Distinctio XLII — Livre IV — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre IV

Distinctio XLII

DISTINCTIO XLII

De impedimento matrimonii, quod venit ex propinquitate spirituali.

 

 

A. De spirituali cognatione.

 

DIVISIO TEXTUS.

Iam de spirituali cognatione addamus, etc. Quatuor hic dicit de spirituali cognatione,

quorum primum est, quae sit spiritualis cognatio.

Secundum autem, qui sunt filii spirituales, et in quot sacramentis spiritualis cognatio contrahitur.

Tertio, tangit ius quod est de talibus.

Quartum est obiectio et solutio quae videtur talibus adversari.

 

 

ARTICULUS I.

An sit aliqua spiritualis cognatio ?

 

Incidunt autem hic quaestiones tres circa principium,

scilicet an aliqua sit spiritualis cognatio ?

Secunda est, quae sit spiritualis proximitas ?

Tertia, An impediat matrimonium contrahendum et dirimat contractum ?

 

Ad primum sic proceditur :

  1. Aut unio spiritus transit ad unionem carnis, aut non. Si sic : ergo in omnibus in quibus est unio spiritus, transitur ad unionem carnis : sed inter omnes habentes charitatem est unio spiritus : ergo inter omnes habentes charitatem transitur ad unionem carnis : ergo nullus habens charitatem, posset sibi copulare uxorem habentem charitatem, quod falsum est. Si autem non transitur, tunc spiritualis proximitas non impedit matrimonium.
  2. Item, sicut dicit Dionysius in libro II Ecclesiasticae hierarchiae : Compater non efficitur hic anadochus spiritualis filii : sed officium anadochi est officium imbuentis et instrumentis : ergo habens officium imbuentis et instruentis non posset matrimonialiter iungi puellae quam docet et imbuit, quod iterum est falsum : ergo videtur, quod nulla sit proximitas spiritualis.
  3. Item, quod caro est propinqua carni, facit propagatio ex carne una : ergo ubi non est propagatio ex uno, ibi nulla est proximitas : sed spiritus unus cum alio non propagatur ex quodam uno : ergo nulla est in talibus proximitas.
  4. Item, constans est, quod spiritualis proximitas si est, emanat ex aliqua generatione, sicut et omnis alia proximitas : aut igitur ita est, quod est generatio secundum esse, aut secundum bene esse. Si primo modo, constat quod hoc falsum est : quia hoc modo filium suum spiritualem generant parentes carnales non spirituales. Si secundo modo : aut hoc est quoad bene esse virtutis, aut scientiae. Non primo modo : quia talem habitum (ut dicit Augustinus) non dat nisi Deus. Si secundo modo, tunc quilibet magister haberet proximitatem spiritualem ad discipulum et discipulam : et hoc iterum falsum est : ergo nulla videtur esse proximitas spiritualis.

 

In contrarium autem sunt

  1. Omnia quae dicuntur in Littera.
  2. Item, ad Ephes. III, 14 et 15 : Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur. Constat autem, quod paternitas in caelo non est nisi spiritualis : ergo spiritualis paternitas est aliquid.

 

Responsio. Dicendum, quod spiritualis proximitas est.

 

Ad primum ergo dicendum, quod caro hominis praecipue Christiani non accipitur ut caro hominis tantum, sed prout est habitaculum Spiritus sancti : et ideo vinculum spiritus habet locum in carne : et ideo illi qui sunt unum, ab Ecclesia non iudicantur ut divisi : omnes autem qui iunguntur matrimonio, accipiuntur ut divisi : et ideo dicendum, quod transitur ad unionem carnis, quae est habitaculum vel debet esse Spiritus sancti per spiritus unionem.

Ad id quod contra obicitur, dicendum quod est unio sacramentalis, quae est per modum generationis esse spiritualis, vel confirmationis ipsius, et est unio habitualis charitatis. Prima autem unio facit hoc, et non secunda.

Ad aliud dicendum, quod anadochus ex officio patrinatus non habet docentis vocem tantum, sed etiam operantis ad esse spirituale ipsius qui regeneratur.

Ad aliud dicendum, quod licet spiritus non sit ex spiritu, etc., tamen secundum rem et characterem sacramenti potest fieri aliquo ministerialiter : et ita quodammodo spiritualis proximitas generatur, quia esse spiritus secundum bonum sacramenti est quodammodo ex spiritu.

Ad aliud dicendum, quod emanat a spirituali generatione : sed illa est sacramentalis, ut prius dictum est. Et obiectio non est nisi de cooperatione ad aliquid bene esse per modum alterationis, et non per ministrum generantem, sicut fit generatio in spiritualibus sacramentis.

 

 

ARTICULUS II.

Quid sit spiritualis cognatio sive proximitas ?

 

Secundo quaeritur, quid sit spiritualis proximitas ?

Et communiter dicitur, quod spiritualis proximitas sive cognatio spiritualis, est spiritualis propinquitas proveniens ex sacramenti datione, vel ad idem tentione.

Videtur autem non esse conveniens diffinitio : quia

  1. Per sacramenti susceptionem unitur homo toti Ecclesiae, et non specialiter uni personae : ergo si contrahit propinquitatem, ad totam Ecclesiam contrahit, et non specialiter ad personam unam.
  2. Item, in sacramentis non operatur homo, sed solus Deus, ut dicit Augustinus : ergo nullum est ibi factum hominis circa hominem : sed non contrahitur propinquitas ad hominem, nisi ex aliquo facto hominis : ergo videtur, quod in sacramenti susceptione nulla contrahitur propinquitas ad hominem.
  3. Item, efficacior est operatio inducens gratiam circa hominem, quam operatio ministerialis in sacramento exterius, quae gratiam non inducit : sed oratio quae fit pro alio, ut dicit Gregorius, iuvat praedestinationem inducendo gratiam in eo pro quo oratur : ergo ipsa est operatio efficacior, quam operatio ministerialis in sacramento : sed non inducit propinquitatem oratio : ergo nec operatio in sacramento.
  4. Item, propinquitas spiritualis aut est ex vicinitate essentiae spiritus ad spiritum, aut ex vicinitate originis spiritus ad originem spiritus, aut ex vicinitate consonantiae spiritus ad spiritum ad finem unum. Constat autem, quod non primo modo : quia spiritus unius non est vicinior uni secundum essentiam, quam alii. Nec etiam secundo modo : quia origo spiritus est Deus, qui uno modo se habet ad omnes spiritus. Nec etiam tertio : quia saepe discordant compatres, et unus vult unum, et alius vult aliud, et unus bonum, et alter malum. Ergo videtur, quod nulla sit propinquitas spiritualis inter eos.
  5. Item, ea quae sunt naturalia, frequenter fiunt, ut dicit Philosophus : unde cum propinquitas carnalis sit naturalis, frequenter fit ut filius patrem imitetur. Unde poeta :

Saepe solet similis filius esse patri.

