : ergo et in alio debet esse : in isto autem speciale est, quod est confirmativum et operativum : et ideo tres causas propter quas principaliter instituta sunt sacramenta, istud sacramentum sibi principaliter vindicat : quia ex materia et forma est ad eruditionem in quantum est insinuativum, ut prius dictum est : et iterum ex exercitio actus confert gratiam : et ex corporali elemento humiliat hominem, ut in inferioribus se propter Deum et a Deo quaerat salutem.

 

Dicendum ergo ad primum, quod substantialiter considerando, neque necessitas sacramenti, neque generalitas causa sunt, quare habeat hanc materiam vel illam : sed illud habet pro materia in quo expresse inveniuntur signa sensibilia rem sacramenti significantia et confirmantia, sicut patet supra ex diffinitione sacramenti : et ideo in sacramento baptismi aqua est sacramentum : quia est ablutiva sordium, faciens nitere abluta, et elementum super quo apparuit spiritus vitae in creatione mundi, et in quo primo apparuerunt animantia, et anima vivens et mobilis : per has proprietates habet convenientiam cum re baptismi, in qua homo primo regeneratur ad vitam spiritualem, et datur sibi esse per Spiritum sanctum : et ideo non valet prima ratio, Si confirmatio est contra morbum generalem, quod debeat habere pro materia elementum generale : quia hoc non est causa materiae sacramenti, ut dictum est : sed habet chrisma pro materia : quia illud inter alios liquores expressiorem ponit insinuationem per signa ad rem confirmationis intelligendam.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens : haec enim sunt argumenta quorumdam, et ponunt non causam ut causam.

 

Ad aliud dicendum, quod licet res sacramenti sit una prima, haec tamen est multiplex virtute et potentia, secundum ea ad quae expedit hominem, sicut est pugna spiritualis, et confessio fidei in aperto sine tremore, et huiusmodi : et ideo in uno elemento non poterat repraesentari quoad haec omnia, sicut iam dictum est de forma, quod verbum duplex habet, scilicet confirmo, et consigno.

Ad aliud dicendum, quod istud sacramentum habet hos duos liquores speciales, ut dicunt fere omnes sequentes Hugonem de sancto Victore, scilicet oleum conscientiae propter gratiam, et balsamum bonae famae. Et verum est quod dicunt, si bene intelligatur : oleum enim in conscientia facit tria, praecipue olivarum, quia aliud oleum non potest esse materia : hoc enim oleum lucet, ungit, et pascit : et lux eius refertur ad similitudinem characteris qui lumen quoddam est, sicut in anterioribus probatum est, unctura autem refertur ad lenimentum doloris fomitis, cuius vulnus intulit timorem, et facit trepidare ubi non est timor : et ideo pugiles in agonibus olympiarum antiquitus ungebantur, ut ab adversario teneri non possent : pascit autem non per comestionem, sed per subintrationem in substantiam, et ministrando ei fomentum humoris, ne deficiat in laboribus, et rigescat in pugna. Ex natura autem arboris habet virorem in aestate et hieme : et significat constantiam in prosperis et adversis. Balsamum autem, ut dicit Moyses Aegyptius, non nascitur nisi in oculo solis qui significat Christum, qui venit unctus nobis princeps et dux belli : ex quo nos Christiani dicimur, quia similiter sumus uncti. Et conservat balsamum a putredine ea quae balsamo inunguntur, et habet similitudinem contra putredinem fomitis trahentem in pusillanimitatem et timorem Christiani nominis in persecutione. Patet igitur, quod hi duo liquores simul coniuncti ponunt maiorem convenientiam ad rem huius sacramenti quam alii.

Ad id quod obicitur de vino, dicendum quod vinum non sanat, nec ex robore confert audaciam : sed potius ex malitia et infirmitate, quia elevat spiritus et sanguinem ad superiora, et oppilat vias discretionis ne discernatur periculum in quod praecipitat : et ideo nullam convenientiam habet cum re sacramenti quae ex robore collato confirmat.

Ad aliud dicendum, quod panis confirmat ad permanendum in esse et vita, sed non ad pugnandum ex robore quod ministrat : et ideo huic confirmationi respondet unitas corporis mystici in caritate capitis et membrorum, ad quod confertur gratia in sacramento Eucharistiae : et ideo panis est ibi sacramentum, et non hic.

Ad aliud dicendum, quod licet oleum quoad proprietatem supernatationis similitudinem habeat cum misericordia, tamen quoad alia habet similitudinem cum re confirmationis, ut dictum est : tamen etiam haec proprietas potest reduci ad similitudinem rei, eo quod confirmatus non minis deprimitur et terroribus.

Ad aliud dicendum, quod Hugo tangit causam per accidens et ex consequenti : sed principalis est illa quae supra dicta est : forma enim per accidens operatur ad actum huius sacramenti, ut scilicet sciatur quia non ex obstinatione et temeritate vel superbia sit intrepidus, sed ex robore Spiritus : hoc enim non scitur nisi per opinionem bonam quae habetur de ipso.

Ad aliud dicendum, quod oleum et balsamum non consecrata, non sunt nec esse possunt materia huius sacramenti. Sicut enim est in virtutibus politicis, sic est etiam differentia in sacramentis. In virtutibus autem politicis sic est, quod quaedam non sunt perfectae virtutes nisi delectationem habeant in actu, ut dicit Philosophus, Signum oportet accipere habitum non facientem in actu delectationem. Et illae non consistunt simpliciter circa difficillimum, sed circa difficillimum suae materiae. Quaedam autem sunt tales, quod sufficit in actibus earum, si non contristantur ad rationis deductionem vel turbationem : et illae consistunt in difficillimo suae materiae et in difficillimo simpliciter. Ita est etiam in sacramentis, quod actus rei sacramentalis, id est, ad quem gratia sacramentalis est ordinata, est in maxima difficultate : et ideo exigitur in materia insinuante illum actum amplior praeparatio quam in materia alterius sacramenti : et ita est hic confessio fidei intrepida, triplicem rationem habens difficultatis, ut supra dictum est, propter quod oportet materiam esse consecratam etiam ab eo qui tenet maiorem locum in Ecclesia : ut gratia abundans significetur.

Et ex ista determinatione resultat intellectus distinctionis materiae quam dederunt antiqui, scilicet quod aliter est de materia confirmationis, et aliter de materia baptismi : quia non tota aqua fluminis vel vasis est materia baptismi, sed tantum illa quae adhaeret per contactum baptizato, et non habet vim regenerativam nisi contingens baptizatum : sed totum chrisma consecratum est materia confirmationis : quia totum ad hoc praeparatum est : et non oportet nisi quod accedat forma, et est perfectum sacramentum.

Et ex hoc patet solutio ad ea quae obiciuntur in contrarium : quia non est simile de hoc sacramento, et de aliis.

 

 

ARTICULUS IV.

An non ordinatus potest confirmare ? et, an ordinatus non Episcopus ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 1, circa initium : Hoc sacramentum ab aliis non potest perfici nisi a summis sacerdotibus, etc.

