Distinctio XXIV — Livre IV — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre IV
DISTINCTIO XXIV
De sacramento ordinis quantum ad ea quae ad illud disponunt.
A. De ordinibus Ecclesiasticis.
DIVISIO TEXTUS
Nunc ad considerationem sacrae ordinationis accedamus.
Habito de sacramentis personalibus, tangit hic Magister de sacramentis Ecclesiae, sive corporis mystici in communi. Et primo tangit de ordine. Secundo, de matrimonio.
De ordine autem dupliciter determinat.
Primo enim quaerit de ordine in se in communi, et secundum partes. Deinde quaerit de ordine ex parte dantis, et suscipientis. Et hoc incipit in distinctione XXV, ibi A : Solet quaeri : Si haeretici ab Ecclesia praecisi, etc.
De ordine autem in se quatuor quaerit, scilicet de ordinibus singulis per distinctionem ad ordinem praecedentia : et de ordinibus singulis secundum actus, proprios, ibi, C : Ostiarii iidem et ianitores.
Tertio, quid sit ordo in communi, ibi, K : Si autem quaeritur : Quid sit quod hic vocatur ordo, etc.
Quarto, de nominibus officiorum coniunctorum ordinatis habentibus iurisdictionem, ibi, L : Sunt et alia quaedam, etc.
Per hoc sufficienter patet divisio ad introductionem quaestionum.
ARTICULUS I.
An sacramentum Ordinis bene sequatur sacramentum extremae unctionis.
Incidit autem hic quaestio de ordine istius sacramenti. Videtur autem quod ante omnia debuit ordinari : quia
- Sacramentum cui conceditur dispensatio omnium aliorum sacramentorum, est ante omnia alia.
- Adhuc, sacramentum ponens in gradu dignitatis, prius est eo quod non ponit nisi in gradu subditi sed tale sacramentum est ordo respectu omnium aliorum : ergo ante omnia alia de ordine debuit tractari.
- Si forte dicas, quod est ad Ecclesiae multiplicationem spiritualem : et alia sunt personalia. Contra : Quia multiplicatio materialis Ecclesiae est ante spiritualem : quia nullus potest fieri spiritualis, nisi prius sit aliquid in natura sed matrimonium est ad multiplicationem naturalem, et ordo ad spiritualem : ergo matrimonium est ante ordinem : et contrario modo determinat Magister, scilicet de ordine ante matrimonium.
Responsio. Dicendum, quod de ordine sacramentorum habitum est sufficienter. Ad praecedens autem dictum est, quod in veritate personalia sacramenta sunt ante ea quae deserviunt communiter Ecclesiae : et ideo quinque praecedentia sunt ante duo quae restant.
Praeterea, baptismus est ianua sacramentorum, sine quo nullum suscipi potest : caetera autem personalia sunt sicut dispositiones ad idonee percipiendum ordinem : si enim sibi bene praefuit in perceptione illorum, est idoneus ut promoveatur ad ordinem.
Ad primum ergo dicendum, quod non valet : quia aliter non disponuntur ministri sacramentorum nisi per sacramenta personalia, quae contra defectus personales ordinantur : et ideo non oportet illa praecedere.
Ad aliud dicendum, quod dignius est istud sacramentum quantum ad hoc quod collocat in gradu sublimi : sed ordo iste non potest attendi, quia gradum Ecclesiae praecedit idoneitas. Et hoc ut dictum est, non fit nisi per alia sacramenta.
Ad ultimum dicendum, quod in Novo Testamento magis attenditur foecunditas spiritualis, quam carnalis : et ideo sacramentum quod dat officium spiritualis propagationis, est ante sacramentum corporalis fecunditatis, id est, ordo ante matrimonium.
ARTICULUS II.
Quare istud sacramentum prae caeteris dividitur in partes ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : Septem sunt spiritualium officiorum gradus sive ordines, etc.
Quaeruntur autem hic quatuor.
Primum est : Quare istud sacramentum prae caeteris multiplicatur in partes ?
Secundum : Qua divisione dividatur ?
Tertium : Utrum sit unum sacramentum vel plura ?
Quartum : Quae sit ordinum sufficientia ?
Ad primum obicitur sic.
- Unius gratiae est unicum et indivisum sacramentum : sed ordo est unius gratiae : ergo est unum et indivisum sacramentum : ergo in partes non debet dividi. Probatur secunda ex hoc, quod non sunt nisi septem gratiae sacramentales, sicut septem sacramenta. Prima autem constat per se.
- Adhuc, duo, sicut saepius habitum est, sunt contra defectum Ecclesiae ordinata, scilicet matrimonium et ordo : matrimonium autem non dividitur in partes : ergo nec ordo dividi debet.
- Adhuc, nihil valet divisio ubi genus aliquod commune condividitur cum specie. Verbi gratia, si sic dicatur : Substantiarum alia est animal, alia est homo : sed sacramentum in communi acceptum, dividitur in septem sacramenta : ergo si unum sacramentum est species indivisibilis per differentias, omnia alia sacramenta species erunt : sed baptismus, confirmatio, etc., sunt species specialissimae indivisibiles, nisi divisione materiae : ergo et ordo : ergo ordo non debet dividi, nisi sicut dicitur ordo Petri et Martini, et sic de aliis ordinem percipientibus.
- Adhuc, Aristoteles in X Ethicorum dicit, quod quanto aliqua sunt potentiora, tanto indivisibiliora et minora quantitate : potentius autem est illud sacramentum quod collocat in gradu dignitatis : ergo minimum quantitate : ergo videtur, quod sit maxime indivisibile.
- Adhuc, virtus unita magis est infinita, quam multiplicata, ut dicitur in libro de Causis : ergo quae magis est unita, magis est potens : sed potentissimum est istud sacramentum : ergo maxime debet esse unum et unitum : ergo minime divisum : ergo non divisum per septem, ut dicitur in Littera.
In contrarium est quod dicit in Littera ex verbis Isidori.
Adhuc per rationem sic :
- Quanto aliquid est magis propinquum primo, tanto pluribus donis et officiis et potestatibus participat bonitatem eius : sed ordo maxime collocat iuxta primum caput Ecclesiae, scilicet Christum : ergo secundum omnia quae participat, contingit dividi ipsum. Prima scribitur per sensum in libro de Causis : quia est correlativum cuiusdam propositionis. Secunda autem patet ex praelatione et dignitate ministrorum habentium ordinem.
- Adhuc, in naturis ita est, quod ea quae dignissimam formam habent, maximae sunt divisionis : ergo et in gratiis ita erit : sed dignissimus est ordo : ergo maximae divisionis erit. Prima patet in homine, qui etiam in corpore et anima convenit cum eo quod est : quia simplicium habet commixtionem, et mixtorum complexionem, et dissimilium compositionem in corpore : in anima autem est vivere, sentire, ratiocinari, et intelligere simpliciter per possibilem et agentem intellectum : ergo constat propositum.
Responsio. Dicendum, quod congruebat ordinem dividi per differentias, ut ultimae probant rationes.
Ad primum ergo dicendum, quod ordo est unius gratiae ultimae, quae tamen propter sui perfectionem multas exigit praecedentes, ad quas dantur ordines inferiores.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de matrimonio et ordine : quia spiritualis foecunditas maximam secundum potestatem et gratiam requirit perfectionem : et ad hoc non requiritur unum, sed multa : sed materialis foecunditas est propter infirmitatem carnis, et est imperfectorum in Ecclesia : et ideo minimae est gratiae, nec requirit multa in quae dividatur.
Ad aliud dicendum, quod ordo secundum quod dividit sacramentum cum aliis speciebus, sacramenti non est genus, sed species : quia omnes ordines inferiores uniuntur et complentur in ultimo, scilicet in ordine presbyterorum, ut infra patebit, et ratione illius est species dividens sacramentum in communi cum aliis.
Ad aliud dicendum, quod verum est, quod talia sunt minimae quantitatis mobilis, ut ipse ibidem dicit, sed tamen sunt plurium potestatum : et ideo si pro potestate dividantur talia, maxime divisibilia sunt : ipse enim loquitur de potentia intellectus respectu aliarum virium organis corporalibus coniunctarum : et hoc modo dicit verum. Sed non valet ad propositum, nisi de divisione quantitatis mobilis inferatur, et non de divisione per potestates et virtutes.
Ad ultimum dicendum, quod virtus unita extra primum non potest esse nisi in qua concurrunt potestates multae : sicut est ultima potestas totius potestatis, sicut regnum in urbanitatibus, et ratiocinari vel intelligere in naturis spiritualibus : et hoc modo est presbyteratus in ordinibus. Et quia in ea sic uniuntur tamquam in ultima, ipsa potest dividi secundum eas.
Quod autem dicit Philosophus, quod est magis potens virtus unita, quam multiplicata, intelligit de multiplicitate quae non colligitur in unum ultimum, sicut est multitudo molis. Et per hoc patet, quod non est ad propositum.
Qualiter autem potestates ordinum colligantur in unum, infra patebit.
ARTICULUS III.
Qua divisione dividatur hoc sacramentum ordinis ?
Secundo quaeritur : Qua divisione dividitur ?
Videtur enim, quod non divisione generis in species : quia
- In illa divisione una species non est dispositio ad alteram : sed unus ordo disponit ad alterum : ergo divisio ordinis non est divisio generis per species.
- Adhuc, species sunt formae disparatur super materias diversas : sed ordines omnes imprimuntur uni subiecto ut materiae, quia unus homo habet omnes ordines : ergo ordines non sunt species ordinis in communi sumpti.
- Adhuc, divisio sacramenti per septem sacramenta nulla esset omnino, ut habitum est in articulo praecedenti.
Si forte dicatur, quod est divisio totius in partes. Contra :
- Partes non recipiunt totius rationem et praedicationem : sed ordines particulares recipiunt rationem et praedicationem totius ordinis in communi : ergo non sunt partes eius integrales, quia de illis hic agitur.
- Adhuc, partes simul venientes constituunt totum : et ante hoc nec totum est, nec ut totum vocatur : sed ordo in uno et duobus et tribus, etc., vocatur, et est ordo : ergo particulares ordines non sunt partes eius integrales.
- Constat autem, quod divisio aequivoci hic non est. Si autem est aliqua divisio accidentalium : hoc videtur inconveniens : quia tunc aut inferiores erunt accidentales superiorum, aut e converso : et utrumque est inconveniens : quia possent abesse, ita quod sequentes haberent potestatem exsecutionis, et hoc non tenet Ecclesia, nec admittit.
Responsio. Ad hoc dicendum, quod haec divisio est totius in partes : sed differunt partes, sicut et totum. Colligitur enim quoddam totum ex partibus quantitatis secundum molem, ut domus, et caetera corporaliter composita : alia vero colliguntur ex partibus quantitatis secundum potestatem et virtutem, sicut colligitur regimen sub monarchia ex parte balivi, praepositi, praetoris, et praesidis, et omnium aliorum, et perficiuntur in illo : et hoc modo dividitur anima per suas potentias in ea quae perficiunt animam, ut ordo : ordo enim etiam secundum Grammaticos reducitur ad potestatem, quia est pars potestatis.
Unde dico, quod hoc totum medium est inter integrale et universale : quia in modo constitutionis sive perfectionis ex partibus, simile est integrali, hoc est, per respectum partium ad totum : sed per respectum totius ad partes, habet similitudinem cum toto universali, quae praedicatur de qualibet parte : sed deficit ab utroque in aliquo : ab universali quidem, quia licet praedicetur de omnibus, tamen secundum perfectam rationem suae potestatis non praedicatur nisi de ultimo : et de omnibus aliis praedicatur non secundum perfectam rationem, sed prout participatur aliquid de potestate ultimae partis : quia in omni toto potestativo semper pars potestatis antecedentis est in subsequente. Unde Boetius dicit, quod quidquid potest inferius, potest et superius, et non convertitur : et Dionysius, quod superiora habent potestatem inferiorum excellenter et eminenter, sed non convertitur. A toto autem integrali deficit : quia essentia totius adest cuilibet parti, et propter hoc etiam ratio adest, licet secundum potestatem imperfectam et perfectam, ut prius dictum est.
Et per hoc patet solutio ad totum : quia primas rationes concedendas puto : quia non est divisio generis in suas species. Secundae autem non procedunt nisi de toto integrali corporaliter secundum molem composito ex suis partibus.
ARTICULUS IV.
An hoc sacramentum sit unum vel plura ?
Tertio quaeritur : Utrum hoc sacramentum sit unum vel plura ?
Videtur autem, quod plura : quia
- Multiplicatio inferioris multiplicat etiam suum superius, unde plures homines sunt plura animalia : sed constat, quod sunt plures ordines, ut dicitur in Littera : ergo videtur, quod plura sunt sacramenta.
- Adhuc, quaecumque potestates dividuntur actibus diversis specie ad unam rationem obiecti non reducibilibus, differunt specie, et sunt plures : sed tales sunt potestates ordinum : ergo sunt plures simpliciter : ergo sunt plura sacramenta, ut prius. Probatur autem prima : quia omnis potestas per actum suum diffinitur : quia praevii sunt actus potentiae secundum rationem, ut dicit Philosophus. Secunda autem probatur inducendo actus ordinum singulorum : sicut coniurare daemones non est eiusdem rationis actus cum legere prophetias : et neutrum illorum est clausura ostiorum, et nullus horum idem cum portatione candelarum, et huiusmodi : ergo patet propositum.
- Adhuc, sequens ordo totus habetur sine praecedenti suscepto : ergo totus divisus est ab illo : ergo divisum sacramentum : ergo sunt plura sacramenta. Prima probatur : quia faciens saltum, numquam amplius accipit posteriorem ordinem, sed semper habet eum, licet careat exsecutione quae potius est iurisdictionis quam ordinis : et sic constat propositum.
In contrarium huius est, quod
- Ecclesia non numerat nisi septem sacramenta : et unum illorum dicit esse ordinem : ergo ordo non est nisi unicum sacramentum.
- Adhuc, omnes praecedentes uniuntur in ultimo, sicut prius patuit in toto potestativo : ergo omnes sunt unum in illo : ergo omnes sunt sacramentum unum tantum.
Responsio. Dicendum, quod ordo simpliciter est unum sacramentum, sed secundum aliquid plura. Secundum enim potestates imperfectas est plura, sed secundum perfectionem potestatis est unum solum : et huius ratio satis patet ex praehabitis.
Ad primum ergo dicendum, quod si divisio inferioris esset per separantia ab invicem perfecte, tunc requireretur quod dictum est : sed non separantur, sed potius unum est dispositio ad alterum : et ideo ordinantur inter se. Separantia autem perfecte sunt duo, scilicet oppositae differentiae specificae quae separant formaliter in diversas species deducendo : et separatae materiae, scilicet quae separant individua unius speciei. Et neutrum horum est in divisione totius potestatis, ut iam patuit.
Ad aliud dicendum, quod omnes actus ordinum reducuntur et respiciunt ad unum ultimum : unde media est falsa.
Ad id autem per quod probat eam, dicendum quod ostia non sunt obiecta ostiariis simpliciter, sed prout ipsis clauditur locus conservationis Eucharistiae. Similiter exorcista non coniurat simpliciter daemones, sed prout impediunt a perceptione sacramentorum. Et similiter actus lectorum et ceroferariorum, ut infra patebit, respiciunt ad communionem Eucharistiae : et ratio communis aliquo modo respicitur in obiectis eorum : et ideo obiecta non omnino dividuntur.
Ad ultimum dicendum, quod sequens ordo divisus est divisione partis a praecedenti, et ideo iterum non suscipitur : sed divisione perfecti non est ipse divisus, sed potius sic ordinatur ad praecedentem, ut habens totum quod est praecedentis : et ordinatur ad sequentem, ut in quo completa et perfecta est potestas eius : et ideo non sequitur, quod sacramentum sit simpliciter plura, sed simpliciter unum, et secundum quid plura.
ARTICULUS V.
Quae sit ordinum sufficientia ?
Quarto quaeritur : Quae sit ordinum sufficientia ?
Videtur enim, quod sint plures ordines : quia
- Hierarchia humana descendit a caelesti : sed in caelesti sunt novem ordines : ergo et in humana.
- Adhuc, quanto aliqua sunt inferiora et materialiora, tanto sunt amplioris divisionis, sicut patet descendendo a generalissimis ad individua in rationibus, et a primo motore in totam naturalium diversitatem in naturis rerum. Constat autem, quod Ecclesiastica hierarchia est inferior et materialior, quam sit angelica : ergo amplioris est divisionis, quam illa, vel ad minus debet esse tantae : ergo ad minus novem ordines esse debent.
