Distinctio XXVI — Livre IV — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre IV

Distinctio XXVI

DISTINCTIO XXVI

De matrimonio secundum causam formalem.

 

 

A. De sacramento coniugii, cuius institutio et causa ostenditur.

 

DIVISIO TEXTUS.

Cum alia sacramenta post peccatum, etc.

In hac parte quatuor inquirit Auctor de matrimonio, scilicet primo de causa.

Secundo, de effectu, scilicet ubi de bonis matrimonii agit, distinct. XXXI, ibi, A : Post haec de bonis coniugii, etc.

Tertio, de statu, distinct. XXXIII, ibi, A : Quaeritur hic de antiquis patribus, etc.

Quarto, de materia, scilicet quae personae sint legitimae, et quae non, distinct. XXXIV, ibi, A : Nunc superest attendere, quae personae sint legitimae, etc.

 

Circa primum inquiruntur duo.

Primum est, de causa institutionis matrimonii.

Secundum est, de causa ipsius matrimonii secundum se : et hoc tangitur distinct. XXVII, ibi, A : Post haec advertendum est, etc.

 

In ista distinctione tria facit :

primo enim tangit de institutionibus matrimonii.

Quia autem nihil instituit Deus nisi bonum, ideo in secunda parte reprobat errorem quorumdam haereticorum dicentium matrimonium esse malum, ibi, E : Fuerunt nonnulli haeretici, etc.

Quia vero iterum ex institutione signans est omne sacramentum, ut dicit Magister Hugo, ideo in tertia parte ostendit quid sit res et quid sit signum in hoc sacramento, ibi, F : Cum ergo coniugium sacramentum sit, etc.

Et ex his satis patet Littera.

 

 

ARTICULUS I.

Quare matrimonium sit institutum ?

 

Incidit autem primo quaestio de hoc quod dicit, ibi, A : Cum alia sacramenta, etc.

  1. Luc. enim, X, 34, dicitur, quod ligaturis sacramentorum sunt ligatae plagae saucii : sed ligaturae non sunt necessariae nisi sauciato : igitur sacramenta non sunt necessaria nisi vulnerato peccatis sed eadem est ratio sacramenti et omnis sacramenti : ergo omnis sacra menti est alligare saucium : ergo et istius : falsum est ergo quod dicit in Littera.
  2. Item, sacramentum de se ordinatur contra peccatum, ut notatum est in principio harum notularum super quartum Sententiarum : ergo si non sit peccatum, non etiam erit sacramentum : sed si non est sacramentum, non est matrimonium per locum a genere : ergo si non est peccatum, non est matrimonium : et ita falsum iterum dicit in Littera.
  3. Item, differt gratia in sacramentis, et virtutibus, et donis, ut supra probatum est : cum igitur omnis sacramentalis gratia ordinetur contra peccatum, videtur quod etiam gratia matrimonii contra idem ordinetur.
  4. Item, sicut se habet ianua sacramentorum et fundamentum, ita se habent omnia superaedificata : sed ianua sacramentorum quae est baptismus, ordinatur contra vulnus peccati : ergo et omnia superaedificata : sed unum superaedificatorum est matrimonium : ergo matrimonium ordinatur contra peccatum.
  5. Item, quidquid fit secundum indulgentiam, ordinatur contra peccatum sed matrimonium fit secundum indulgentiam : ergo ordinatur contra peccatum. Prima et secunda posterius in hac eadem distinctione scribuntur in Littera.
  6. Item, maxime corrupto, maxime necessaria est medicina : sed generativa maxime est corrupta : ergo sibi maxime necessaria est medicina sed medicinam non habet nisi matrimonium : ergo matrimonium est medicina eius : sed constat medicinam non ordinari nisi contra morbum : ergo matrimonium ordinatur contra morbum peccati.
  7. Item, In quo primo sentitur morbus, contra id principaliter ordinatur medicina : sed morbus primo sentitur in genitalibus : ergo primo medicina contra hoc invenitur : est autem haec medicina matrimonium : ergo matrimonium est medicina, et tantum, ut prius.

 

In contrarium huius est, quod

  1. Non attendentes medicinam peccati, ordinant leges matrimonii, sicut civiles : ergo non est contra peccatum tantum.
  2. Item, non existente peccato adhuc fuisset multiplicatio : sed non nisi per matrimonium : ergo matrimonium fuisset non existente peccato : ergo non spiritualiter vel substantialiter ordinatur contra peccatum.
  3. Ad idem faciunt ea quae dicuntur in Littera quae supponuntur ad praesens.

 

Solutio. Dicendum est cum Magistro, quod matrimonium non habet substantialem ordinem contra peccatum : sed principaliter est ad officium, in quo tamen officio inventum est remedium contra vulnus quod accidit ex peccato.

 

Ad primum ergo dicendum, quod omnia sacramenta sunt ligaturae plagarum saucii : sed haec ligatura adhibita est partim de novo institutis, partim etiam institutis ante, sed tamen effectum medicandi contrahentibus a passione Christi. Unde illud quod est sacramentum potuit esse ante peccatum : sed tamen secundum quod sacramentum est unctio vulneris, sic est institutum contra peccatum.

Ad aliud dicendum, quod omne sacramentum in quantum est sacramentum, vel actio sacratione sua sanans, contra peccatum ordinatur : sed tamen non oportet, quod omne illud quod est sacramentum, habeat illud, ut patet ex praehabitis.

Ad aliud dicendum, quod illa differentia accidit gratiae sacramentali in quantum huiusmodi, et non est eius quod est sacramentum si generaliter accipiatur.

Ad aliud dicendum, quod baptismus est fundamentum matrimonii secundum aliquid. Est enim fundamentum eius quoad faciendum personas simpliciter legitimas : quia quae sunt de dispari cultu, in aliquo casu possunt separari : sed secundum substantiam matrimonii non est fundamentum matrimonii : et ideo non oportet, quod licet baptismus ordinetur contra peccatum, quod etiam matrimonium ordinetur contra peccatum.

Ad aliud dicendum, quod matrimonium non habet indulgentiam simpliciter, sed tantum secundum hoc quod fit concubitus causa libidinis satiandae. Potest autem aliis de causis fieri, scilicet spe prolis, vel causa fidei vel debiti reddendi. Et tunc est actus nulla indigens indulgentia.

Ad aliud dicendum, quod maxime corruptum magis indiget medicina, quam minus corruptum : sed tamen matrimonium non secundum omnem modum est medicina eius, sed tantum secundum quod est in remedium : unde nihil prohibet quin secundum quod est in officium, possit institutum esse ante peccatum.

Et per illud patet solutio ad ultimum.

 

 

ARTICULUS II.

An Adam doluerit in ablatione costae ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : In Adam misso sopore, atque una de costis eius sumpta, etc.

Et quaeruntur hic duo principaliter, et tertium ex incidenti.

Primum principale est, utrum doluerit Adam in costae ablatione ?

Secundum, de parte quam sumpsit.

Tertium autem quod ex incidenti quaeritur, est tota quaestio de raptu.

 

Ad primum sic proceditur :

  1. Dolor est sensus divisionis continui, ut dicit Philosophus : sed in ipso dividebatur continuum : ergo fuit in ipso dolor, ut videtur.
  2. Item, anima non tantum secundum se tota naturaliter appetit coniunctionem corporis, sed etiam quaelibet pars appetit illius partis coniunctionem cui unita est : igitur dolet naturaliter in divisione a parte illa : constat autem, quod anima Adae vel pars eius separabatur a parte illa quae est ab Adam divisa : ergo naturaliter doluit.
  3. Si forte tu dicas, quod somnus ita ligavit sensus, quod non percipit. Contra : Somnus non ligat ita fortiter quin etiam minor dolor excitet, praecipue bene complexionatum, sicut fuit Adam : ergo videtur, quod etiam Adam in tanta divisione evigilaverit : ergo doluit.

 

Ulterius quaeritur, unde venerit ille sopor ?

  1. Dominus enim immittendo soporem, aut contra naturam, aut secundum naturam illi soporem immisit. Si dicas, quod contra naturam, videtur falsum : quia Augustinus dicit, quod Dominus contra naturam quam ipse fecit, non operatus est. Si autem secundum naturam fecit : secundum naturam non fit somnus nisi per cibi evaporationem : sed Adam tunc non comederat : ergo ipse secundum naturam somnum habere non poterat.
  2. Adhuc, videtur falsum quod dicit in Littera, quod in spiritu intellexit ad quem usum mulier facta fuerit : quia somnus est ligamentum sensuum per se, et rationalium virium per accidens : sed ligatis rationalibus viribus impossibile est aliquid intelligere : ergo non potuit Adam tunc intelligere ad quem usum mulier esset facta.
  3. Item, si aliqua potentia accipit ab anteriori, si anterior non sit in actu, posterior non erit in actu : sed ratio accipit a sensu : ergo cum sensus est ligatus, non erit ratio in actu : sed in somnis est sensus ligatus : ergo ratio non potest esse in actu : ergo falsum est quod dicit in Littera.

 

Responsio. Dicendum, quod Adam non doluit in separatione costae ab ipso : cuius multiplex assignatur causa : una quam habet Augustinus : quia ille hoc facere potuit, qui eum condidit, ut non doleret quando costam accepit.

Alia autem causa est, aut potest esse : quia illud quod in homine est de superfluo individui, licet de necessario speciei, separatur ab homine non tantum sine dolore, sed etiam cum delectatione. Et hoc quidem dupliciter : quandoque enim illud superfluum est in quo fiat homo, sicut est semen hominis : et hoc separatur per naturae actionem et decisionem. Aliud autem est non in quo est ut fiat homo, sed ut fieri possit, ut dicit Augustinus, hoc est, in quo est possibilitas obedientiae : et hoc non separatur nisi per actum primi opificis : et hoc modo separata est costa in qua non erat, ut fieret mulier, sed ut fieri posset. In semine autem non est possibilitas materialis tantum, sed etiam formalis : unde in ipse est ut ex ipso fiat homo. Utrumque autem separatur cum delectatione, ut puto, etiamsi non esset peccatum, sed non esset delectatio ligans ad rationem : et hoc est quod dicunt Avicenna et Constantinus, quod natura in coitu posuit delectationem ut appeteretur propter indigentiam speciei.

 

Ad primum autem dicendum, quod sensus divisionis continui qui facit dolorem, est sensus divisionis sive separationis coniuncti ad consistentiam individui pertinentis : costa autem non fuit sic, sed potius fuit superfluum individui datum ad multiplicationem speciei.