Et est hic quaestio de ministro huius sacramenti, et esset diversificanda : aut deberet esse bonus, aut posset esse malus : et utrum haereticus vel non ? Sed haec disputata sunt in tractatu de baptismo.

Sed hic quaeremus duo : primo, utrum non ordinatus possit confirmare ?

Secundo, utrum ordinatus, non Episcopus possit ?

 

Ad primum obicitur sic :

  1. Ponamus, quod aliquis sit in necessitate, et desideret sacramentum, et non possit habere ordinatum vel episcopum, videtur melius esse quod accipiat a laico, quam quod decedat sine sacramento : praecipue cum non sit plenus Christianus qui hoc sacramentum non habeat.
  2. Item, in necessitate baptizat laicus, et baptizatum est : et audit confessiones, et ille absolvitur a peccatis : ergo videtur, quod in necessitate etiam aliquis possit confirmare.
  3. Item, quandoque est abundantior gratia in laico quam in praelato : si ergo robur gratiae debet transfundi a gratia abundanti, videtur quod quandoque melius transfundatur a laico quam a praelato vel episcopo.
  4. Item, in naturis est sic, quod ubi res est per essentiam et praesentiam, ibi operatur effectum, et non ibi ubi non est, sed deberet esse : sed cum ordo gratiae non contrarietur ordini naturae, videtur, quod in gratia similiter sit : ergo ubi actu est abundans gratia, citius transfundit gratiam, quam ubi non est sed esse debet : saepius autem est in laico abundans gratia, et non in episcopo : ergo quandoque a laico potest fieri confirmatio melius quam ab episcopo.

 

Item, ponamus, quod aliquis gerat se pro episcopo, non est autem episcopus, sicut faciunt illi qui se dicunt Armenos : et aliquis veniat ad eum probabiliter putans eum esse Episcopum, et recipiat ab eo confirmationem : quaeritur, utrum sit confirmatus ?

Videtur quod sic : quia

  1. Qui probabiliter credit se esse baptizatum, reputabitur baptizatus : et si decedat, evolat, nisi impediat eum peccatum actuale.
  2. Similiter, si aliquis illi quem putat esse suum sacerdotem, confiteatur, et ille ordinem non habet, confessus reputatur : ergo videtur, quod et ille confirmatus sit.

Sed contra : Ecclesia postea scito quod ille Episcopus non erat, confirmat eum iterum : quod non faceret si confirmatus esset, quia non est sacramento facienda iniuria : ergo non est prius confirmatus.

 

Ulterius quaeritur de secundo, si sacerdos simplex potest confirmare ?

Et videtur quod sic : quia

  1. Gregorius permisit hoc propter scandalum, ut habetur in Littera : si autem esset de veritate vitae et doctrinae, quod hoc sacramentum ab episcopo conferretur, pro nullo scandalo fuisset permissum : videtur ergo, quod si sacerdos simplex confirmet, confirmatum est.
  2. Item, simplex sacerdos ungit chrismate, et in eminentiori loco quam sit frons, quia in vertice : ergo videtur, quod nec in materia, nec in loco sit repugnantia, quod simplex sacerdos confirmare non possit.
  3. Item, si solus episcopus confirmare potest : aut hoc est ex ordine, aut ex iurisdictione. Si ex ordine : ergo sacerdos potest : quia episcopus nullum habet ordinem quem non habeat sacerdos simplex. Si autem ex iurisdictione : ergo electus ante consecrationem hoc potest : quia electus totam habet iurisdictionem etiam antequam habeat ordinem.

 

Solutio. Dicendum, quod solus episcopus potest hoc sacramentum conferre : et ratio huius est res et actus huius sacramenti : res enim est Spiritus collatus ad robur : et ideo conveniens est quoad signum sacramentale, quod a plenitudine descendat : actus autem excellentissimus est, ut prius dictum est : et quoad hunc etiam oportet habere ministrum excellentiorem.

 

Dicendum ergo ad primum, quod non est melius quod accipiat a laico : quia desideranti sacramentum nihil deperit de virtute sacramenti, licet characterem non habeat : sed de baptismate secus est, ut patet ex supra dictis : quia baptismus non requirit actum liberi arbitrii, quia aliter non daretur parvulis : et est sacramentum necessitatis.

Ad aliud dicendum, quod simplici necessitate baptismus est sacramentum necessitatis : sic autem non est de confirmatione.

Ad aliud dicendum, quod est gratia personae ordinata ad meritum vitae, et est gratia ministri Ecclesiae ordinata ad potestatem clavium et operationes sacramentorum : et de prima verum est quod obicitur, et non de secunda : a secunda autem descendit gratia secundum ordinem in sacramentis.

Ad aliud dicendum, quod in ministro Ecclesiae gratia est praesens secundum actum, licet non sit gratia personalis ad vitae meritum ordinata, ut iam patuit.

Ad aliud dicendum, quod ille non est confirmatus, nec habet characterem confirmationis : et nihil valet obiectio de sacramentis necessitatis de isto, ut saepius iam dictum est.

Ad aliud quod circa secundum quaeritur, dicendum quod simplex sacerdos confirmare non potest : et non est hoc propter locum vel materiam, sed propter signum ad rem sacramenti, quod non conservatur in eo in cuius clavibus est gratia contracta et diminuta, sicut in principio huius solutionis dictum est.

Ad aliud quod obicitur de Gregorio, dicendum quod ille numquam permisit ut esset confirmatio quae collata fuit a simplici sacerdote : sed propter scandalum, abusum et ignorantiam non correxit. Vel dicatur, quod erat benedictio quaedam data confirmandis, sicut panis benedictus datur quibusdam loco Eucharistiae et hoc permisit ad tempus Gregorius.

Ad aliud dicendum, quod nec ex ordine tantum, nec ex iurisdictione tantum id potest Episcopus sed ex ordine simul et iurisdictione hoc enim annexum est officio Episcopali, sicut et consecratio Ecclesiarum, et ordinatio clericorum, et velatio virginum, et huiusmodi : et sic obiectio non valet.

 

 

ARTICULUS V.

An sacramentum confirmationis conferat gratiam ? et, an illa gratia sit gratum faciens, et distincta a gratia baptismi ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2 : Virtus autem huius sacramenti est donatio Spiritus sancti ad robur, etc.

Et quaeruntur tria.

Primum est, an hoc sacramentum conferat gratiam ?

Secundum est, si conferat, an illa sit gratis data vel gratum faciens ?

Tertium est, an illa sit specialis, an eadem cum gratia baptismali ?