- Videtur autem, quod octo esse debent : quia duorum actuum non reducibilium ad invicem circa sacramentum, duae sunt potestates : sed conficere corpus Christi, et ligare et solvere, sunt huiusmodi actus : ergo duas exigunt potestates : et potestas facit ordinem specialem : ergo sunt duo sacramenta ad illos duos actus : ergo in universo sunt octo sacramenta.
- Videtur autem, quod tria tantum esse debeant : quia in primitiva Ecclesia, ut patet in hierarchia Dionysii, non erant nisi tria, scilicet ministri, sacerdotes, et Episcopi : ergo videtur etiam, quod nunc tria tantum esse debeant.
- Adhuc, non videtur plura exigi : quia si propter reverentiam, ut dicitur, sacramenti, exigantur inferiores ordines, constat, quod non exiguntur nisi ad ministrandum : totum autem ministerium oblationum super altare (ut infra patebit) habet ordo diaconorum : ergo videtur, quod ille praeter presbyteratum solus exigatur.
De tonsura autem et psalmistis et aliis huiusmodi infra propriis locis ponentur obiectiones.
Responsio. Dicendum ad quaestionem istam, quod non sunt nisi septem ordines, ut Magister dicit : et alia sunt non ordinum, sed officiorum nomina : et quaedam sunt ad ordines praeparationes. Sufficientia autem licet multis modis possit accipi, tamen ex hoc potest assignari, scilicet ut dicatur, quod solus est ordo perfectus, qui presbyteratus vocatur : et unum habet actum principalem, scilicet conficere corpus et sanguinem Domini : et alium secundarium, qui est datus ad praeparandum populum, ut idonee communicet corpori et sanguini Christi : et hic actus est ligare et solvere. Omnes autem alii ordines sunt subministrantes illi in altero actuum istorum.
Dicatur ergo sic, quod ordo qui est potestas spiritualis : aut datur super corpus Christi verum, aut super corpus Christi mysticum. Si ergo super corpus Christi verum : aut in actu principali, aut in actu ministrante ad principalem ordinato. Si in actu principali : tunc est sacerdotium sive presbyteratus in actu principali. Si autem in ministrante ad principalem ordinato : tunc erit super hostias ex quibus conficitur corpus Christi verum. Illae autem habent comparationes duas : unam ad populum ipsas in templo offerentem, aliam ad sacerdotem ipsas prece sacra consecrantem. Si super hostias in comparatione ad populum in templo eas offerentem, est subdiaconus qui accipit hostias a populo, ut dicit Isidorus, et reponit eas in presbytero. Super hostias autem in comparatione ad sacerdotem, accipit potestatem diaconus : ut dicit Isidorus, quod diaconi est hostias a subdiacono in presbytero acceptas super altare ponere, et ordinare, ut eas sibi sacerdos consecret. Si autem ordo est super corpus Christi mysticum aut in actu principali, aut secundario ministranti illi. Si in principali : tunc iterum est ordo presbyteratus in actu, qui est super corpus Christi mysticum praeparando ipsum, ut digne percipiat corpus Christi verum. Si autem ministrando circa illud : aut ministrat removendo a malo, aut in ordine ad bonum. Si removendo a malo : aut a malo extra, aut a malo quod est intra. Si a malo extra : tunc est ordo ostiariorum, quorum officium est indignos excludere, et res viles, ne violent locum communionis fidelium. Si autem a malo intra : tunc est ordo exorcistarum, quorum officium est arcere vim daemonis in fomite, ne impediat perceptionem sacramentorum. Si autem ministrat in ordine ad bonum, aut est ex parte intellectus, aut ex parte effectus. Si ex parte intellectus : tunc est ordo lectorum, quorum est legere distincte et aperte ad intellectum, ut dicit Isidorus. Si autem in ordine ad affectum, est ordo ceroferariorum, quorum est pellere tenebras peccati per ignitum eloquium, ut incalescat et inflammetur affectus.
Ad primum ergo obiectum patet solutio : quia ordines caelestis hierarchiae multiplicantur secundum conversionem in Deum et in Angelum et in hominem, sed Ecclesiae hierarchia secundum conversionem super homines tantum. Et ideo caelestis quae est penes triplicem conversionem, est amplioris divisionis quam Ecclesiastica.
Ad argumentum autem dicendum, quod non sequitur : quia licet ista descendat ab illa, non tamen in toto potest eam imitari : et ideo particulariter ab ea descendit, scilicet per conversionem in hominem tantum : et differt ab illa, quia alia sunt officia Angeli ad hominem, et alia officia hominis : sed in hoc imitatur, quod reducit inferiores purgatos illuminatos et perfectos in Deum sicut caelestis.
Ad aliud dicendum, quod propositio dubia est : quia Dionysius videtur dicere oppositum : dicit enim, quod si haec materialia in tanta consistunt multitudine, quod multo magis credendum est superiora esse in multitudine maxima. Si tamen concedatur : tunc distinguendus est duplex descensus ab uno : unus enim est in numero mutabili per motum et gubernationem, et tunc verum est quod obicit. Alius modus est exitus ab uno in participationem gloriae primi, et sic loquitur Dionysius : et dicit, quod multo plura sunt inferiora quam superiora : quia non deceret divinam largitatem paucis exhibere beatitudinem praesentiae suae : et cum ordo sit de differentiis gloriae illius, tunc patet quod secundum hoc maioris divisionis debet esse, quam ordo in Ecclesia qui est gratiae tantum.
Ad aliud dicendum, quod actus illi dividi non possunt ab una potestate : quia corpus Christi verum non consecratur nisi propter mysticum : et unire corpus verum cum mystico subiecto, non est inferioris potestatis, quam consecrare ipsum pro mystico.
Et ad obiectum dicere oportet, quod ligare et solvere absolute non sunt actus sacerdotum, sed ligando et solvendo coniungere sacramentis, sicut supra in quaestione de clavibus est determinatum : et sic patet, quod actus illi coniuncti sunt, et ad idem ordinati.
Ad aliud dicendum, quod in primitiva Ecclesia non dicuntur fuisse ordines, nisi qui simpliciter ordines et sacramenta sunt. Et id quod vocamus modo ordines et qui in veritate ordines sunt, officia vocaverunt.
Ad aliud dicendum, quod licet non sit nisi ministerium in secundariis ordinibus, tamen ministerium multiplex est, ut prius patuit in ordinum divisione et sufficientia.
ARTICULUS VI.
An sint septem ordines propter septiformem gratiam ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : Septem autem sunt propter septiformem gratiam, etc.
Videtur enim hoc esse falsum : quia
- Non possunt septem gradus ordinis septem donis adaptari : ergo penes numerum donorum non accipitur numerus ordinum.
- Adhuc, donis Spiritus sancti habitis, tunc primum accipiendus est primus ordo : ergo omnia dona praeexiguntur ante ordinis susceptionem : non ergo secundum numerum donorum accipitur numerus ordinum.
Quod hic puto esse concedendum : sed quod dicit, intendit tantum propter idoneitatem accipientis : tamen quidam sunt, qui dicunt, quod ostiariis attribuitur timor, qui principium est sapientiae, sive ostium : exorcistis autem scientia, quae docet vitare malos, sicut exorcistae expellunt daemones : lectoribus autem pietas per hoc quod illuminant secundum intellectum imagine Dei insignitos : acolythis autem spiritus fortitudinis, qui expellunt tenebras aeris per fortitudinem igniti eloquii et exempli : subdiaconis autem spiritus consilii propter vitae excellentiam, quia consilia implent per castitatem : et diaconis spiritus intellectus, quia interiora penetrant, quod significatur, quia immediate stant apud altare iuxta sacerdotem : et sacerdotibus spiritus sapientiae propter saporem aeternorum, quia anima sacerdotum pinguedine inebriatur in confectione corporis Christi. Sed tamen quia extorta est expositio, primum plus placet. Sed si quis ita dicere vult, poterit respondere, quod adaptantur modo praedicto.
Ad aliud dicendum, quod non ita adaptantur, quod uno ordine suscepto suscipiatur unum donum, vel e conversa : sed potius, quia cum actibus donorum aliquam convenientiam habent actus ordinum, ut prius patuit.
B : Quales assumendi sunt ad clerum ?
ARTICULUS VII.
Quae requiruntur ad hoc, quod aliquis possit suscipere ordines ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B : Tales autem ad ministerium spirituale eligendi sunt clerici, etc.
Hic est utilis quaestio de idoneitate promovendorum ad ordines.
Et de illa sex quaeramus summatim.
Primo, quae exiguntur summatim ad hoc quod quis sit idoneus ?
Secundo, quae scientia sufficit ei qui promovendus est ?
Tertio, quae vita ?
Quarto, quantum peccet inidoneum promovens : utrum mortaliter, vel venialiter, vel si necessitate aliqua excusatur ?
Quinto, utrum inidonee promotus omni actu ordinis peccet mortaliter vel non ?
Sexto et ultimo, qualiter de peccato illo potest haberi remedium, utrum per dispensationem vel alio modo ?
Ad primum autem horum obicitur :
- Per verba Apostoli, I ad Timoth. III, 2 et seq. : Oportet Episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, et caetera quae ibi enumerat Apostolus.
Si forte dicas, quod haec exiguntur ad Episcopum, sed non ad quemlibet ministrantem in ordinibus. Contra : Ibidem subdit, v. 8 : Diaconos similiter pudicos, etc. Constat autem, quod in primitiva Ecclesia non erant ordines nisi diaconorum qui ministrantes dicuntur, et sacerdotum qui maioribus intendebant : ergo videtur, quod omnes ordinati ad id tenentur ad minus.
- Adhuc, in decreto alio enumerantur novem, scilicet quod non fuerit solemniter poenitens, non curialis, non servus, non corpore vitiatus, non de presbytero vel aliter illegitime natus, non adultus in aegritudine baptizatus, non peregrinus vel ignotus, non minoris aetatis, non infamis : ergo videtur, quod ad omnia haec tenentur.
- Adhuc, totum quod est ibi, in sacerdote reducitur ad quatuor, quorum duo sunt ex parte eius qui ordinem suscipit, et duo expedientia ad actum. Duo ex parte ordinandi videntur esse, regularitas, et aetas legitima. Duo autem expedientia ad actum, scilicet scientia, et vita. Ergo videtur, quod ista sint summatim ad quae tenentur.
In contrarium huius obicitur, quod
- Ad aliquos ordines videmus pravos promoveri, de quorum scientia et moribus non constat : hoc autem videmus tam a religiosis quam ab aliis fieri : et non dicuntur mortaliter peccare : ergo videtur, quod non universaliter ordinandi tenentur ad ista.
Si forte tu dicas, quod suscipiendo ordines ad ista potest praeparari, ut sic idonee ministret, et non tenetur ante ordinis susceptionem ista habere. Contra : Nulla forma est quae imprimatur in subiecto praeparando, sed iam praeparato : ergo cum ea quae sunt gratiae sint magis ordinata, quam ea quae sunt naturae, etiam forma ordinis et character non debet imprimi, nisi iam praeparato et non praeparando : ergo solutio inducta nulla est.
- Adhuc, si aliquis videat formam hominis in lapide corpore cavo toto et non organizato, monstrum iudicabit : quia contra naturam est esse formam alicuius in subiecto, nisi sibi prius praeparato : ergo hoc multo fortius monstruosius erit in moribus : ergo si ordo imprimatur non idonee disposito sed disponendo, monstruosum erit, et contra naturam : ergo solutio ista nulla.
Responsio. Dicendum ad hoc, quod ordo habet partes, sicut supra dictum est : et ratione ultimi ordinis tenetur ordinandus ad quaedam de necessitate, et ad quaedam de bene esse. De necessitate videtur mihi, quod tenetur ad quatuor supra inducta, nisi forte de aetate fiat aliquando ex causa rationabili dispensatio : et tunc oportet, quod rationabilis aetas habeatur.
Si autem quaeritur, quae sunt ad quae tenentur ex necessitate, et quae ad quae tenentur ex honestate et bene esse ? Dicendum, quod quaedam sunt sine quibus non est vita virtutis, ut sobrietas, prudentia, et huiusmodi : et quaedam sine quibus non potest exsequi actum sui officii, ut scientia, et aetas in qua residet complexio, quia pueri sapienter actus suos agere non possunt : et ad ista tenetur ex necessitate. Quaedam autem sunt, quae ornant hominem : et si desunt, non propter hoc est vita vitiosa, et officium frustratum ab actu, sicut hoc quod vocat Apostolus ornatum, hoc est, in moribus et exteriori decentia compositum : et ad talia tenentur ex honestate et bene esse.
Ad hoc autem quod quaeritur : Utrum ordo velit ista invenire in subiecto, vel suscipiendo ordines se debeat etiam in istis disponere ?
Dicendum, quod quantum est de congruitate rationis omnis ordo vult ista invenire in subiecto : sed de necessitate ultimus ordo qui est sacerdotium, vult invenire ista quae exiguntur ad suum officium : minus enim in monacho exigitur scientia, et magis in eo qui habet curam.
Ad obiecta duo quae sunt contra, dicendum quod ordines praecedentes quasi quaedam dispositiones sunt ad ordinem ultimum : et ideo non est monstruositas, si illi ante quaedam istorum recipiuntur : sed si essent perfectiones ultimae, tunc sine dubio tenerent obiectiones.
ARTICULUS VIII.
Quae scientia requiritur ad promotionem ordinum ?
Secundo quaeritur, Quae scientia exigitur ad promotionem ordinum ?
Videtur autem, quod sacrae Scripturae.
- In Decretis, 38, dist. I, dicit capitulum : Ignorantia mater cunctorum errorum, maxime in sacerdotibus Dei evitanda est, qui docendi officium in populo susceperunt. Constat autem, quod non susceperunt officium docendi nisi sacramenta. Ergo sacram Scripturam tenentur scire.
- Adhuc, Cap. 1, Omnes psallentes, etc., sic dicitur : Substantia summi sacerdotii nostri sunt eloquia divinitus tradita, id est, vera divinarum Scripturarum disciplina. Et ex hoc sequitur idem quod prius.
- Adhuc, quarta distinctione Isidorus dicit : Sicut viri et mulieris digna coniunctio facit unum matrimonium, et sicut duorum copulatio unum perficit corpus : ita clericatus et sacerdotium unum faciunt presbyterum. Et clericatum vocat scientiam clericalem.
- Adhuc, Gregorius in Pastorali : Nulla ars doceri praesumitur, nisi intenta prius meditatione discatur. Ab imperitis ergo pastoribus magisterium pastorale suscipitur in magna temeritate, quoniam ars est artium regimen animarum.
- Adhuc, ibidem : Quis autem cogitationum vulnera occultiora esse nesciat vulneribus viscerum ? Et tamen saepe qui nequaquam spiritualia praecepta cognoverunt, cordis se medicos profiteri non metuunt, dum qui pigmentorum vim nesciunt, videri medici carnis non erubescant.
- Item, Deuter. XXIII, 1 : Non intrabit eunuchus Ecclesiam Domini. Dicit ibi Glossa : Qui non habet semen verbi Dei, non potest gignere bona opera : vel non debet intrare, id est, locum regiminis accipere.
- Item, Isidorus : Desinat docendi locum accipere, qui nescit docere. Ignorantia quippe praesulum, vitae non congruit subiectorum : nam si caecus caeco ducatum praebeat, ambo in foveam cadunt.
- Item, praecipitur a Domino, ut in pectore sacerdotis doctrina scribatur et veritas : et in Glossa : Meminerit sacerdos se studiis doctrinae et veritatis inquirendis, non curandis ruminandisque saecularibus negotiis per acceptum sacerdotium fuisse consecratum.
- Item, I Petr. III, 15 : Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe : hoc autem non potest fieri nisi per scientiam sacrae Scripturae : ergo, etc.
- Item, Malach. II, 7 : Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent de ore eius, quia Angelus Domini exercituum est.
- Item, Osee, IV, 6 : Quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi.
- Item, Apostolus ad Titum, I, 9 : Amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, id est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. Ex ista auctoritate habetur, quod etiam excellenter tenetur scire, ita quod possit revincere haereticos.
- Item, I ad Timoth. IV, 13 : Attende lectioni, exhortationi et doctrinae.