Sed constat, quod gratia spiritualis efficacior est, quam natura : ergo videtur, si spiritualis est propinquitas inter aliquos, quod ad minus ut frequenter in imitatione spirituali debet manifestari : sed nihil horum videtur : ergo nulla videtur esse propinquitas spiritualis ex sacramenti datione.

  1. Ulterius, obicitur de hoc quod dicitur : Vel ad idem tentione. Aequivoce enim operantur ad sacramenti perceptionem dans et tenens : ergo aequivoca inter eos, et suscipientem sacramentum contrahitur propinquitas spiritualis : ergo male diffinitur.

Et ulterius sequitur quod alia ratione dicitur cognatus pueri spiritualis baptizans, et aliter de baptismo suscipiens : sicut aliter dicitur sana urina, et aliter sanum animal.

 

Responsio. Dicendum, quod convenienter diffinitur cognatio spiritualis superiori diffinitione : quia ponitur ibi genus, sive forma, et causa propter quam contrahit ut differentia : est enim diffinitio dicens quid, et propter quid, ut facile patet consideranti eam.

 

Ad id ergo quod primo obicitur, dicendum quod dupliciter contrahitur unio, scilicet conformitate gratiae, et operatione illius conformitatis. Et conformitate gratiae suscipiens sacramentum contrahit unionem ad totam Ecclesiam : et hoc non facit propinquitatem, sed similitudinem. Operatione autem ad esse illius gratiae habet propinquitatem ad dantem sibi sacramentum et tenentem eum in ipso quando percipit sacramentum : et haec propinquitas est quasi propagatae gratiae : sicut carnalis cognatio est carnis propagatae, licet aliter, et aliter : et ideo hoc inducit propinquitatem spiritualem.

Ad aliud dicendum, quod Deus operatur solus ut efficiens, sed tamen operatur etiam homo ad gratiam : sicut etiam in generatione hominis homo non generat animam, sed generando operatur ad animam : et ideo efficitur natus propinquus naturaliter, et similiter ibi efficitur propinquus spiritualiter.

Ad aliud dicendum, quod supponitur falsum in prima propositione : quia operatio in sacramento numquam impeditur nisi per accidens, scilicet si est fictus qui suscipit sacramentum : et tunc etiam non frustratur a sacramenti susceptione : et ideo recedente fictione non redditur ei. Sed oratio pro alio ad gratiam impetrandam saepe impeditur. Si tamen in hoc non fiat vis, tunc dicendum, quod dissimilis est operatio in sacramento, et per orationem : quia operatio in sacramento est quasi propagando spiritualiter in ministerio, sed operatio orationis est ut inductiva alterius per preces : nulla autem operatio facit propinquitatem, nisi quae est propagatio, vel coniuncta propagationi.

Ad aliud dicendum, quod non sumitur hoc modo unio faciens propinquitatem, et non fit per modum talis convenientiae : sed potius sicut conveniunt principium et principiatum, quia principiatum esse suum habet a principio : et ita est hic, nisi quod non sunt principium effectivum, sed quasi instrumentale et ministerialiter operans : et talem modum traductionis consequitur aliquando convenientia, aliquando non : quia possibile est principiatum alteram post separationem a principio : unde non semper tractus corporaliter similis est in carne traducenti : sed nisi essent alterationes, similis esset. Ita est hic : quia substantiam gratiae sacramentalis habet ab ipsis operantibus in ministerio, et similis esset, nisi utrimque alterationes affectuum facerent dissimilitudinem : unde haec similitudo esset in habitu, si perficeretur et manifestaretur in voluntatum conformitate et fine uno.

Ad aliud dicendum, quod impedit conformitatem alteratio affectuum ex utraque parte, non in efficacia gratiae.

Ad id quod ulterius obicitur, dicendum quod in uno communi conveniunt omnes operationes in sacramentorum perceptione, scilicet quod operantur in ministerio : et quoad hoc una est ratio spiritualis cognationis.

 

 

ARTICULUS III.

An spiritualis proximitas impedit matrimonium contrahendum ?

 

Tertio quaeritur, an impediat matrimonium contrahendum et dirimat contractum ?

Videtur autem, quod non : quia

  1. Ubi plura sunt vincula amicitiae et societatis, ibi maior est individuitas vitae : sed cognatio spiritualis unit spiritus, et coniugium ligat corpora : ergo in tali matrimonio esset maior individuitas : ergo melius est hoc quam aliud, et meliorem sortitur exitum, et delectabilius commanent : ergo non debet impedire matrimonium.
  2. Item, matrimonium consistit in utraque unione, scilicet spirituum, et corporum : ergo quod cooperatur ad unionem spirituum promovet ad matrimonium : sed cognatio spiritualis promovet ad unionem spiritum : ergo promovet ad matrimonium : ergo non debet poni pro impedimento.
  3. Item, omnia bona matrimonii inter tales personas salvantur, scilicet fides, proles, sacramentum : ergo videtur, quod non impediat, sed expediat.

 

In contrarium huius sunt omnia quae dicuntur in Littera.

 

Responsio. Dicendum, quod impedit matrimonium contrahendum, et dirimit contractum, sicut Littera dicit : quia non placet Deo, quod unio spiritualis quae est inter tales, reputetur non unio : qui enim in matrimonio uniuntur, distantes reputantur : et hoc respiciens Ecclesia, statuit quod illud impedimentum vim habeat, praecipue cum etiam lex civilis propter adoptionem prohibeat matrimonialiter convenire.