 

Primum proceditur sic :

  1. In naturis sic est, quod id quod est in actu aliquo, quamdiu est illum habens, non est in potentia ad illum, eo modo quo habet illum : baptizatus autem non fictus est in actu habens gratiam : ergo quamdiu habet eam, non est in potentia ad eam secundum quod habet eam : ergo videtur, quod per confirmationem et sequentia sacramenta nulla conferatur gratia : ergo illud sacramentum aut non confert gratiam, aut non semper confert eam.
  2. Item, supra in tractatu de baptismo, distinctione quarta, habitum est, quod illi qui sancti accedunt ab baptismum non recipiant ibi gratiam quam prius habuerunt, et quod in talibus res praecedit sacramentum : ergo videtur, quod nec in hoc sacramento ille qui habet gratiam, aliquam gratiam recipiat.
  3. Item, gratia non consideratur nisi in duplici ratione, scilicet in se, et in virtutibus : in se secundum quod informat animam, et reddit eam gratam : in virtutibus autem secundum quod perficit potentias animae, et elicit actus : sed quoad utrumque confertur plenitudo gratiae in baptismo, ut saepius habitum est : ergo non aliquid est de gratia quod recipiatur in confirmatione, ut videtur.
  4. Item, non potest intelligi, quod idem subiectum quoad eamdem partem sui susceptibile sit duorum accidentium eiusdem speciei : gratia autem gratificans est eiusdem speciei : ergo duae non sunt in eodem secundum idem : anima autem secundum suam essentiam suscipit gratiam in baptismo : ergo manente illa, ipsa non est susceptibilis gratiae in confirmatione : ergo non confert aliquam gratiam, ut videtur.
  5. Item, confirmationem recipit fictus, aut non fictus. Si fictus : constat, quod gratiam non accipit : quia dicitur, Sapient. I, 5 : Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. Si autem recipit eam non fictus, tunc habet gratiam ante confirmationem : nihil autem recipit id quod iam habet : ergo non recipit gratiam : ergo nulla gratia recipitur in confirmatione.

Si forte dicas, quod ille qui amisit gratiam baptismalem, et non fictus venit ad confirmationem, recipit in ea gratiam. Contra : Ille recipit gratiam virtute poenitentiae, et non ex virtute confirmationis : hoc autem patet, quia tenetur confiteri, et satisfactio iniungitur ei exterior : quod non fit accedenti ad baptismum, eo quod baptismus non exigit gemitum vel planctum exteriorem : ergo si accedens ad confirmationem, non ex virtute confirmationis recipit gratiam : ergo nulla gratia recipitur in confirmatione, ut videtur.

 

Sed contra :

  1. Sacramentum novae legis omnis rei causa est cuius est signum, ut supra determinatum est in textu : sed confirmatio est signum gratiae, quia ad robur datur : ergo est causa eius : ergo confert gratiam.
  2. Ad idem auctoritates in Littera adductae.
  3. Praeterea, unctio exterior attestatur unctioni interiori : unctio autem interior non fit nisi per gratiam : ergo confert gratiam.

 

Quaeritur ulterius, utrum illa gratia sit gratum faciens, vel non ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Sacramenta data sunt in adiutorium contra peccatum : sed gratia ordinata contra peccatum est gratum faciens : ergo confirmatio et alia sacramenta conferunt gratiam gratum facientem.
  2. Item, confirmatio sonat in robur spiritus : robur autem spiritus non est nisi per gratiam gratum facientem : ergo confirmatio confert gratiam gratum facientem.
  3. Item, in Littera dicitur, quod Spiritus cum omni plenitudine gratiae in hoc sacramento datur : hoc autem non fit nisi per gratiam gratum facientem : ergo, etc. : et quia hoc omnes concedunt.

 

Obicitur in contrarium sic :

  1. Sicut se habet esse naturale ad bene esse naturale, ita se habet esse spirituale ad bene esse spirituale : sed esse naturale sic se habet ad bene esse naturale, quod potest esse sine illo : ergo et esse spirituale potest esse sine bene esse spirituali. Esse autem et esse robustum habent se sicut esse et bene esse : ergo esse spirituale potest esse sine esse robusto : esse autem robustum est per confirmationem : ergo sine confirmatione potest esse spirituale : omne autem sine quo potest esse salus, est de gratiis superadditis et gratis datis : ergo gratia data in confirmatione est gratis data, vel de gratis datis, et non gratum facientibus.
  2. Item, quidquid est quod non directe contrariatur peccato, illud est de gratiis gratis datis et non gratum facientibus sed gratia data in confirmatione non directe contrariatur peccato : ergo ipsa est de gratiis gratis datis, non gratum facientibus. Probatio primae : gratia contrariatur culpae : unde Glossa super Apostolum dicit, quod gratia est reconciliatio ad Deum : et gratia quae in virtutibus est, contrariatur actibus peccatorum, et spiritualibus peccatis. Minor autem probatur ex eo quod gratia data in confirmatione, datur nullam habenti culpam : ergo videtur, quod non ordinetur contra culpam : ergo non est de gratiis gratum facientibus, ut prius conclusum est.
  3. Item, gratia data ad expellendum infirmitatem corporalem, est gratis data non gratum faciens, sicut habetur, I ad Corinth. XII, 28 et 30, ubi gratia curationum numeratur inter gratias gratis datas, non gratum facientes : ergo etiam illa quae expellit poenam non culpam spiritualem, est de gratis datis non gratum facientibus : talis autem est gratia confirmationis : ergo non est gratum faciens, sed gratis data.

 

Quaeritur ulterius tertio quod est magis difficile, utrum sit distincta gratia confirmationis a gratia baptismi, vel tantum confirmatio illius ?

Videtur autem quod sit tantum confirmatio eius vel confortatio.

  1. Sic est in robore corporali, quod fundatur in virtute naturali, quod nihil est aliud quam valor et confortatio illius ex quibuscumque causis proveniat : ergo similiter se habet in robore spirituali, quod nihil aliud est quam confortatio virtutis spiritualis : virtus autem spiritualis datur in baptismo, et robur in confirmatione : ergo videtur, quod confirmatio nihil aliud sit quam valor et confortatio virtutis datae in baptismo.
  2. Item, medicinae operatio est sicut naturae ministra, et natura confortata per medicinam operatur per se : ergo similiter est in spiritualibus : sacramentum autem est sicut medicina : ergo operatio sua est circa esse spirituale sicut ministra : ergo operatio sacramenti praestantis robur, erit circa materiam virtutis et gratiae praeexistentis, et non distincta per se.
  3. Praeterea, simplex a simplici cum sit eiusdem rationis, non distinguitur in aliquo, sicut punctum a puncto : sed si esset diversarum rationum, distingueretur, ut punctum ab unitate : cum igitur gratia baptismalis simplex sit, sive consideretur in se, sive in virtutibus, non distinguitur a gratia data in confirmatione, quae est in se considerata vel in virtutibus.
  4. Item, confirmatio videtur etiam hoc sonare non enim confirmatur nisi quod iam est : cum igitur in ordine sacramentorum nihil sit ante confirmationem nisi baptismus, videtur quod gratia confirmationis sit confirmatio gratiae baptismalis.
  5. Item, si distinguitur gratia a gratia, hoc erit penes causam vel subiectum vel actum gratiae. Ex parte autem causae efficientis non est distinctio aliqua : quia illa est Deus auctor omnis gratiae. Similiter nec ex parte subiecti : quia illud est anima, et secundum eamdem partem inest animae gratia baptismalis et gratia confirmationis.
  6. Item, nec ex parte actus : quia in baptismo confertur gratia fortitudinis ad robur spirituale, sicut et aliae virtutes, sicut in confirmatione. Ergo videtur quod nullam habeat distinctionem ab illa : et ita videtur quod non sit aliud nisi eiusdem generis habitus, positus circa istum et unitus illi.
  7. Ulterius videtur, quod superfluat omnino : in naturali enim virtute sic est, quod ex eisdem generatur, nutritur, et confortatur ergo etiam spiritualis virtus quae datur in baptismo in se habet unde confortetur sine omni alio sacramento addito : ergo superflue additur sacramentum confirmationis.
  8. Item, virtus politica ex eodem generatur, et confortatur, quia ex actibus : ergo et virtus infusa : ergo virtus data in baptismo confortatur ex se, vel actibus suis, et non alio sacramento.