Ad aliud dicendum, quod anima non appetit uniri alicui, nisi ei quod est materia animae, prout ipsa est motor et forma organici corporis physici : tale autem non fuit costa, ut iam habitum est.

Ad aliud dicendum, quod non evigilavit : quia separatio dictis de causis non incussit dolorem.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod secundum naturam immisit soporem.

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum, quod Dominus creavit Adam per omnia perfectum secundum statum animalitatis : et ideo venae plenae erant sanguine, et vasa nutritiva plena nutrimento : et ex illis processit ei somnum.

Ad aliud dicendum, quod non semper ligantur vires animae rationalis : sed quandoque magis laxantur, in quantum anima tunc circa alia non occupatur : et tunc fiunt revelationes, sicut dicitur, Numer. XXIV, 4 : Qui cadit, et sic aperiuntur oculi eius, id est, qui iacet dormiens et sopiens, et sic videt Dei visiones : et sic fuit in Adam.

Ad aliud dicendum, quod intellectus non semper sumit a sensu, sed potius quandoque sumit ab intelligentiis separatis, et illarum impressiones sunt in ipso, quando circa strepitus sensuum non occupatur : et hoc fit in somnis, et praecipue in sopore propter differentiam quam quidam assignaverunt somni et soporis, dicentes quod somnus sit quies animalium virtutum cum intensione naturalium, sopor autem quies animalium cum intensione intellectualium.

 

 

ARTICULUS III.

An Heva de osse vel de carne debuit formari ?

 

Secundo quaeritur de parte quam sumpsit, scilicet de costa ?

Videtur enim, quod carnem assumpsit et costam : quia

  1. Infra dicit : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea.
  2. Adhuc, videtur quod melius fuisset sumere carnem : quia caro erat formabilior quam os, et magis apta figurationi : ergo videtur, quod magis debuit carnem quam costam sumere.
  3. Item, mulier est mollior viro : ergo de molliori materia videtur fuisse sumpta : sed haec non est os : ergo videtur, quod de osse non debeat sumi.
  4. Adhuc, videtur quod nec de osse, nec de carne sumi debuit : quia quod est actu aliquid, non potest esse potentia ad illud : sed os actu est os : ergo non potuit potentia esse os : ergo de osse non potuit fieri os mulieris.
  5. Adhuc, quod est actu pars una hominis, non est potentia omnes partes : sed os est actu pars una hominis : ergo non est potentia partes omnes : sed illud ex quo facta fuit mulier, potentia fuit tota mulier : igitur non debuit actu esse pars aliqua hominis : sed os est actu pars una : ergo illud unum ex quo facta est mulier, non debuit esse pars illa quae est os.

 

Responsio. Dicendum, quod de osse facta est et debuit fieri mulier, multiplici de causa : quarum una causa est, per hoc daretur intelligi potentia opificis : quia etiam non tantum de obediente, sed etiam de inobediente et de duro quaeque mollia producere potest. Alia causa est : quia si de molli materia accepta fuisset, nimis mollis fuisset effecta, et de mollitie eius excusata videretur : et ideo Dominus mollitiem complexionis temperare docuit per duritiem materiae : ut sic constantiam et continentiae duritiem universaliter mulier doceretur.

Quare autem sumpta est de latere, et non de capite, vel pede, Magister in secundo Sententiarum assignavit rationem : et haec sufficiant.

 

Ad primum ergo dicendum, quod non ideo dicit, Caro ex carne, quod essentialiter sit de carne sua sumpta, sed quia originaliter : quia caro pro costa repleta est, et costa in carnem et alias partes mulieris transformata.

Ad aliud dicendum, quod licet caro formalior sit quam os, tamen artifici infinitae virtutis unum formalius non est reliquo : et ideo praedictis de causis os et non carnem sumpsit.

Ad aliud dicendum, quod hoc habet mulier ex complexione, et non ex materia, ut prius explanatum est.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est quamdiu manet in actu partis illius cuius formam habet : sed Dominus transformavit seu transmutavit os a forma ossis, et tunc induit ei formam aliam.

Ad ultimum dicendum eodem modo.

Et sic patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS IV.

An Adam prophetice dixit : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, ante finem : Post exstasim prophetice dixisse, etc.

De rebus enim praesentibus quae subiacent sensui et rationi, non est prophetia : sed quod ad hunc usum facta fuit mulier, subiacuit rationi accipienti ex sensu : ergo non dixit hoc prophetice.

Si autem dicatur, quod prophetia refertur ad statum Ecclesiae futurum, qui significabatur in muliere, videtur esse falsum : quia non propagarentur sacramenta de latere Christi nisi homo peccasset : ergo non cognoscitur propagatio nisi cognito peccato : ergo praecognovit Adam suum casum, quod negat Augustinus, et etiam in secundo Sententiarum est probatum.

 

Solutio. Ad hoc dicendum, quod prophetia refertur ad statum futurum Ecclesiae, et non ad praesentem usum mulieris : quia ille ex discretione sexus et ratione poterat sensibiliter cognosci.

 

Ad hoc autem quod contra obicitur, dicendum quod non sequitur : hoc non fit sine illo : ergo non cognoscitur sine illo. Et est instantia : quia lineae mathematicae non sunt sine materia sensibili, et tamen cognoscuntur sine illa : et animal universale non fit sine individuo, et tamen cognoscitur sine illo. Et est fallacia consequentis.

Dicunt tamen aliqui, quod ideo non praecognovit Adam casum suum, quia non contulit, nec tenebatur conferre : quia alias liberari potuit. Videtur tamen mihi, quod etiam potest dici, quod scire potuit propagationem futuram de latere Christi, et non praescire casum, etiamsi contulit : quia multis de causis potuit Christus incarnari, et non tantum pro peccato.

 

 

B. De duplici institutione coniugii.

 

ARTICULUS V.

An matrimonium potest institui pluribus vicibus ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B : Coniugii autem institutio duplex est.

Videtur enim hoc esse falsum : quia

  1. Institutio divina est illa a qua coniugium accepit virtutem, sicut et omne sacramentum : sed institutio divina efficacissima est : ergo non duplicatur vel triplicatur ad idem efficiendum. Prima probatur per diffinitionem sacramenti Magistri Hugonis, qui dicit, quod est ex institutione significans.
  2. Adhuc, alia sacramenta sunt magis efficacia, quam istud : et sufficit in eis institutio una : ergo et in isto.
  3. Adhuc, ad idem non multiplicatur causa secundum causalitatem unam, nisi sit inefficax. Sed ad idem dicitur hic multiplicari institutio : quia per eadem verba fit et ad eumdem actum, scilicet ad crescere et multiplicari, ut patet inspicienti Litteram in duabus institutionibus in Adam et Noe et filiis eius factis : ergo institutio divina fuit inefficax, quod nefas est dicere.
  4. Item, in legibus humanis una sola sufficit institutio sancita per imperatorem : ergo multo plus in legibus divinis : ergo non potuit esse duplex institutio matrimonii.

 

Contra hoc est quod dicitur in Littera.

 

Solutio. Dicendum, quod nihil prohibet idem bis vel ter vel pluries institui secundum plures rationes et effectus ipsius : unde cum matrimonium sit in officium naturae, et in remedium concupiscentiae : et hoc dupliciter, scilicet ex actu ipso ordinato per fidem thori, et per significationem sacramenti, et ex gratia quae est ex desponsatione humanae naturae cum divina in persona Christi : nihil prohibet matrimonium sic habere duas vel tres etiam institutiones divinas : unam quoad naturam secundum se, aliam quoad naturam corruptam, et tertiam secundum statum naturae reparatae per Christum : et sic matrimonium est sacramentum innocentiae, veteris legis, et legis novae.

 

Ad primum ergo dicendum, quod institutio aperte instituentis efficax est : sed tamen ex parte nostra oportet ipsam duplicari vel triplicari, ut sciamus ipsum esse ad plura, et non ad unum, cum ista plura efficere non possit nisi virtute institutionis.

Si autem obiciat quis dicens, quod una dictione potuit instituere dicens : Valeat matrimonium : ad hoc tamen dicendum, quod hoc non fuit congruum : quia sic revelasset homini suam corruptionem futuram.

Praeterea, cum successu temporis debuit innotescere morbus et medicina, sicut dicitur, Matth. V, 31 et 32 : et huius causae sunt supra assignatae.

Ad aliud dicendum, quod quaedam de aliis sunt magis efficacia sed maior efficacia vel minor non est causa unius vel plurium institutionum, sed potius pluralitas effectuum, ut dictum est. Et si arguat quis, quod si istud habet plures effectus : ergo est magis efficax dicendum quod fallit secundum fallaciam figurae dictionis mutando speciem praedicamenti, scilicet discretum in continuum vel quasi continuum.

Ad aliud dicendum, quod non multiplicatur secundum causalitatem eamdem.

Ad probationem autem dicendum, quod licet repetatur idem actus, non tamen sub eisdem dispositionibus : quia enim propter ipsum aestum concupiscentiae mundaverat diluvium, et divisim iussi sunt intrare in arcam Noe, et filii eius, et uxores eorum, poterant timore concupiscentiae timere ne esset multiplicandum iterum genus humanum : et ideo iterum praecipue excepta concupiscentia per fidem thori et bonum sacramenti, ne rueret in praeceps.

Ad ultimum dicendum, quod illa ratio procedit ac si virtus instituentis esset causa unius vel plurium institutionum. Et hoc non est verum, ut patet ex praedictis.

 

 

ARTICULUS VI.

An in paradiso fuissent nuptiae et matrimonium ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo post initium : Ubi esset thorus immaculatus, et nuptiae honorabiles, etc.

  1. Dicit enim Augustinus in libro de Bono coniugii, quod nuptiae bonum sunt mortalium : sed in paradiso erant homines immortales : ergo non fuissent nuptiae in paradiso.
  2. Item, Ioannes Damascenus dicit quod si homo non peccasset, immortalis remansisset : ergo non per nuptias, sed aliter fuisset propagata natura humana : ergo falsum est quod dicit Augustinus in Littera.
  3. Item, secundum omnem naturam, habens salutem in se perpetuam, numquam quaerit perpetuari in altero eiusdem speciei : sed si homo immortalis remansisset, ipse haberet esse perpetuum salvatum in seipso : ergo non quaereret perpetuari in alio : ergo non fuissent nuptiae, quia nuptiae in paradiso non fuissent nisi propter illud.
  4. Item, nihil quaerit in alio, quod habet nobilius in seipso : sed hanc permanentiam habens in seipso, nobilius habet, quam qui habet eam in alio : ergo habens eam in seipso non quaerit eam in alio : sed homo si non peccasset, habuisset eam in seipso : ergo non quaesivisset eam in alio, scilicet in filiis per foecunditatem.