Praeterea, hoc contra ordinem naturae est, quod surculus qui ex radice aliqua ascendit, iterum radici uniatur ad propagandum alium : non minus autem digna est propagatio spiritualis, quam corporalis : et ideo utramque cognationem impedimentum statuit Ecclesia esse.

 

Ad primum ergo dicendum, quod hoc argumentum non valet : quia si hoc attenderetur in matrimonio, tunc filius deberet accipere matrem, quod absurdum est : sed in matrimonio attenditur coniunctio distantium, ut iterum gradus fugiens reuniatur, et remaneat foedus humani generis, et civilis urbanitas in talibus ita coniunctis.

Et per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod hoc sufficit, sed oportet esse personas legitimas ad contrahendum, ut saepe supra habitum est.

 

 

ARTICULUS IV.

Quot sunt species cognationis spiritualis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, in fine : Est etiam inter filios eiusdem hominis carnales et spirituales.

Et quaeritur hic, quot sunt species cognationis spiritualis ?

Videtur autem, quod non sunt nisi duae : quia

  1. De his tantum mentionem facit in Littera, scilicet inter suscipientem et susceptum in baptismo, et inter filios suscipientis carnales et spirituales.
  2. Videtur autem, quod sit una sola quia non communicantes in spiritu, non communicant etiam in consequente illam communicationem : sed pater carnalis suscipiens, et filius suus carnalis, non communicant in spiritu quoad operationem ministerialem in sacramento, quando pater carnalis suscipit filium spiritualem : ergo non communicant etiam in consequente illam operationem spiritualem, quod est cognatio spiritualis : ergo nulla est cognatio inter filios carnales et spirituales.
  3. Item, si dicitur, quod est cognatio spiritualis inter eos : constat, quod non esset secundum gradum unum, sed duos, vel truncum et gradum : hoc autem numquam auditum est a Sanctis, quod gradus in tali cognatione determinent : ergo videtur, quod nulla sit inter carnales filios et spirituales cognatio spiritualis.
  4. Ulterius, videtur quod sint tres, scilicet compaternitas, paternitas, et fraternitas spiritualis : quia hoc communiter dicitur ab omnibus qui sciunt : et etiam ex Littera haec colliguntur.
  5. Item, eadem ratione qua filius patris spiritualis contrahit fraternitatem, contrahit etiam pater filii spiritualis compaternitatem : ergo necessario erunt tres.
  6. Ulterius, videtur quod quatuor : quia non minor est vicinitatis spiritualis ad spiritualem, quam carnalis ad spiritualem, sed maior : sed carnales filii patris spiritualis, cum filio spirituali contrahunt cognationem spiritualem : ergo multo magis spirituales filii eiusdem, cum omnibus spiritualibus habent cognationem spiritualem : ergo omnes filii spirituales eiusdem hominis sunt inter se fratres spirituales : sed hoc genus non determinatur in Littera : ergo sunt quatuor species spiritualis cognationis.
  7. Item, propagatio carnis ex uno facit carnalem cognationem inter propagatos : sed melior est propagatio spiritus ex uno : ergo propagatio spiritus ex uno facit cognationem spiritualem inter omnes spiritualiter propagatos : ergo ut prius, quatuor videntur esse species spiritualis cognationis.

 

Solutio. Dicendum, quod non est nisi triplex species cognationis spiritualis, scilicet paternitas, compaternitas, et confraternitas.

Paternitas contrahitur dupliciter, scilicet directe, et indirecte. Directe per actum proprium, qui fit in sacramentum dando, vel suscipientem tenendo. Indirecte autem, quando non per actum proprium, sed per actum illius cum quo est una caro contrahitur, sicut viro aliquem suscipiente, susceptio haec facit ipsum patrem spiritualem directe : et quia vir et uxor postquam effecti sunt una caro, sibi communicant suas actiones, ideo quod facit vir directe, indirecte transit ad uxorem, et efficitur etiam ipsa mater spiritualis. Dico autem, postquam effecti sunt una caro : quia si vir prius quam esset maritus uxoris, scilicet ante contractum matrimonii, vel post contractum ante copulam carnalem, susciperet aliquem in sacramento, non transiret ad uxorem et ideo non efficeretur mater spiritualis. Sicut autem dixi, quia vir directe et uxor indirecte efficiuntur parentes spirituales, ita est e converso quando mulier directe, et vir indirecte.

Compaternitas autem contrahitur inter carnalem patrem et spiritualem, et inter carnalem matrem et spiritualem : unde versus :

Unus semper erit compatrum spiritualis,

Alter carnalis : nec fallit regula talis.

Et contrahitur dupliciter, scilicet directe et indirecte, sicut etiam paternitas spiritualis : quia postquam vir et mulier efficiuntur una caro, communicant sibi suos filios.

Confraternitas autem non contrahitur, nisi inter puerum et puellam, quae suscipitur vel tenetur in sacramento, et filios carnales suscipientis, sive ante, sive post sint nati : et non transit ad fratres vel sorores eius qui suscipit sacramentum, sive ante sint nati, sive post nascantur : omnes enim illi si aliud non obstat impedimentum, licite possunt coniungi fratribus et sororibus eius cui sacramentum datur, vel qui in sacramento tenetur, ut infra dicetur in Littera.

 

His habitis, ad obiecta respondendum, dicendo ad primum, quod ad contrahendum cognationem non est necessarium communicare in actu mediante quo contrahitur. Et est instantia : quia filius primus non communicat patri in generatione secundi : et tamen quia secundus traducitur ab eodem a quo primus sumpsit originem, ideo secundus efficitur super primum. Similiter ego non communico fratri meo in actu generationis : et tamen filius suus efficitur mihi in secundo gradu per respectum mei et fratris mei ad truncum unde descendimus. Similiter etiam est hic in proposito : quia per respectum ab eodem a quo illi descendunt carnaliter, et illi spiritualiter efficiuntur spirituales fratres.