 

Si forte tu dicas, quod eam augeat gratia confirmationis : tunc quaeritur, qualiter sit de illo augmento ?

  1. Dicit enim Philosophus : Si simplex simplici addas, nihil maius efficies : sed gratia simplex est : ergo si addatur simplici gratiae praecedenti, nihil erit inde maius : ergo nec auctum.
  2. Praeterea, ex hoc sequeretur, quod non poneretur nisi circa gratiam baptismalem : quia augmentum existentis magnitudinis additamentum est : ergo etiam gratia confirmationis esset additamentum praeexistentis magnitudinis gratiae baptismalis.
  3. Si autem tu dicas, quod auget eam per modum separationis intensionis contrariae : tunc est quaestio : Qualis sit intensio ? Aut enim per modum a contrario separationis, sicut albius est quod est nigro impermixtius, secundum Philosophum : aut penes accessum ad terminum aliquem, sive ad veram nominis impositionem : quod enim est in termino, non intenditur. Si dicas, quod intenditur primo modo : hoc nihil est : quia per minimam gratiam separatur totum contrarium quod est peccatum : ergo minima gratia esset sicut maxima : quod falsum est. Si autem secundo modo, tunc quaero, Quomodo hoc fiat ? Si enim omnino nihil habeat de contrario, tunc videtur esse in vera nominis impositione, et in termino suae puritatis : ergo videtur, quod non debeat intendi.
  4. Praeterea, accidens quod non dependet a subiecto, nec ab actibus subiecti, nec a principiis subiecti, nullam causam suae intensionis in subiecto potest habere : tale autem accidens est gratia : ergo videtur, quod nulla talium causarum intenditur per actum sacramenti.
  5. Si tu dicas, quod intenditur per actum sacramenti. Contra : Idem actus debet esse intendens et generans secundum speciem, ut patet in virtute politica : sed actus baptismi generat gratiam : ergo si aliquis intenderet eam, deberet esse eiusdem speciei, quod falsum est.
  6. Praeterea, ut dimittatur haec disputatio, quae per accidens hic inducitur, intendatur quocumque modo id fieri potest : intensio enim non ponitur nisi circa prius existens in baptismo, et non distinguitur ab illo : ergo videtur, quod gratia confirmationis non distinguitur a gratia baptismali, sed ponatur circa illam.
  7. Item, videtur hoc ex actu ad quem ordinatur gratia confirmationis, scilicet confessione fidei intrepida : iste enim actus elicitur a fide, et imperatur a caritate secundum quod caritas est generalis motor virtutum, ut supra in tertio Sententiarum dictum est : fides autem et caritas datae sunt in baptismo : ergo videtur, quod nihil datur in confirmatione, nisi forte aliqua melioratio et expeditio gratiae datae in baptismo.

 

Sed contra :

  1. Sicut se habet signum in sacramento ad signum, ita se habet effectus ad effectum : sed signum in confirmatione in nullo dependet a signo in baptismo : ergo nec effectus ab effectu.
  2. Item, supra habitum est, quod gratiae sacramentales non sunt sic unitae, ut habita una, habeantur omnes, sicut in virtutibus infusis : ergo gratia confirmationis in nullo dependet ad gratiam baptismalem.
  3. Item, characteres confirmationis et baptismi distincti sunt : nec unus est confirmatio alterius : ergo et res.
  4. Item, quando confirmatur aliquis, non petitur confirmari baptismus, sed homo baptizatus : ergo videtur, quod gratia confirmationis non refertur ad baptismum, sed ad hominem.
  5. Item, si indigeret baptismus confirmatione, iam esset in se debilis : quod est inconveniens dicere, cum sit necessarium et fortissimum sacramentum : ergo confirmatio non refertur ad baptismum, sed ad hominem baptizatum, qui multas rationes debilitatis habet, etiam postquam baptizatus est.

 

Solutio. Dicendum, quod sicut supra patuit in disputatione de communione sacramentorum, ubi distinguitur gratia sacramentalis a gratia in virtutibus et donis : una gratia sacramentalis non dependet ab alia : nec habita una, habetur alia : sed sunt divisae.

 

Unde ad id quod primo quaeritur, dicendum, quod hoc sacramentum confert gratiam ordinatam contra debilitatem relictam ex infirmitate fomitis deprimentis.

Ad primum ergo dicendum, quod baptismus non est in potentia ad gratiam baptismalem, sed ad aliam gratiam alterius speciei potest esse in potentia : sicut actu album potest esse in potentia dulce : et taliter dicimus specie differre gratiam confirmationis a gratia baptismali.

Ad aliud dicendum, quod Magister loquitur ibi de gratia baptismali contra culpam originalem ordinata : et haec non datur in contritione nisi in quantum baptismum habet in voto, ut supra dictum est : et ideo est eadem cum illa, quare non potest eam recipere postea. Sic autem se non habet gratia baptismalis et confirmationis, ut infra patebit, sed differentes sunt secundum speciem.

Ad aliud dicendum, quod gratia baptismalis et confirmationis in quibusdam conveniunt, et in quibusdam differunt, et ex parte differentiae trahuntur ad species specialissimas. Conveniunt autem in hoc quod gratum faciunt subiectum et opus gratum, et quod sunt in anima et virtutibus ut expedientes virtutes, prout una virtus et gratia expedit aliam : sicut etiam una potentia animae aliam expedit : ut sensus intellectum, et huiusmodi : sed differunt differentiis ultimis, scilicet in quantum sunt curativae morbi huius vel illius, ut supra in distinctione sacramentorum est ostensum. Unde cum gratia confirmationis curet morbum quem non curat baptismus, patet quod est alia gratia specie ab illa. Quod autem ita sit, supponitur hoc ex praehabitis in distinctione et sufficientia sacramentorum.

Ad aliud dicendum, quod non fictus recipiens confirmationem, recipit in ea gratiam quam prius non habuit : non quoad gratificationem sui, vel operis sui : quia hoc prius habuit : quia in hoc etiam non differt gratia confirmationis a gratia baptismali : sed quoad actum curationis morbi qui prius non fuit curatus : et haec cura (ut supra dictum est) expulsio est debilitatis relictae ex fomite retrahentis ab audaci fidei confessione.

