Distinctio V — Livre IV — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre IV
DISTINCTIO V
De ministro baptismi.
A. Quod baptismus aeque sanctus est a bono et a malo datus bono vel malo.
DIVISIO TEXTUS
Post haec sciendum est sacramentum baptismi, etc.
In hac distinctione quinta quaerit Magister, si quis possit baptizare ? quia bonus et malus aequaliter.
Secundo, quod potestas auctoritatis manet apud Deum : potestas autem ministerii apud homines est, ibi, B : Quia ministerium tantum habent, etc.
Tertio, determinat quae sit potestas quam potuit dare et non dedit, ibi, C : Hic quaeritur quae sit illa potestas, etc.
ARTICULUS I.
An ille qui debet baptizare, debet habere ordinem et iurisdictionem, et esse iustus ?
Incidit autem hic quaestio circa principium, quis debeat baptizare. Et quaeruntur tria, scilicet utrum oportet habere ordinem et iurisdictionem ad hoc quod baptizet ?
Secundo, utrum oportet habere vitam bonam ?
Tertio, de quibusdam casibus qui eveniunt quandoque circa baptizatos.
Ad primum obicitur sic :
- Baptismus Ecclesiae sacramentum est : ergo consistit in dispensatione ministrorum : ministri autem sunt habentes ordinem et iurisdictionem : ergo videtur, quod non debet nec potest baptizare, nisi habens utrumque.
- Item, Isidorus : Constat baptismum solis sacerdotibus esse traditum eiusque ministerium : nec ipsis diaconibus esse permissum : ergo videtur, quod non debet nec potest baptizare, nisi sacerdos habens iurisdictionem.
- Item, inter sacramenta unum est quod est sacramentum sacramentorum, et hoc est ordo : ergo qui hunc non habet, non habet potestatem baptizandi : cum baptizare sit dispensare maximum sacramentum.
- Item, ordo Ecclesiae est sicut ordo corporis : sed in corpore non descendit nutrimentum ab ore ad quodlibet membrum, sed ad stomachum, et ab illo per venas ordinate ad hepar, et cor, et alia membra per consequens : ergo similiter debet esse in corpore mystico : ergo si non servatur ordo ille, non consequitur baptizatus gratiam : ergo videtur, quod non debet baptizare, nisi qui in gradu ab Ecclesia constitutus est.
Sed contra : Vetula baptizat, et baptizatum est ergo non exigitur quod dictum est.
Sed ulterius quaeritur de secundo :
- Dicit enim Augustinus, et habetur in Littera, quod iustos oportet esse baptizantes : iustos oportet esse tanti iudicis ministros : ergo videtur unum duorum sequi : aut quod iniusti non baptizant, aut si baptizant, quod peccant mortaliter baptizando.
- Item, in baptismo est actus hominis et actus Dei : actus autem hominis numquam est gratus nisi ille sit in gratia qui gratum facit eum : ergo cum iste peccator intingit, ingratum est Deo opus suum : quia intinctio est opus hominis : ergo aut nihil confertur puero vel baptizato, aut baptizans peccat mortaliter : quia super alterum aut super utrumque necesse est cadere offensam ingratitudinis divinae.
- Item, nos videmus in corpore nostro, quod membrum aridum quamvis officiale ex forma et figura, tantum propter defectum spiritus in eo non derivatur ab eo vita et sensus ad alia : sed potius si est de principalibus, omnia alia membra moriuntur : sed dispensantes sacramenta sunt Ecclesiae membra, per quae transfunditur vita gratiae et sensus intelligentiae Dei in totam Ecclesiam : ergo ipsis arescentibus in vita, omnia alia membra corrumpuntur : ergo necesse est quod ministri sint boni.
- Item, quando Christus determinavit ministros, ipse determinavit eos per signa sanctitatis, sicut habetur, Marc. XVI, 16, et ad Hebr. II, 4 : Contestante Deo signis, et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem. Sed non licet transgredi determinationem Christi. Ergo necesse est adhuc esse tales ut non possint dispensare sacramenta.
- Item, Malach. II, 2 : Maledicam benedictionibus vestris. Et ibidem, Glossa Hieronymi : Quidquid a vobis benedicitur, a me male dicitur. Ergo videtur etiam, quod periculosum sit tales permittere baptizare.