- Si forte dicas, quod istae auctoritates sunt ad terrorem, obicitur per rationem sic : Nullus praesumit actum, non habens habitum ad illum : sacerdotii actus est aliquis actus : ergo nullus nisi perverse praesumit eum, non habens habitum : sed habitum est supra, quod scientia et clavis habent unum actum : ergo non habens scientiam, non nisi perverse praesumit actum clavis : ergo nec actum sacerdotii.
- Adhuc, operatio perversa est, quae non rectificatur habitu regente : sed regere populum operatio sacerdotis est : ergo perversa erit, nisi habeat habitum regentem : sed hic habitus non potest esse nisi scientia sacrae Scripturae : ergo sacerdotes tenentur ad scientiam sacrae Scripturae.
In contrarium huius est, quod videmus in multis terris sacerdotes omnino ignaros, et non intelligentes ea quae legunt : et tamen non condemnantur, sed sustinentur ab Ecclesia : cum igitur Ecclesia non erret, videtur quod sacerdotes non teneantur ad habendum scientiam.
Responsio. Distinguendum mihi videtur in ordinandis : quidam enim ordines sumunt ex sola devotione, ut monachi, et alii religiosi : quidam autem alii suscipiunt ordines, ut illis ministrent populo verba et sacramenta dispensando, ut quidam religiosi, et illi qui sunt intitulati ad curam animarum. De primis adhuc distinguendum puto : aut enim habent curam animarum in suis ordinibus, ut abbates, et confessores ab abbatibus constituti : aut non habent, nec habebunt. Si habent, idem iudicium videtur de eis, quod de aliis qui habent curam. Si vero non habent, et causa devotionis ordinem suscipiunt, videtur mihi quod non tenentur, nisi ut sciant pronuntiationes Psalmorum et lectionum distinctiones, quae ex scientia grammaticae discuntur. Si autem accipiunt officium docendi ex beneficio, ut clerici intitulati : vel ex professione, ut quidam religiosi : dicendum videtur, quod tenentur plura scire, et ea credo esse quae in grosso sunt exponenda populo in fide et moribus, quae rudimenta Christianae fidei vocantur : et ut in aliis determinent casus et quaestiones secundum consilium superiorum.
Unde auctoritates supra inductas intelligo de huiusmodi ordinatis : et quantum ad huiusmodi scientiam discernendi scilicet quid veniale, et quid mortale in communibus, et qui articuli solemnizati ab Ecclesia, et caetera talia. Et ad alia meo iudicio non tenentur : quia theologica probari non possunt nisi per constantiam martyrii. In perplexis autem quaestionibus tenetur esse tam discretus, ut talia difficilia esse sciat, nec procedendum in eis esse sine superiorum consilio vel auctoritate canonum : et haec puto sufficere ad rationem eius qui petit rationem de ea qua in nobis est fide et spe.
Ad rationes autem inductas, dicendum quod non erit perversus actus cum tanto habitu praesumptus : sed tantus sufficit ad regimen meo iudicio, nisi forte sit in gradu sublimiori : quia superior ad maiora tenetur, ut Archiepiscopus, vel Episcopus, ut infra patebit, cum de Episcopis agetur.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS IX.
Quae vita requiritur ad hoc ut aliquis sit idoneus ?
Tertio quaeritur, quae vita requiritur ?
Videtur autem, quod illa quae est nota secundum famam, et bona secundum virtutem : et hoc
- Per multas sanctorum auctoritates, quarum quasdam tangemus, et alias dimittemus propter prolixitatem vitandam.
- Hieronymus in epistola quadam : Sine crimine iubetur esse Episcopus : non pro eo tantum tempore quo ordinandus est, sit sine ullo crimine : sed ex eo tempore quo per Christum renatus est, nulla peccati conscientia remordeatur. Ergo videtur hoc etiam proportionabiliter esse verum de sacerdote.
- Gregorius in Pastorali : Solerter se quisque metiatur, ne locum regiminis assumere audeat, si adhuc in se vitium damnabiliter regnat : nam diluere aliena dilecta non valent, quos adhuc propria denigrant. Et ex hoc arguitur ut prius.
- Adhuc, Levit. XXI, 17 et 18 : Homo de semine tuo per familias, scilicet Aaron, qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo : nec accedet ad ministerium eius. Dicit autem Glossa ibidem, quod per maculam vitium intelligitur. Ergo videtur, quod vitium habens, sacerdotis officium in sola celebratione missae agere non potest.
- Item, Isidorus : Qui non vivit sicut docet, ipsam veritatem quam praedicat, contemptibilem facit : sicut Psalmista, Psal. XLIX, 16, dicit : Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras iustitias meas ? etc. Ergo multo minus peccator potest officium enarrantis habere.
- Item, Eccli. XV, 9 : Non est speciosa laus in ore peccatoris. Item, Isidorus : Tam doctrina quam vita clarere debet Ecclesiasticus Doctor : nam doctrina sine vita arrogantem reddit, vita sine doctrina inutilem facit.
- Adhuc, Gregorius : Qui contemptum temporalium praedicat, necesse est ut ipse prior contemnat : tunc enim praedicatio utiliter profertur, quando efficaciter adimpletur.
- Item, Gregorius : Nescienti legem lingua tua sit codex, et in opere tuo adspiciat quid imitetur.
- Item, Augustinus : Innocens absque sermone conversatio quantum exemplo prodest, tantum nocet silentio.
- Ulterius, videtur quod etiam excellentem tenetur habere clericus.
Unde Isidorus : Non debet honoris ducatum suscipere, qui nescit subiectos tramite melioris vitae praeire.
- Item, Gregorius : Tantum debet actionem populi actio transcendere praesulis, quantum distare solet a grege vita pastoris : qui enim loci necessitate exigitur summa docere, hac eadem necessitate compellitur summa monstrare.
- Item, Hieronymus in decreto 8, quaest. 1 : Qualis enim erit aedificatio discipuli, si intelligat magistro se esse maiorem ? Unde non solum Episcopi et presbyteri et diaconi debent magnopere praevidere ut cunctum populum cui praesident, conversatione et sermone praeeant : verum etiam inferiores gradus, exorcistae, lectores, custodes aedium, acolythi, et omnes omnino qui domui Dei deserviunt : quia vehementer Ecclesiam Dei destruit, meliores esse laicos quam clericos.
- Alia autem infinita his concordantia inveniuntur.
Unde etiam per rationem probandum est idem : In omni re exemplar directius debet esse exemplato : sed clericus est exemplar laici : ergo directiorem oportet esse laico.
- Adhuc, magis appropinquanti sanctis, maior indicitur sanctitas : quia mundari debent, qui ferunt vasa Domini : sed clericus magis appropinquat, quam laicus : ergo videtur, quod ad maiorem virtutis perfectionem teneatur.
- Adhuc, omnis docens necesse est ut habeat proprium probandi instrumentum : sed clericus quod docet non potest probare nisi per operis excellentiam, ut dicunt Sancti : ergo videtur, quod teneatur ad operis excellentiam.
In contrarium huius esse videtur quod dicit Dominus, Matth. XXIII, 3: Omnia quaecumque dixerint vobis, servate et facite : secundum opera vero eorum nolite facere : dicunt enim et non faciunt.
Responsio. Nulli sanae mentis dubium est, quod probatum est primo, quod clericus quamdiu ministrat in domo Dei, tenetur ad maiorem perfectionem quam laicus, et praecipue si curam suscipit pastoralem.
Ad hoc ergo quod obicitur in contrarium, dicendum quod hoc dicit Dominus ut recognoscatur potestas etiam apud malos : habent enim tales potestatem ad augmentum damnationis eorum.
ARTICULUS X.
Quantum peccatum committit promovens non idoneum ? et, An necessitate aliqua potest excusari ?
Quarto quaeritur : Quantum peccat promovens inidoneum, vel si necessitate aliqua excusatur, ut dicunt communiter ?
Videtur autem, quod mortaliter.
- Ezech. XLIV, 7 : Inducitis filios alienos incircumcisos corde, et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario meo, etc. Et improperat ibi sacerdotibus Veteris Testamenti. Ergo multo magis hoc est damnabile praelatis Novi Testamenti.
- Adhuc, minus peccatum est inidoneum, quando promotus est, non corripere, quam inidoneum promovere : sed Heli eo quod non corripuit, a sacerdotio cum parentela expulsus. est, et Israel in gladium et captivitatem ductus, et arca capta, et filii occisi, et ipse mortuus, ut habetur, I. Reg. II, III, et IV, passim : ergo multo magis damnabilissimus est, qui promovet non idoneum.
- Adhuc, hoc dicitur in Littera, quod non idoneus grave onus ordinanti inducit : grave autem onus non est nisi onus aeternae damnationis : ergo mortaliter peccat, qui non idoneum scienter promovet : ergo multo magis qui dat ei beneficium, praecipue habens curam animarum.
- Adhuc, sub periculo ponens temporalia Ecclesiae, peccat mortaliter : ergo multo magis qui in periculo ponit animas : sed idoneum promovens, sub periculo ponit animas : ergo peccat mortaliter.
Ulterius hic quaeritur : Si excusari potest ?
Et ponuntur tres causae, quas praetendunt suae excusationis. Prima, quia Ecclesia ex illo propter nobilitatem honoratur. Secunda, quia alius non de facili ita in temporalibus utilis Ecclesiae reperitur. Tertia, quia melius est habere aliquos, quam nullos.
Sed contra istas omnes tres causas sic obicitur :
- De veritate vitae propter nullam causam est aliquid omittendum : sed promovere idoneum est de veritate vitae : ergo nullo modo est omittendum.
- Adhuc, Ad Rom. III, 8 : Et non… faciamus mala ut eveniant bona : quorum damnatio iusta est. Ergo multo fortius non facienda sunt mala, ne eveniant mala : sed promovere inidoneos est malum : ergo non est faciendum aliquo modo.
Responsio. Dicendum ad hoc, quod nullum dubium est mortaliter peccare omnem illum qui indignum scienter promovet ad sacros ordines, vel ad curam pastoralem, vel ad aliquod ecclesiasticum beneficium. Est autem indignus dupliciter, scilicet contrarie, et privative. Contrarie indignus est, qui contrarium habet dignitati : et ille nullo modo est promovendus. Privative autem indignus est, qui privatur dignitate, non habens tamen contrarium : et in talibus propter necessitatem aliquarum Ecclesiarum quae indigent litteratis et defensoribus, posset dispensari, quod aliquid haberent de Ecclesia, donec addiscerent : sed puto, quod sine peccato non potest eis conferri cura vel praebenda : sed expensae pro eis possent fieri de Ecclesia vel de beneficio Ecclesiae quod alteri interim committetur.
Ad id quod obicitur contra causas, dicendum quod illa ridiculosa est, quae est de generis nobilitate ut propter hoc malus posset promoveri : quia quanto nobilior est, tanto nocivior si malus est. Nec puto, quod sufficit hoc, quod non sit malus : sed puto, quod necessarium est scire esse bonum per talem scientiam qualem possibile est haberi de homine.
Quod autem dicitur, quod alius non esset ita utilis, nihil est omnino : quia omnis utilitas temporalis est spirituali postponenda.
Tertia autem omnino nulla est : quia in Littera dicitur, quod melius est habere paucos bonos, quam multos malos.
Praeterea, Quod malis confertur, facit eos malos : quia sciunt tales habere locum in Ecclesia et bonos expelli : et ideo efficiuntur mali, ut citius promoveantur.
ARTICULUS XI.
An non idonee promotus in quolibet actu officii sui peccet mortaliter ?
Quinto quaeritur : Utrum inidoneus promotus in quolibet actu ordinis et officii sui peccet mortaliter ?
Videtur autem, quod sic : quia
- Propter sanctitatem ordinis peccat mortaliter primo accedendo : sed eadem sanctitas semper manet in ordine : ergo si ipse sit non idoneus, semper aequaliter peccabit ordinem exsequendo : sed in omni actu ordinis exsequitur ordinem : ergo in omni actu ordinis peccat mortaliter.
- Adhuc, Susceptio ordinis est propter exsecutionem : ergo exsecutio est melior : sed in suscipiendo ad minus propter inidoneitatem mortaliter peccavit : ergo et in exsequendo magis mortaliter peccabit propter eamdem rationem.
- Adhuc, II Reg. VII, 6 et seq., Oza percussus est, ut dicit Dionysius, quia indigne sanctis communicavit : percussio autem significat mortale peccatum quod interficit animam : cum ergo sanctiora sunt ea quae sunt Novi Testamenti, quam Veteris, peccabit mortaliter omnis qui indigne administrat ordinem vel officium ecclesiasticum : sed administratio in quolibet actu ordinis est officium ecclesiasticum : ergo in quolibet actu ordinis et officii sui peccabit mortaliter.
In contrarium huius est, quod
- Hoc esset grave iudicare.
- Adhuc, quia vovens virginitatem voto non solemni, peccat mortaliter contrahendo, non tamen postea solvendo debitum : ergo a simili suscipiens ordinem vel officium ecclesiasticum indigne, peccabit mortaliter, non tamen postea administrans.
- Adhuc, si in quolibet actu peccaret mortaliter, videretur esse perplexus quia ex officio et ordine tenetur administrare : ergo peccat mortaliter omittendo.
Item, ex indignitate tenetur dimittere ne ministret : ergo peccabit mortaliter ministrando : ergo quidquid fecerit, peccabit mortaliter : ergo est perplexus.
Responsio. Videtur mihi, quod peccat mortaliter quotiescumque scienter et sine necessitate administrat ordinem vel officium in quolibet actu qui indignus est, sicut probat prima pars istius disputationis. Dico autem sine necessitate duplici tantum : si enim corpus Domini vel aliquid sacrorum decideret, et non esset alius sublevans, posset tunc cum humilitate cordis et cum timore et reverentia sublevare. Item, Si aliquis exemplo suo duceretur ad peccatum, posset rogare eum cum dolore ne exemplum in eo acciperet, sicut supra diximus in quaestione de fraterna correctione. In aliis omnibus casibus peccat mortaliter administrando sancta indigne.
Ad hoc autem quod obicitur in contrarium, dicendum quod via lata est, quae vadit ad infernum, et multi sunt qui vadunt per eam, sicut habetur, Matth. VII, 13.
Ad aliud dicendum, quod non est simile, cum in matrimonio contracto non manet votum, sed frangitur : et ideo non omnem actum sequentem facit illicitum : sed cum administratione manet indignitas, et ideo omnis actus illicitus efficitur.
Ad aliud dicendum, quod non est perplexus : quia cedat officio, et non administret, et erit expeditus : vel si mavult, emendet peccatum, et administret dignus : et iterum est expeditus de perplexitate.
ARTICULUS XII.
Qualiter illius peccati remedia possunt acquiri ?
Sexto quaeritur, qualiter illius peccati remedia acquirantur ?
Videtur autem, quod per dispensationem : quia
- Constat, quod qui habet universitatem potestatis, potestatem habet dispensandi : sed dispensatio est iuris relaxatio : ergo isti potest relaxari quod de iure tenetur facere sed de iure tenetur esse dignus vita et scientia : ergo hoc relaxari potest ei.
- Adhuc, nos videmus hoc tota die fieri in curia Domini Papae, de qua non licet praesumere, quod aliquid fiat iniustum : ergo videtur, quod per dispensationem hoc fieri possit.
- Adhuc, non est nostrum iudicare de dispensatione : ergo videtur, quod vel ille cum quo dispensatur omnino deceptus sit, vel ipse absolvitur a peccato.
In contrarium huius est quod dicit Bernardus ad Eugenium Papam, quod si dispensatio careat causa utilitatis publicae vel necessitatis legitimae, dispensatio non dispensatio, sed dissipatio est.
Responsio. Dicendum, quod cum indigno numquam ita dispensari potest, quin ipse peccet mortaliter quolibet actu administrationis, quamdiu est indignus. Dominus enim Papa sicut ipsemet in quadam Decretali protestatur, unumquemque propriae conscientiae quoad Deum relinquit : sed quandoque, eo quod oportet mala tolerare ne eveniant peiora, hoc modo dispensat, quod in iudicio hominum eis hoc super quo dispensatum est, obici non possit.
Ad hoc ergo quod primo obicitur, dicendum quod habet universitatem potestatis super iudicia hominum, sed non super iudicium divinum : et hoc est iudicium conscientiae.
Ad aliud dicendum, quod abusiones non diminuunt mala, sed aggravant : et ideo si in talibus dispensationibus praelatus aliquid facit, ipse peccat mortaliter. Si autem patitur necessitate mali compulsus ne eveniat peius, tunc non peccat mortaliter, sed tunc non dispensat, sed dissimulat ad tempus donec corrigi possit.