 

In contrarium huius est, quod

  1. Secundam naturam omne illud cuius tota materia non est intra, multiplicat se per individua, ut materiam inducat sub formam suam : sed hominis materia non tota fuit intra : ergo multiplicasset se per generationem individuorum. Prima constat ex disputatis ab Aristotele in primo libro de Coelo et mundo. Secunda probatur per hoc, quod id quod totam materiam habet intra, impossibile est multiplicari per individua : homo autem est multiplicatus.

Si forte dicatur, sicut Damascenus videtur sentire, quod aliter quam per commixtionem sexus fuisset facta propagatio. Contra : Sexus a Domino in paradiso discretus creatus est. Cum igitur omnis sapiens finem determinatum intendat in opere suo, ipse finem discreti sexus intendit : non est autem nisi commixtio masculus : enim est qui generat in alio ex se semine proprio, foemina autem in se ex alio, ut dicit Philosophus : ideo videtur, quod tunc commixti fuissent.

2. Item, per litteram Genes. II, 20 et seq., patet quod Heva Adae facta est in adiutorium : constat autem, quod non in adiutorium vitae, aut operationum : quia non habuit indigentiam tunc homo, praecipue cum vir viro magis cooperaretur ad vitam et operationes, quam mulier viro : ergo relinquitur, quod facta fuerit in adiutorium generationis : sed in diverso sexu iuvare non potuit, nisi per sexus commixtionem : ergo videtur, quod tunc ut nunc quoad hoc fuisset propagatio.

 

Responsio. Dicendum, quod quoad commixtionem sexus idem fuisset modus propagationis tunc, ut nunc.

 

Ad primum ergo dicendum, quod dictum Augustini intelligitur secundum naturam mortalium in statu animali : homo enim secundum naturam quidem semper fuit mortalis etiam in paradiso, sed per gratiam innocentiae habuit immortalitatem, ut disputatum invenire quis potest in fine secundi Sententiarum.

Ad aliud dicendum, quod Damascenus non refert dissimilitudinem ad actum commixtionis, sed ad coniunctum quod est corruptio in conceptu, gravitas in impraegnatione, et dolor in partu.

Ad aliud dicendum, quod Philosophus loquitur de incorruptibilibus secundum naturam et haec non sunt nisi ea quae natura elongavit a contrarietate et mutatione : et talis per naturam non fuit homo in primo statu, sed ex gratia, ut dictum est.

Per idem patet solutio ad sequens : verum est enim, quod talia naturaliter incorruptibilia, non quaerunt salvari vel multiplicari secundum speciem, nisi in individuis.

 

 

ARTICULUS VII.

An in paradiso fuisset conceptus sine ardore libidinis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo post initium : Ex quibus sine ardore conciperent, et sine dolore parerent.

Videtur enim hoc esse falsum

  1. Aut enim ardor ibi intelligitur calor membrorum in coitu, aut illa vehemens delectatio quae in coitu sentitur. Sed primo modo falsum est : quia etiam in primo statu magis quam nunc calorem habuisset homo obsequentem operibus naturae : ergo cum opus naturae sit generare, calor tunc fuisset obsecutus ad opus illud : sed obsequi est extendere membra, ut dicunt Philosophi : ergo et tunc ut nunc vel plus membra extendisset : ergo tunc fuisset ardor. Si autem dicit delectationem. Contra : Naturale est in natura bene disposita delectari in propria operatione, ut vult Aristoteles in X Ethicorum : sed optime disposita fuisset natura in statu innocentiae si stetisset homo : ergo in propria operatione magis quam nunc fuisset delectatus : propria autem operatio est generatio : ergo in actu generationis tunc plus quam nunc fuisset delectatus.

Si forte quis dicat, quod usum membrorum habuisset ad imperium rationis, et non virtute caloris. Contra : Hoc stultum est dicere : quia ratio non movet, sicut vis affixa organo, sed per imperium tantum : ergo oportet aliquam esse affixam organo cui imperet : haec autem quaecumque est, non movet sine instrumento : et cum hoc non sit nisi calor, sequitur ut prius

2. Item, in omni natura complexionata bene disposita dolor gravissimus surgit ex excellenti tactu nervorum, et delectatio vehemens ex tangenti convenienter et suaviter : sed in resolutione seminis convenientissimus fit nervorum tactus, et similiter tunc ut nunc fuisset : ergo tunc ut nunc vel plus fuisset homo delectatus : ergo ardorem delectationis sensisset.

 

Ulterius, videtur quod cum maiori dolore peperisset quam nunc : quia dolor est sensus divisionis continui : ergo sensus divisionis continui nobilius coniuncti magis facit dolorem : sed mulier tunc fuisset nobilius coniuncta, quam modo sit aliqua : ergo in divisione magis doluisset : sed impossibile est nasci infantem debitae quantitatis sine divisione et extensione membri genitalis : ergo tunc impossibile fuisset parere sine dolore.

 

Responsio. Dicendum, quod conceptus fuisset tunc sine ardore, et partus sine dolore. Ardor autem dicit delectationem quae rationem secundum actum suffocat. Et bene concedo quod tunc fuisset maior et sincerior delectatio in opere : et tamen sub imperio rationis, quia ratio tunc fuisset confortata gratia innocentiae, ita quod nihil existens sub ipsa quantumcumque vehemens fuisset, avertisset eam a contuitu immutabilis boni primi.

Et per hoc patet solutio ad totum quod obicitur de ardore.

 

Ad aliud quod obicitur de dolore, dicendum quod dolor nullus fuisset nec divisio : quia nimia extensio mulierum et arctatio provenit ex peccato : sed tunc fuissent membra proportionata nascentibus, ita ut per extensionem non dividentem corpus mulieris infantes potuissent profundi : si tamen etiam tunc corpus fuisset ferro percussum, non fuisset divisum, ut dicit Isidorus : et ideo etiam non fuisset doloris susceptibile.

 

 

ARTICULUS VIII.

An matrimonium sit remedium et medicina contra morbum concupiscentiae ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : Quod sanis est ad officium, aegrotis est ad remedium, etc.

Videtur enim hoc esse falsum :

  1. Nulla enim infirmitas accipit medicamentum ab eodem a quo accipit intensionem : sed concupiscentia coeundi est infirmitas : ergo, etc. Constat autem, quod ex materia ad facultatem exhibita et licentia coeundi satisfit concupiscentiae carnali : et hoc fit per matrimonium : ergo matrimonium intendit concupiscentiam : ergo non est remedium contra morbum concupiscentiae.
  2. Item, nulla infirmitas curatur per id quod appetit : sed concupiscentia est infirmitas destitutae naturae : ergo non curatur per idem quod appetit : appetit autem coitum : ergo non curatur per illum : cum igitur matrimonium consummetur per coitum, videtur quod matrimonium non curet concupiscentiam. Prima probatur per dictum Galeni et Aristotelis, qui dicunt, quod appetitus infirmorum sunt corrupti per aegritudinalem habitum : et ideo eis non est satisfaciendum.
  3. Item, nulla infirmitas manet post suam curam si cura est efficax : sed concupiscentia coeundi adhuc manet et agit post matrimonium : ergo matrimonium non est curans concupiscentiam coeundi.
  4. Item, in omnibus corporalibus et spiritualibus medicinae sunt per contrarium : ergo videtur, quod etiam in isto : videtur ergo cum matrimonium non habeat contrarietatem ad concupiscentiam coitus, quod non sit cura ipsius.
  5. Si forte dicas, quod matrimonium est medicina hoc modo : quia concupiscentia coitus quae rueret in praeceps per coitum absolutum, ligatur ad unam : et quia fide thori restringit, ideo efficitur non illicitus, et sic accipit medicinam. Contra : Nullus morbus sic medicatur, quod restringatur ad partem materiae in qua diffunditur : quia quanto magis restringitur, tanto acerbior efficitur circa id in quo est : ergo nec concupiscentia sic debet medicamentum accipere.

Item, quod secundum se est illicitum, numquam efficitur licitum ex hoc quod est circa unum et non circa plura : sed concupiscentiae concubitus secundum se est illicitus : ergo non efficitur licitus ex hoc quod per matrimonium restringitur ad unum coniugium. Prima probatur in omnibus moralibus. Avaritia enim et prodigalitas et sic de aliis, quae secundum se sunt illicita, numquam licita efficiuntur ex hoc, quod sint circa unum. Secunda probatur per hoc, quod nihil secundum se ruit in vitium et praeceps, nisi quod secundum se est illicitum : concupiscentiae autem concubitus secundum se ruit in praeceps, ut saepe dicitur in verbis Augustini in Littera : et sic constat propositum.

Item, in naturis sic est, quod virtus naturalis restricta ad unum, magis intenditur in illo, sicut patet in calido, frigido, et omnibus aliis : cum igitur concupiscentia agit per modum naturae, videtur quod nec ipsa hoc modo potest capere medicinam.

 

Solutio. Ad hoc autem dicendum videtur, quod matrimonium duplex est medicina concupiscentiae coeundi. Uno modo ex gratia quam dat in fide mediatoris contrahentibus quae sibi est gratia sacramentalis : et haec mitigat concupiscentiam, sicut patet, Tob. VI, 16 et 17 : Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus praevalere potest daemonium. Hi namque qui coniugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suae libidini ita vacent, sicut equus et mulus quibus non est intellectus, habet potestatem daemonium super eos. Et subiungit, vv. 18 et seq., quod alii timore Dei accipiunt, in quos non habet potestatem. Potestas autem daemonis ibi vocatur potestas in fomite quoad concupiscentiam coeundi.

Alio autem modo medicatur restringendo legibus divinis et humanis, quibus excluditur turpitudo quae coniuncta est concupiscentiae : et hoc modo excipitur ne ruat in praeceps, sicut dicitur in Littera.

 

Ad obiectum ergo primum dicendum, quod non ab eodem accipit intensionem et medicamentum : quia matrimonium per gratiam interiorem ignem fomitis remittit, et per honestatem legum exteriorum divinarum et humanarum turpitudinem tollit vitii : ita quod non manet nisi poenae turpitudo quae est actui inseparabiliter coniuncta. Et hoc falsum est, quod per matrimonium detur facultas et licentia concumbendi : licet enim hoc sit in matrimonio, non tamen est ad hoc, sed potius ad ea de quibus dictum est.