Sed contra :
- In Littera habetur quod baptizavit Iudas, et baptizatum est.
- Item, sive sit ebriosus sive homicida, etc., quod semper baptizatum est si baptizat.
Ulterius quaeritur hic de sacerdote simoniaco qui vendit sacramenta, et non vult baptizare nisi pretio conductus, utrum in tali casu debet permitti ?
Videtur, quod non : quia
- Non sunt facienda mala ut eveniant bona : sed emens efficitur simoniacus, sicut et vendens : ergo videtur, quod talis potius debet mori sine baptismo.
Si forte dicas, quod in illo casu alius potest baptizare. Contra : Ponamus, quod non sit alius nisi sacerdos, et adultus baptizandus : tunc videtur, quod potius debet mori quam sic baptizari.
- Item, ponamus quod nullus habeat aquam nisi sacerdos, et pater pueri videat puerum periclitari : aut emet, et tunc committit simoniam : aut non, et tunc permittit puerum perire cum possit adiuvare : videtur autem, quod debeat permittere perire : quia nullus debet se committere discrimini etiam per veniale ut alius evitet mortem aeternam : ergo multo minus propter liberationem pueri debet se committere discrimini simoniae.
Solutio. Dicendum ad primum, quod verus minister quoad Dominum et Ecclesiam est habens ordinem et iurisdictionem et vitam : tempore autem necessitatis est quaelibet etiam vetula, nec sexum virilem, nec ordinem, nec iurisdictionem, nec vitam bonam habens.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod illae rationes non probant, nisi qualis debet esse minister : sed in isto sacramento aliquid reformat peccatum, scilicet necessitas : et ideo largissima pietas Dei, quae neminem vult perire : sicut providit communem materiam quae ab omnibus potest haberi, et ubique inveniri : ita etiam voluit ut tempore necessitatis quilibet alium posset immergere.
Dicendum tamen ad primum, quod dispensatio duobus modis est, scilicet quoad officium, et sic verum dicit ratio illa : et quoad abundantiam misericordiae Dei et necessitatem sacramenti, et sic non tenet.
Ad aliud dicendum, quod Isidorus istius auctoritatis excipit tempus necessitatis, dicens, nisi tempore necessitatis, in quo omnibus permittitur.
Ad aliud dicendum, quod laicus baptizans vel vetula, baptizat, et non habet potestatem baptizandi ex ordine. Est enim potestas ex ordine, et de illa procedit obiectio : est etiam potestas ex necessitate salutis, et haec immediate in quemlibet descendit a Deo qui potestatem suam sacramento ordinis non alligavit.
Ad aliud dicendum, quod illa similitudo Apostoli corporis mystici ad naturale, non attenditur nisi in ordine officiorum, et non in descensu gratiae : quia gratiam quilibet immediate habet a Deo : et ideo etiam actus ministerii salutis, necessitate cogente, quilibet a Deo suscipit.
Ad id quod ulterius quaeritur in parte sive distinctione, respondendum est, quod et tempora oportet distinguere. Quantum enim ex parte baptismi, aequalis est baptismus sive a bono sive a malo detur : sed ex parte baptizantis, si est in mortali peccato, dico quod aut illud peccatum est notorium, aut occultum. Si notorium, aut est in loco necessitatis, ut scilicet non sit alius baptizans, et sic periculum : tunc dico, quod cum timore propter necessitatem baptizans non efficitur reus, sed benefacit. Si autem non est tempus necessitatis : tunc scandalizat, et usurpat actum sacramenti indignus, et puto, quod peccat mortaliter vel graviter. Si autem est occultum, aut timetur scandalum si non baptizat : et est tempus necessitatis, vel non necessitatis : aut non timetur ex hoc scandalum ad hoc si non baptizat. Si autem timetur scandalum praesumptionis peccati contra famam eius, et est tempus necessitatis, potest baptizare sine peccato. Item, si non est tempus necessitatis, et timetur scandalum, puto quod adhuc cum timore potest baptizare. Si autem nullum timetur scandalum, nec tempus est necessitatis, puto quod graviter peccat praesumens baptizare : et per hoc satis patet solutio ad duo prima.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de membris officialibus in corpore nostro, et de gratia sacramentali : quia nostra membra dant et praeparant interiori praeparatione nutrimentum sibi invicem : sed in Ecclesia minister non operatur nisi exterius : et ab ipso non est gratia, sed immediate a Deo : et ideo sine corruptione transit gratia ad animam per ministerium hominis quod est tantum exterius.