Ad aliud dicendum, quod verum est, quod non est nostrum ut iudices simus : sed tamen nostrum est ut doctores simus, et cognoscere speculative, quid dignum, et quid iustum est, et hoc aliis dicere : unde non cognoscimus per modum iudicii ut corrigamus vel puniamus sed cognoscimus per modum sapientium in lege Dei, quid legi Dei concordat, et quid ab ea discordat, a quocumque hominum agitur sive superiore sive inferiore.
ARTICULUS XIII.
An corona sit ordo vel tantum dispositio ad ordinem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo ante medium : Corona enim signaculum est, quo signantur, etc.
Videtur enim, quod corona sit ordo : quia
- In omnibus spiritualibus exteriora fiunt propter interiora : sed exterius fit signaculum in corona : ergo fit propter signaculum interius : sed signaculum interius est character : ergo corona imprimit characterem : quidquid autem imprimit characterem, collocans in gradu dignitatis in Ecclesia, est ordo : ergo corona est ordo.
- Adhuc, corona aut est pure corporale, aut in corporali habetur spirituale. Si pure corporale : ergo a quolibet conferri posset, quod falsum est : quia non potest hodie conferri nisi ab Episcopo. Si autem spirituale est acceptum in corporali : tunc est sacramentum per diffinitionem sacramenti : constat autem, quod non est sacramentum nisi ordinis : ergo corona est ordo qui est sacramentum.
- Adhuc, excellentium in Ecclesia est dare aliquid excellens, sicut patet in confirmatione, ubi excellentes in Ecclesia Spiritum sanctum dant ad robur : sed coronam in Ecclesia non dant nisi excellentes in Ecclesia, ut Episcopi : ergo in ea dant aliquid excellens : sed nihil excellens est corporale : ergo videtur, quod dent aliquid spirituale : et hoc non potest esse nisi character : ergo imprimit characterem : ergo est ordo.
- Adhuc, in baptismo ubi distinguitur homo a non baptizato, imprimitur character : ergo et in corona ubi homo distinguitur in sortem Domini : sed hoc fit in corona : ergo videtur, quod in corona imprimitur character.
In contrarium huius est, quod
- A Magistro in Littera non distinguuntur nisi septem ordines : et corona non est unus de illis : ergo corona non est ordo.
- Adhuc, omnis excellens forma in natura, multas ex parte materiae exigit dispositiones : ergo et in gratia similiter erit : sed excellens in gratia est ordo : ergo praeexigit dispositiones ex parte suscipientis. Primum autem quod suscipitur, est corona : ergo videtur, quod corona sit prima dispositio ad ordinem, et non ordo.
Quod concedimus, dicentes ad primum, quod exteriora in corona fiunt propter interiora : sed interius quod respondet coronae, est revelatio mentis ad divina, ut sic disponatur homo ad recipiendum ordinem : et non est character vel ordo.
Ad aliud dicendum, quod corona non est pure corporale, sed est corporale ad spirituale ordinatum : sed hoc spirituale est coniunctum in parte, et in parte consequens : coniunctum enim est mentis revelatio ad divina, ut dictum est : consequens autem est ordo qui suscipitur.
Ad aliud dicendum, quod haec non est causa quare non possit conferri nisi ab Episcopo, quia aliquid excellens in corona conferatur : quia quandoque conferebatur a non Episcopis. Sed hoc institutum est, ut cognoscantur ab Episcopo, qui praeparantur ad ordines suscipiendos quia cum maiori sollicitudine agendum est circa tales : et ideo per coronam ad manum et agnitionem Episcopi instituti sunt transire.
ARTICULUS XIV.
An tonsura in veteri lege figurabatur in Nazareis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : Tonsurae autem Ecclesiasticae usus, etc.
Videtur enim falsum esse quia
- Quidquid ad sacramentum ordinis pertinet in Novo Testamento, in sacerdotio et sacerdotibus Veteris Testamenti significabatur : Nazarei autem non necessario erant de sacerdotibus : ergo videtur, quod in eis tonsura Ecclesiastica non significabatur.
- Adhuc, Nazarei in fine voti crines offerebant (alias, tondebant), ut habetur, Numer. VI, 18 : sed clerici in principio suae religionis crines offerunt : ergo videtur, quod nulla sit convenientia : ergo nulla signa.
- Ulterius videtur, quod ordo in Veteri Testamento non poterat signum respondens habere : habitum enim est supra, quod sacramenta excellentis effectus, in Veteri Testamento nihil respondens in figura habuerunt : sed ordo in excellentissimo statu ponit per suum officium : ergo videtur, quod nihil respondens in Veteri Testamento habere potuit.
Responsio. Dicendum ad hoc, quod ea quae sunt Novi Testamenti, propter suam perfectionem non in uno solo typo Veteris Testamenti potuerunt significari, sed in multis significabantur quoad diversa. Et ita etiam sacerdotium quoad tonsuram significatur in Nazareis, et quoad potestatem offerendi in sacerdotio, et quoad potestatem ligandi et solvendi in potestate iudicandi inter lepram et non lepram, et munditiam et immunditiam sacerdotum. Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod licet in tempore non sit convenientia, tamen est convenientia facti ad factum : quia capilli prius nutriti Domino offeruntur et hic et ibi. Et hoc intendit Auctor in Littera : multis enim modis, ut dicit Gregorius, sumitur allegoria.
Ad hoc quod ulterius quaeritur, dicendum quod hoc non intelligendum est de excellentia potestatis, sed de excellentia gratiae, ut dictum est in confirmatione, et extrema unctione quoad immediatum evolatum, quod ibi fieri non poterat : sed perfecta potestas ministrorum bene poterat ibi significari.
ARTICULUS XV.
An clerici habeant ius haereditatis inter parentes suos vel non ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo ante finem : Quia de sorte sunt Domini, vel quia Deum partem habent, etc.
Ex hoc enim arguitur, quod clerici ius haereditatis inter parentes suos non habent.
Hoc etiam aliis videtur rationibus :
- Dicitur enim, Matth. V, 20 : Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. Sed Levitae et Scribae et Pharisaei in Veteri Testamento non habebant haereditatem : ergo nec in Novo debent habere. Quod autem Levitae haereditatem non habuerunt, patet, Numer. XVIII, 20, 23 et 24, ubi hoc multoties dicitur : Non habebunt filii Levi haereditatem in medio fratrum suorum : ego enim haereditas eorum.
- Adhuc, in tonsura ore proprio ab Episcopo iubentur dicere : Dominus pars haereditatis meae et calicis mei, etc. : ergo ore proprio videntur terrenam haereditatem resignare : ergo ius in ea de caetero nullum habent.
- Adhuc, terrena habens, necessario habet terrena cogitare : sed clericus ideo raditur, ut dicitur in Littera, quia non nisi caelestia debet cogitare : ergo nihil terrenum debet habere : ergo nec ius habet in haereditate terrena.
- Adhuc, terrenae possessiones in iure Imperatorum, ut dicunt leges, et confirmat Augustinus, possidentur : sed clericus nullum debet habere respectum quantum ad Imperatores vel Reges : ergo videtur, quod nihil terrenum debeat possidere.
In contrarium huius est quod dicitur,
- Ierem. XXXII, 7 : Posside tibi agrum meum qui est in Anatoth, in terra Beniamin, quia tibi competit hereditas, et tu propinquus es ut possideas. Hoc enim dixit Hanameel ad Ieremiam : qui tamen sacerdos fuit : ergo competebat sacerdotibus haereditas.
- Adhuc, Levitici, XXV, 32 : Aedes Levitarum quae in urbibus sunt, semper possunt redimi. Ergo Levitae ius habebant redimendi haereditatem, etiam magis quam alii : cum igitur non sint minus digni Novi Testamenti sacerdotes, ius percipiendi haereditatem suam possunt habere.
Responsio. Non est dubium quin clerici ius habeant in sua haereditate, quae patrimonium est : aliter enim videtur in feudalibus quibusdam : quaedam enim feudalia sunt ad pretium annuum cum homagio alicui exhibita : et quaedam sunt pro stipendiis militiae debitis. Patrimonium ergo videtur quod habere possunt. Et etiam feudalia scio quod in multis locis habent, et pretium exhibent : et pretio vel precibus inducunt alium aliquem sibi in temporalibus aequivalentem, et aeque dignum, qui loco eorum facit homagium : sed illa feudalia quae sunt quasi pro stipendiis militum, videtur mihi, quod sine iniuria Domini feudi haberi non possint.
Ad primum ergo dicendum, quod Levitae habebant ius percipiendi haereditatem suorum parentum in Veteri Testamento : sed non habebant ius ex aequo dividendi terram cum aliis tribubus. Et hoc ideo praecepit Dominus : quia si ex aequo habuissent unam portionem sicut aliae tribus, tunc habitassent in uno loco, et non fuissent divisi per populum, ut docerent omnes : et hoc non fuisset competens officio eorum.
Ad aliud dicendum, quod in tonsura non renuntiat, nisi sollicitudini haereditatis retrahenti ab officio clericali : ad hoc enim non tenetur laicus : et ita intelligitur quod ore suo dicit coram Episcopo.
Ad aliud dicendum, quod bene possunt cogitare terrena in ordine ad caelestia : quia hoc meritorium est. Item, Bene possunt cogitare non retrahendo cogitatum a caelestibus : sed terrena ut terrena non debent cogitare : et hoc solum significat tonsura et revelatio sensuum.
Ad aliud dicendum, quod iure Imperatorum possidentur feuda et alia ad defensionem : et ideo cum iustum tributum non subtrahitur principibus, talia potest possidere clericus, vel alius homo officiis Ecclesiae mancipatus.
C. De ostiariis.
ARTICULUS XVI.
An ordo ostiariorum sit primus, et habeat aliquem actum spiritualem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C : Ostiarii iidem et ianitores, etc.
Et quaeramus hic duo, scilicet de actu ostiariorum : et, utrum iste ordo sit imprimens characterem ?
Ad primum accipiatur quod dicit in Littera.
- Ea quae sunt intus et extra custodire, est actus ostiariorum : sed clave materiali talem custodiam facere, est pure corporale : ergo videtur, quod ad hoc non ordinatur nisi potestas corporalis : omnis autem ordo est potestas spiritualis : ergo videtur, cum ordo ostiariorum sit ordo spiritualis, quod iste non sit actus eius.
- Adhuc, ad corporalem actum frustra requiritur spiritualia ministrans : sed in ordine ostiariorum requiritur minister excellens in Ecclesia spiritualia ministrans : ergo non est ad corporalem actum : ergo actus qui dicitur in Littera, non est actus eius.
- Adhuc, sacramentis quae Christus in se exhibuit, virtutem contulit spiritualem : sed illud per se exhibuit, ut dicitur in Littera : ergo spiritualem vim isti exhibuit : sed spiritualis vis est ad actum spiritualem, non corporalem : ergo videtur, quod iste non sit actus eius.
In contrarium huius obicitur : quia ad hoc confertur actus in ordine, cuius instrumentum ab Episcopo datur ordinato : sed claves materiales templi et sacrarii dantur ostiariis : ergo ad hoc confertur eis ordo et potestas : sed actus clavis est claudere et aperire templa et sacraria : ergo iste est actus illius ordinis.
Responsio. Dicendum, quod ille qui dicitur ordo ostiariorum, est ordo primus, et habens actus super corporale ad spirituale ordinatum : est enim suum custodire locum sacramentorum, in quo et sacramenta conferuntur et populus communicat sacramentis, ab immundis rebus et hominibus.
Ad primum ergo dicendum, quod non est pure corporale : et ideo exigitur ad hoc potestas spiritualis, quia spiritualia sunt bene circa corporalia ad spiritualia ordinata : sed verum est, quod est spiritualis potestas ista in infimo gradu spiritualium.
Ad aliud dicendum, quod hoc sequeretur, si esset actus corporalis, et circa pure corporale : sed est actus corporalis iuxta corporale ordinatum ad spirituale : et spirituale est finis : quia tota custodia fit ne spiritualia violentur.
Ad aliud dicendum, quod Christus huic potestati dedit vim spiritualem : quia sicut a Christo quando expulit immundos de templo, luxit quoddam divinum, ut dicit Glossa super Ioannem, II, 15 et seq., quo territi fuerunt illi quos expulit, et cesserunt ei : ita quiddam divinae potestatis facit praevalere ostiarios, ut expellant a loco sacro ea quae sacra violant : et hoc habent a Christo istum ordinem suscipientes.
ARTICULUS XVII.
An ordo ostiariorum imprimat characterem ?
Secundo quaeritur : Utrum iste ordo characterem imprimat ?
Videtur enim, quod non :
- Sicut enim dictum est in quaestione de baptismo, tractatu de charactere, character consignat trinitatem creatam increatae, et collocat in aliquo spirituali statu fidei : iste autem ordo non videtur hoc facere : ergo non imprimit characterem. Probatur autem media : quia status fidei est praelationis vel subiectionis, et tunc incipientium vel pugnantium pro fide perfecta : et neutrum istorum confert iste ordo, quia praelatos non facit, sed potius ministros, quia ostiarii ministri sunt : ergo non imprimit characterem.
- Adhuc, perfectissimorum sacramentorum est imprimere characterem : sed iste ordo non est perfectissimus, sed potius ordo sacerdotii : ergo videtur, quod characterem non imprimat.
- Adhuc, taliter ordinatus licet sit distinctus a populo ut ministret in templo, nihilominus tamen adhuc coniungibilis est populo, quia potest ducere uxorem : ergo videtur, quod non distinguatur distinctione perpetua : sed perpetua distinctio est characteris : ergo videtur, quod non imprimat characterem.
- Adhuc, hoc officium totum est viae, quia in futuro non erit indigentia custodiae : ergo videtur, quod deficiat cum via : ergo ministri eius non indigent nisi charactere viae : sed character spiritualis est perpetuus : ergo videtur, quod istud sacramentum non imprimat characterem spiritualem.
- Adhuc, custodes illi qui sunt in caelesti hierarchia et sunt custodes animarum, digniores sunt quam custodes templorum : et tamen non dicimus, quod propter officium ipsorum imprimatur eis character : ergo non propter officium istorum istis character imprimitur.
- Adhuc, in actum illius sacramenti sive officii quod imprimit characterem, non potest aliquis nisi characterizatus illo : sed in actum istius ordinis potest non habens istum ordinem : ergo non imprimit characterem. Probatur autem prima inducendo : quia in detestationem originalis non potest nisi recipiens baptismum si articulus necessitatis sacramentum non excludat, nec in confortationem quae est ex confirmatione, nec in consecrationem corporis et sanguinis Domini qui non habet ordinem. Probatio secundae est ad oculum : quia custodire templa etiam quilibet laicus potest : ergo constat propositum.
In contrarium huius obicitur sic :
- Nihil collocat in gradu spiritualis potestatis immobiliter, nisi aliquid suscipiatur immobile a suscipiente : ostiariorum ordo collocat in gradu spiritualis potestatis immobiliter : ergo ipse est aliquid immobile. Prima probatur ex hoc, quod nulla causa quae est ut disponens in subiecto, separabilis est a suo effectu, quidquid etiam sit de causa efficiente, cum de omni causa dicat hoc esse verum Philosophus, et probat Avicenna : sed propter prolixitatem hic accipitur in dispositione, quia in illa perspicue verum est. Omne autem sacramentum causat suum effectum ut causa disponens in subiecto, ut patet ex praehabitis circa principium huius libri quarti Sententiarum. Secunda autem probatur : quia ostiarius quantumcumque deviet, numquam reordinatur, sed reconciliatur tantum : et sic ministrat, si Praelato videatur expedire. Inde sic : Nec id quod est ibi signum tantum, nec quod est ibi res tantum, immobile est a suscipiente ordinem istum : ergo est ibi medium immobile, quod est res et signum : medium autem immobile existens in omnibus sacramentis, est character : ergo et in isto sacramento : ergo istud sacramentum imprimit characterem. Prima probatur : quia actio Episcopi super ostiarium, est transitoria : et quia gratia quae tantum est res, saepe perditur : igitur constat prima. Secunda probatur ex inductione in baptismo, confirmatione, et sacerdotio.
- Adhuc, non iterationis sacramentorum super idem subiectum, non est nisi duplex causa, scilicet quia causa non redit, sicut originale non redit post baptismum : et quia immobile aliquid manet in suscipiente, propter quod iterari non potest : constat ergo, quod prima causa non est in hoc sacramento, quare non iteratur : ergo secunda erit : ergo aliquid immobile imprimitur in hoc sacramento, quod numquam deletur : hoc autem in omnibus vocatur character : ergo et in isto.