Ad aliud dicendum, quod infirmitas haec non appetit hanc duplicem sui restrictionem, sed potius licentiosum concubitum : et ita patet, quod illa ratio non procedit.

Ad aliud dicendum, quod infirmitas infirmitas concupiscentiae non manet post matrimonium, sed infirmitas poenae est minorata duabus de causis supra dictis.

Ad aliud dicendum, quod non omnino per contrarium potest fieri medicina, quando infirmitas radicata est in membris radicalibus et chronica : quia talem medicinam natura sustinere non posset : et sic est hic : quia concupiscentia radicata est in natura corrupta, et ideo fit per contrarium quantum potest, ut salvetur bonum naturae et gratiae, ne morbi violentia subvertatur.

Ad aliud quod contra solutionem inductam obicitur, dicendum quod istae duae rationes procedunt ac si fiat restrictio illa tantum per diminutionem materiae, et non per diminutionem concupiscentiae : et hoc iam ex dictis patet esse falsum. Et hoc confirmatur ex hoc, quod etiam ille qui aequali concupiscentia ardet in coniugem et meretricem vel adulteram, adulter dicitur in sententiis Sexti Pythagorici, ut infra dicet Hieronymus in Littera.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS IX.

An concupiscentia sit mortalis vel lethalis ? et, cum concupiscentia inhaereat coitui, an ille sit semper mortalis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, B, sub finem : Lethalis concupiscentiae lex membris inhaesit, etc.

Ex hoc videtur, quod

  1. Concupiscentia est lethalis : quia idem est lethale et mortale.
  2. Item, si aliquid vituperatur propter aliquid ei inevitabiliter coniunctum, semper vituperabitur : sed, sicut in Littera dicitur, concubitus vituperatur propter concupiscentiam : sed haec inevitabiliter inhaeret coitui : ergo semper vituperatur : ergo semper est mortalis
  3. Item, unus actus specie in moribus vocatur, qui est circa idem volitum specie, et eodem movente formaliter : sed iste actus sic idem est specie in meretrice et coniuge : ergo est idem specie : sed de similibus specie idem est iudicium : ergo si in meretrice est mortalis, et in coniuge erit mortalis. Probatur prima per inductionem : quia in omnibus actio ideo dicitur actio, quia est ab actu facientis, id est, a forma, sicut dicit Commentator super primum primae Philosophiae. Secunda autem probatur : quia meretrix et coniugata sunt eiusdem speciei, et concupiscentia movens in coniugem et meretricem est eiusdem speciei : quae est forma delectabilis apprehensi in coniuge et meretrice.
  4. Item, in Littera parum infra dicet, quod malus est coitus nisi excusetur per bona coniugii : si igitur excusari non potest, semper erit malus. Probemus igitur, quod excusari non possit. Bonum enim prolis comitatur coitum utrobique, scilicet in coniugata et soluta. Bonum autem fidei videtur non operari, quia fides nihil facit nisi ut alteri, ea viva, non coniungatur : sed haec fides potest dari amasiae solutae : ergo nec videtur facere excusationem : sed sacramentum causatur ex individuitate carnis : cum autem coniungitur meretrici, efficitur una caro : ergo videtur, quod omnino aequaliter sit in meretrice et coniuge : et ideo cum non excusent in una, non videntur excusare in alia : et ita habetur propositum.
  5. Item, omne quod excusatur, malum est : sed omnis coitus matrimonialis excusatur, ut dicitur in Littera : ergo est malus.
  6. Item, si forte velis dicere, quod cum excusationem habet, efficitur non malus. Hoc primo est contra disciplinam rhetoricam, in qua ad nihil retrahuntur argumenta excusationis nisi ad malum. Secundo autem videtur, quod non possit excusari : quia non sunt facienda mala ut veniant quaecumque bona, ut habetur, ad Roman III, 8 : sed coitus est malus, ut dicitur in Littera : igitur non est faciendus ut eveniant quaecumque bona : ergo nec ut eveniant bona matrimonii.

Hae autem sunt, vel esse possunt rationes haereticorum damnantium omnem concubitum matrimonialem.

 

In contrarium huius obiciatur sic :

  1. Luc. I, 6, de parentibus Ioannis Baptistae charitate se mutuo cognoscentibus dicitur : Erant ambo iusti ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querela, etc. : hoc autem non posset esse verum si coitus esset peccatum : ergo coitus non est peccatum.
  2. Item, I ad Corinth VII, 3 : Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Constat, quod non loquitur de debito pecuniae, sed corporis : sed nulli debetur peccatum : ergo communicare corpus ad concubitum, non est peccatum coniugum.
  3. Item etiam per rationem obicitur sic : Omnis actus voluntarius radicatus in natura, vel hominum communicatione, medium accipit virtutis : sed coitus est huiusmodi actus : ergo accipit medium virtutis : ergo aliquando non solum non est peccatum, sed etiam virtus : et hoc non est nisi in matrimonio : ergo matrimonialis concubitus non semper est peccatum. Probatur prima ex inductione in operibus castitatis, fortitudinis, et iustitiae. Secunda autem patet ex hoc, quod virtus generativa est virtus naturalis : et ideo necessarius est actus eius.
  4. Item, in unaquaque natura maxime est divinum, quod maxime attingit perpetuitatem : ergo et in homine similiter est : sed quod maxime attingit perpetuitatem, est actus salvans speciem : ergo iste maxime est divinus : ergo licet lege divina vel humana formetur, ipse erit honestus : ergo tunc non tantum non erit peccatum, sed etiam actus virtutis.
  5. Item, quod natura in quibusdam facit in uno et in quibusdam per diversa, aeque naturale est in uno et in diversis factum : sed impraegnare et impraegnari natura in vegetabilibus facit in uno, et in sensibilibus in diversitate sexus : ergo aequaliter est naturale in utrisque : sed quod est naturale in omnibus, si voluntarium efficiatur, per hoc non efficietur vituperabile : ergo impraegnare et impraegnari per rationalem voluntatem, adhuc non efficitur vituperabile : omne autem voluntarium naturale per rationem ordinabile debitis circumstantiis naturae, erit actus virtutis : ergo concubitus impraegnans et impraegnatus, sive impraegnantis et impraegnati, potest esse actus virtutis : et inde ut prius.

 

Responsio. Dicendum, quod profana sunt ea quae probant rationes primae : et sufficit ad vituperium illorum haereticorum dicere, quod ipsi sunt filii adulterorum et filii tenebrarum et diaboli secundum suam propriam confessionem : et ergo etiam haereditatem patris sui diaboli percipient, id est, poenas aeternas, nisi resipiscant : et hoc certissime verum est.

 

Ad hoc ergo quod primo obiciunt, dicendum quod lethalis dicitur concupiscentia : quia a letho inducta, non quod semper lethum inducat : dicitur etiam lethalis, quia lethali corpori inhaeret.

Ad aliud dicendum, quod concupiscentia poenae inevitabiliter est adiuncta ad coitum, sed non culpae. Et poena non est vituperabilis nisi secundum quid, scilicet secundum quod est ex peccato.

Ad aliud dicendum, quod secundum speciem moris non est idem actus specie concubitus matrimonialis, et solutus.

Ad probationem autem dicendum, quod materialiter est idem obiectum remotum specie, sed non formaliter et propinquum. Remotum enim est materialiter utrobique idem : sed propinquum est materialiter sub circumstantiis, quae in uno sunt solutum indebitum in suae lasciviae fomentum : in alio autem legibus humanis et divinis adstrictum et alligatum ex iure divino et humano, in quo bonum prolis quaeritur, vel medicinae. Similiter habitus movens in uno est concupiscentia fornicandi : in altero autem honestas nuptiarum. Et ideo patet, quod non procedit ratio illa.

Ad aliud dicendum, quod nullum bonorum matrimonii est in soluta : quia non est bonum prolis : quod patet per hoc, quia de diffinitione boni prolis est, quod honeste suscipiatur, quod non quaeritur in soluta. Nec fides est ibi : quia non contingit fidem habere nisi ad suam : et haec non est sua : sed est ibi quaedam stabilita turpitudo. Nec sacramentum est ibi : quia hoc magis radicatur in divisione spirituum, quam corporum. Unde patet, quod probatio illa nihil valet.

Ad aliud dicendum, quod illud quod excusatur, dupliciter excusatur, scilicet sicut id quod est essentialiter reatus, et sicut id quod non est essentialiter reatus, sed est coniunctum turpitudini propter aliquid praecedens quod fuit reatus eiusdem in specie non in numero, a quo est dependentia, ut ad patrem. Quod ergo excusatur primo modo, hoc sine dubio malum est culpae : et de hoc tenet obiectio. Quod autem secundo modo excusatur, non est malum secundum se, nec est culpa eius in quo excusatur, sed potius poena ex culpa patris procedens.

Ad aliud dicendum, quod mala culpae non sunt facienda, nec minima, ut eveniant quaecumque bona : sed coitus secundum se non est huiusmodi culpa, ut patet ex praehabitis.

Tamen cum dicitur, quod coitus secundum se est malus vel peccatum, est duplex aequivocatio eius quod est secundum se. Si enim dicat proprietatem sive conditionem naturae et essentiae coitus, locutio est falsa : quia sic coitus in paradiso etiam fuisset malus. Si autem dicat exclusionem eorum quae ordinant coitum legibus et bonis matrimonii, tunc est vera : et sic intelligitur coitus secundum se, id est, per se solus non coarctatus lege et bono matrimonii.

Et haec distinctio valet tam ad praecedentia, quam ad sequentia.

 

 

C. Quando secundum praeceptum, et quando secundum indulgentiam contractum sit coniugium.

 

ARTICULUS X.

An prima institutio matrimonii habuit praeceptum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C : Prima institutio habuit praeceptum, etc.