Ad aliud dicendum, quod Christus non tam determinat ministrum quoad idoneitatem quam etiam secundum optimum statum ministrorum : tamen quia Iudam non repulit, innuebat tolerandos etiam quandoque fore ministros malos.
Ad aliud dicendum, quod pronomen vestris notat discretionem, scilicet, Maledicam benedictionibus vestris, scilicet, quia ita sunt vestrae, quod non sunt meae : tales autem benedictiones non sunt sacramenta, quia illa sunt benedictiones divinae.
Ad glossam Hieronymi dicendum eodem modo, quod cum dicitur : Quidquid a vobis benedicitur, notat discretionem in pronomine.
Ad id quod ulterius quaeritur de casibus, sunt qui diversimode respondent : quidam enim concedunt obiecta sicut concludunt. Sed mihi videtur, quod non sunt concedenda : eo quod quaerens baptismum non emit aquam, nec actum baptizandi emit : sed tempore necessitatis potest redimere vexationem sui iuris, et per se si baptizandus est, sicut dicit primus casus : et pro parvulo, si filium vel alium habet quem velit baptizari. Et tunc non fiunt mala ut eveniant bona, nec committitur simonia ex parte quaerentis baptismum, nec etiam committit se discrimini pro salute alterius.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS II.
Utrum ebriosus, homicida, adulter possunt baptizare ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, circa medium : Si quos ergo baptizavit ebriosus, homicida, adulter.
Ebriosus enim dicit oppilationem discretionis : et si non habetur discretio, non habetur intentio, sed perversitas in actu baptizandi : non habita autem intentione et actu debito, non est baptismus : ergo ebriosus baptizare non potest, ut videtur.
Iuxta hoc quaeritur : Cum aliquis est ita ebriosus ut ligata sit lingua, et non amissus sit usus rationis et discretionis, utrum possit baptizare ?
Si sic : tunc non prolata forma verborum ab eo qui gnarus est latini eloquii potest esse baptismus, quod videtur esse falsum, quia forma est de substantia sacramenti. Si non : hoc videtur falsum : quia ponamus, quod sit tempus necessitatis, et nullo modo adsit qui possit baptizare, nisi talis, et ille non amisit discretionem per vinum : ergo dictat ei conscientia quia debet isti subvenire : ergo si non facit, peccat mortaliter : ergo esset perplexus, quod est contra Doctores qui dicunt neminem esse perplexum.
Solutio. Dicendum ad primum, quod aliud est de ebrio et ebrioso : ebriosus enim non semper est ebrius : et ideo quando sobrius est, habens tamen peccatum ebrietatis, potest baptizare non resistente peccato : et in tali casu loquitur Augustinus. Ebrius autem in quo suffocata est ratio, non videtur posse baptizare.
Ad alium casum dicendum, quod si non esset alius, tunc talis debet baptizare : quia etsi ebrietas talis percutiat nervos inordinato motu linguae, tamen potest formare dictiones cum studio : et quia discretionem habet, ad hoc studere potest et debet : sed si nullam posset exprimere formam, secus esset : sed tantum effectum non valet habere talis ebrietas quae non ligat rationem.
ARTICULUS III.
An haereticus et schismaticus possunt baptizare ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : Si in haeresi quacumque vel schismate, etc.
Contra enim hoc est, quod
- Qui non credit, non videtur posse intendere : ergo haereticus non baptizat, cum intentio exigatur ad sacramentum.
- Item, In Marco, XVI, 16, primo praemittitur fides, et sequitur baptismus, cum dicitur : Qui crediderit et baptizatus fuerit, etc. : ergo fides necessaria est ad sacramentum : ergo haereticus non potest baptizare.
- Si dicas, quod hoc verum est ex parte Ecclesiae vel baptizati, sed non ex parte baptizantis : hoc nihil est : quia ibi etiam praemittitur de baptizante : cum praeceperat praedicari Evangelium, postea subiungit : Baptizantes eos, etc. : ergo ex parte baptizantis exigitur fides.