- Adhuc, signum distinctivum collocans in gradu fidei et ad actum spiritualem, videtur esse character : tale signum datur ostiario : ergo datur ei character. Probatio mediae : constat enim, quod per separationem in officio determinatur et distinguitur ab aliis, non distinctione dispositionis ut in corona, sed officii spiritualis mancipatione : ergo constat propositum.
- Adhuc, characteris increati est characterizare charactere creato : video autem, quod increatus character hoc officium characterizavit : ergo huic officio mancipatum ipse characterem imprimit.
Responsio. Dicendum, quod non videtur mihi esse dubium, quin imprimat characterem : quia aliter nullo modo videri posset, qualiter esset impressa potestas indelebilis ostiario, sicut probant ultimae rationes.
Ad primum autem dicendum, quod iste character configurationem facit : quia imprimitur nostrae imagini ut in potestate spirituali imitetur eum qui non dormitabit neque dormiet custodiendo Israel, et ponit in statu praelationis et in statu fidei.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod praelatus est in populo non habenti potestatem sic accedendi, licet non sit praelatus simpliciter : in altiori enim gradu est quam simplices de populo : et hoc sufficit ad statum praelationis in statu fidei : sicut tota tribus Levi praelata fuit, nec tamen inferiorum ordinum Levitae praelati fuerunt simpliciter.
Ad aliud dicendum, quod ordo iste est aliquid perfectissimi sacramenti, sicut pars totius potestativi est aliquid totius : et ideo in quantum ordinatur ad illud, habet aliquid de effectu ipsius : et hoc est imprimere characterem potestatis secundum partem, sicut illud habet imprimere characterem potestatis perfectae : aliter enim non esset pars potestativa illius. Et hoc facile est videre : quia nisi balivo det potestatem in parte, non erit pars potestativa regni quod habet dare potestatem perfecte, et sic de aliis est. Hic autem propter indelebilitatem et fidei statum et configurationem ad potestatem divinam, datur potestas talis vel talis per characteris impressionem.
Ad aliud dicendum, quod numquam est coniungibilis populo, ita quod amittat signaculum, imo in perpetuum tenetur habere extra, sicut carere non potest intra : sed iurisdictionem amittere potest, et quantum ad hoc effici sicut unus de populo : quia si in toto efficeretur sicut unus de populo, reordinaretur quando iterum rediret ad clericatum : et hoc non fit.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur, si officium aliquod totum est viae, quod non imprimat characterem : quia etiam baptismus est viae et confirmatio et sacerdotium, et tamen imprimunt characterem : quia licet usus gradus talis in patria non sit futurus cum cessabit omnis praelatio, tamen signum gradus manet ad gloriam pro eo quod fideliter et bene ministravit in officio sibi commisso.
Ad aliud dicendum, quod de signis Angelorum nobis est incertum : sed tamen de gradibus Angelorum hoc nobis certum est, quod quantum ad eminentiam dignitatis unus super alium perpetuo manet, licet forte evacuentur quantum ad actum et officium, quando Deus erit omnia in omnibus, ut dicitur, I ad Corinth. XV, 28. Unde puto falsum esse, quod Angeli non sint distincti signaculis naturae gratiae et gloriae inter se, secundum quod officia eorum sunt diversa altiora et inferiora.
Ad aliud dicendum, quod in actum illius ordinis nihil potest nisi habens ordinem. Et ad hoc intelligendum, revocandum est ad memoriam quod prius dictum est, scilicet quod sicut Christus ostendit quemdam divinum radium, ratione cuius territi cesserunt hi qui violabant locum sanctum, ita quaedam divina virtus deterrendi immunda a loco sancto sanctificato confertur ostiariis, et ex tali virtute pellere immunda est actus ostiarii. Et planum est, quod hoc ille non potest, qui illam virtutem non habet : non autem habet, qui ordinem non suscipit.
ARTICULUS XVIII.
An in sacramento istius ordinis sit aliqua specialis forma ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, in medio : Et dicitur eis : Sic agite quasi reddituri Deo rationem, etc.
Ex hoc enim videtur, quod ista sit forma huius ordinis.
Sed contra hoc obicitur :
- Forma enim sacramenti, aut est per modum indicationis, vel deprecationis : ista autem est per modum imperii : ergo videtur, quod non sit forma sacramenti.
- Adhuc, in sacramento operatur virtus divina : ergo operatio sacramenti non subiacet imperio hominis : ergo nec collatio sacramenti per modum imperii debet conferri.
- Adhuc, quod imperio alicuius fit, in potestate illius consistit : sed operatio ordinis non consistit in potestate Pontificis, sed Dei : ergo per modum imperii forma esse non debet.
- Adhuc, illa verba videntur potius sonare iniunctionem officii habenti iam potestatem, quam collationem potestatis : si enim tunc conferret potestatem, deberet dicere : Accipite potestatem claudendi et aperiendi.
Responsio. Dicendum, quod secundum diversitatem sacramentorum diversificantur formae ipsorum, sicut patuit in baptismo, et Eucharistia, et extrema unctione. Unde cum in isto sacramento conferatur potestas ad actus divinos et circa divina, debet significari per modum traductionis potestatis ab uno in alium, quemadmodum a Domino significata est, Ioan. XX, 22 et 23, cum dixit : Accipite Spiritum sanctum : quorum, etc. In illo enim verbo intelligitur per simile quantum ad modum omnis forma collationis sacramenti ordinis significata et instituta.
Ad primum ergo dicendum, quod patet solutio.
Ad secundum dicendum, quod licet in sacramento operetur divina virtus effectum ultimum sola, tamen actus illius sacramenti est in potestate ministrorum : et cum ordo sit ad accipiendum potestatem ad actum illum, per modum traductionis illius potestatis significatur ab Episcopo, qui ibi est loco Christi potestatem illam conferens.
Ad aliud dicendum, quod in potestate hominis est ut ministri participantis locum Dei : sed non est in potestate hominis in quantum homo, et potestas hominis refertur ad actum : sed verum est, quod potestas divina sola est ad effectum gratiae quae fit in sacramentis : et hoc significatur ex modo loquendi quo non dicit : Accipite gratiam, etc., sed potius : Sic agite, etc.
Ad aliud dicendum, quod potestas non est completa nisi in actu suo ad quem est : et ideo ut notetur potestas completa, dicit Sic agite, etc. Et tamen est sensus iste : Habete completam et perfectam potestatem agendi.
D. De lectoribus.
ARTICULUS XIX.
An ordo lectoratus sit bene ordinatus inter ordines ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D : Secundus est gradus lectorum, etc.
Et quaeruntur tria, scilicet de ordine istius ad praecedentem, et ad sequentes non sacros ordines.
Secundo, de differentia ipsius ad psalmistatum.
Et tertio, de actu ipsius proprio.
Alia enim, scilicet utrum imprimat characterem ? et de forma, ex praecedenti habita sunt : quia idem modus disputandi est utrobique.
Ad primum sic proceditur :
- Inter quatuor ordines non sacros sunt duo removentes a malo, scilicet ostiariorum, et exorcistarum : et duo ordinantes in bonum, scilicet lectorum, et acolythorum : sed habentia symbolum convenientius coniunguntur : ergo videtur, quod exorcistae immediate praeordinari deberent ianitoribus.
- Adhuc, in via iustitiae prius est declinare a malo, quam facere bonum : sed exorcistae sunt per modum declinationis a malo, lectores autem ad facere bonum : ergo exorcistae sunt ante lectores : non ergo lectores habent secundum gradum.
- Adhuc, Boetius dicit, quod prius sunt exstirpanda vitia, quam inserendae virtutes : sed exorcistae exstirpant vitia, et lectores inserunt virtutes : ergo videtur, quod exorcistae sint ante lectores.
In contrarium huius est, quod malum voluntatis non deseritur nisi cognitum : ergo cognoscere malum, est ante deserere ipsum : lectorum autem officium est ad mali cognitionem, et exorcistarum ad mali desertionem : ergo lectorum gradus est ante gradum exorcistarum.
Quod concedendum est. Dicendum ergo ad primum, quod ordines ordinantur hic secundum quod generantur actus ipsorum in percipientibus sacramenta. Unde primum in illis est praeparatio et custodia loci sanctificati, et deinde totum aliud est in praeparatione communicantium sacramentis et confectione sacramentorum. Sicut autem dicit Aristoteles in ultimo capitulo libri X Ethicorum : Admonitio est primum per verba disponens ad virtutem et ad bonum, licet coactivam virtutem non habeat. Et ideo inter gradus est primus, et ideo secundus inter omnes : et non ordinantur secundum quod conveniunt in generali quodam, scilicet quod est esse a malo, et esse ad bonum.
Ad aliud dicendum, quod in via iustitiae etiam id quod est a malo, praecedit persuasio et ostensio mali quod pertinet ad officium lectoris. Unde licet lectio ingerat bonum intellectus, et ideo dicatur esse in ordine ad bonum, sicut patet in divisione ordinum supra assignata : tamen ad continuationem lectorum, id est, eorum quae leguntur, praecedit et ordinem a malo et ordinem ad bonum, sicut probat ultima obiectio.
Et per hoc patet solutio ad ultimum.
ARTICULUS XX.
De differentia lectoratus ad psalmistatum.
Secundo, quaeritur de differentia istius ad psalmistatum, quem tangit in Littera.
Videtur autem, quod in nullo differant : quia
- Sicut dicit in Littera, lectorum officium est prophetias legere in Ecclesia : et psalmi sunt pars prophetiae nobilior : ergo videtur, quod non differant nisi per materiam : quia lectores unam partem prophetiae pronuntiant, et psalmistae aliam et nobiliorem : ergo aut psalmistatus est ordo, aut pars ordinis lectorum.
- Adhuc, si fiat vis in sanctitate lectionis sive in difficultate eorum quae leguntur, psalmi in tanta excellentia sunt, in quanta aliae prophetiae sunt : ergo sicut exigitur ordo ad legendas alias prophetias, ita exigitur ad legendos psalmos : ex quo sequitur idem quod prius.
- Adhuc, ad illa principaliter exigitur ordo, quae magis frequentant ministri Ecclesiae : psalmos autem plus omnibus aliis prophetiis frequentant : ergo specialis ordo exigitur ad eos.
- Adhuc, Gregorius super Ezechielem, super illud verbum Psalmi XLIX, 23 : Illic iter quo ostendam illi salutare Dei : dicit, quod in psalmorum cantu, aut datur spiritus compunctionis, aut spiritus prophetiae, si cum attentione et devotione fiat : sed non fit ita in aliis prophetiis : ergo psalmi etiam maioris auctoritatis sunt et maioris sanctitatis et utilitatis, quam caeterae prophetiae : ergo ordo debet esse ad eos sicut ad alias prophetias legendas, vel erit pars ordinis lectorum.
In contrarium huius est, quod cantus psalmorum est deprecatio et oratio quaedam : haec autem a nullo prohibenda sunt : et quod a nullo prohibetur, non habet ordinem, cum ordo sit distinctarum personarum : ergo ad psalmos legendos ordo esse non debet.
Responsio. Dicendum, quod psalmistatus non est ordo, sed officium totius chori. Chorus autem totus est conventus fidelium respondentium praecinentibus quibusdam in laude Dei : et ideo officium est communitatis et totius corporis Ecclesiae in devotione Deo servientis, et non officium ministrorum ut ministri sunt. Et quod indicuntur eis horae et psalmi, hoc fit pro perficiendo eos in merito sanctitatis, sicut perfecti sunt in potestate ordinis.
Ad id ergo quod primo obicitur, dicendum quod prophetia ut est simpliciter lecta in Ecclesia, non habet ordinem ad se ordinatum, sed ut est lecta cum explanatione : sic enim habet ordinem dantem auctoritatem hoc faciendi, quia ad hoc indiget potestate et gratia Spiritus sancti, ut in sequenti patebit articulo.
Ad aliud dicendum, quod in neutro fit vis, sed tantum in auctoritate explanandi id quod legitur vel canitur de prophetiis.
Ad aliud dicendum, quod quaedam frequentantur ad meriti cumulationem a ministris Ecclesiae, et quaedam ad fidelium communionem ut communicent sacramentis. Et quae primo modo frequentantur, non habent ordinem, sed liberum arbitrium gratia informatum, ut mereri possint. Sed quae secundo modo frequentantur, necessario habent ordinem in quo confertur potestas talia frequentandi, secundum quod sacramenta in principio huius quarti libri Sententiarum dicta sunt esse ad exercitium.
Ad ultimum dicendum, quod hoc non ostendit necessitatem ordinis, sed vim istarum orationum quae in psalmo dicuntur ad gratiam promerendam.
ARTICULUS XXI.
Quis sit actus ordinis lectoratus ?
Tertio, quaeritur de actu istius ordinis.
Videtur enim, quod non sit actus ordinis : quia
- Vis accentuandi et proferendi distincte, sufficienter causatur ex scientia grammaticae : ergo ad hoc non oportet esse ordinem unum. Similiter potestas explanandi sufficienter causatur ex scientia theologiae : et sic iterum ad hoc non oportet esse ordinem : ergo ex actu istius ordinis ostenditur, quod ordo iste sit superfluus.
- Adhuc, multos videmus qui habent ordinem, et tamen ista facere non possunt quae dicuntur in Littera. Cum igitur omnis ille qui habet perfectam potestatem ad aliquid faciendum, potest facere illud quandocumque voluerit, videtur quod non habeant potestatem perfectam : ergo nec ordinem : quia ordo confert potestatem perfectam.
- Adhuc, duo actus hic tanguntur in Littera, scilicet distincte pronuntiare, et praedicare, quae sunt diversarum facultatum, scilicet grammaticae et theologiae : ergo videtur, quod non debeant reduci in unam potestatem immediatam : ergo nec ad unum ordinem, quia unus ordo est unica potestas ad actum aliquem ministrorum, sicut saepius patuit ex ante dictis.
Responsio. Dicendum, quod potestas istius ordinis est legere prophetias cum auctoritate explanandi eas populo. Et ratio huius colligitur ex Littera in duobus locis, scilicet in forma huius orationis, quam dicit Episcopus, quando traducendo potestatem et imprimendo characterem dat librum dicens : Esto verbi Dei relator, habiturus, si fideliter et utiliter impleveris officium tuum, partem cum iis qui verbum Dei bene administraverunt ab initio : non enim tales aliqui dicuntur in Ecclesia nisi praedicatores sermonum Dei.
Secundum est, quod Dominus quando exhibuit actum huius ordinis, non solum legit plane et aperte, sed explanavit statim populo.
Ex tertio etiam colligi potest, scilicet quod dicit a Prophetis exortum ordinem, cum dixerunt : Clama, ne cesses : enim prophetias populo praedicaverunt ad aedificationem. Et haec tria argumenta valent pro confirmatione intentionis nostrae.
Dicendum ergo ad primum, quod ad legere non datur ordo vel ad explanare, sed ad auctoritatem legendi et explanandi : et tamen ista falsa est, quod facultas explanandi prophetias sufficienter habeatur a theologia : licet enim facultas accentuandi sufficienter habeatur a grammatica, non tamen ita habetur sufficientia explanandi a theologia : quia non est ex ratione quod ibi docetur, sed ex gratia : unde oportet esse ordinem conferentem et gratiam et auctoritatem.
Ad aliud dicendum, quod in veritate nisi necessitas urgeat Ecclesiam aliquam, nullus non litteratus sufficienter hunc ordinem suscipere debet. Unde in Littera dicit, quod ad hunc ordinem scientia exigitur litterarum. Si tamen est necessitas : tunc potest conferri potestas, et exspectari actus ad tempus, sicut fit modo, quia satis pueris confertur ordo iste.
Ad aliud dicendum, quod ambo actus consequuntur se : quia primus est quasi acceptatio materiae et thematis, ut populus sciat fontem praedicationis esse Scripturam sacram : sed perfectio officii consistit in secundo, et ibi est ultimum ordinis istius.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod quantum est de voce et significatis, referuntur ad diversarum facultatum habitus. Sed hic non ita sumitur : imo pronuntiatio refertur ad res pronuntiatas, et res pronuntiatae continentur sub ordinis potestate et gratia quae in ordine confertur : quia, sicut prius dictum est, nec scientia nec facultas rationis, sed potius ex potestate ordinis et gratia. Et secundum hoc ad unam reducuntur potestatem et facultatem.