Ad aliud dicendum, quod ideo gradus in hac cognatione non distinguuntur, quia numquam distat in gradu primo, qui est inter fratres : inter truncum enim et gradum primum non est gradus distantia. Compater autem et ad patrem et ad puerum susceptum in sacramento non habet distantiam gradus : quia ad patrem carnalem habet se sicut truncus, et ad puerum sicut ad id quod emanat immediate a trunco : sed puer ad filios carnales patris sive spirituales habet se ut fratres qui sunt in primo gradu, nec umquam ultra derivatur.

Ad duo sequentia concedendum est de plano.

Ad id quod ulterius concluditur, quod sunt quatuor species, dicendum ad primum, quod bene conceditur, quod maior quoad dignitatem est cognatio spiritualis, quam carnalis, sed quoad dependentiam ad unum non est ita : unde in propagata ad alterum cognatione, semper oportet adesse carnalem cognationem, sicut patet quando spiritualis propagatur ad filios carnales suscipientis in sacramento, et ad parentes suscepti : et hoc ideo est, quia non potest spiritus ex spiritu, sed potius caro ex carne propagari. Unde cum inter filios spirituales dantis sacramentum vel tenentis in eo, et inter tentum in sacramento, nulla sit coniunctio propagationis carnis, nulla erit inter eos cognatio spiritualis. Directa enim constat, quod non est : et indirecta sine dependentia carnali esse non potest : et ita non transit ad spirituales filios ista cognatio.

Ad aliud dicendum, quod per idem patet solutio.

 

 

B. Qui sint filii spirituales ?

C. Quid praemissis obviat ?

 

ARTICULUS V.

Quibus sacramentis mediantibus contrahitur ista cognatio spiritualis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B : Spirituales filii, etc.

Et quaeritur hic, mediantibus quibus sacramentis contrahatur ista cognatio spiritualis ?

Videtur autem, quod

  1. Per evangelii praedicationem : quia dicit Apostolus, I ad Corinth. IV, 15 : In Christo Iesu per Evangelium ego vos genui. Et, ad Galat. IV, 19 : Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Sed in generatione spirituali contrahitur cognatio spiritualis. Ergo praedicator habet cognationem spiritualem cum his quibus praedicavit.
  2. Ulterius, videtur quod in poenitentia quia dicit in Littera Symmachus Papa : Omnes quos in poenitentia suscipimus, etc.

Item, in littera Sylvestri Papae scriptum est : Omnes quos in poenitentia suscipimus, etc.

  1. Item, ex Littera habetur, quod in catechismo, quia hoc dicitur hic in Littera.

Item, 30, quaest. 1, habentur plura de hoc.

Item, catechismus instruendo generat ad fidem : ergo facit contrahi cognationem spiritualem.

  1. Videtur autem, quod in omnibus sacramentis : quia in quolibet sacramento operatur minister ad spiritualem generationem suscipientis sacramentum : talis autem operatio facit contrahi talem cognationem spiritualem : ergo quilibet operans ad susceptionem cuiuscumque sacramenti contrahit spiritualem cognationem cum suscipiente.

 

Responsio. Dicendum, quod de hoc fuerunt variae apud diversos opiniones. Quidam enim dixerunt, quod in omnibus sacramentalibus baptismi contrahitur talis cognatio, scilicet catechizatione, exorcizatione, immissione salis, et huiusmodi. Sed quia nulli nititur rationi, cum baptismus sit primum sacramentum et ianua sacramentorum, et nihil antecedentium regeneret hominem, dicunt alii aliter, scilicet quod tria sacramenta faciunt tantum spiritualem cognationem, scilicet catechismus, baptismus, et confirmatio : sed hi sunt Decretistae, quia catechismum sacramentum vocant, quod nullo modo verum est, quia ante baptismum nullum est sacramentum : et si Sanctus vocat sacramentum, ponitur sacramentum pro sacramentali.

Ideo dicendum, quod tantum duo sacramenta faciunt cognationem spiritualem, scilicet baptismus et confirmatio. Et ratio huius potest elici ex notatis supra de sacramentis illis : quia unum imprimit characterem distinguentem ad fidem in sortem Domini : secundum autem robur eiusdem characteris : et ideo faciunt generationem et complementum generati spiritualiter, et ideo faciunt cognationem spiritualem.

Si autem quaeratur de ordine cum imprimat characterem, quare ipse non facit ? Dicendum, quod duae sunt rationes quare ipse non facit. Una est, quia non imprimit characterem fidei, sed potius excellentiae et praelationis : et ille non regenerat. Alia est, quia non datur nisi viris : et ideo nullum potest procreare matrimonio impedimentum, cum nullus alium suscipiat in sacramento ipso.

De eucharistia autem et extrema unctione per se patet, quod nullum imprimunt characterem, nec matrimonio ex suae susceptionis modo ullum possunt procreare impedimentum.

 

Ad primum autem dicendum, quod verbum, ut vult Aristoteles, non habet nisi virtutem persuasivam : et ideo non regenerat, sed tantum disponit ad hoc : sed in operatione sacramentali est gratia ex ipso opere operato.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod poenitentia magis trahit robur ex devotione poenitentis, quam sacerdotis : et propterea non imprimit characterem. Et quod dicitur in Littera, dicendum quod non debent contrahere : sed tamen si contraxerint, stabit matrimonium.

Ad aliud dicendum, quod catechismus non completur, nisi in baptismo, et ideo non impedit nisi cum baptismo existens. Et per hoc patet solutio Litterae.

Aliter tamen dicunt decretistae sic, quod baptismus et confirmatio impediunt et dirimunt, sed cognatio quae est ex catechismo adeo est exilis et debilis, quod vix impedit contrahendum, et non dirimit contractum. Sed prima solutio verior est : quia rationem habet, et salvat Litteram.

 

 

ARTICULUS VI.

Quae commatres et qui compatres possunt contrahere ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, post initium : Quod autem compater et commater sibi iungi nequeant, etc.