- Item, baptismus dicitur sacramentum : ergo videtur, quod fides exigatur ad sacramentum illud.
Item, confessio fidei requiritur etiam a baptizante cum baptizat, ut servetur debita solemnitas baptismi, sicut patet in interrogationibus patrinorum : ergo videtur, quod etiam ipse debet habere fidem : ergo haereticus non baptizat.
Contrarium autem huius probatur multipliciter in sequenti distinctione.
Solutio. Dicendum, quod haereticusbaptizans in forma haeretica, non baptizat : et secundum hunc intellectum dixit Cyprianus martyr non baptizare haereticos : sed haereticus baptizans in forma Ecclesiae, etiam cum intentione, baptizat in forma fidei et fide Ecclesiae : et ideo baptizatum est quod sic baptizat. Et Augustinus in libro contra Donatum, de hoc dat conveniens exemplum : quia sic ut Iacob semen benedictum non tantum genuit per uterum liberarum, sed etiam per uterum ancillarum, ita Christus non tantum regenerat ministerio fidelium, sed etiam ministerio infidelium : eo quod actus suus est, non hominis : et in hoc ostenditur efficacia sacramenti.
Dicendum igitur ad primum, quod qui non habet fidem, potest intendere facere quod facit Ecclesia, licet non intendat effectum baptismi inducere : talis autem intentio actus quam facit Ecclesia, sufficit sacramento baptismi.
Ad aliud dicendum, quod illa fides quae exigitur ad baptismum, est fides Ecclesiae, et non baptizantis.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod praedicare Evangelium non praecedit baptismum tamquam necessarium, sed tamquam expediens, in quo docemur, qualiter baptisma servabitur : et ideo facit ad bene esse, et non ad esse sacramenti.
Ad aliud dicendum, quod hoc totum est de bene esse, et non de esse, quod sacramentum dicitur esse sacramentum fidei non dantis, sed suscipientis : etsi ille etiam infidelis est, et tamen in forma Ecclesiae suscipit sacramentum, dicitur fidei quae deberet esse, non quae sit, sicut Magister dicit supra de ficto permanente in fictione usque ad finem vitae.
B. De potestate baptismi et ministerio.
ARTICULUS IV.
Quae est potestas quam Dominus sibi retinuit, et quam ministris dedit, et quam potuit dare et non dedit ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, B : Quia ministerium tantum habent, non potestatem baptismi, etc.
Quaeritur hic quae potestas est quam Dominus sibi retinuit, et quam ministris dedit, et quam potuit dare et non dedit ?
Videtur enim quod
- Potuit dare potestatem cooperationis ad emundationem interiorem : ut sicut cooperatur Domino exterius, quod ita secum mundaret interius : primo quia hoc dicit Magister in Littera sequentis capituli.
- Secundo, quia dedit homini potestatem expellendi daemones : sed minus est expellere effectum quam causam : cum igitur peccatum sit effectus daemonis, ipse potuit hoc conferre homini ut expelleret peccatum.
- Item, dignior est creatura quae est substantia quam illa quae est accidens, et inter substantias dignissima est rationalis : sed gratia est accidens, et homo est substantia rationalis : ergo homo dignior est quam gratia : gratiae autem contulit Deus potestatem expellendi peccatum : ergo multo magis potuit hoc conferre homini vel animae rationali.
- Item, Ioan. I, 33, super illud : Hic est qui baptizat, dicit Glossa, id est, a peccatis mundat.
Item, ibidem Augustinus dicit, quod Ioannes didicit a Christo, quod potestatem mundandi a peccatis potuit dare ministris, et non dedit : hoc autem est per potestatem remittendi peccatum, et cooperationis ad munditiam interiorem : ergo hanc potuit dare.
- Item, obicitur communiter, quod dedit herbis et verbis et lapidibus quibusdam potestatem curandi morbos spirituales.
Sed contra hoc videtur esse quod
- Dicit Augustinus, quod maius est de impio facere pium, quam creare coelum et terram : sed potestatem creandi coelum et terram non potuit dare, ut dicunt : ergo nec potestatem faciendi de impio pium.
- Item, non fit impius pius nisi aliqua creatura de nihilo creata, scilicet gratia : cum igitur actus omnipotentiae sit creare, ut in principio libri II Sententiarum probatum est, non potuit hoc convenire alicui creaturae : ergo non potuit communicare potestatem illam.