E. De exorcistis.
ARTICULUS XXII.
Quis sit actus exorcistarum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E : Tertius est ordo exorcistarum, etc.
Et quaeruntur de hoc ordine duo, scilicet de actu ad quem est, et utrum in seipso omnes colligat praecedentes secundum naturam totius potestativi ?
Ad primum sic obicitur :
- Exorcismi vim habent a verbis exorcismorum : ea ergo verba quicumque pronuntiet, semper vim suam consequuntur : ergo aequaliter valent pronuntiata ab ordinato, et non ordinato : ergo non exigitur ordo ad istum actum, ut videtur.
- Adhuc, Salomon invenit exorcismos : et constat, quod effectum habuerunt : et tamen nullum habuit ordinem : ergo videtur, quod non exigitur ad hoc ordo.
- Adhuc, actus sacramenti Novi Testamenti numquam eumdem habent effectum in Novo et Veteri Testamento : sed iste actus habet eumdem effectum in Novo et Veteri Testamento, ut patet ex Littera : ergo non videtur actus esse sacramenti Novi Testamenti.
- Adhuc, ad eumdem effectum non est facultas mali spiritus et sacramenti Ecclesiae : sed ad expellendos daemones per exorcismos est facultas mali spiritus : ergo ad hoc non est sacramentum Ecclesiae. Prima patet ex se. Secunda probatur per artem nigromantiae : et sic constat propositum.
- Adhuc, exorcismi Salomonis qui habentur, omnes nigromantici sunt, sicut patet in libro qui dicitur Alman Dei, qui inscribitur Salomoni regi Israel : ergo videtur, quod actus illi a nigromantia principium habuerunt : ergo et actus tales non debent esse sacramenti Ecclesiae.
Ulterius quaeritur de actibus in Littera dictis : quia tres videtur ponere in Littera, scilicet daemones pellere, mutos et surdos miraculose curare, et hominum ora ad confitendum et corda ad intelligendum aperire.
Et videtur, quod isti actus non sunt reducibiles in potestatem unam : quia pulsio daemonum est exorcismorum, et curatio infirmorum est gratiae miraculorum, et apertio orum ad intelligendum est doctrinae praedicatorum vel magistrorum : ergo videtur, quod non debeant assignari uni ordini sacro.
Responsio. Dicendum, quod potestas exorcistarum est pellere vel diminuere vim daemonis in fomite impedientis sacramentorum perceptionem : et alia, scilicet liberationem daemoniacorum, et curationem infirmorum, habet adiuncta, quando expedit, et non semper.
Ad primum ergo dicendum, quod exorcismi non habent totam vim a verbis, imo exigunt proprium agentem et ministrum, prout sunt ad talem actum qui dictus est : sicut et confectio Eucharistiae non totum habet a forma, sed etiam quaerit agentem proprium, quia non sacerdos hoc agere non posset.
Ad aliud dicendum, quod Salomon invenit exorcismos imperfectae curationis, sicut Veteri Testamento competebant. Et puto, quod non valuerunt nisi ad curationem corporum : isti autem valent ad animas : et si ad corpora referuntur, tunc hoc fit in quantum infirmitas corporis pendet ex mente : et si valet curatio infirmitatis corporis ad mentis curationem, tunc quandoque valet etiam ad corpus. Et licet Salomon invenerit, tamen ipse non fuit proprius agens, sed Levitae : sicut etiam David invenit Psalmos, et tamen Levitis committebantur cantandi.
Ad aliud dicendum, quod non habuit ita plenum effectum in Veteri Testamento, sicut dictum est : quia in Novo Testamento debilitat vim eius in fomite qui impedit sacramentorum perceptionem, in Veteri autem Testamento non valuit nisi in corpore.
Ad aliud dicendum, quod absit hoc, quod facultas mali spiritus sit ad hoc : sed, sicut dicitur in vita beati Bartholomaei, quandoque nocent daemones, et videntur curare quando cessant a laesione : et ita operatur nigromantia, quia unus daemon laedit, et alter arcet laedentem vel facit cessare a laesione : sed sacramentum operatur per gratiam contrariam omnibus daemonum operationibus.
Ad aliud dicendum, quod falsa inscriptio est : quia non creditur, quod Salomon fecerit : sed si fecit, absque dubio tunc fecit, quando idola coluit, et femora mulieribus inclinavit.
Ad ultimum dicendum, quod illi tres actus ad unum referuntur, scilicet pellere vim daemonis in quantum est impeditiva perceptionis sacramentorum : cum enim operatur in corpore sive obsesso sive surdo sive muto vel alias infirmo, non operatur circa hoc nisi prout curatur per corpus a daemone impediente mentem : et ultimum istius ordinis et virtus eius est aperire intellectum et os ad confitendum, sed aperire removendo virtutem daemonis claudentis : sed lector aperit ingerendo habitum illuminativum ad actum. Et hoc diverso modo nihil prohibet diversos ordines esse ad idem.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XXIII.
An ordo exorcistarum colligat duos praecedentes secundum naturam totius potestativi ?
Secundo quaeritur : Utrum colligat iste ordo duos praecedentes secundum naturam totius potestativi ?
Videtur autem, quod non : quia
- Ea quae sunt eiusdem potestatis, ordinem habent, ita quod praecedens necessario supponitur in potestate sequentis, sicut in sensibili supponitur vegetabile, ut trigonum in tetragono : sed non necessario supponitur in operatione exorcismorum operatio lectorum : ergo videtur, quod non uniat in se praecedentium actus ordinum.
- Adhuc, in toto potestativo sequens nullo modo est sine praecedenti : sed exorcistatus potest esse sine lectoratu, sicut patet in facientibus saltum : ergo videtur, quod non uniat in se praecedentes ordines. Probatio mediae : si aliquis facit saltum, habet quidem ordinem sequentem, licet non habeat exsecutionem : ergo constat propositum.
Responsio. Ad hoc dicendum, quod iste ordo unit in se praecedentes, et characteres praecedentium uniuntur in suo charactere, cum character sit habitus secundum substantiam, et accidat si aliquid sit ratione cuius distinguat, habitus praecedentium actuum uniuntur in habitu istius, sicut illi qui ordinati sunt ad finem unum : et tamen manent facultates ad actus singulorum, sicut fit in omni toto potestativo : hoc enim habet partes divisim relatas ad actus, et unitas in potestate ultimi actus, qui est a potestate perfecta.
Dicendum ergo ad primum, quod in partibus animae unio est per naturam. Haec autem unio per Ecclesiae et Christi institutionem perficitur. Cuicumque enim conceditur arcere daemones, in illo praesupponitur potestas ostiariorum et lectorum, quia sunt inferiorum actuum ad daemonum expulsionem ordinatorum potestates : et cum unio minor est quam naturae, tamen talis est quae sufficit officiis Ecclesiae.
Ad aliud dicendum, quod hoc modo in sequenti supponitur praecedens, scilicet quia est ad idem ordinatum, licet sit gradus inferioris officii praecedens : et ideo faciens saltum cum habet characterem, non habet tamen exsecutionem, quia oportet potestatem inferioris concurrere. Et est simile sicut si sensibile non haberet vegetabile, non posset agere, quia omnis actus sensibilis in vegetabili fundatur.
F. De acolythis.
ARTICULUS XXIV.
An acolythatus sit ordo ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F : Quarto loco succedunt acolythi.
Et quaeruntur hic duo, scilicet utrum acolythatus sit ordo ?
Et secundo, quando imprimitur eis character ?
Ad primum obicitur sic :
- Ad actum corporalem non exigitur ordo aliquis : ferre candelas et cereos, est actus corporalis : ergo ad hoc non exigitur ordo aliquis.
- Adhuc, praeparatio luminarium in sanctuario est aedituorum et custodum, qui supra ostiarii dicti sunt : ergo videtur, quod ad hoc non instituendus sit specialis ordo.
- Adhuc, liber sanctior est quam candelabrum : et ad praeparationem libri et portationem non exigitur ordo aliquis : ergo nec ad praeparationem candelabrorum et candelarum.
- Adhuc, si ordo est ad hunc actum qui est praeparare et portare cereos et candelabra, videtur quod ille sit multo inferioris gradus, quam lectorum ordo vel exorcistarum. Cum igitur hic ordinentur ordines secundum quod sunt remotiores ab ultimo qui est sacerdotium, videtur, quod iste debet esse secundus vel primus et non quartus.
- Adhuc, qualiter est verum divisim, quod praeexigantur ad eius actum tres praecedentes, cum nos videamus, quod candelas ferre potest aeque doctus et indoctus : et ad lectoris officium pertinet esse doctum ?
Responsio. Dicendum, quod secundum meum iudicium ferre candelas non est actus huius ordinis, nisi sicut signum ostendit illud cuius est signum : sed actus eius est ignito eloquio et exemplo operari ad accensionem affectus.
Et per hoc patet solutio ad primum et secundum.
Ad tertium autem dicendum, quod lectorum ordo magis est ad hoc quod datur eis liber : intellectus enim perfectio magis est per scientiam, et affectus perfectio est per gratiam exemplorum non verborum : unde videtur istius ordo continuatio esse ad sacros ordines, qui operantur supra materiam corporis Christi.
Ad sequens patet solutio per antecedens.
Ad ultimum dicendum, quod patet hoc modo intelligendo ut dictum est : quia tunc altissimum est inter quatuor officia. Et quod ita sit, patet per hoc quod dicit Magister in illo loco : Non ad effugandas aeris tenebras, cum sol eo tempore rutilet, sed, etc.
Item, per illud quod dicit, quod Christus hunc ordinem exhibuit cum dixit : Ego sum lux mundi.
ARTICULUS XXV.
Quando acolythis imprimitur character ?
Secundo quaeritur, quando imprimitur character in ordine isto ?
Duo enim hic dicuntur, scilicet quod cereum portat, et ipse urceolum portat cum vino et aqua suggesta pro Eucharistia. Constat autem, quod vicinius est Eucharistiae opus quod habet cum portat urceolum cum aqua, quam portatio cereorum : sed in digniori parte imprimitur facilitas ad operandum : ergo videtur, quod character tunc imprimitur cum urceolus ille sibi datur.
In contrarium huius est, quod
- A portatione cereorum denominatur : ergo videtur, quod quando candelabrum accipit, tunc character sibi imprimatur.
- Adhuc, ab Episcopo accipiendo candelabrum primo edocetur qualiter in officio ministrare debet : et tunc ab archidiacono accipit urceolum : constat autem quod archidiaconus non dat ordinem, sed Episcopus : ergo videtur, quod det eis ordinem in hoc quod dat eis candelabrum, et non actum urceoli.
Responsio. Dicendum, quod mihi videtur, quod imprimatur character cum datur candelabrum cum instructione significationis ad fugandas tenebras aquilonares, id est, diaboli : sic enim respondet ei figura in Veteri Testamento, ut patet in Littera : et sic ordinem exhibuit Christus. Quod autem archidiaconus facit, hoc est ad excellentiam ordinis denotandam, ut ostendatur continuatio in isto esse ad ordines sacros.
Ad obiectum ergo dicendum, quod opus urceoli non est opus in ordinibus nisi accidentale et populare, praeter quam quando datur subdiacono : et ideo non est nisi acolythi ministrare cum urceolo diacono immediate : sed potius praevidere ne sit impedimentum ex parte populi offerentis qui in sacratio sit materia parata de qua conficiatur Eucharistia : sed opus divinum quod facit circa sacramenta, est pellere tenebras spirituales lumine verbi et exempli : ipse enim quasi argumentum est probationis eius quod dicit ad eloquium divinum.
Et per hoc patet solutio ad totum.
G. De subdiaconis.
ARTICULUS XXVI.
Quis sit actus subdiaconi, ad quem imprimitur character ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, G : Quintus ordo subdiaconorum, etc.
Quaeruntur hic tria, scilicet, quid sit actus subdiaconi verus, ad quem imprimitur character ?
Secundo, utrum excellit quatuor antecedentes ?
Tertio, quare quidam ordines dicuntur sacri, quidam autem non sacri ?
Ad primum obicitur sic :
- Subdiaconus subiicitur diacono : ergo inferiorem habet actum pro actu : sed Novum Testamentum datur legendum diacono, ut dicitur in sequenti capitulo : ergo Vetus datur legendum subdiacono : sed hoc idem datur lectori : ergo videtur, quod unius et idem sit actus lectoris et subdiaconi.
- Adhuc, in Littera dicit, quod calicem et patenam debent ad altare deferre et Levitis tradere : hoc autem minus est quam lectiones divinas exponere : ergo videtur, quod nobilior actus sit, quod legant epistolas et prophetias : sed ordo sicut et quodlibet aliud diffinitur ad ultimum actum : ergo diffinitur ad legendum : et inde ut prius.
- Adhuc, magis est ministrare Episcopo et presbyteris, quam diacono : sed in urceolo et manutergio et manili servit Episcopo et presbyteris, in calice et patena diacono tantum : ergo videtur, quod magis excellentis potestatis indicium sit, quod suscipit manile et manutergium, quam quod suscipiat calicem : sed in potestate excellentiori datur character : ergo videtur, quod character ei imprimitur quando suscipit manile et manutergium.
- Adhuc, ille est actus ad quem character imprimitur, quem exhibuit Christus ordinem hunc praefigurando : sed actum ablutionis in manili et manutergio exhibuit Christus ordinem istum praefigurando : ergo ad illum imprimitur character istius ordinis. Prima patet per hoc quod hic ordo sicut nec aliud sacramentum, vim aliquam habuit nisi ab institutione divina. Secunda autem scribitur in Littera in fine huius capituli.
In contrarium huius obicitur : quia tanto est excellentior actus in ordinibus, quanto est actui sacerdotis qui est conficere corpus Christi, vicinior : sed praeparare calicem et hostias super altare proportionate numero sumentium, prae omnibus est actui sacerdotis qui est conficere Christi corpus, vicinior : ergo videtur, quod ille actus sit excellentior : sed ad excellentiorem imprimitur character : ergo character huius ordinis tunc imprimitur, cum calicem a manu Episcopi suscipit cum verbis ad hoc pertinentibus.
Responsio. Quod hic ultimo probatum est, videtur mihi concedendum esse.
Ad primum ergo dicendum, quod subdiaconus dicitur, eo quod ministrat diacono in actu principali qui est, quod diaconus ministrat super altare sacerdoti materiam corporis Christi, sicut patuit in divisione ordinum supra posita.
Ad aliud dicendum, quod hoc multo magis est quam lectiones legere : quia hoc est ministrare ad corpus Christi verum, aliud autem ad mysticum tantum : et tamen lectio subdiaconi altior est quam lectoris, sicut explanatio Evangelii quae est in epistolis, maior est explanatione legis quae est in prophetiis.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est in quantum Episcopus est : sed non facit sibi hoc ministerium nisi in communi, prout exigitur munditia quaedam lucere in omnibus ministris. Unde in eodem ministerio servit etiam Levitis, ut dicit in Littera. Unde actus illius ministri non fit Episcopo ut Episcopus est, vel presbytero ut presbyter est : sed hoc est commune ministerium servientium iuxta altare, et hoc est adiunctum diacono qui inter ministros inferiores magis ad sancta potest accedere.
Ad aliud dicendum, quod Christus utrumque in coena exhibuit : necessarium enim fuit vasa parare in quibus corpus et sanguinem illum conficeret : unde etiam dixit : Accipite, hic calix Novi Testamenti est : sed Magister hic ex posteriori actu priorem demonstrat esse suppositum : quia nemo dubitat si inferiorem et adiunctum actum qui humilitatis est fecit Christus per seipsum, quin etiam per seipsum fecit actum excellentiorem qui vicinior est sacramento Eucharistiae.
ARTICULUS XXVII.
An ordo subdiaconatus praecellat quatuor alios ordines ?
Secundo quaeritur, utrum iste ordo excellat quatuor antecedentes ordines ?
Et videtur, quod non : quia
- Sicut dicit Aristoteles in X Ethicorum : Operatio intellectus dignior est omni operatione hominis : sed lectoris actus circa operationem intellectus est, et subdiaconi circa vasa quaedam irrationalia et inanimata : ergo videtur, quod operatio lectoris dignior sit, quam operatio subdiaconorum : sed sicut se habet operatio ad operationem, sic se habet ordo ad ordinem : ergo ordo lectorum dignior est quam ordo subdiaconorum.