Ad aliud dicendum, quod bene conceditur hoc quod gratia secundum actum illum qui est gratum facere, habetur virtute contritionis : sed gratuitus una ratione, potest esse gratus etiam alia ratione, et quoad illam aliam rationem recipit gratiam in confirmatione, ut iam patuit.

 

Ad id quod secundo quaeritur, dicendum quod gratia data in confirmatione est gratum faciens, sicut probant primae rationes.

Ad id quod contra obicitur, dicendum quod sicut est in anima, sic est etiam in gratia : et sicut est in potentiis animae, ita est in virtutibus, et caeteris gratiis spiritualibus : sed anima (ut dicit Philosophus in secundo de Anima) est actus totius, et dans esse toti corpori : et partes animae quae sunt potentiae, dant esse partibus corporis. Unde ipse dicit, quod si oculus esset animal, visus esset anima eius : et oculus caecus aequivoce dicitur oculus, sicut animal mortuum aequivoce dicitur animal. Unde patet, quod sicut est esse primum ab anima in natura animalis in toto, ita est esse primum in partibus a partibus animae. Et ita proportionaliter loquendo est in esse spirituali quod est a gratia, quae dat spirituale esse animae : et partes eius dant partibus animae : et virtutes quidem dant esse spirituale potentiis quoad opera, gratia autem sacramentalis dat quoad contrarii expulsionem : unde patet, quod ad esse aliquo modo pertinet.

Ad id autem quod obicitur, quod non ordinatur haec gratia contra culpam dicendum, quod ordinetur contra culpam, sed non immediate : ordinatur enim contra poenam quae est impeditiva boni, et incitativa mali : et hoc habet similitudinem quamdam cum culpa, ut dicit Augustinus, sicut filia cum matre et de hoc multa in secundo Sententiarum, tractatu de originali peccato notata sunt.

Et per hoc patet solutio ad quaesita contra secundum.

 

Ad ea quae quaesita sunt contra tertium, dicendum quod gratia haec distincta est a gratia sacramentali quae est in baptismo, et semper est differens ab illa : sicut in una virtus differt ab alia in specie, licet omnes uniantur in gratia infusa sed hic est maior differentia quoad hoc quod gratiae sacramentales non omnes simul infunduntur.

Ad id autem quod primo obicitur, dicendum quod ratio illa procedit tantum in his in quibus robur et roboratum ponuntur circa idem, et circa eiusdem rationis virtutem : sed hoc non est hic quia nullus roboratur in confirmatione gratia baptismi : sed homo baptizatus, sicut patet per obiectiones factas in contrarium, quae valde bonae sunt, et illuminantes ad solutionem.

Ad aliud dicendum, quod gratia baptismi non se habet ad gratiam confirmationis ut natura ad medicinam : et ideo illa obiectio non valet, nec aliquid probat.

Ad aliud dicendum, quod simplex a simplici duobus modis potest differre, scilicet per naturam sive rationem : sicut unitas et punctum : et positione sive respectu ad subiectum si habeat positiones : ut punctum initians a puncto terminante et continuante in medio. Et duas has differentias est invenire in his duabus gratiis, scilicet baptismi, et confirmationis, quae sunt diversarum rationum, ut habitum est : et etiam per ordinem ad subiectum differunt in effectu : quia una substantialiter ordinata est contra culpam originalis peccati, altera autem contra pusillanimitatem relictam ex fomite, etiam post baptismum ad actus excellentis difficultatis : sicut est actus confessionis fidei, in quo triplex invenitur difficultas, ut superius dictum est : et ideo patet, quod ratio illa sophistica fuit.

Ad aliud dicendum, quod quoad illum actum qui est gratificare in genere, non distinguitur : sed quoad gratificare secundum specialem gratitudinis rationem : quia illae speciales rationes multiplicari possunt : eo quod nihil prohibet gratum secundum unam rationem, effici adhuc gratum secundum rationem aliam. Similiter licet fides eliciens actus confessionis fidei detur in baptismo, et fortitudo expediens in hoc quod non trepidet ad terrores, tamen nihil prohibet quin posset recipi gratia evacuans timorem ex fomite relictum : quia illum non evacuat fortitudo donum per modum medicinae, nec etiam fortitudo virtus.

Ad aliud dicendum, quod nec superfluit, nec est confirmatio gratiae baptismalis : illa enim confirmatur ex aliis causis : quoad radicationem enim in subiecto confirmatur ex usu, ex quo ad augmentum confertur secundum congruitatem ex merito actuum, et secundum causam efficientem a Deo.

 

Et per hoc patet solutio ex magna parte ad disputationem posterius inductam.

Ad id autem quod quaeritur de modo augmenti, est quidem alibi dictum super tertium et primum : sed quia hic est tactum, potest dici quod gratia est sicut lux quaedam quae in anima est ex continua influentia lucis divinae : sicut videtur dicere Psalmus, ubi dicit : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, etc.

Et augmentum eius ego non intelligo posse esse nisi trium modorum uno : et omnes illi modi habent diversas circa se opiniones. Cancellarius enim Philippus dicebat, quod augebatur additione similis gratiae, quam creando unit, et uniendo cum praecedenti creat auctor gratiarum Deus : et haec omnibus opinionibus mihi rationabilior et probabilior videtur. Alii autem dixerunt, quod quoad fervorem crescit, sed non in se : et haec opinio a paucis tenetur, eo quod minor gratia quandoque magis ferveat in devotione quam maior. Tertia opinio est, quod Deus nihil addit, sed multiplicat gratiam in se, sicut multiplicavit quinque panes : et haec opinio omnibus esset probabilior, si bene esset probatum, quod aliquid sine omni additione essentiae extrinsecae, et sine conversione in ipsum, esset multiplicabile aliter quam per extensionem : quia non est ratum, quod Deus multiplicando quinque panes, ibi materiam sub forma panum non creaverit, vel materiam elementorum ad panes non converterit : et ideo illa opinio non placet : et bene teneret si bene probata esset ad intellectum. Sed hoc nihil est ad propositum : quia non ponimus, quod gratia confirmationis augeat gratiam baptismi : sed potius unitae in actu gratificandi in genere, differunt in speciali modo gratificationis, et in speciali effectu contra morbum originalis peccati, et etiam in expeditione ad actum confessionis fidei, ut patet ex praedictis.

Ad id quod obicitur de confessione fidei quam elicit fides, dicendum quod Antisiodorensis super solutione talium argumentorum bonam invenit solutionem, scilicet quod actus dicitur esse gratiae vel virtutis multis modis, scilicet elicitive, sicut actus proprius elicitur ex habitu : et sic confessio actus fidei est virtutis quae est fides. Dicitur etiam actus alicuius qui imperat ut fiat, et sic omnis actus virtutis potest esse caritatis quae imperat eum ut fiat. Dicitur etiam esse expeditivus alicuius : et sic iterum cum quaelibet virtus expedit alteram, removendo aliquod impedimentum ipsius, hoc modo actus unius virtutis attribuitur alii : et hoc modo confessio fidei ut fidei, est fidei : ut propter Deum, est caritatis : ut autem sine timore et verecundia fiat, potest esse fortitudinis quoad magnanimitatem : et quoad remotionem morbi fomitis debilitantis, sic est istius, scilicet confirmationis sacramenti : et hoc est quod multi dicunt, et non multi considerant subtiliter, quod gratia sacramentalis sanat, et gratia virtutum ordinat ad meritum : quia sacramenti gratia removet dispositionem morbi per se, et per consequens ordinat ad actum : gratia autem virtutis ordinat ad actum per se et primo, in quo consistit meritum.

Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita.

 

 

B. Melchiades.

 

ARTICULUS VI.

An sacramentum confirmationis debeat dici maius sacramentum aliis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi : Scitote utrumque esse magnum sacramentum, sed unum maiori veneratione tenendum, sicut a maioribus datur, etc.

Videtur enim hoc falsum : quia

  1. Si dicatur maius ratione eius quod continet, tunc Eucharistia est maius omnibus. Si autem ratione eius quod efficit, tunc videtur baptismus esse maius. Si autem aliquis ad hoc velit dicere, sicut Magister videtur solvere in Littera, quod dicitur maius, quia a maioribus datur : adhuc non videtur esse verum : quia etiam a maioribus ordo datur, quia similiter ab episcopis tantum : nec tamen maius dicitur sacramentum.
  2. Praeterea, dans se habet ad sacramentum ut causa efficiens et ministrans : causa autem efficiens nihil est de re, sed tota est extra causatum : ergo ab illo non est quantitas rei : ergo ab illo non dicetur maior vel minor ex eo quod a maiore vel minore efficitur vel ministratur : ergo solutio Magistri non videtur esse conveniens.
  3. Item, contra auctoritatem Rabani in Littera videtur esse illa solutio : qui dicit, quod in unctione baptismi Spiritus descendit ad habitandum, sed in unctione confirmationis datur septiformis Spiritus cum omni plenitudine sanctitatis et virtutis : ergo videtur, quod ratione rei effectae dicatur hoc sacramentum maius.

 

Ulterius etiam quaeritur de auctoritate Rabani iam tacta : videtur enim septiformis Spiritus dari in baptismo : quia ibi dantur septem dona, et omnis virtus : quia qui habet unam, habet omnes : ergo videtur, quod hoc specialiter confirmationi non conveniat.

 

Solutio. Dicendum, quod unum sacramentum dicitur maius altero quinque modis secundum distinctionem antiquorum quae bona est : quorum unus est res ipsa : et sic baptismus dicitur maius, quia gratia in baptismo remittit culpam et poenam exteriorem, et non exigit gemitum vel planctum. Alio modo ratione eius quod continet, quod est res et sacramentum : et sic dicunt Eucharistiam maiorem inter sacramenta. Tertio modo ratione gradus in quo collocatur ex potestate characteris : et sic dicunt ordinem esse maiorem. Quarto modo ratione significatorum respectu rei non contentae, sed signatae tantum : et sic dicunt matrimonium esse maius inter sacramenta, quia significat unionem naturarum in Christo, et unionem fidelis animae cum Deo. Quinto et ultimo modo dicitur maius sacramentum, quod a maiore ministro datur : et sic confirmatio est maior inter sacramenta.

 

Dicendum ergo ad id quod contra obicitur, quod licet ordo a maioribus datur, tamen illa maioritas non attestatur robori gratiae ad actum, sicut in confirmatione cuius gratia expedit ad actum maximae difficultatis : ibi enim attestatio maioritatis est in potestate, et non in robore ordinati.

Ad aliud dicendum, quod quaedam causa efficiens omnino est extrinseca : sicut illa quae suam proprietatem vel speciem non agit in effectu, ut causa efficiens aequivoce : et de illa tenet obiectio. Quaedam autem alia est causa efficiens, quae speciem suam et proprietatem ponit in dante : et haec assimilatur isti sacramento : quia per maiorem ministrum intelligitur, non quidem gratia maior, sed ad maius in robore spiritus esse collata : et ideo maioritatem ministri sequitur etiam quaedam maioritas sacramenti.

 

Ad id quod ulterius quaeritur de auctoritate Rabani, dicendum quod secundum Philosophum differt dicere secundum omne, et secundum unumquodque : omne enim respicit universalitatem naturae et speciei, unumquodque autem numerum individuorum et materiae, sicut habere tres angulos aequales duobus rectis sequitur triangulum rectilineum per omnem triangulum, et tamen non per se sequitur eum secundum unumquemque triangulum. Ita possumus dicere, quod in baptismo datur secundum omnem speciem virtutis gratia : et tamen non secundum unumquodque quod est gratiae, sed in omnibus sacramentis simul datur quod secundum unumquodque. Sed secundum hoc etiam de confirmatione potest obici : quia ibi non datur secundum unumquodque : quaedam enim in aliis sacramentis dantur, quae non dantur in confirmatione. Et ideo dicendum, quod Rabanus vim facit his verbis, cum omni plenitudine : quia est plenitudo copiae, ut dictum est supra : et de hac loquitur Rabanus. Et est etiam plenitudo sufficientiae quae datur in baptismo : et de hac non loquitur Rabanus.

Per hoc etiam patet solutio ad ultimum : quia licet septiformis Spiritus datur in baptismo, non tamen datur per plenitudinem copiae.

 

 

ARTICULUS VII.

An detur confirmatio in digniori parte corporis, scilicet in fronte ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, B, § 1, circa initium : Et in digniori parte corporis fit, scilicet in fronte, etc.

Hoc enim videtur falsum : quia

  1. Vertex dignior videtur quam frons, cum sit sedes rationis, et frons quasi sedes sensuum, ut dicunt Philosophi, quod ab interiori parte capitis sensus descendunt, et a posteriori motus.
  2. Hoc autem etiam videtur per illud Ieremiae, II, 16 : Filii Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem. Et dicit ibi Glossa Hieronymi, usque ad fidei evacuationem, quae sedem habet in vertice in quo est ratio.
  3. Praeterea, ex hoc videtur, quod simplex sacerdos possit confirmare : quia ungit in loco digniori quam sit frons, scilicet in vertice : ergo et in fronte potest ungere.
  4. Item, cum confessio fidei sit in lingua in qua est vis motiva ad interpretandum, et confirmatio ordinat ad interpretandam fidei confessionem, videtur quod confirmatio sit facienda super linguam, et non super frontem.
  5. Item, si cor est firmum, totum est firmatum. Unde Salomon : Omni custodia serva cor tuum : quia ex ipso vita procedit. Ergo videtur, quod confirmatio sicut in radice firmitatis signanda sit in corde, et non in fronte.

 

Solutio. Quia, sicut dicit Glossa quaedam super Apocal. VII, 3, sedes verecundiae est in fronte : unde ad tollendam malam verecundiam, et ad confirmandum ponitur signum crucis in fronte, quasi in aperto, ut pro honore illud in aperto portet, etiam cum fugatur.

 

Ad primum ergo dicendum, quod ratio nihil facit ad propositum : quia licet confirmationem fidei dictet ratio, tamen apertum signum non est in loco rationis : quia ille locus non est in omnibus in patulo, sed potius frons : nec confirmatio datur ad fidei confessionem quamcumque, sed apertam, postposito rubore et verecundia.