Hoc enim falsum videtur :

  1. Aut enim hoc fuit praeceptum affirmativum, aut negativum. Si affirmativum : ergo semper tenetur ad illud omnis homo : ergo nullus homo absolutus est ab illo : quia non legitur fuisse retractatum : ergo aliquo tempore etiam monachi et moniales tenentur ad actum matrimonii : quod falsum videtur, cum voveant continentiam perpetuam, et non sit ponderatio condigna continentis animae. Si autem est negativum : tunc obligat semper et ad semper : et tunc semper oportet hominem esse in actu matrimoniali, quod est impossibile et frivolum.
  2. Item, si fuit tunc praeceptum : aut hoc praeceptum fuit tunc pro nobis, aut de per se faciendis. Si primo modo : tunc debuit esse in re indifferenti, et non obligare post statum peccati, sicut nec praeceptum de non comedendo de ligno scientiae boni et mali. Si autem est de per se faciendis, cum per se facienda sint semper uno modo, praeceptum obligabit uno modo : ergo adhuc obligat omnem hominem, quod falsum est.
  3. Item, videmus quod praeceptum de salute individui quod est de comedendo, adhuc obligat omnem hominem : ergo a simili etiam praeceptum de salute speciei debet omnem hominem adhuc obligare.
  4. Item, dignior est species quam individuum et magis necessaria : sed ad dignius et magis necessarium est maior obligatio : ergo maior est obligatio ad actum salvantem speciem, quam individuum : sed ad actum salvantem individuum adhuc obligamur : ergo et ad illum : ergo omnes voventes continentiam, mortaliter peccant vovendo continentiam.
  5. Si forte dicas, quod obligabat quando pauci erant homines, et adhuc obligaret in simili casu. Contra : Praeceptum morale obligat aequaliter, paucis existentibus et multis : ergo si istud est morale, videtur quod nihil sit dictum, quod paucis existentibus obligat, et multis existentibus non obligat. Si autem dicatur esse cerimoniale, hoc frivolum esse patet cuilibet.
  6. Item, videtur quod omnibus modis adhuc obliget omnes : quia secundum desiderium naturae semper debet esse ordo naturalium : sed desiderium naturae est ad omnimodam multiplicationem individuorum : ergo praeceptum et ordo naturalium debet esse ad hoc. Probatur prima per hoc quod natura numquam errat, ut dicunt Philosophi, et sapientissima est in suis effectibus et actibus. Secunda autem patet per se.
  7. Item, multis existentibus si quilibet bene faciat continendo, dissolveretur generatio : et hoc esset malum : ergo non bene faceret continendo : sed eadem est ratio de uno et de alio : ergo aut omnes benefacerent continendo, aut nullus : non omnes : ergo nullus : ergo omnes peccant qui continent.

Et hae sunt vel esse possunt rationes Iudaeorum dicentium, omnes debere contrahere matrimonium, et iudaizantium quorumdam haereticorum.

 

Sed contra :

  1. Eccli. XXVI, 20 : Omnis ponderatio non est digna continentis animae : sed continentia praecipue est in virginitate, scilicet in individuitate : ergo videtur, quod melior est quam castitas matrimonialis.
  2. Item, praecipuum bonum est quod praecipue praebet facultatem sine impedimento se Domino observandi : sed haec est castitas virginalis et vidualis : ergo videtur, quod illa melior sit quam matrimonialis.
  3. Item, virtus est circa difficile et bonum, scilicet honestum : sed magis circa difficile et bonum sunt virginitas et viduitas : ergo magis sunt bonae quam matrimonium.
  4. Item, viduitati debetur fructus sexagesimus, et virginitati centesimus, matrimonio autem trigesimus tantum : ergo videtur, quod virginitas et viduitas sint meliora quam matrimonium.
  5. Item, non est praeceptum de facili ad quod natura per se inclinat, etiamsi sit de faciendis : sed ad actum concumbendi matrimonialiter inclinat natura, et est facile : ergo non debet esse praeceptum de illo. Probatur prima per hoc, quod omnes dicunt, quod ideo non est praeceptum de diligendo seipsum, quia hoc est facile, et natura inclinat se ad illud. Secunda autem patet per se.
  6. Item, omne quod praecipitur aliqua de causa, videtur quod non obliget causa illa non existente : sed cum dicitur : Crescite, et multiplicamini, si sit incrementum et multitudo, non habet causam et rationem praeceptum : ergo videtur, quod tunc non obliget.

 

Responsio. Dicendum, quod hoc praeceptum est naturae ex causa defectus multitudinis : et ideo bene concedo, quod non obligat multitudine existente.

 

Ad primum ergo dicendum, quod fuit praeceptum affirmativum ex causa determinata factum, et omnem hominum obligat quando est eadem causa, quia tunc est tempus : necessitatis et tunc bene concedo, quod nullo voto obstante omnis homo teneretur si similis esset casus.

Ad id autem quod probatur, dicendum est quod ponderatio personalis boni non est condigna continentis animae : sed tamen ponderatio boni communis praeponderat quantumcumque bono personali, praecipue tale bonum quale est salus speciei humanae. Et hoc est quod dicit Aristoteles quod si bonum est bonum hominis, melius erit quod civitatis, et maximum bonum quod genus.

Ad aliud dicendum, quod est de per se faciendis ex causa quae est defectus habitatorum mundi et servientium Deo : et ideo non obligat nisi illa causa existente.

Ad aliud dicendum quod non est simile : quia salus individui non procuratur nisi per idem individuum : sed salus speciei potest procurari per alium.

Ad aliud dicendum, quod verum est digniorem esse speciem quam individuum, et melius esse quod salvetur species quam individuum, si alterum sine altero salvari non possit : sed salus speciei nullo modo est in periculo multis existentibus hominibus, eo quod ad actum generationis inclinant natura et concupiscentia et amor prolis : et ideo abstinens propter Deum meretur.

Ad aliud dicendum, quod non est simpliciter datum hoc praeceptum, Crescite, et multiplicamini : quia non contingit crescere post perfectum incrementum, nec multiplicari post perfectam multiplicationem : sed datum est ex causa, ut dictum est : et ideo obligat illa causa existente, et non aliter.

Ad aliud dicendum, quod est natura integra et natura corrupta : et secundum hoc habet duplex desiderium : et quia desiderium naturae corruptae est permixtum corruptioni, ideo oportet resistere desideriis naturae et maxime Veneris : ratio autem procedit de desiderio naturae integrae tantum.

Ad aliud dicendum, quod multis existentibus, quilibet bene facit continendo : et si quilibet voveat continentiam, certum est, quod tunc Deus suam voluntatem de dispositione mundi revelaret vel per se, vel per fideles Ecclesiae dispensatores : et tunc illis obediendum esset in omnibus quae praeciperent, aut de servando voto, si forte ex praesentibus numerus electorum impleretur : vel de frangendo voto et recompensando per materialem fidelium multiplicationem, ne mundus dissolveretur.

 

 

ARTICULUS XI.

An actus matrimonialis habet indulgentiam, vel praemium ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, post initium : Indulgentia vero quia meliora non eligit, remedium habet, non praemium, etc.

  1. Videtur enim primo, quod haec consequentia nulla sit : et est instantia, quia praeceptum Domini quodcumque meliora non eligit, sed potius consilium : ergo indulgentiam tantum habet, non praemium : et hoc falsum est.
  2. Adhuc, videtur esse falsum : quod enim faciendum nuntiatur ab Angelo, praemium habet, non indulgentiam : sed actus matrimonii quandoque faciendus nuntiatur ab Angelo : ergo praemium habet, non indulgentiam. Probatur prima ex hoc, quod Deus per Angelos nec mala magna nuntiat nec parva : sed omne quod habet indulgentiam, peccatum est, ut dicitur in Littera ex verbis Augustini. Secunda autem probatur per conceptum Ioannis Baptistae et Samsonis, et aliorum quorumdam.
  3. Item, omnis actus ad quem movet virtus formata, meritorius est, et habet praemium : sed talis multoties est actus matrimonii : ergo multoties habet praemium. Probatur prima : quia actus accipit rationem meriti a forma virtutis formatae. Secunda autem probatur : quia fides thori est virtus formata in habentibus charitatem, et saepe movet ad actum matrimonii.
  4. Item, omnis actus iustitiae formatae est meritorius, et habet praemium : sed redditio debiti in actu matrimonii, est actus iustitiae formatae : ergo est actus meritorius, et habet praemium.
  5. Item, actus, virtutis in quocumque statu dum formata maneat charitate, est meritorius, et habet praemium : sed actus matrimonii est actus cuiusdam status continentiae habentis formam charitatis : ergo habet praemium, et est meritorius.
  6. Item, omne id quod praecipit ius divinum et humanum, et punit si non fiat, est meritorium si fiat in charitate : sed actum matrimonii praecipit ius divinum et humanum, et punit si non fiat : ergo est meritorius si fiat in charitate.
  7. Item, omne id quod in solo timore Dei fit, non cum libidine hominis, potest esse meritorium : talis autem est actus matrimonii : ergo, etc. Probatio maioris est, Tobiae, III, 18, ubi dixit Sara : Virum cum timore tuo, non cum libidine mea consensi suscipere.
  8. Item, Apostolus, I ad Corinth VII, 5 : Iterum revertimini in idipsum. Constat autem, quod nullo modo praeciperet committi peccatum : ergo reverti ad actum matrimonii non est peccatum : ergo non semper habet indulgentiam post peccatum, ut videtur sonare Littera.
  9. Item, regula est apud Doctores, quod nullus debet facere peccatum minus, ut alius evitet maius : sed si coitus matrimonii semper haberet indulgentiam, mulier consentiens viro ad coitum ne ipse incideret in adulterium, faceret peccatum minus, ut alius evitaret maius : ergo hoc non est faciendum mulieri : ergo consulendum est mulieribus, ut non reddant debitum, quod absurdum est : ergo non semper concubitus habet indulgentiam : falsum est ergo, quod post peccatum semper fuerit in remedium : quod tamen videtur sonare Littera.

 

Sed contra :

  1. Generaliter loquitur Apostolus cum dicit, I ad Corinth. VII, 6 : Hoc autem dico secundum indulgentiam : quidquid autem habet indulgentiam est peccatum, ut dicitur in Littera : ergo generaliter omnis concubitus matrimonialis est peccatum.
  2. Item, cuius causa est mala, et ipsum est malum : sed causa concubitus est concupiscentia ipsi necessario adiuncta : ergo concubitus matrimonii generaliter est malus.
  3. Item, in naturis dicitur malum et corruptum, quod malo et corruptioni est permixtum : ergo similiter et in moribus malum dicitur quod corruptioni et malo moris est permixtum : sed coitus matrimonii malo moris quod est foeditas concupiscentiae, est inevitabiliter permixtus : ergo omnis coitus matrimonii est malus.
  4. Item, quod malum semper consequitur, quando causatur ab illo, videtur esse malum sicut causa mali : sed concupiscentia coitus semper consequitur malum originalis peccati, ut dicit Augustinus in libro de Nuptiis et concupiscentia contra Iulianum Pelagianum : ergo coitus matrimonii generaliter est malus.
  5. Item, Damascenus dicit, quod verecundia est in actu matrimonii : ergo est turpis : sed omne turpe opponitur honesto : ergo coitus matrimonii est oppositus honesto : sed nihil opponitur honesto nisi vitium : ergo actus matrimonii est vitium : ergo est peccatum.