- Adhuc, arcere daemones potestatis est supermundanae, sed praeparare vasa Ecclesiae est operatio mundana : sed supermundana operatio est dignior quam mundana sive humana : ergo videtur, quod operatio exorcistarum sit dignior operatione subdiaconorum : ergo ut prius.
In contrarium huius est, quod
- Subdiaconus intrat ad sancta, ad quae non licet accedere inferioris ordinis gradibus : sed qui sanctis est vicinior, est dignior : ergo ordo subdiaconorum dignior est omnibus inferioribus ordinibus.
- Adhuc, ordo qui in sua operatione vicinior est primo actui sacerdotum, est nobilior : sed inter omnes plus appropinquat in operatione subdiaconus praeter diaconum solum : ergo ipse ordo dignior est praeter ordinem diaconatus.
Responsio. Dicendum, quod duabus ultimis rationibus consentiendum est.
Ad primum ergo dicendum est, quod licet sit circa vasa irrationalia et inanimata, non tamen est circa ea prout huiusmodi sunt, sed potius prout referuntur ad continentiam corporis Christi, quod dignius est quam totus mundus, etiamsi millies multiplicaretur mundus.
Ad dictum autem Philosophi dicendum, quod intelligitur de operationibus hominis in quantum homo est : sed istae operationes quae sunt ministrorum in sacramentis, sunt divinae potius quam humanae.
Ad aliud dicendum, quod arcere daemones nullo modo est ita dignum sicut operari circa vasa corporis Domini prout sunt contentiva corporis Christi : et licet illa sit supermundana potestas, tamen ista est etiam supermundana, quia a Deo datur homini potestas ista.
ARTICULUS XXVIII.
Quare isti tres ordines dicuntur sacri ?
Tertio quaeritur de ordinibus sacris, quare tres isti dicuntur sacri ?
Et obicitur sic :
- Omnis operatio sacra est, quae est circa sacra : sed omnis operatio ordinis est circa sacra : ergo omnis ordo est sacer.
- Adhuc, operatio dupliciter dicitur sacra, scilicet a sanctitate operantis, sicut actus meritorius sanctus est : vel a sanctitate materiae circa quam est. Et constat, quod primo modo non dicitur ordo sacer : quia multi non habentes ordines, habent taliter sacras operationes. Si autem secundo dicitur ordo sacer, tunc sequitur ut prius, quod omnis ordo est sacer.
Responsio. Dicendum, quod sacri dicuntur isti ordines propter sanctitatem quae indicitur ministrantibus in eis : oportet enim habere votum continentiae vel simpliciter vel secundum tempus. Simpliciter ut in Occidentali Ecclesia, quia non dantur isti ultimi tres ordines nisi voventibus et servantibus castitatem perfectam. Secundum tempus autem in primitiva Ecclesia, et in Ecclesia Orientali, si qui in matrimonio ordinem suscipiunt, permanent in matrimonio : sed tamen quamdiu ministrant, separantur ab uxoribus : et iterum illa mortua aliam ducere non possunt.
Et per hoc patet solutio ad ambo obiecta.
H. De diaconis.
ARTICULUS XXIX.
Quis sit actus principalis ordinis diaconatus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H : Diaconorum ordo sextum tenet locum, etc.
Tria autem quaeruntur de diaconibus, scilicet de actu principali huius ordinis.
Secundo, utrum ille ordo ut alii praeexigat alia sacramenta, vel sine his suscipi potest ?
Tertio, quaeritur de vestibus sacris huius ordinis et praecedentium.
Ad primum obicitur per ea quae dicuntur in Littera, ubi dicit : Ad diaconum pertinet assistere sacerdotibus, etc. Ibi enim enumerat novem ad diaconum pertinentia, scilicet, assistere sacerdotibus in ministrando in sacramentis. Secundo, oblationes fidelium inferre, et disponere in altari. Tertio, componere missam. Quarto, crucem ferre. Quinto, praedicare Evangelium et caeteras Scripturas. Sexto, frequentatio precum. Septimo, recitatio catechumenorum. Octavo, quod praemonet aures habere ad Dominum. Et nono, quod pacem donat, et annuntiat.
Quaeritur ergo, quis istorum sit actus principalis ? Unius enim potestatis est unicus actus : et ordo diaconi est una potestas tantum : ergo non habet nisi unum actum.
Videtur autem, quod ille sit praedicare Evangelium : quia
- Praedicatio Evangelii fuit officium Christi : constat autem, quod officium Christi fuit dignissimum et divinissimum : ergo nullum actum etiam diaconus potest habere digniorem.
- Adhuc, in Littera dicit circa hunc actum, quia diaconibus conceditur praedicatio Novi Testamenti sicut lectoribus Veteris : sed Vetus et Novum praedicare non differunt nisi per materiam : ergo ordo lectoris et diaconi non differunt nisi per materiam, quod falsum est.
- Adhuc falsum videtur : quia etiam subdiaconis conceditur recitatio epistolarum Novi Testamenti : et cum recitant, quasi choro praedicant : unde etiam chorus respondet eis cantando gradualia per quae significatur profectus de virtute in virtutem, et tractus per quos significatur longanimitas in tribulatione praesentis vitae, et alleluia per quod significatur gaudium in spe futurorum : et hoc est totum quod praedicatur. Per hoc etiam videtur, quod non sit verum, quod proprium sit diaconorum praedicare Novum Testamentum.
- Adhuc, ministrare vestiendo mensam et crucem ferendo non videtur esse diaconorum, sed potius acolythorum quia secundum usum Ecclesiarum hoc videmus facere acolythos.
Responsio. Ad haec et similia dicendum, quod actus summus et principalis diaconi est ministrare sacerdoti in consecratione corporis Christi immediate super altare. Dat enim ei calicem cum hostia et vino, et osculando manum reportat patenam subdiacono, corporale componit, et super ipsum hostias consecrandas componit. Ipse etiam si necesse est, sacramentum ipsum iam confectum populo dispensat, ut patet ubi dicit, quod hoc officio usus est Dominus cum post coenam corpus et sanguinem suum discipulis dispensavit. Ad hunc autem actum omnes alii referuntur : quod enim sacerdoti ministrat, totum refertur ad compositionem hostiarum in altari. Quod autem populum praemonet dicendo : Flectamus genua. Levate, et huiusmodi. Quod pacem dat immediate sumens eam a sacerdote, quod recitat catechumenos, quod praedicat, etc., hoc totum ordinatur ad hoc, quod digne communicet de manibus eius Eucharistiam dispensantis. Unde patet, quod iste est actus primus.
Ad id ergo quod obicitur, dicendum quod annuntiare Evangelium est actus dignissimus qui potest fieri circa corpus mysticum : et hoc modo operabatur Christus salutem nostram : sed digniorem habuit actum circa corpus suum verum, quando de pane et vino nobis sacramentum suiipsius effecit, et ad illum actum accedit diaconus ministrando in altari sacerdoti, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod sicut dicit Dionysius, ea quae sunt inferiorum ordinum, superiores habent praepotenter et eminenter. Unde praedicatio lectoris est secundum obscuram resonantiam Veteris Testamenti : sed subdiaconi clarior, et clarissima diaconi. Et hoc modo non potest sensibiliter distingui, nisi quod uni Vetus, alii Epistolae, et tertio Evangelium committitur : ut sciatur, quod in plena claritate convenit diacono, quod modo proportionato sibi convenit lectori, et subdiacono. Et ideo haec differentia non est materialis tantum, sed potestatis : sicut dico, quod candela lucet, et sol, non differt materialiter tantum, scilicet per exile et eminens, sed secundum potestatem lucendi : et huius potestatis causae sunt formae diversae.
Ad aliud patet solutio per dicta : quia eminens modus proprius est diacono, et inferior subdiacono. Et si quis obiciat, quod magis et minus non diversificat speciem : nihil est : quia dicit Aristoteles, quod qui credunt, quod id quod secundum magis et minus dicitur, sit univocum, non sufficienti crediderunt signo : quia magis et minus quandoque causantur a potestatibus diversarum formarum magis et minus nobilium, et tunc non sunt unius speciei : et ita est hic. Quandoque autem causantur per motum ad terminum ab eadem forma, et tunc sunt eiusdem speciei : et ita non est hic. Hoc autem etiam notatum est in secundo libro Sententiarum, quaestione : Utrum anima et Angelus differant specie ?
Ad aliud patet solutio, quod in festis magnis in celebratione Episcoporum diaconus portat crucem, praecipue ante Archiepiscopum : et praeparatio altaris hic intelligitur compositio corporalis in altari : hoc enim non debet facere nisi diaconus.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XXX.
An tam diaconatus quam alii priores praeexigant alia sacramenta ?
Secundo quaeritur, utrum tam iste quam alii praeexigant alia sacramenta in suscipiente ?
Videtur autem, quod sic : quia
- Essentialius coniungitur ordo ordini, quam aliis sacramentis : et ordo sequens potest suscipi non susceptis praecedentibus : ergo etiam potest suscipi non susceptis aliis sacramentis.
- Adhuc, ponamus, quod aliquis non sit baptizatus, tamen firmiter credat probabilibus signis quod sit baptizatus, et suscipiat diaconatum vel alium ordinem sacrum, et ministret : aut ipse perficit actum sacramenti, aut non ? Si non perficit : tunc Ecclesia esset decepta. Sit enim talis sacerdos : tunc nec essent absoluti quos audivit in confessione, nec esset verum corpus Christi quod conficit, et multa abominabilia sequerentur. Si autem conficit et perficit actum ordinis : cum actus non procedat nisi a potestate characteris, videtur quod ipse characterem ordinis habere potest sine charactere baptismi, quod fere omnes negant.
Si forte dicas, quod talis baptizatus reputatur ab Ecclesia. Contra : Constat, quod characterem baptismi non habet, licet forte habeat gratiam et effectum quemdam baptismi : ergo sine charactere baptismi potest haberi character ordinis : et hoc proposuimus ostendere.
In contrarium huius est, quod character baptismi fundamentum est aliorum sacramentorum et characterum : et sine fundamento nihil stabile aedificatur : ergo ipse sine charactere baptismi nullum recipit ordinem.
Adhuc, contingat quod talis sciatur non esse baptizatus, vel per revelationem, vel alio modo : constat, quod ipse reordinabitur : non autem reordinaretur si prius habuisset characterem ordinis : ergo videtur, quod prius characterem ordinis non habuit. Si forte dicas, quod habuit prius, tamen ignoravit, sed amisit cum scivit : hoc ridiculum est, quod character indelebilis per scientiam alicuius rei destruatur.
Responsio. Absque dubio dicendum, quod non habens baptisma non percipit aliquem ordinem, sed sine aliis sacramentis percipere potest : quia licet actuale peccatum maius sit quam originale, non tamen ita exigitur poenitentia ut baptismus, quia poenitentia non est ianua sacramentorum et fundamentum per quod fundemur in Christo sicut baptismus.
Ad primum ergo quod obicitur, dicendum quod licet ordo ordini sit substantialior quoad formam sacramenti, tamen non ita habet ordinem ad ipsum fundamentum, quia actus habet diversos : sed nullum actum habet ordo diversum a fide : et ideo sacramentum fidei quod est baptismus, est fundamentum. Et est simile in sensibus etiam in natura : quia auditus similior est visui quantum ad formam sentiendi, quam tactus : et tamen sine auditu potest esse visus, sed nullo modo sine tactu, quia tactus non tam est sensus quam fundamentum sensuum.
Ad aliud dicendum sine praeiudicio, quod ille talis nullum habet ordinis characterem : tamen puto, quod conficiat sacramenta, non in potestate sua, sed in potestate Ecclesiae : et ideo reordinatur cum scitur per aliquem modum, quod non fuit baptizatus : descendit enim tunc a virtute Spiritus sancti vegetantis Ecclesiam potestas in illum, ne Ecclesia decipiatur, et istum excusat ignorantia invincibilis.
ARTICULUS XXXI.
An vestis sacra exigatur ad hoc ut fiat actus ordinis ?
Tertio, quaeritur de vestibus sacris istius et aliorum ordinum : quia Magister primo in Littera de illis facit mentionem.
Quaeritur autem, utrum vestis sacra exigatur ad hoc, quod fiat actus ordinis, ita quod sine veste fieri non possit ?
Et videtur, quod sic : quia
- Illae vestes sicut et ordines sunt a Domino institutae, sicut patet, Levit. IX, 2 et seq. : sed nulla vis est in sacramentis ad conferendum effectum, nisi ab institutione divina : ergo si praetermittatur quod a Deo institutum est, non erit sacramentum : sed vestes institutae sunt : ergo si praetermittantur, non erit sacramentum.
- Adhuc, in omnibus artibus sic est, quod oportet artificem esse perfectum secundum habitum proprium illi operi quod facit, vel ipse non operatur secundum artem quae est in ipso, bene, sed per accidens, et male, sicut vetula sanat : ergo similiter debet etiam esse in sacramentis : sed vestes, ut dicit in Littera, proprios ministrorum significant habitus, ut munditiam castitatis, et sic de aliis : ergo videtur, quod si non sint in ministris vestes illae, non ut ministri operentur : sed sacramentorum actus sunt ipsorum ut ministri sunt : ergo sine vestibus actus sacramentorum non perficiunt.
Solutio. Ad hoc dicendum, quod vestes sunt de bene esse, et non de esse ordinum.
Ad obiecta ergo duo quae facta sunt, dicendum quod duplex est habitus ministri, scilicet idoneitatis, et necessitatis. Idoneitatis habitus ostendunt vestes : sed necessitatis habitus est ordo qui datur illis : et ille solus similis est habitui artificum : sicut enim sine arte non operatur artifex artificiose, ita sine ordine non operatur minister ut minister sacramentorum.
I. De presbyteris.
ARTICULUS XXXII.
An sacerdotium conferatur consecratione vel merito sanctitatis ?
Septimus ordo est presbyterorum, etc.
Quatuor quaeruntur hic de sacerdotio.
Primo quaeritur, utrum detur consecratione vel merito sanctitatis ?
Secundo, utrum sit idem sacerdotium Novi et Veteris Testamenti ?
Tertio, qualiter character sacerdotii uniat sibi omnium praecedentium ordinum characteres ?
Quarto et ultimo, de actibus sacerdotii, quos tangit in Littera.
Ad primum sic obicitur :
- Dicit Chrysostomus : Non omnis sacerdos sanctus : sed omnis qui est sanctus, est sacerdos. Constat autem, quod non omnis sanctus habet sacerdotium ex consecratione. Ergo videtur, quod sacerdotium sanctitate meriti non consecratione conferatur.
- Adhuc, Apocal. I, 6 : Fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo. Et ex hoc sequitur idem.
- Adhuc, in Psalmo XCVIII, 6 : Moyses et Aaron in sacerdotibus eius : et constat, quod Moyses numquam consecratus fuit : ergo ut prius.
- Adhuc, I Petr. II, 9 : Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. Et loquitur omnibus qui fuerunt in Ecclesia, tam mulieribus, quam viris : ergo ut prius.
In contrarium huius est : quia unum quod requiritur ad ordinum susceptionem, est sexus, ut dicunt canones : ergo femina non potest fieri sacerdos : potest tamen esse sancta corpore et spiritu, ut dicit Apostolus, I ad Corinth. VII, 34 : ergo sanctitas non confert sacerdotium.
Solutio. Ad hoc dicendum, quod sanctitas confert idoneitatem sacerdotii, sed non sacerdotium.
Ad omnia obiecta dicendum, quod sacerdos dicitur dupliciter, scilicet secundum significatum, et secundum nominis interpretationem. Secundum significatum non est sacerdos nisi consecratus legitime in sacerdotem. Secundum nominis interpretationem dicitur quilibet iustus quia est sacerdos per meritum, et sacer dux per exemplum. Et hoc modo etiam rex dicitur quilibet iustus, ut dicitur in Littera. Hoc autem modo sumitur sacerdos in auctoritatibus inductis.
ARTICULUS XXXIII.
An sacerdotium veteris legis et novae sit idem sacerdotium ?
Secundo quaeritur, utrum sit idem sacerdotium Novi et Veteris Testamenti ?
Et videtur, quod sic : quia
- Ezechiel. X, 10 : Rota est in medio rotae : ergo sacerdotium in sacerdotio : ergo non distinguitur.
- Adhuc, I ad Corinth. X, 3 : Omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt. Ergo spiritualis esca in Veteri Testamento fuit praeparata sicut et in Novo : et hoc est sacerdotium Novi Testamenti : ergo idem est sacerdotium Novi et Veteris Testamenti : quia cui convenit proprium, etiam convenit illud cuius est proprium.