- Item, esto quod dederit homini potestatem illam : ergo potest exire in actum mundandi : ergo potest mundare peccatorem velit nolit peccator, quod esset inordinatum : ergo non potuit illam potestatem conferre homini.
- Item, si dicas, quod Deus potuit conferre, sed nullus ministrorum potuit recipere : hoc nihil est : quia hic quaeritur de potestate quam potuit dare et minister recipere, sed non dedit eam Deus.
Solutio. Doctores distinguunt hic multiplicitatem potestatis, scilicet auctoritatis, invocationis, excellentiae, ministerii, et cooperationis. Auctoritatis qua Deus est prima causa iustificationis in baptismo, et sine qua nulla alia potestas aliquid potest : et hanc (ut dicunt) non potuit ita alii communicare : sicut non potest alii communicare, quod sit Deus : et hoc habetur in Littera.
Potestas autem invocationis est, ut daret nomini alicuius hominis potestatem, ut ad invocationem sui nominis efficeretur sanctificatio, et effectus baptismi : sicut fit ad invocationem Trinitatis, sicut etiam fit quandoque ad invocationem nominis Christi : et hanc (ut dicunt) potuit conferre, sed noluit : et hoc sapienter ne spes salutis et adiutorii poneretur in homine, et sic paulatim pro Deo coleretur, vel coli inciperet.
Potestas autem excellentiae dupliciter a diversis exponitur. Communis expositio est, ut scilicet secundum merita et gradus baptizantium esset excellentior, vel minus excellens effectus baptismi : ut melior esset a meliore vel maiore in Ecclesia datus : et hanc iterum (ut dicunt) potuit dare, sed noluit, ne tot essent baptismi quot baptizantes : quia unum debuit esse baptisma, sicut una passio quae operatur in ipso, et unum originale peccatum quod substantialiter curatur in ipso. Alii quidem pauci aliter exponunt potestatem excellentiae, scilicet quod sit excellentiae in actu, ut scilicet sine ritu baptismi ille posset absolvere a peccato, quasi sine clave regnum aperire : et hanc dicunt soli Christo esse collatam. Et prima expositio melior et communior est. Hanc autem non dedit nisi Christo qui est Deus et homo : ut non sint plura capita Ecclesiae, sicut Ecclesia tantum una est.
Potestas autem ministerii est ut committatur dispensationi ritus exterior baptismi : et hanc Deus omnibus Ecclesiae ministris contulit.
Potestas autem cooperationis est illa quam Magister tangit in Littera, scilicet ut homo haberet ministerium intus curandi vel cooperandi Deo, sicut habet exterius : et hanc potuit secundum Magistrum conferre, sed noluit, ne spes salutis crederetur in alio esse, vel ab alio dependere quam a Deo : et ne gratia putaretur dependere ab actu hominis, si Deus opus hominis ad conferendum gratiam requireret.
Potestatem igitur auctoritatis nec potuit conferre, nec contulit : potestatem autem ministerii exterioris in quo cooperatur minister Deo, potuit conferre et contulit. Potestatem autem invocationis, excellentiae et cooperationis interioris potuit conferre, sed non contulit praedictis de causis.
Secundum hanc distinctionem,
Ad obiecta dicendum, quod prima obiecta videntur probare, quod potuit conferre homini ut iustificaret : et hoc non est verum : sed potuit conferre, ut operatione aliqua potestatis spiritualis disponeret ad iustificationem, sicut sacramentum operatur disponendo.
Unde dicendum ad primum, quod Magister in Littera intelligit de cooperatione dispositionis.
Ad aliud dicendum, quod daemonem expellere ab infestatione corporis, minus est quam expellere peccatum : quia solus Deus peccatum dimittit per hoc quod solus Deus creat gratiam, qua formaliter dimittuntur peccata.
Ad aliud dicendum, quod tales rationes nihil valent : quia dignitas gratiae et creaturae rationalis est aequivoca. Dignitas enim rationalis creaturae est inter substantias, quia ipsa beatificabilis est, et in hoc praefertur gratiae. Dignitas autem gratiae est dignitas formae per contrarietatem expellentis peccatum, et gratia hoc praefertur homini, quia homo vel rationalis creatura talis forma esse non potest.
Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur de potestate dispositionis ad emundationem, et non de potestate dandi vel creandi gratiam.
Ad aliud dicendum, quod nihil est simile de curatione corporum, et animarum : quia lapides et herbae ex virtutibus consequentibus contrarietates complexiones suas habent ad causas morborum corporalium : sed nullam potest homo habere talem comparationem ad causam morbi spiritualis : verba autem non curant nisi per invocationem.
Ad aliud quod in contrarium obicitur, dicendum, quod omnia illa non probant nisi de potestate effectiva iustificationis et vivificationis et non dispositiva. Et bene conceditur, quod illam dare non potuit, nec Christo homini, nec alii, nec etiam potestatem creandi : et ratio huius expedita est in tertio Sententiarum.
ARTICULUS V.
An Ioannes novit Christum, et quid de eo novit ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa initium : Quid noverat Ioannes Baptista ? Dominum. Quid non noverat, etc.
Dicit enim Augustinus quod novit eum esse agnum tollentem peccata mundi : sed non novit, quod potestatem baptizandi esset sibi retenturus et non aliis daturus, Hieronymus autem et Chrysostomus contrarium huic dicunt, scilicet quod non novit eum esse Christum in mundo natum, et per mortem suam esse redempturum mundum. Ergo contrarietas videtur esse inter eos.
Solutio. Dicendum, quod utrumque verum est : quia est notitia Christi simplex, et est notitia eius in hac vel in illa forma qua venit ad Ioannem. Scivit ergo ipsum esse natum et mundum redempturum : sed nescivit, quod iste homo qui venit ad eum inter alios fuit Christus, antequam vidit columbam descendentem, sicut dixerat ei Deus in eremo : et tunc dixit : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ! Et huius causam assignat Chrysostomus in Commento, dicens quod in iuventute noverat eum, sed longo tempore conversatus in eremo amiserat imaginationem faciei : et ideo non cognovit eum sub forma venientis ad se, et cognovit cum talem natum esse in mundo.
C. Quae fuit potestas baptismi quam potuit Christus dare servis.
ARTICULUS VI.
An Christus homo habuit potestatem dimittendi peccata ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, sub finem : Ita ergo potuit dare, etc.
Videtur ergo, quod Christus homo habuit potestatem dimittendi peccata : quia
- Matth. IX, 6, dicitur : Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, etc. Filius enim hominis est Christus secundum humanam naturam. Ergo videtur, quod etiam alii homini potest conferre.
- Item, in tertio libro Sententiarum habitum est, quod Christus secundum humanam naturam est redemptor : sed redimere non potuit nisi peccatum dimitteretur : ergo videtur, quod ipse secundum hanc naturam peccata dimittere potuit.
Item, plus est redimere quam creare, ut dicit Augustinus. Si ergo potuit redimere secundum humanam naturam, potuit etiam secundum eam creare gratiam qua iustificatur homo.
Sed contra : Dicit Bernardus, quod gratia non est ab homine Christo, sed solum a Deo : ergo non potuit habere potestatem mundandi animam : sed saepe supra probatum est, quod creare est actus infinitae potentiae, et solius omnipotentiae divinae : Christus autem secundum hominem non fuit susceptibilis illius potestatis, quod iustificaret animas interius.
Solutio. Quasi omnes dicunt, quod Christus secundum hominem non fuit susceptibilis illius potestatis.
Ad id ergo quod contra obicitur, dicendum quod Filius hominis probare ibi voluit suam deitatem : et ideo hoc convenit Filio hominis in quantum Deus est.
Ad aliud dicendum, quod redemptor est Deus, et homini attribuitur baptismus quia in humana natura pertulit passiones, quibus pro nobis satisfecit.
Si autem quaeritur quae fuit potestas quam dedit ei Pater prae aliis ?
Dicendum secundum Doctores, quod illa fuit potestas excellentiae ad actum, scilicet ut solveret sine officio clavium tamquam Dominus universae Ecclesiae. Christus enim non legitur recepisse ordinem, sed dedisse : nec habuisse potestatem ad mensuram, sed ad omnia : et haec potestas excellentiae data est Christo, quae aliis in virtute clavium et ordinis et limitata est et tradita.