 

Responsio. Dicendum, quod actus matrimonii quatuor de causis potest fieri, et tribus moventibus. Prima causa est spes prolis. Secunda est fides reddendi debiti. Tertia est in rememoratione boni sacramenti. Quarta est causa infirmitatis sanandae. Movens autem quandoque tantum est virtus, et hoc tripliciter, scilicet amor cultus Dei propagandi in prole, amor iustitiae in redditione debiti, et fides unionis futurae in uno spiritu ad Deum : quandoque est movens natura cum virtute : quandoque est movens natura cum vitio, et hoc dupliciter, quandoque enim natura praecedit vitium, quandoque e converso vitium praecedit naturam.

Dicendum ergo, quod si fiat concubitus tribus primis de causis, et primis duobus moventibus, meo iudicio actus est meritorius, et habet praemium, et nullam habet indulgentiam. Si autem fiat quarta de causa, et tertio movente, ita quod natura praecedat continendo concupiscentiam ne moveat in uxorem ut in adulteram, tunc est veniale peccatum, et habet indulgentiam. Si autem praecedat concupiscentia, et libido ponatur ultimus finis, est peccatum mortale non habens indulgentiam, nisi per poenitentiam sicut aliud mortale : quia hi… libidini suae ita vacant, sicut equus et mulus in quibus non est intellectus : et ideo habet potestatem daemonium super eos, ut dicitur, Tob. VI, 17.

Per hoc ergo patet solutio ad primas obiectiones.

 

Ad id quod in contrarium obicitur, dicendum quod non generaliter loquitur Apostolus, nisi dicatur indulgentia concessionis, sicut distinguitur in Littera : sed tunc non omne quod habet indulgentiam, est peccatum.

Et quod dicit Augustinus, quod quidquid habet indulgentiam, est peccatum, intelligitur de indulgentia permissionis.

Ad aliud dicendum, quod causa concubitus matrimonii non semper est mala, ut patet ex praedictis : et ideo ratio illa nihil valet.

Ad aliud dicendum, quod coitus matrimonii generaliter est malo poenae permixtus, sed non malo culpae : et ideo non potest dici malum culpae, sed poenae.

Ad aliud dicendum, quod hoc originale peccatum quod innascitur ex concupiscentia, non est ex malo actu, quia non est malus, sed potius ex vi sententiae iusti iudicis a qua robur trahit concupiscentia poenalis, inficiens infantem qui nascitur, eo quod omnis homo generans (ut dicit Anselmus) Adam est in natura generante, qualiscumque sit in persona.

Ad aliud dicendum, quod turpe est duplex, scilicet poenae, et culpae : et coitus matrimonii habet turpitudinem poenae, non culpae : multae autem poenae tales habent verecundiam, non accusabilem tamen, sicut egestio, urinatio, et huiusmodi : et tale turpe vulgariter vocatur turpe, sed non opponitur honesto. Est aliud turpe quod est crimen non habens pulchritudinem in actu virtutis, et hoc opponitur honesto, et est peccatum : sed hoc turpe non est in actu matrimonii.

 

 

D. Quibus modis accipiatur indulgentia ?

 

ARTICULUS XII.

An permissio in Novo Testamento sit de bonis moralibus ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, post initium : Et est permissio in Novo Testamento, de minoribus bonis, etc.

Videtur enim hoc esse falsum : quia

  1. Cum quinque sint signa divinae voluntatis, ut habitum est ante finem primi libri huius voluminis : sed permissio ibi semper est de malo : ergo non est de minoribus bonis.
  2. Item, non eiusdem est divina operatio et permissio : sed Deus operatur minora bona, sicut et maiora : ergo videtur, quod non permittat ea fieri.
  3. Item, praeceptum Dei et permissio sunt de signis voluntatis : cum igitur sint diversa, non erunt circa idem : est autem praeceptum de minoribus bonis : ergo permissio non est de minoribus.

 

Ulterius quaeritur, quare dicit in Novo Testamento ?

Videtur enim, quod permissio non sit circa cerimonialia, sed circa moralia : ergo aequaliter commetitur Novo et Veteri Testamento : non ergo in Novo Testamento tantum est de minoribus bonis.

 

Ad hoc dicendum, quod permissio secundum quod est signum divinae voluntatis, et secundum quod est de minoribus bonis, non in ratione una sumitur : ibi enim operationi opponitur, cum utrumque sit circa praesens : unum circa malum, et alterum circa bonum : hic autem opponitur consilio, eo quod maiora bona sunt de quibus est consilium : et cum non inclinatur homo ad illa, permittit Deus hominem salvari in minoribus bonis, id est, concedit. Alia autem differentia est : quia in permissione secundum quod est signum voluntatis divinae, Deus non vult actum, sed aliquid circa ipsum quod ex ipso malo actu ordinato elicitur : hic autem Deus vult actum ipsum : sed magis remuneraret eum, qui esset meriti excellentioris.

Et per hoc patet solutio ad primum quod fallit secundum aequivocationem.

Per idem etiam patet solutio ad secundum et tertium.

 

Ad id autem quod ulterius quaeritur, dicendum quod in Veteri Testamento aliud reformat peccatum : quia ibi erat status imperfectionis, gratia nondum propalata, et erant pauci Deo servientes, et omnes gentes per circuitum ad idololatriam pertrahentes : et ideo tunc non erat permissio, sed praeceptum, ut multiplicatio fieret colentium Deum, ut cum propagatione seminis fieret propagatio religionis. Et ideo tunc plures erant unius viri uxores.

 

 

E. Quod nuptiae sint bonae.

 

ARTICULUS XIII.

An opinio haereticorum dicentium coitum cum uxore esse peccatum, sit toleranda ?

 

Deinde quaeratur de hoc quod dicit, E, Fuerunt autem nonnulli haeretici, etc.

  1. Videtur enim esse pro illis quod dicit Apostolus, I ad Corinth VII, 29 : Qui habent uxores, tamquam non habentes sint : non habens enim uxorem non utitur uxore : ergo et habens eam, non debet ea uti.
  2. Item, quod impedit ad Deum recipiendum, videtur esse peccatum : sed hoc facit coitus uxoris : ergo videtur, quod sit peccatum. Probatur prima per dictum Isaiae, LIX, 2 : Iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum. Secunda scribitur, Exod. XIX, 15, ubi cum populus occurrere debuit Domino, dixit Moyses, quod non appropinquarent uxoribus suis.
  3. Item, II Regum, VI, 6 et 7, dicitur Oza percussus, quia cum iacuisset cum uxore sua, voluit tenere arcam ne caderet, eo quod calcitrans bos inclinasset eam : hoc autem esse non posset, nisi magnum peccatum coitus reputaretur : ergo isti haeretici videntur dicere verum.
  4. Item, discipuli audientes a Domino, qualiter esset res viri cum uxore dixerunt : Non expedit nubere : ergo videtur, quod hoc sit malum, quia omne bonum est expediens vel honestum : et etiam honestum habet expediens adiunctum sibi, ut dicit Tullius : cum igitur matrimonium sit bonum, ipsum erit expediens.
  5. Item per rationem probatur idem sic : Actus naturae non diversificatur specie propter id quod voluntas ponit circa eum : sed coitus est actus naturae : ergo propter nullam circumstantiam voluntatis diversificabitur specie : ergo sive fiat cum coniugata, sive cum soluta, est idem specie : ergo erit eiusdem iudicii in bono et in malo. Probatur autem prima ex eo quod artificialia causantur a voluntate, et speciem non diversificant. Secunda autem per se patet : quia generativa est potentia naturalis.
  6. Item, sicut dicit Philosophus in X Ethicorum : Totum bonum hominis in quantum est hominis, est bonum rationis et intellectus : ergo quod subvertit illud, est malum secundum se : sed coitus subvertit et ligat rationem : ergo est malum : sed malum hominis quod est culpa, ut dicit Dionysius, est contra rationem esse : ergo coitus generaliter est malum culpae.
  7. Si forte tu dicas, quod coitus subvertit rationem in actu, sed non in habitu. Contra : Ex omnibus actibus (ut dicit Philosophus) qui voluntarii sunt, relinquuntur similes habitus : ergo ex actu voluntario qui est actus matrimonii, habitus relinquitur : sed sicut se habet actus ad actum, ita habitus ad habitum : ergo sicut actus subvertit actum, ita habitus subvertit habitum.
  8. Item, actus qui sunt circa passiones innatas, et illi qui sunt circa delectationes aequaliter intensas, aequales sunt in superfluitate : sed actus matrimonii et actus soluti concubitus sunt circa delectationes aequaliter intensas : igitur aequales sunt in superfluitate : sed actus qui aequales sunt in superfluitate delectationis, sunt aequaliter vitiosi : ergo actus matrimonii et soluti concubitus sunt aequaliter vitiosi : ergo sicut concubitus solutus est peccatum mortale, ita et actus matrimonii.
  9. Item, in actibus qui sunt circa passiones illatas, aequales sunt qui sunt circa aequaliter terribile : ergo a simili, actus qui sunt circa aequaliter delectabile, sunt aequales : sed actus matrimonii et soluti concubitus sunt circa aequaliter delectabile : ergo sunt aequales : ergo quantum vitium est solutus concubitus, tantum vitium est actus matrimonii.

 

In contrarium huius est :

  1. Quod dicitur, I ad Corinth. VII, 30 : Qui emunt, sint tamquam non possidentes. Sed non potest intelligi quantum ad usum rei emptae : ergo nec hoc quod dicit, v. 29 : Qui habent uxores, tamquam non habentes sint, intelligitur quantum ad usum.
  2. Item, aut matrimonium impedit simpliciter ad Deum recipiendum, aut non. Si sic : tunc Moyses simpliciter debuit interdicere uxores, et non tantum usque ad tres dies. Si non : tunc habetur propositum, scilicet quod non sit peccatum mortale : quia omne peccatum mortale simpliciter impedit ad Deum recipiendum.
  3. Item, pater Ioannis laudatur, similiter et mater : sed Ioannem illi haeretici condemnant : ergo non potest hoc intelligi de patre et matre spiritualibus : ergo intelligitur de carnalibus : ergo carnalis pater qui coit cum uxore possunt esse sancti : et hoc non esset, si coitus esset peccatum : ergo coitus non est peccatum.
  4. Item, Dominus, Matth. V, 32, dicit : Omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari. Ergo debet manere cum ipsa : ergo coitus cum ipsa non est peccatum.