Videtur enim falsum :

  1. Sit enim, quod aliqua sit commater alicuius feminae ex filio suo, vel illius : et postea contrahat cum viro nihil habente commune cum alterutra illarum postea moriatur sua uxor, et ducat illam cuius ipsa commater fuit. Dicunt iura, quod stat matrimonium, et tamen iste habuit duas commatres.
  2. Item, sit quod aliquis accipiat uxorem praegnantem ex alio viro : et postea pariat postquam cognita est a viro suo secundo, et illum puerum mulier alia suscipit in sacramento. Dicunt iura, quod, mortua sua, potest ducere commatrem illius quae sic commater effecta fuit. Et idem est si peperit post consensum de praesenti, et ante carnalem copulam.

 

Responsio. Dicendum, quod iura bene et rationabiliter determinant : quia non communicant sibi actus suos coniugati nisi in eo in quo sunt una caro, et postquam sunt, sicut dictum est de indirecta compaternitate. Et veritas huius quaestionis est in his versibus :

Qui mihi vel cuius mea natum fonte levavit,

Haec mea commater fieri mea non valet uxor.

Si qua meae natum non ex me fonte levavit,

Hanc post facta meae non mihi vetabor habere.

 

 

D. De copula spiritualium, vel adoptivorum, et naturalium filiorum.

 

ARTICULUS VII.

Quid sit adoptio ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D : quod autem spirituales vel adoptivi filii, etc.

Et ponitur hic quaestio de cognatione spirituali. Et quia in diffinitione eius cadit adoptio, ideo quaeramus de adoptione sex.

Primum est, quid sit adoptio ?

Secundum, quae et quot sint species adoptionis ?

Tertium, quis possit adoptare ?

Quartum, quis possit adoptari ?

Quintum, quis sit effectus adoptionis ?

Sextum, quot et quae sint species adoptatorum cognationem inter se habentium ?

 

Circa autem ipsam cognationem legalem quaeremus duo, scilicet quid sit, et qualiter impediat matrimonium, et qualiter non ?

Et sic sunt octo in universo quae circa hoc quaeruntur.

 

Ad primum horum sic proceditur :

Dicitur communiter, quod adoptio est extraneae personae in filium vel nepotem, vel deinceps assumptio legitima.

Videtur autem, quod non semper sit extraneae personae : quia

  1. Non extranea maius habet ius in haereditate : ergo illa potius debet adoptari.
  2. Item, propinquitas naturae facit gradus in ordine charitatis : ergo multo magis in ordine adoptionis : ergo videtur, quod non extranea persona magis debet adoptari, quam extranea.
  3. Item, ius aliquid in haereditate quantum ad successionem dat propinquis : ergo sine iniuria illorum extraneus non potest introduci in haereditatem in toto vel in parte : ergo adoptio non semper est extraneae personae.

 

Ulterius quaeritur, quare dicat : In filium, vel nepotem.

  1. Quia constat, quod per gradus non distat adoptatus ab adoptante : ergo quilibet adoptatur in filium, et nullus in nepotem.
  2. Item, una est adoptio faciens de extraneo filium qui maxime distat : cum ergo de maxime distante per adoptionem fiat nihil distans, eo quod inter patrem et filium nulla sit distantia, videtur quod non sit in ea gradus : ergo nihil est dictum : In filium, vel nepotem, vel deinceps.

 

Responsio. Ad hoc dicendum, quod adoptio inducta est in solatium filiorum perditorum. Et quia contingit nepotes et pronepotes et sic deinceps etiam perdi, ideo in solatium ipsorum etiam adoptio nepotum et deinceps est inducta.

Et per hoc patet solutio ad duo ultima inducta.

 

Ad primum autem dicendum, quod adoptio de non coniuncto ex iure successionis facit successorem : et ideo oportet, quod sit persona extranea, quia aliter aliquod ius, scilicet consanguinitatis haberet in haereditate percipienda.

Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia charitas perficit naturam, et ideo quemlibet gradum conducit ad proprium charitatis effectum : sed adoptio inducta est in solatium quasi naturae in illa parte qua perpetuari habet, ne nomen alicuius de sua posteritate deleatur : et ideo non fundatur super successores, sed extraneos.

Ad aliud dicendum, quod vir quamdiu est in potestate bonorum suorum, cum uxoris consensu et principis, de suis bonis potest ordinare quod voluerit : et ideo propinqui adoptionem impedire non possunt.

 

 

ARTICULUS VIII.

Quot sunt species adoptionis ?

 

Secundo quaeritur, quae et quot sint species adoptionis ?

Et communiter dicitur, quod duae, scilicet arrogatio, et simplex adoptio. Arrogatio autem est adoptio auctoritate principis facta de eo qui sui iuris est, vel per patris naturalis mortem, vel per emancipationem qua transit in potestatem adoptantis. Simplex autem adoptio est adoptio auctoritate magistratus facta de eo qui non sui iuris est, nec transit in potestatem adoptantis. Unde versus :

Arrogo qui suus est, et habet meus esse necesse.

Patris adopto suum, nec patris desinit esse.

 

Sed contra hoc obicitur : quia

  1. Contra ordinem naturae videtur esse arrogatio : quia natura numquam id quod perficit in esse et posse, revocat in imperfectum : ergo nec civilis debet hoc facere : sed suus est perfectus in sui regimine, non suus autem imperfectus : ergo de suo ordine iuris potest fieri non suus : ergo arrogatio per quam hoc fit, est contra ordinem iuris naturalis.
  2. Similiter obicitur de simplici adoptione : omnis enim filius est sui patris : ergo et adoptivus sui patris adoptantis est : ergo cum adoptatur, ipse desinit esse sui patris naturalis, et incipit esse adoptantis : et hoc est contrarium huius quod hic dicit diffinitio inducta.
  3. Ulterius, videtur quod plures sint species adoptionis : quia non suus de consensu patris naturalis potest transire in suum adoptantis : et ista species non tangitur hic : ergo insufficienter sunt species assignatae.

 

Ulterius quaeritur, utrum univoce adoptio dicitur de illis duabus speciebus ?

Et videtur, quod non : quia

  1. Una retinet nomen generis, eo quod nihil addit generi : alia autem addit aliquid : sed talia suum genus numquam participant univoce : ergo nec ista.
  2. Item, cum dicitur simplex adoptio, videtur per simplicitatem innui, quod nihil nisi simplicem naturam habet communis : sed arrogatio habet plus : ergo non dicitur univoce de illis.