- Adhuc, Augustinus dicit, quod una fuit fides antiquorum et modernorum. Ergo et eadem charitas : ergo et idem sacerdotium.
In contrarium huius est, quod
- Dicit Apostolus, ad Hebr. VII, 12 : Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat. Ergo supponit illud sacerdotium esse translatum. Novum autem manet, ut ibidem probat, quia Christus est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech : ergo non sunt idem sacerdotium.
- Adhuc, sacerdos Veteris Testamenti conversus ad fidem ordinandus erat : sed hoc non fieret, si esset idem sacerdotium : ergo non est idem.
Responsio. Dicendum, quod non est idem : sed differunt sicut figura et veritas : et ita est vetus in novo, sicut figura in veritate : novum autem in veteri sicut veritas latens in figura. Unde vetus in novo est aperte per ostensionem veritatis signatae : et ideo non amplius servatur, sed est translatum. Sed novum in veteri est occulte : et ideo servabatur usque ad istius revelationem : et hoc intendit dicere Ezechiel : et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod non fuerunt eadem nisi per spiritualem intellectum et fidem, et non secundum speciem : quia ista in illis intelligebantur : sed species sacramentorum hinc inde est alia, et ideo alius ritus, et aliud sacerdotium, et alia potestas, et alia gratia sacerdotum, ut in quaestione de clavibus habitum est.
Ad aliud dicendum, quod non ab unitate fidei est unitas sacerdotii, sed potius ab unitate potestatis et ritus sacramentorum.
ARTICULUS XXXIV.
Qualiter character sacerdotii uniat sibi characteres ordinum praecedentium ?
Tertio quaeritur, qualiter character sacerdotii uniat sibi characteres ordinum praecedentium ?
Quaecumque enim sunt plura non unita, simpliciter sunt plura : si igitur septem ordinum characteres non habent aliquid uniens, simpliciter erunt plura, et non unum sacramentum.
In contrarium obicitur, quod nos videmus actus ordinum esse divisos : et sicut se habent actus, ita et habitus : ergo si potestates ordinum sunt divisae : ergo et characteres.
Responsio. Dicendum, quod character sacerdotalis solus est ut perfectio sacramenti, et omnes alii sunt dispositiones.
Ad argumentum contra, dicendum, ut supra in quaestione simili solutum est, quod in omni toto potestativo actus partium distincti sunt, sed per hoc perficiuntur in sequenti et in toto : quia in illo accipiunt perfectionem secundum eminentiam : sicut cognitio sensibilis in sensu imperfecta est, et perficitur plus in ratione et maxime in intellectualitate. Unde omnes characteres ordinum praecedentium ut dispositiones sunt hoc modo ad ordinem ultimum : et ipse est uniens in se et perficiens omnes.
ARTICULUS XXXV.
An tres actus sacerdotii positi a Magistro, sint sufficienter assignati ?
Quarto et ultimo, quaeritur de actibus sacerdotum.
Tangere autem videtur in Littera tres, scilicet sacramentum Eucharistiae conficere, et orationes dicere, et dona benedicere.
Quaeritur autem,
- Cum potestas ligandi et solvendi conferatur solis sacerdotibus praecipue in foro confessionis : quare Magister non tangit actum qui est ligare et solvere in foro confessionis ?
- Adhuc, cum plures hic dantur actus, quis est principalis ad quem confertur character ?
Responsio. Dicendum, quod ex praehabitis disputationibus clavium est fere dictum quidquid potest quaeri de hoc ordine.
Dicendum tamen ad primum, quod Magister hic non tangit nisi actum principalem sacerdotis, ad quem substantialiter est ordo, et non actum secundarium : quia de ipso sufficienter in tractatu de poenitentia, ubi de clavibus agebatur, dictum est.
Ad aliud dicendum, quod actus principalis est conficere Eucharistiam : et alii sunt adiuncti ad idoneitatem communicantium Eucharistiae, et sacerdotis, ut orationes, benedictiones, et huiusmodi.
Nota autem, quod quidam hic moralizant omnes vestes sacerdotum Veteris et Novi Testamenti, et signa quae fiunt in Missa, et ea quae pro habitu habent et faciunt alii ministri : sed quia haec potius praedicatio quam disputatio est, ideo a me penitus praetermittitur, quia istius scientiae non est proprium.
ARTICULUS XXXVI.
An canones bene appellent duos sacros ordines ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, I, § 2, circa initium : Excellenter canones duos tantum sacros ordines appellant, etc.
Hoc enim videtur contrarium,
- His quae supra determinata sunt, scilicet quod tres sunt ordines sacri.
- Adhuc, videtur enim falsum dicere in Littera : quia non est aliquid sacramentum nisi ab institutione divina : sed inferiores ordines praecipue subdiaconatus sunt sacramentales : ergo ab institutione divina fuerunt : ergo a principio Ecclesiae.
- Adhuc, videtur sibi ipsi contrarius : quia in quolibet ordine ostendit, quando et qualiter officio illius ordinis functus est Christus : constat autem, quod Apostoli et primitivi patres non neglexerunt quae Christus tam sollicite exhibuit in seipso : ergo illi ordines fuerunt in primitiva Ecclesia.
Responsio. Dicendum, quod absque dubio omnes ordines in Ecclesia primitiva fuerunt, et a Christo instituti illo modo institutionis qui supra determinatus est : sed dupliciter observatur ordo, scilicet coniunctus alii ordini, et disiunctus. In primitiva enim Ecclesia propter paucitatem ministrorum et magnam idoneitatem suscipientium, quia fere omnes excellentis fuerunt sanctitatis, omnes inferiores conferebantur cum diaconatu : sicut adhuc in quibusdam Ecclesiis quatuor primi simul conferuntur. Postea autem crevit numerus ministrorum, et decrevit idoneitas : et tunc Ecclesia statuit dividendos ordines inter se. Unde Magister intelligit, quod in primitiva Ecclesia non erant divisim per ministros observati.
Et per hoc patet solutio ad omnia praeter primum.
Ad primum ergo dicendum, quod Magister alia ratione vocat hic sacros ordines, et alia ratione vocantur hodie sacri : quia sua ratio est auctoritas primitivae Ecclesiae, quae sacra est et veneratione digna : sed hodie vocantur sacri a sanctitate, quam licet pauci habeant, tamen omnes eam vovent et profitentur ministri simpliciter vel secundum quid, ut dictum est supra in quaestione de subdiaconorum ordine.
K. Quid sit quod hic dicitur ordo ?
L. De nominibus dignitatum vel officii.
ARTICULUS XXXVII.
An ordo bene diffiniatur in Littera a Magistro ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, K : Si autem quaeritur : Quid sit quod hic vocatur ordo ?
Et quaeruntur duo, scilicet quid sit ordo ? et, quid habeat pro materia, et quid pro forma.
Ad primum accipiantur duae diffinitiones in Littera positae. Prima est ista : Ordo est signaculum quoddam, id est, sacrum quoddam quo spiritualis potestas traditur ordinato, et officium.
Secunda est quasi conclusa ex ista : Character spiritualis ubi fit promotio potestatis, ordo vel gradus vocatur.
Tertia est antiquorum Magistrorum, et est haec : Ordo est sacramentum spiritualis potestatis ad aliquod officium ordinatum in Ecclesia ad sacramentum communionis.
Obicitur autem contra primam : quia
- Signaculum aut dicitur characteris, aut dicit signa exteriora. Si characteris : ergo cum character etiam in duobus aliis sacramentis imprimatur, videtur, quod in diffinitione illorum poni debuit : et hoc est falsum : ergo nec in diffinitione istius debet poni. Si dicit signa exteriora : cum haec sint in omnibus sacramentis, in omnibus sacramentis debet poni signaculum quando diffiniuntur, ut videtur : et hoc iterum est falsum.
- Adhuc, mala videtur esse expositio signaculi per sacrum : quia multa signacula sunt non sacra, sicut illud de quo Ezechiel. XXVIII, 12, legitur, quod est signaculum similitudinis, etc.
- Adhuc, melius dicitur sacramentum quam sacrum quoddam : quia sacramentum est ordinis genus, sacrum autem extra genus est ordinis, quia etiam convenit operi meritorio, et aliis quae non sunt sacramenta.
- Adhuc, nullus modus diffiniendi est per signum particulare : nihil enim est dictu, homo est animal quoddam : quia si ista esset diffinitio, tunc etiam diffinitio hominis conveniret asino, quia etiam asinus est animal quoddam : ergo videtur, quod mala sit diffinitio.
Eodem modo obicitur contra secundam, ubi dicit, Character, etc. : quia
- In aliis sacramentis imprimitur character : et tamen non diffiniuntur per characterem : ergo nec istud.
- Adhuc, ordo et gradus, aut dicunt gradum naturae, aut gradum dignitatis aut gradum gratiae. Si dicas primo modo, falsum est : quia omnes ordinati et non ordinati homines sunt unius naturae : unde Gregorius dicit, quod contra naturam superbire, est hominem homini velle praeesse. Si secundo modo. Contra : Illud ad quod promovetur suscipiens sacramentum, est res sacramenti : ergo si ad dignitatem promovetur suscipiens sacramentum, dignitas erit res sacramenti : et hoc falsum est, quia sicut dicit hic in Littera, gratia est res huius et omnium aliorum sacramentorum.
Si vero dicatur, quod gradus dicit promotionem in gratia : tunc omne sacramentum erit ordo vel gradus, quia in omni sacramento est promotio secundum gradum : et hoc iterum falsum est.
Responsio. Dicendum, quod in veritate secunda diffinitio Magistri corrigit primam, et est explanatio ipsius. Unde prima non est diffinitio, sed investigatio sive assumptio generis proximi. Secunda vero dicit esse ordinis.
Quod ergo primo quaeritur dico, quod signaculum supponit pro charactere.
Ad argumentum contra, dicendum quod licet in duobus aliis character imprimatur, tamen non character excellentiae seu dignitatis, sicut in isto : et ideo specialiter ponitur in diffinitione istius.
Ad aliud dicendum, quod signaculum tale semper sacrum est, et sacri signum, et causa quantum in se : et tamen non valet obiectio, quia illud est signaculum similitudinis, quod est in imagine Dei expressa : et est aequivocatio in argumento.
Ad aliud dicendum, quod sacrum ponitur ibi ut contrahens signaculum ad proprium genus : et hoc est idem sacramentum quod vere sacramentum est imprimens characterem : unde signaculum est immediatius genus hoc modo sumptum, quam sacramentum : et ideo magis congrue ponitur in diffinitione.
Ad aliud dicendum, quod ly quoddam non intendit nisi distinguere aequivocationem quae est in signaculo, ut dictum est. Vel melius dicatur, quod intendit per signum particulare sumere genus sub genere, scilicet sacrum signaculum sub sacramento, et ita concludere diffinitionem veram : et hoc bene potest fieri quando venamur diffinitionem.
Ad id quod primo obicitur contra diffinitionem veram, patet solutio per antedicta.
Ad aliud dicendum, quod gradus est dignitatis.
Ad obiectum contra, dicendum quod ad duo promovetur exteriori sacramento, scilicet ad id quod est res et signum, et ideo substantialiter sacramentum, et hoc est character excellentiae secundum dignitatem : et promovetur ad id quod est res tantum, et hoc est gratia.
ARTICULUS XXXVIII.
Quid sit in sacramento ordinis pro materia et forma ?
Secundo quaeritur, quid sit hic pro materia, et quid pro forma ?
Omne enim sacramentum (ut dixit Magister supra) consistit in rebus et verbis. Et idem dicit Augustinus. Quaeritur, quae sit materia, praecipue in inferioribus ordinibus ?
Videtur enim, quod chrisma vel oleum consecratum ab Episcopo esse debeat : quia
- In sacramentis excellentibus excellenter praeparatae esse debent materiae : sed istud est excellens : ergo materia sanctificata debet esse ab Episcopo.
Adhuc, Sicut quidam dicunt, claves vel candelabra, libri exorcismorum, calix, quae dantur ordinatis in ordinibus, sunt materia sacramenti huius : tunc videtur, quod sicut baptismus non est sine aqua et oleo, et confirmatio sine chrismate, etc., ita non possit esse ordinatio sine istis : ergo si aliquis non tangit illa, ipse non est ordinatus, quod grave esset dicere.
Responsio. Dicendum, quod materia est illa quae sunt enumerata, et ab Episcopo porriguntur ordinatis.
Ad primum autem dicendum, quod non propter excellentiam sanctificatur materia, quia in baptismo non sanctificatur : sed propter actum quem conferunt ista sacramenta, ut patuit cum de his ageretur. Unde sacramentum hoc habet pro materia in quo ostenditur per similitudinem eius actus et effectus : horum autem ordinum actus ostenduntur in instrumentis quae porriguntur eis ab Episcopo.
Ad aliud dicendum, quod non exigitur nisi porrectio, et tactus est de bene esse : quia sicut dictum est, in hoc sacramento est forma significans traductionem potestatis : et haec significatur porrectione tota, non expresse dissentiente eo cui porrigitur : intelligitur enim accepisse, quando non dissentire se ostendit quando ad accipiendum est praesentatus. Alii vero aliter dicunt : sed non est curandum, quia rationem parvam habent.
M. De quadripartito ordine Episcoporum.
ARTICULUS XXXIX.
An Episcopatus, et alia quae Magister enumerat, sint ordines ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, M : Ordo autem Episcoporum quadripartitus est, etc.
Et quaeruntur duo, scilicet utrum sint ordines ea quae enumerat hic ?
Et secundo, quando et qualiter conferuntur ?
Ad primum videtur, quod sint ordines : quia
- Sunt potestates ad actus divinos in Ecclesia, sicut velare moniales, consecrare Ecclesias, et huiusmodi : ergo sunt ordines.
- Item, hoc est signaculum promotionis potestatis : ergo a diffinitione sunt ordines.
Responsio. Totum istud patet per antedicta : cum enim nullus possit esse actus excellentior, quam conficere corpus Christi, nullus potest esse ordo post sacerdotium : sed iurisdictionum officia sunt quae enumerat distincta super corpus mysticum, cui intendunt taliter officiati : et quando consequuntur, accipiunt gratiam non ad ordinem, sed ad exsecutionem iurisdictionis in Ecclesia si sunt digni.
Et per hoc patet solutio obiectorum : quia cum dicitur, quod ordo est promotio potestatis, non intelligitur de potestate iurisdictionis, sed potius operandi circa sacramentum Eucharistiae.
ARTICULUS XL.
Quando et qualiter praedicta conferantur ?
Secundo quaeritur, quando et qualiter conferuntur ?
- Dicit enim Apostolus, ad Hebr. VII, 7, quod sine ulla contradictione, quod minus est a meliore benedicitur. Ergo Archiepiscopus non benedicitur ab Episcopo : ergo nec consecratur : ergo nec confertur ei iurisdictio aliqua : sed secundum omnem usum Ecclesiae Archiepiscopus benedicitur ab Episcopo : ergo, etc.
- Eadem est obiectio de Domino Papa, quem benedicit Ostiensis episcopus.
- Adhuc, cum Dionysius in epistola ad Demophilum monachum, non videatur distinguere nisi sacerdotes et Episcopos in hierarchia : unde venit iste quadripartitus ordo Episcoporum ?
- Adhuc, primates sunt in Ecclesia quos hic praetermittit : ergo insufficiens est, ut videtur.
Ad hoc videtur dicendum, quod ordo vocatur hic gradus dignitatis secundum iurisdictionem, ut prius dictum est : et dicitur ordo, quia actus quosdam sacros iurisdictionis exercet.
Ad hoc autem quod obicitur, dicendum quod Archiepiscopus non consecratur ab Episcopo, sed potius Episcopus ab eo : sed ius Archiepiscopale confertur ei a Papa cum pallio : unde cum maior est Episcopus, non benedicitur ab Episcopo.
Ad aliud dicendum, quod etiam summus Pontifex non consecratur ab Ostiensi episcopo in quantum est summus, sed in quantum est pontifex tantum sed iurisdictio universitatis potestatis descendit in ipsum a Domino, ex hoc quod Petro succedit.
Ad aliud dicendum, quod Dionysius sub hierarchiis comprehendit tres ordines, scilicet Primatus, Archiepiscopatus, et Papatus.
Ad aliud dicendum, quod Magister Hugo Archiepiscopos vocat, quos nunc Ecclesia vocat Primates : quos autem Ecclesia nunc vocat Archiepiscopos, ipse vocat Metropolitanos.
Et per hoc patet solutio ad totum.