Item, nihil prohibet actus maioris delectationis esse virtutis, et minoris delectationis esse actum vitii, sicut patet in comedendo quando oportet, et ubi oportet, et quantum oportet, delectabilia, et comedendo ut non oportet, et quando non oportet, et quantum non oportet, grossa cibaria, sicut Esau qui propter vilem escam vendidit primogenita : ergo a simili sic est in coitu : ergo non sequitur si coitus matrimonii sit tantae vel maioris delectationis, sicut coitus cum soluta, quod si unus est peccatum, sit et alius.

 

Responsio. Dicendum, quod isti sunt pessimi haeretici qui quondam Tatiani, nunc autem Paterniani vocantur, qui de se perhibent, quod sint filii fornicationum et meretricum : et ideo nihil iuris eis in haereditate temporali dimitti debet, sicut nec aliquid iuris habent in haereditate aeterna. Dicendum autem, quod mentiuntur non intelligentes de quibus loquuntur, nec de quibus affirmant.

 

Ad primum ergo dicendum, quod sicut patet ex obiectione in contrarium facta, non intelligitur, quod non debeant cognoscere uxores, sed quod non debeant spem ponere in eis sicut in re fruibili.

Ad aliud dicendum, quod non impedit ad Deum recipiendum, sed habet incongruitatem ad subito post coitum videndum Deum propter annexam concupiscentiam.

Ad aliud dicendum, quod Oza forte non est ideo percussus sicut dicitur in libro Regum : sed quia cum Levita esset, arcam propriis humeris non portavit. Si autem percussus est propter hoc, tunc fuit propter inidoneitatem ex concupiscentia et carnalitatem, et non ex peccato.

Ad aliud dicendum, quod discipuli dicunt, quod non expedit, ideo quia propter intricationem rerum mundanarum retrahit ab obsequio divino : sicut dicit Apostolus per oppositum de virginitate, I ad Corinth. VII, 35, quod ad id quod honestum est, provocet, et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obsecrandi. Et non est verum, quod tali non expedienti opponatur bonum gratiae, nec ipsum est malum culpae : sed tantum ei expedienti quod sequitur honestum : quandoque enim ipsum malum dicitur expediens, secundum quod cooperatur ad bonum : licet improprie dicatur, eo quod non cooperatur ad bonum nisi per occasionem.

Ad aliud dicendum, quod actus naturae duplex est : nam quidam est actus voluntatis qui est natura quaedam, et actus naturae determinatae uno modo se habentis, quae diffinitur ab Aristotele, quod est principium motus et status in quo est per se et non secundum accidens. Dicendum ergo, quod actus naturae secundum quod voluntas est natura quaedam, bene variatur ex voluntate, et talis naturae actus est coitus : sed actus naturae secundo modo dictae non variatur ex voluntate.

Ad id autem per quod nititur probare, dicendum quod generativa non est primum movens in actu generationis, sed potius voluntas imperans : et ideo ab illo primo movente coitus est actus voluntarius, et propter circumstantias diversas efficitur peccatum in soluta, et actus virtutis in coniugata.

Ad aliud dicendum, quod ratio dupliciter se habet ad opera illa in eo quod ratio quae est ratio recta, scilicet ut praecedens, et ut concomitans : praecedens enim ordinat circumstantias quantum debet, et ut, et quando, et cum qua, et quomodo : sed concomitans dirigit. Dicendum ergo, quod vitium subvertit rationem praecedentem, sicut dixit Socrates, et Aristoteles attestatur, quod delectatio subvertit existimationem prudentiae in minori propositione : et hoc est scriptum in VI Ethicorum, cap. de prudentia. Sed actus matrimonii non subvertit rationem praecedentem, sed concomitantem : et ideo non est vitium.

Et si obiciatur, quod quia illa ratio concomitans dirigit, si subvertitur, manet actus non directus : dicendum quod non dirigit ut ordinans, sed ut inspiciens : imo actus ordinatus est a praecedenti discretione rationis : et manet iste ordo in actu matrimonii, sicut vis proiectiva manet in medio, etiam cessante primo proiiciente.

Ad aliud dicendum, quod ex omnibus actibus relinquitur habitus similis actui : et ideo si ex actibus matrimonii relinquitur habitus, cum actus sint ordinati, non erit habitus inordinatus.

Ad aliud dicendum, quod falsum est quod supponitur pro vero, scilicet actus esse aequales in malo et bono, qui sunt circa delectationes aequales : quia actus naturae nec malum nec bonum facit quod est circa delectationes : quod patet ex hoc, quod actus virtutum et vitiorum sunt circa delectationes et tristitias : sed actus facit bonos vel malos, indebitas vel debitas circumstantias et fines habere.

Et per hoc patet solutio ad ultimum : quia illa ratio procedit super simile falsum.

 

 

F. Cuius rei sacramentum sit coniugium ?

 

ARTICULUS XIV.

An matrimonium sit sacramentum ? et quae sit res ipsius ? et, a quo trahat virtutem sui effectus ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F : Cum ergo coniugium sacramentum sit, etc.

Et vadit disputatio super totum capitulum ?

Videtur enim, quod Magister male rem huiusmodi sacramenti determinet

  1. Sacramento enim Novi Testamenti substantialior est res contenta et signata, quam signata et non contenta : sed unio fidelis animae cum Deo in uno spiritu, vel unio duarum naturarum in Christo est res signata et non contenta : ergo videtur, quod non debet determinari respectu illius.
  2. Item, sacramentum novae legis efficit quod figurat : sed matrimonium est sacramentum novae legis : ergo efficit quod figurat : sed figurat unionem duarum naturarum in Christo : ergo efficit eam, quod falsum est : ergo non est res eius : videtur ergo, quod falsum dicit in Littera.
  3. Item, quod aequaliter efficitur ab omni gratia et merito vel potissimum a charitate, non videtur esse res matrimonii : sed coniunctio fidelis animae cum Deo in uno spiritu, efficitur cum virtute, et praecipue charitate : ergo non est effectus matrimonii.

 

Iuxta hoc ulterius quaeruntur tria, scilicet an matrimonium sit sacramentum novae legis ?

Secundo, quae sit res ipsius ?

Tertio, a quo trahat virtutem sui effectus in ipso ?

 

Ad primum autem horum obicitur multis modis :

  1. Primo quidem ex parte formae sacramenti : omne enim sacramentum habet formam ab institutione divina promulgatam, quae tribuit sacramento sanctificationem : sed matrimonium non habet talem formam : ergo non est sacramentum novae legis. Prima patet ex dicto Augustini qui dicit, quod accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. Secunda autem patet : quia consensus qui efficit matrimonium, est secundum leges eorum qui contrahunt, ut habetur infra in Littera.
  2. Secundo, obicitur ad hoc idem ex consideratione materiae : omne enim sacramentum novae legis vel plura habent materiam quae est visibile aliquod elementum, ut aqua, oleum, panis, et huiusmodi, ut dicit Hugo : sed istud non habet materiam : ergo non est sacramentum novae legis.
  3. Ad idem tertio obicitur ex consideratione effectus quia omne sacramentum novae legis efficit gratiam quae intus adiuvat : sed matrimonium non efficit aliquid tale : ergo matrimonium non est sacramentum novae legis. Probatur prima ex diffinitionibus sacramenti in principio huius quarti Sententiarum assignatis. Secunda autem scripta est infra, ubi dicit : Matrimonium non meretur palmam.

 

Secundo quaeritur, quae sit res ipsius si sit sacramentum novae legis ?

Videtur enim, quod nulla : quia

  1. Actus cum turpitudine est consummans matrimonium : ergo non confert gratiam.
  2. Item, quod conceditur infirmitati, sufficit quod vitet poenam : sed matrimonium conceditur infirmitati : ergo sufficit quod evitet poenam : videtur ergo, quod non conferat gratiam aliquam.
  3. Item, omne id quod confert gratiam, illius exercitium si iterari potest, non dissuadetur : sed matrimonii, mortua uxore, iteratio dissuadetur, et adiungitur poena irregularitatis : ergo matrimonium non confert gratiam.

 

Ulterius quaeritur tertio, In quo fundetur efficacia ipsius ?

Videtur autem, quod in nullo : quia omne sacramentum efficit quod figurat virtute passionis Christi : sed istud non habet figuram cum passione Christi, quia consistit in maxima delectatione : ergo videtur, quod non habeat aliquid unde trahat effectum.

 

Responsio. Dicendum ad primum, quod Magister non tangit in Littera nisi rem signatam et non contentam : quia secundum eum et multos alios rem aliam non habuit baptismus. Quid autem nobis super hoc videatur, infra patebit in solutione eiusdem quaestionis.

 

Ad aliud dicendum, quod sacramentum novae legis duplex est : unum quod est sacramentum tantum, aliud quod est sacramentum et officium. Sacramentum tantum est, cuius totus effectus substantialis est in opere operato, sicut est baptismus, confirmatio, Eucharistia, ordo, et extrema unctio. Sacramentum et officium est duplex, scilicet officium personae, et officium naturae. Officium personae est poenitentia, officium naturae est matrimonium. Quod ergo dicitur, quod sacramentum novae legis efficit quod figurat, dicunt quidam intelligi de illo quod est sacramentum tantum : quia illud ita est novae legis quod non fuit ante eam, et totam vim trahit a nova lege. Et non intelligitur de eo quod est sacramentum et officium : quia in illo est actus personalis et moralis et civilis, qui etiam fuit ante novam legem, et non trahit vim ab opere operato tantum, sed etiam ab opere operante.

Ad aliud dicendum, quod bene conceditur, quod coniunctio fidelis animae cum Deo non est effectus istius sacramenti contentus, sed signatus tantum. Et ratio dicta est prius.