In contrarium est, quod

  1. In utraque de non filio fit filius : sed hoc est ratio adoptionis : ergo una ratione dicitur de utraque specie adoptionis.
  2. Item, non differunt nisi materialiter, quia esse emancipatum, vel esse filiumfamilias, sunt differentiae accidentales : sed materia est per accidens differentia : ergo istae duae species sunt materiales, ut videtur.

 

Responsio. Dicendum, quod diffinitiones inductae sunt valde bonae, et continentur in eis convenientiae et differentiae duarum specierum adoptionis : et hoc plane quilibet videre potest.

 

Dicendum ergo ad primum, quod non secundum idem potest unum et idem esse perfectum et imperfectum secundum naturam, nec etiam secundum civilia : sed in natura quidem adoptivus est perfectus, sed in iure succedendi in aliis bonis est imperfectus : et quoad hoc transit in potestatem patris adoptantis.

Ad aliud dicendum, quod suus patris carnalis potest esse adoptivus : sed non suus patris adoptantis, quia non potest esse in potestate duorum, et ideo non transit in potestatem adoptantis.

Ad aliud dicendum, quod, non sunt plures. Ad obiectum autem dicendum quod quando non hoc fit, tunc pater naturalis emancipat eum de sua potestate : et tunc est species quae dicitur arrogatio.

Ad aliud dicendum, quod sicut probant duae rationes priores, adoptio dicitur per prius et posterius de arrogatione et adoptione simplici.

Ad id quod obicitur in contrarium, dicendum, quod ratio generis est in utraque specie : sed in una nihil additur ei, scilicet in adoptione simplici : in alia autem additur differentia : et ideo illa fortius participat esse adoptionis, quam alia.

Ad aliud dicendum, quod in naturalibus sunt accidentia : tamen secundum quod cadunt iura civilia super illos, efficiuntur differentiae substantiales : et ideo civiliter loquendo sunt species adoptionis.

 

 

ARTICULUS IX.

Qui possunt adoptare ?

 

Tertio quaeritur, quis possit adoptare ?

Et dicitur communiter, quod tria exiguntur ad hoc quod quis possit adoptare, scilicet, quod sit suus, hoc est, sui iuris existens, et generare potens, et aetatem habens ultra viginti annos. Et de primo quidem nullum dubium est, sed de secundo.

  1. Si enim adoptio est in solatium filiorum : et non generare potens magis destituitur ex impossibilitate prolis, quam generare potens, videtur quod adoptio magis debeat concedi generare non potenti, quam generare potenti.
  2. Item, in filiis est successio naturae patris et haereditatis : sed ambo ista privantur ab eo qui non potest generare : ergo illi magis, quam alii debet concedi ut adoptet.

 

  1. Ulterius, quaeritur de tertio membro, scilicet aetatem habens ultra viginti annos.

Videtur autem, quod in duodevicesimo anno debet fieri adoptio : quia tunc generare potest naturaliter : ergo et adoptare.

  1. Item, adoptare posse, sequitur ad generare posse : ergo et tempus ad tempus : sed tempus generationis est in quartodecimo anno : ergo et tempus adoptionis.

 

Ulterius quaeritur, si mulier possit adoptare ?

Videtur, quod sic : quia mulier tristatur in desolatione filiorum : sed adoptio talibus conceditur in solatium : ergo et mulieri debet concedi.

Sed contra :

  1. Mulier numquam perfecte est sui iuris, sed in potestate viri : ergo numquam potest adoptare.
  2. Item, numquam generat active, sed passive tantum : ergo nec adoptare potest, nisi forte iuvando maritum.

 

Responsio. Dicendum, quod illa tria quae posita sunt, exiguntur : unde servus qui non est suus, adoptare non potest, nec in potestate tutorum existens, nec filiusfamilias.

 

Ad primum ergo dicendum, quod extremum genus infelicitatis (ut vult Boetius) est aliquando fuisse felicem : et ideo impossibilis generare non destruitur sicut ille qui aliquo orbatus est filio, vel non habet eos : et ideo isti conceditur quod non illi, quia in illo ipsa impossibilitas minuit desiderium filiorum.

Ad aliud dicendum, quod licet utrumque privetur in eo qui generare non potest, tamen non est anxietas desiderii, quia anxium desiderium non est nisi de re possibili.

Ad aliud dicendum, quod licet in quartodecimo anno generatio est possibilis, non tamen est perfecta et stabilis, sed potius in vicesimo primo anno, ut dicunt Philosophi.

Ad aliud dicendum, quod plane concedi potest de prole perfecta et stabili, in qua stare potest successio haereditatis et naturae.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod mulier non potest adoptare, nisi in uno casu, scilicet, in rescripto principis et in solatium filiorum perditorum.

Ad id quod contra obicitur, dicendum quod illae duae rationes satis probant, quod in se mulier non est sufficiens, sed supplementum est ex principis rescripto et dispensatione.

 

 

ARTICULUS X.

An quilibet potest adoptari ?

 

Quarto quaeritur, quis possit adoptari ?

Et dicitur communiter, quod masculus et femina minor aetate quam adoptans, tantum quod filius eius naturalis esse possit.

Videtur autem, quod hoc nihil sit : quia,

  1. Ut dictum est, aliquis adoptare potest, quando est maior viginti annis : sed adoptio perfecta est arrogatio : ergo tunc potest arrogare : sed arrogari non potest, nisi qui est sui iuris : ergo tunc potest arrogare eum qui sui est iuris : ille autem est viginti quinque vel amplius annorum secundum leges : ergo ille qui est viginti annorum potest adoptare eum qui est viginti quinque vel amplius annorum : ergo minor aetate potest adoptare maiorem aetate.
  2. Item, videtur quod femina non possit adoptari : quia adoptio est in solatium filiorum data, vel ei qui paucos vel nullos habet filios : sed, ut dicit Philosophus, femina est mas occasionatus, non intenta finaliter a natura : ergo solatium posteritatis non est in femina : ergo non potest adoptari, ut videtur.

 

Responsio. Dicendum, quod personae praedictae possunt praedicto modo adoptari.