Ad aliud dicendum, quod fides in intellectu est : sed tamen signum confirmationis est in loco ad quem respiciunt homines : et hic est frons : et ideo ibi etiam sedes est verecundiae quoad signum ruboris.

Ad aliud dicendum, quod non est confirmatio ut expedite loquatur, quod pertinet ad expeditionem linguae, sed ut aperte sine verecundia fidem confiteatur.

Ad aliud dicendum, quod illud argumentum procedit ac si confirmatio conferat gratiam cor custodiendi : et hoc non est verum : sed potius confert gratiam expellentem timorem et verecundiam nominis Christi, quorum sedes quoad hominum manifestationem est in fronte.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS VIII.

An sacramentum confirmationis debeat dari utrique sexui ? et, in qua aetate debeat conferri ?

et, qualiter confirmandus debeat praesentari ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 2 : Hoc sacramentum tantum a ieiunis accipi, et ieiunis tradi debet, etc.

Et quaeruntur hic tria.

Primum, utrum utrique sexui sit conferendum hoc sacramentum ?

Secundo, in qua aetate ?

Tertio, qualiter confirmandus debet praesentari a suis patrinis ?

 

Ad primum obicitur sic :

  1. In tabernaculo Dei non scribebantur nisi mares ad ministrandum : ergo etiam non debent confirmari (ut veritas respondeat umbrae) nisi mares.
  2. Item, expediti ad pugnam cum Abraham : et viri bellatores, de quibus habetur Numer. II, fere per totum, et Iosue : et fortissimi, ut dicitur, II Regum XXIII, 8 et seq., non erant nisi mares. Ergo videtur, quod ad pugnam Domini non debent confirmari nisi mares, et non foeminae propter mollitiem sexus.

 

Sed contra hoc est quod

  1. Dicit Apostolus, ad Galat. III, 28, quod in Christo non est servus, neque liber : non est masculus, neque foemina, sed nova creatura. Ergo foeminae confirmandae sunt sicut mares.
  2. Item, II Machab. VII, 20 et seq., dicitur de matre septem fratrum : Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat, propter spem quam in Deum habebat : singulos illorum hortabatur voce patria fortiter, repleta sapientia : et foemineae cogitationi masculinum animum inserens, etc. Ergo etiam foeminis dandum est sacramentum confirmationis. Sed quia hoc non cadit in dubium, leve est de hoc disputare.

 

Secundo quaeratur, in qua aetate sit conferenda confirmatio ?

Videtur autem, quod tantum in adolescentia : quia

  1. Pugna non indicitur nisi robustis, et in lege non computabantur nisi a viginti annis et supra, qui possent ad bella procedere. Ergo et pugna spiritualis intelligentibus et robustis est indicenda.
  2. Praeterea, fides aliena non operatur nisi in sacramento baptismi : ergo in aliis operatur fides propria : non est autem propria ante aetatem adultam : ergo videtur, quod exspectanda sit aetas adulta.
  3. Item, stultus videretur qui armaret puerum : quia potius opprimeret quam institueret ad bellum : ergo videtur, quod similiter sit in pugna spirituali.
  4. Item, Iudicum, VIII, 20, dixit Ieroboal, scilicet Gedeon, Iether primogenito suo, quod surgeret et irrueret in Zebee et Salmana, principes Median, et interficeret eos. Et sequitur, v. 21 : Qui non eduxit gladium : timebat enim, quia adhuc puer erat. Ergo videtur, quod puerorum aetas non est ad pugnam spiritualem apta. Cum ergo confirmatio detur ad pugnam spiritualem, non debet dari parvulis vel pueris.

Si forte tu dicas, quod aliter est in pugna spirituali, et aliter in pugna corporali : quia pugna spiritualis indicitur parvulis, sed non corporalis. Contra : Pugna spiritualis plura exigit quam corporalis : quia intellectum exigit astutiarum daemonis, sicut dicit Apostolus, II ad Corinth. II, 11 : Non ignoramus cogitationes eius. Exigitur etiam specialis virtus. Unde, Psal. XLIV, 4 : Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. Ergo videtur, quod si corporalis non indicitur pueris, quod multo fortius spiritualis non indicetur eis.

 

Ulterius quaeritur tertio, qualiter praesentandi sunt ?

Et videtur, quod per seipsos accedere debeant :

  1. Non enim exigitur anadochus nisi ubi sunt confessiones pro alio faciendae : sed hic confitetur pro seipso, sicut dicitur, Ioan. IX, 21 : Aetatem habet, ipse de se loquatur. Ergo videtur, quod per seipsum debeat praesentari.
  2. Item, videtur quod mulier nullum possit praesentare : quia in ipsa ostenditur fragilitas sexus, et ita impotens est statuere alium : ergo alium statuendum in pugna ipsa non debet praesentare, ut videtur.

 

Item, quaeritur de ratione ordinariorum antiquorum, in quibus invenitur, quod anadochus repraesentans alium, debet eum inter manus tenere, et pedem eius super pedem suum ponere, et nomen eius Episcopo exprimere, et postea ligare locum signatum chrismate : talis enim usus modo raro vel numquam observatur.

Item, in ordinario antiquo invenitur, quod oratio praemittenda est de septem donis Spiritus sancti super confirmandos, et iterum postea alia subiunguntur, cum mittuntur armati ad pugnam spiritualem : et quaeritur ratio huius.

 

Praeterea, quaeritur de hoc quod dicit quidam Papa, quod mulier repraesentet mulierem, et vir virum. Ex hoc videtur, quod de dispari sexu se non possint repraesentare.

 

Item, quaeritur de hoc quod dicit hic : A ieiunis et ieiunis conferatur : quare hoc enim modo non observatur ? Ergo videtur, quod aliter celebretur hoc sacramentum quam debeat, aut quod omnino nihil fiat.

 

Solutio. Dicendum ad primum, quod istud sacramentum conferendum est viris et mulieribus aequaliter : quia utrisque bellum indicitur. Ad Ephes. VI, 12 : Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitia, in caelestibus.

 

Ad omnia autem obiecta in oppositum, dicendum quod tenent illae obiectiones de illis qui emollitum habent animum, et arma Dei abiiciunt, quibus tamen conferenda sunt, ut sint in testimonium iustioris condemnationis eorum. Et hac ratione masculi antiquitus ducebantur ad bellum : tamen in pugna contra Sisaram, Iahel deiecit hostem, et Iudith Holofernem, et Esther precibus vicit Aman : et primae mulieri in typo gloriosae Virginis dictum est : Ipsa conteret caput tuum.

Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita quae sunt de hac materia.

Ad id quod secundo quaeritur, dicendum quod utrumque potest fieri : sed melius et tutius est, quod prius confirmentur : neque tamen tunc indicitur eis pugna : quia tunc non intelligunt tentationes, et aetas immatura est ad fortes motus concupiscentiae : sed praeparantur, et dantur eis arma ut habeant unde pugnare possint cum tempus sit : et bonum est esse paratum. Hoc autem significatur, Genes. XIV, 5, ubi dicitur, quod qui servierunt, quartodecimo anno rebellaverunt : quia in illo anno incipiunt stimuli concupiscentiae, eo quod per Philosophum, in secundo septennario distillare incipit semen, et incipiunt aperiri viae concupiscentiae.