 

Ad id quod quaeritur, utrum matrimonium sit sacramentum novae legis, dicendum quod matrimonium quadrupliciter consideratur quoad quatuor quae sunt in ipso : quorum primum est commixtio sexus ad salutem naturae. Secundum est distinctio circa coniunctiones in diversitate sexus. Tertium autem effectus eius contra vulnus concupiscentiae. Et quartum et ultimum est honestas quae circumstat causam efficientem matrimonii, et amicitia quae consequitur ex ipso, et adiutorium coniugum ex mutuis operibus sibi invicem communicatis.

 

Quoad primum quidem est matrimonium de lege naturae : et quia lex naturae comitatur omnem legem, et ideo hoc manet in omni lege : et sic institutum est in paradiso.

Quoad secundum autem est de lege Moysi, in qua fit distinctio personarum ad matrimonium legitimarum.

Quoad tertium autem specialiter est de lege Christi, quia ex ipso opere operato confert medicinam contra morbum, quod non faciebat ante nisi in opere operante.

Sed quoad alia tria consequentia matrimonium ex causa efficiente et ex effectu ipsius, est de lege civili. Et hoc modo loquuntur Philosophi de honestate nuptiarum, ut Tullius, Aristoteles, Aspasius, et alii quidam.

 

Ad obiectum autem quod contra obicitur, dicendum quod matrimonium habet formam quae est consensus per verba expressus. Nec oportet, quod sacramentum semper ex forma habeat sanctificationem : quia hoc non oportet nisi in illo sacramento, quod pure sacramentum est : et talia non sunt poenitentia et matrimonium, ut prius dictum est : quia illa sunt ad ea circa quae sunt opera nostra : et ideo oportet, quod perfectionem aliquo modo trahant a nobis. Et ideo in matrimonio pro perfectivo formali est individuitas vitae, quae causatur ex consensu in utroque coniugum perfecto existente.

Ad aliud dicendum, eodem modo : quia talis materia non est nisi in illis sacramentis quae totam rationem efficiendi trahunt a passione Christi, et sacramentis quae sunt in Christo, sicut est baptismus Christi, passio Christi, resurrectio Christi, et huiusmodi. In his autem quae sunt circa opera nostra, sunt materia aliqua nostra, vel nos sub aliqua dispositione : sicut in poenitentia dolor est materia, et in matrimonio nos sub potentia commixtionis sexuum existentes.

Ad aliud dicendum, quod bene efficit quod figurat : quia efficit medicinam contra concupiscentiam. Et qualiter efficiat illam, iam patebit in solutione sequentis articuli, et partim claruit ex praemissis.

 

Ad id ergo quod quaeritur utrum conferat gratiam ?

Dicendum, quod circa hoc sunt tres opiniones, quarum nulli praeiudicandum est.

Prima autem est quorumdam dicentium, quod non confert gratiam aliquam : et secundum hos dicitur sacramentum de hoc et aliis per prius et posterius, quia de aliis dicitur per signare et causare gratiam, de isto autem per signare tantum. Et haec videtur fuisse opinio Magistri in Littera : et fuit opinio Praepositivi et Gulielmi Altisiodorensis, et aliorum antiquorum.

Fuerunt alii qui dicerent, quod confert gratiam, scilicet recessum a peccato, non autem ordinem ad bonum. Et si quaeritur : Quae sit illa gratia ? dicunt, quod est illa quae excipit concupiscentiam ne ruat in praeceps : et secundum illos oportet dicere, quod secundum matrimonium sit gratia illa, vel aliquid ei coniunctum exterius, quod mitigat concupiscentiam, ne ferveat ultra nuptiarum honestatem et bona matrimonii. Et hoc ultimo modo dicunt illi esse gratiam quam confert matrimonium. Et dicunt probabiliter isti, quod haec est causa quare quidam. Patres videntur dicere, quod non confert gratiam, quia non confert eam in ordine ad bonum, sed a malo tantum : ad bonum autem habet quoddam impedimentum non ex se, sed ex consequentibus oneribus. Et hoc dicunt sentire Apostolum, I ad Corinth. VII, 35, dicentem : Porro hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis iniiciam, sed ad id quod honestum est, supple, provocem, et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obsecrandi. Haec autem opinio plus placet mihi quam prima.

Tertii quidam satis periti dixerunt, quod confert gratiam in ordine ad bonum, non quodcumque bonum, sed hoc bonum quod facere debet coniugatus : et hoc est quod fideliter coniugi assistat, et opera sua illi communicet, et prolem susceptam religiose nutriat, et huiusmodi. Et haec etiam probabilis est multum.

 

Ad obiectum autem contra, dicendum quod gratiam confert : et qualiter intelligatur, quod non meretur palmam, supra expositum est. Quod autem dicitur, quod consummatur per actum turpitudinis, dicendum quod falsum est, sed consummatur per actum honestum a Domino benedictum, cur in poenam adiuncta est turpitudo concupiscentiae : et haec non obstat, ut superius dictum est.

Ad aliud dicendum, quod conceditur infirmitati, sicut Sancti dicunt : sed est infirmitas duplex. Una est infirmitas prostrata iacens in infimis, et alia quae non iacet, sed est infirma ad excellens elevatum, quod tamen est maiori laude dignum. Et quod primo modo conceditur infirmitati, est sicut id quod dicitur, ad Roman. XIV, 2 : Qui in firmus est, olus manducet. Et hoc non habet praemium nec gratiam. Sed quod secundo modo conceditur infirmitati, est bonum meritorium, sed non habet laudem excellentem et hoc est matrimonium, et ideo confert gratiam.

Ad aliud dicendum, quod hoc accidit matrimonio ex adiunctis, et non ex seipso, praecipue tamen ex adiunctis duobus, scilicet concupiscentia quae est adiuncta actus, et impedimento Dominum obsecrandi, quod adiungitur oneribus eius : et ideo decipit argumentatio illa per accidens.

Ad id quod tertio quaeritur, dicendum, quod trahit efficiendi virtutem ex unione naturarum in Christo, in quibus naturis sponsus Ecclesiae passus est : propter quod dicitur, Exod. IV, 25 : Sponsus sanguinem tu mihi es.

Et sic patet solutio ad totum secundum duas ultimas opiniones, sed secundum primam non indigent ista solutione.

 

 

G. Qualiter intelligendum sit illud : Mulier illa non pertinet ad matrimonium, cum qua non est commixtio sexuum ?

 

ARTICULUS XV.

An matrimonium ante carnalem copulam sit perfectum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur in illo capitulo G, paulo post initium : Non dubium est illam mulierem non pertinere ad matrimonium, etc.

Videtur enim hoc esse verum quod dicunt decreta tria primo inducta :

  1. Secundum Philosophos enim idem est esse rem perfectam et consummatam : sed matrimonium non est consummatum sine carnali copula : ergo nec perfectum.
  2. Item, perfectum est cur nihil deest de adhuc faciendis sed in coniunctis per consensum solum, deest aliquid de faciendis : adhuc, quia commixtio corporum : ergo videtur, quod matrimonium ante commixtionem corporum non sit perfectum.
  3. Item, hoc videntur innuere verba protoplasti qui dixit : Erunt duo in carne una : ergo si non erunt in carne una, non sunt in matrimonio perfecto : ergo antequam efficiantur in carne una, non habent perfectum matrimonium.
  4. Item, si aliquid essentialium alicuius non est perfectum, et ipsum est imperfectum : sed signare est aliquid de numero essentialium sacramentorum : ergo si ipsum in aliquo non est perfectum, sacramentum est ibi imperfectum : sed matrimonii ante carnalem copulam est imperfecta significatio, ut dicit Magister in solutione sua in Littera : ergo ante hanc matrimonium est imperfectum sacramentum. Probatur prima ex hoc, quod omnia sic perficiuntur, quando essentialia eorum perfecta sunt. Secunda autem per hoc ostenditur, quod significare ponitur in diffinitione sacramenti, et signum praedicatur de ipso univoce et in recto, sicut superius de inferiori, id est, ut de subiecto, ut dicit Aristoteles in Praedicamentis.
  5. Item, ab eodem trahit sacramentum causalitatem et significationem, ut in principio huius libri habitum est : ergo quod est imperfectae significationis, est et imperfectae causalitatis : ergo est imperfectum in omnibus his quae sunt de essentia sacramenti novae legis et veteris : si ergo imperfectum sit illud matrimonium in significatione, imperfectum erit simpliciter illud matrimonium : et sic habetur propositum.

 

Responsio. Dicendum, quod matrimonium est perfectum per consensum : quia ab illo essentialiter causatur individuitas quae est essentia matrimonii : et ideo sive contineant pari voto, sive commisceantur, semper est aequaliter matrimonium quantum ad essentiam.

 

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod Philosophi perfectum in essentia et consummatum in essentia dicunt idem, et illud etiam dicunt Theologi, quia perfectum est quod attingit terminum et finem eius quod est fieri : et haec est forma ultima, et hoc etiam est summum eius ratione cuius in essentia dicitur consummatum, si est summum rei non tantum in esse, sed in ultimo suo posse : et secundum hoc consummatum addit aliquid supra perfectum, quia perfectum dicit illud quod attingit terminum suae factionis et fieri, sed consummatum dicit ultimum posse consequens ipsum perfectum : sicut infantem dicimus perfectum hominem, non tamen consummatum. Et hoc modo sumitur consummatum quando matrimonium dicitur consummatum, scilicet quando est in ultimo suo posse potens significare maxime : et hoc facit, quando commixta sunt corpora, quia tunc plura significat.

Ad aliud dicendum est, quod perfectum est in quo nihil deest de faciendis quoad esse : sed quoad bene esse potest aliquid deesse : et illa est copula carnalis quae facit ad bene esse secundum significationem.

Ad aliud dicendum, quod protoplastus dixit hoc de matrimonio consummato, quale tunc erat necessarium, nondum multiplicatis hominibus.

Ad aliud dicendum, quod significare perfectum, est in sacramento matrimonii, etiam ante carnalem copulam : quia perfecte significat et id quod figurat extra coniunctionem suam, et id quod figurat intra : extra, coniunctionem spiritualem Ecclesiae cum Deo : intra, unionem spiritualem inter coniuges, ut dicit Magister in fine huius capituli : sed plura significat per commixtionem, non tamen plus vel magis significat. Et ideo in argumento est fallacia figurae dictionis, eo quod mutatur continuum in discretum.

Per idem patet solutio ad ultimum.

Et per haec patet aliqualiter id quod dicitur in hac distinctione : quia de hoc quod dicit de sanctitate continentium, infra erit tractatus specialis.

Sequitur alia distinctio.