 

Ad obiectum autem primum dicendum, quod non nisi maior aetate potest adoptare : unde qui est viginti et unius annorum non potest arrogare aliquem maiorem aetate : et si arrogat aliquem, oportet quod puerum cuius pater defunctus iam secundum consuetudinem fecit eum esse suum, quando fuit annorum tredecim vel quatuordecim : quia tunc de consuetudine sui iuris esse dicuntur, quorum pater defunctus est.

Ad aliud dicendum, quod licet femina non intendatur a natura particulari, intenditur tamen a natura universali : et ideo adoptio potest fieri de ipsa.

 

 

ARTICULUS XI.

Quis sit effectus adoptionis ?

 

Quinto quaeritur, quis sit effectus adoptionis ?

Et videtur, quod differens sit effectus in adoptione simplici, et arrogatione : quia simpliciter adoptatus non succedit patri adoptanti, nisi in quantum ille determinat, vel etiam in nullo : sed arrogatus ab intestato succedit per omnia, sicut filius naturalis : sed si emancipat eum pater adoptivus, tenetur er assignare quartam omnium bonorum suorum. Similiter si moritur faciens testamentum, tenetur et relinquere quartam : et hoc ideo, quia arrogatus cedit in potestatem arrogantis cum filiis suis et nepotibus non emancipatis, sed non adoptatus adoptione simplici.

 

Sed contra hoc obicitur pro prima parte : quia

  1. Aliquid debet simplex adoptio valere adoptato : ergo ratione adoptionis sibi aliquid relinquere tenetur.
  2. Item, sicut dicit Apostolus, II ad Corinth. XII, 14, parentes debent filiis thesaurizare : sed iste pater adoptivus est pater : ergo tenetur aliquid filio adoptato thesaurizare : ergo aliquid de bonis suis tenetur ei relinquere.
  3. Ulterius, quaeritur ratione alterius partis : quia iniustum videtur, quod arrogatus ab intestato succedat per omnia. Magna enim differentia est inter filium naturalem et legitimum, et adoptatum per arrogationem : sed filius naturalis et legitimus non habet plus, nisi quod per omnia succedit ab intestato : ergo adoptatus per arrogationem habet minus : ergo videtur, quod non per omnia debet succedere.
  4. Item quaestio est, quare datur ei quarta si emancipatur vel testando moritur pater adoptans ?

 

Responsio. Dicendum ad primum, quod simplex adoptio minimum quod esse potest habet de esse et de ratione adoptionis, et non contrahitur sub genere adoptionis in communi per differentiam specificam, sed per modum, ut prius dictum est : et ideo potius est dispositio ad adoptionem perfectam quam adoptio perfecta : et ideo non obligatur ei adoptans perfecte, quia numquam transivit in potestatem, ut faceret ei ut suo. Sed verum est, quod aequitas est et urbanitas, quod aliquid dimittat ei : et habet hoc ab effectu adoptionis.

Ad aliud dicendum, quod non est adhuc pater perfecte, cum iste non sit suus : et ideo ex districto iure non tenetur et thesaurizare.

Ad aliud dicendum, quod adoptivus habet de beneplacito, quod ille ex natura : nihil enim prohibet, quin beneplacitum alicui confirmet hoc in successionis iure, quod alius habet ex hoc quod natus est ad illud : et ille fortiori iure quodammodo habet, quia naturali, quam iste : et haec est differentia filiationis naturalis et adoptivae in casu isto.

Ad ultimum dicendum, quod ei datur quarta in communi : quia una cedit sibi, et una uxori, et una consanguineis vel filio naturali, et tunc remanet quarta quae datur arrogato. Et quia haec communior et generalior est divisio bonorum, ideo in quarta ius collocat ea quae danda sunt arrogatis.

 

 

ARTICULUS XII.

Quot sunt species adoptatorum ?

 

Sexto quaeritur, quae et quot sunt species adoptatorum ?

Et videtur, quod tres, scilicet descendentium, lateralium, et legaliter iunctorum. Species descendentium attenditur inter adoptantem et adoptatum in filium vel nepotem, et sic deinceps. Lateraliter venientium attenditur inter filium naturalem et filiam adoptatam, vel econtra inter filiam naturalem et filium adoptatum. Legalis autem affinitas dicitur attendi inter uxorem adoptantis et adoptatum, vel econtra inter uxorem filii vel nepotis adoptati et patrem adoptantem.

 

Sed contra obicitur sic :

  1. Propinquitas descendentium non potest esse nisi per affectum adoptantis et adoptati : haec autem ad carnalem non sunt derivanda : ergo videtur, quod nulla sit inter eos propinquitas carnis.
  2. Item, sicut est linea descendentium, ita etiam est ascendentium : ergo videtur, quod de una linea plus esse debet quam est determinatum.
  3. Item, nulla videtur esse cognatio inter lateraliter venientes : quia constat, quod carnis affinitas ibi nulla est : similiter in actibus animae et exterioribus non communicant filii parentibus : ergo ex hoc quod aliquis adoptat aliquem, nulla contrahitur propinquitas inter adoptatum et filium adoptantis.
  1. Ulterius obicitur de tertia : quia vir et mulier non sunt unum, nisi in his quae spectant ad matrimonium : sed adoptio non est de illis : ergo videtur, quod non contrahitur propinquitas ex hoc quod aliquis adoptatur, inter adoptatum et uxorem adoptantis, vel e converso.

 

Ulterius quaeritur, utrum ulterius transeat haec affinitas in patrem, et matrem, et fratres, et sorores, et sic deinceps adoptantis et adoptati ? Si sic : tunc erunt in adoptione gradus sicut in generatione, quod videtur inconveniens, cum multo minor sit adoptio, quam consanguinitas carnalis. Si autem dicitur, quod non, illud videtur inconveniens, cum transeat ad uxorem per modum affinitatis, et non ad cognatos, quia cognatio maior est quam affinitas.

 

Responsio. Dicendum, quod tres sunt lineae adoptionis, ut dictum est, et satis explanatum in principio.

 

Ad id ergo quod primo obicitur, dicendum videtur, quod adoptio est propter successionem carnis, et ideo respicit ad carnis posteritatem, et ponit propinquitatem ad illam : sed si tantum esset in spiritu, tunc valere posset quod obicitur.