Et per hoc patet solutio ad totum quod obicitur : non enim armatur ut pugnet, sed dantur ei ut habeat praeparata cum opus sit. Et hoc significatum est in David, impensas templi parante Salomoni.

 

Ad tertium quaesitum dicendum, quod nullus seipsum praesentare potest : quia confirmandus debet consignari, tamquam non habens virtutem propriam ad standum : sed statuendus est ab alio, et ideo ab alio praesentandus est.

Ad primum ergo dicendum, quod hoc non fit ut pro eo confiteatur, sed ut significet eum aliena virtute, scilicet Christi, indigere ad hoc ut possit stare in pugna.

Ad aliud patet solutio per ante dicta quia mulier est habens animum emollitum, et cedens in omni pugna spirituali : et haec repellitur ab exercitu Domini, ut habetur, Numer. 1, 2 et 3.

 

Ad aliud dicendum, quod ratio ordinariorum illorum optima est : et exprimunt modum Apostolorum et Patrum quia enim confirmandus quaerit virtutem corroborativam, ideo significatur non posse stare per se, sed in vestigiis alicuius confirmati quem imitetur in pugna et ideo non confirmatus nullum debet praesentare quantum est de ratione convenientiae sacramentalis : et si praesumpserit, non est quidem irritum sacramentum, sed tamen ipse peccat et corripiendus est. Et quia contrahitur ibi confinitas spiritualis, mulier non debet tenere maritum, nec e converso : nec homo filium, sororem, vel fratrem, quia sufficit ad amicitiam conciliandam inter tales vinculum carnale.

Ad aliud dicendum, quod ille Papa dixit hoc propter periculum sequens evitandum : quia quandoque vir praesentabat mulierem, et postea contraxit cum ea, quod non potest fieri : et ideo voluit ut mulier praesentaret mulierem, et vir virum : ne fieret impedimentum in matrimonio.

Ad aliud dicendum, quod hoc dicitur propter sacramenti reverentiam : si tamen aliter fiat propter carentiam episcoporum, non nocet : melius enim est confirmari post prandium cum potest haberi episcopus, quam quod recedente episcopo non possit confirmari.

 

 

ARTICULUS IX.

An confirmatio imprimat characterem ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 2 : Nulli enim sacramento facienda est iniuria, etc.

Hoc enim communiter dicitur, quod fit propter characterem quem imprimit.

Videtur autem, quod non imprimat :

  1. Pugna enim spiritualis aequaliter indicebatur illis qui fuerunt in naturali lege, et in lege Moysi, sicut illis qui sunt in Novo Testamento : et tamen non habebant confirmationem et characterem spiritualem : ergo videtur, quod nec in Novo Testamento distinguendi sunt pugnantes per characterem.
  2. Praeterea, quid est quod non est iterandum sacramentum ? Aut enim hoc ideo fit, quia sacramentum : aut quia est sacramentum novae legis : aut quia imprimit characterem : aut quia immobilem confert effectum.

Et videtur, quod nullo horum modorum. Si enim quia sacramentum, non iterantur : tunc nullum sacramentum posset iterari, quod falsum est in poenitentia et extrema unctione, ut habebitur infra. Si autem quia est sacramentum novae legis : iterum instantia est in extrema unctione : quia illa non fuit in Veteri Testamento, nisi in typo et in figura. Nec quia imprimit characterem : quia per hoc circumcisio quae non imprimebat characterem, potuisset iterata fuisse, quod falsum est. Nec etiam ideo quia effectus sacramenti sit immobilis : quia effectus sacramentis et gratia, et haec saepe perditur : ergo videtur, quod nulla causa sit, quare non debeat iterari.

  1. Item, videtur, quod necessarium sit iterari : dicit enim Augustinus, et ponitur infra in tractatu de extrema unctione : Si morbus non potest impediri ne redeat, medicina quare debet prohiberi ? Ergo cum pusillanimitas et timiditas frequenter redeant super aliquem, videtur quod frequens sit ei necessaria confirmatio, et ita debet iterari.

 

Ulterius quaeritur, quem ordinem habeat character confirmationis ad characterem ordinis et baptismi ?

Et videtur, quod fundamenti : quia non debet ordinari nisi baptizatus : ergo videtur, quod si non habeat characterem confirmationis, quod inhabilis sit suscipere characterem ordinis : ergo si ordinetur non confirmatus, non est ordinatus.

 

Solutio. Dicendum, ad primum, quod praecipue tria sacramenta non sunt iteranda, scilicet baptismus, confirmatio, et ordo : quia imprimunt effectum perpetuum et characterem : et illis fieret iniuria si iterarentur : quia aut duo characteres idem specie erunt, quod non potest esse : aut alterum sacramentum nihil conferret, et hoc esset inutile et iniuriosum si sacramentum celebraretur. Alia autem sacramenta, ut dicitur in Littera, non iterantur super eamdem materiam, licet iterentur circa eosdem homines illa sacramenta suscipientes.

 

Ad obiectum contra, dicendum, quod antiqui pugnam habebant graviorem, vel adeo gravem, quam nos : et tamen non habebant sacramentum, quia tempus sacramenti non fuit : sed habebant fortitudinem Domini et virtutis, quibus stare potuerunt : nec characterem habere potuerunt : quia adhuc non erat dux belli nobiscum in acie, cui per characterem conscriberentur : et hoc supra expeditum est in communi sacramentorum quaestione, quare sacramenta cum Christo inceperunt.

Ad aliud dicendum, quod duo concurrunt coniunctim non divisim ad hoc quod sacramentum non iteretur, scilicet impressio characteris : et haec est causa quare illa tria sacramenta, baptismus, confirmatio et ordo, non iterantur : et unitas peccati contra quod ordinatur sacramentum, sicut originale, non est nisi unum, et non inficit nisi semel et non plus : et hoc probatum est in secundo Sententiarum, ubi quaesitum est si originale redeat post baptismum ab infectione carnis, sicut fecit in animae infusione. Et haec est causa, quare circumcisio non iterabatur, et haec causa concurrit cum prima, et maxime in baptismo, sed non in aliis duobus sacramentis.

Ad aliud dicendum, quod licet debilitas redeat, et fomes resumat vires per iterationem peccati, ut dicit Augustinus, tamen character cum gratia recuperata sufficit ad expulsionem illius : et ideo non debet iterari sacramentum, ne videatur minus sufficiens esse collatum.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod habet ordinem convenientiae ad characterem Ordinis, et non necessitatis.

Et quod dicitur, quod non debet ordinari nisi confirmatus, importat debitum congruentiae : quia firmus esse debet, qui aliis debet sacramenta dispensare : sed tamen quia non dependet effectus sacramentorum a virtute ministri, potest esse non confirmatus.