Ad aliud dicendum, quod adoptio non exit domum adoptantis et adoptati, ut infra dicetur : et ideo in illis qui constituunt domum, sicut uxor adoptantis vel adoptati, perpetuam contrahit propinquitatem. Sed lateraliter venientes, quia non sunt nisi ad tempus in domo, non habent nisi temporalem cognationem, scilicet quamdiu manent in domo adoptantis filius adoptatus et naturalis : et ideo non ascendit.

Ad aliud dicendum, quod cognatio est quamdiu sunt indistincti a patre adoptante : quia tunc quodammodo sunt unum, et communicant ei in actibus : quia proprios actus non habent, sed ad nutum eius in domo sua existentes moventur.

Ad aliud dicendum, quod sicut est in cognatione spirituali, quod vir et mulier communicant sibi actus suos, postquam effecti sunt una caro, ita est in adoptione tam activa quam passiva. Unde falsum est, quod non nisi in his quae sunt matrimonii, vir et mulier sibi suos actus communicent, sed communicant etiam sibi in aliis : tamen adoptio quodammodo respicit matrimonium, quia adoptio filiorum quodammodo pertinet ad bonum prolis.

Ad ultimum patet solutio per antedicta, quia non transit ulterius : et ratio illius iam ante dicta est.

 

 

ARTICULUS XIII.

Quid sit cognatio legalis ?

 

Septimo quaeritur, quid sit cognatio legalis ?

Et dicunt, quod cognatio legalis est proximitas quaedam ex adoptione proveniens.

Videtur autem, quod haec diffinitio sit mala : quia

  1. Omnis proximitas per accidens radicatur in aliqua per se proximitate, sicut causa per accidens ad per se reducitur, ut dicunt Philosophi : sed haec non radicatur in aliqua proximitate per se : ergo non est proximitas.
  2. Praeterea quare dicit, quaedam ? Signum enim particulare non diffinit, sed consignificat, quando partitur : ergo non debet poni in diffinitione.
  3. Item, signum particulare vult stare pro parte : diffinitio autem debet continere partes essentiales tantum : ergo male ponitur in diffinitione.

Alia autem quae de sequenti parte obici possent, iam sunt obiecta in praecedenti problemate.

 

Responsio. Dicendum, quod illa propinquitas radicatur in propinquitate per se, quae est naturalis in lateralibus, et affinitas in affinitate legali in linea etiam descendentium fundatur in carnali, non quae est, sed in eius solatium est inducta propter naturalium filiorum privationem vel paucitatem : et talis reductio sufficit in positivis.

Et per hoc patet solutio ad primum.

 

Ad aliud dicendum, quod non est diffinitio, sed descriptio : vel dicatur, quod ly quaedam non cogit terminum stare pro parte individuali, sed pro specie accepta sub hoc communi quod est propinquitas : et hoc quod additur, ex adoptione proveniens, dicit causam quae supponit quid, et dicit propter quid.

Et per hoc patet etiam solutio ad sequens.

 

 

ARTICULUS XIV.

Qualiter cognatio legalis impediat matrimonium ?

 

Octavo quaeritur, qualiter impediat matrimonium ?

Et communiter dicitur, quod in prima et tertia linea impedimentum est perpetuum : sed in media quae est ex latere venientium, non impedit nisi quamdiu sunt in potestate naturalis patris et adoptantis filius naturalis, et filia, vel neptis adoptata : hac enim soluta per mortem vel emancipationem, solvitur etiam impedimentum.

Similiter solus ille qui adoptatur et illi qui sunt sibi annexi, ut filius, et uxor, et neptis, et deinceps, cognati efficiuntur eorum qui sunt in potestate adoptatoris, et non aliorum.

Videtur autem hoc ius esse irrationale : quia

  1. Cum Deus has personas non acceptet, videtur quod Ecclesia non debeat has leges approbare.
  2. Item, quanto maius foedus, tanto firmior amicitia : sed maius esset foedus si filius adoptivus filiam duceret naturalem, quam quod non liceat eam ducere : ergo videtur, quod hoc ob firmitatem amicitiae statui deberet.

 

Solutio. Dicendum quod leges volunt ita, sicut dictum est, et canones confirmant.

 

Ad primum ergo quod contra est, dicendum quod Deus multa Ecclesiae inspiratae concessit pro tempore promulganda, quae ipse non promulgavit : quia status primitivae Ecclesiae talia pati non potuit, eo quod tunc personae erant secundum diversos ritus coniunctae, et voluit Deus omnes in unam Ecclesiam congregari, et nulli facere ad fidem accessum difficilem. Postea autem multae personae sunt prohibitae, quando fides fuit confirmata, tam in consanguinitatis, quam affinitatis et cognationis spiritualis et legalis gradibus.

Ad aliud dicendum, quod foedus aliquod cum alio per aliquod proprium habet contrarietatem sicut esse filium et coniungi filiae : quia non coniungitur filiae nisi extraneus : et ita est istud impedimentum. Et secundum ordinem naturae videmus, quod procedentia ex uno procedunt se separando, sed distantia redeuntia ad unum se coniungendo procedunt : et hunc ordinem imitantur leges, quia filius naturalis et filia adoptata quasi ex uno procedunt : et ideo separando ire debent : et sic est etiam in aliis duabus lineis.

 

 

E. Si filii qui ante compaternitatem vel post nati sunt, valent coniungi ?

F. Paschalis papa.

G. Si quis ducere possit duas commatres, unam post alteram ?

 

ARTICULUS XV.

An geniti ante compaternitatem vel post sunt illegitimi, vel solum in compaternitate ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E : Hoc autem quidam volunt intelligere, etc.

Quaeritur enim, quid verum sit de istis opinionibus ?

Videtur enim, quod omnes ante et post nati sint illegitimi ad contrahendum : quia

  1. Una caro sunt a quo descenderunt : ergo sicut unus est illegitimus, ita et alius.
  2. Sed videtur, quod tantum posterius nati : quia ante illos pater non fuit coniunctus filiolo spirituali : ergo ad eos non potuit transire cognatio, sed tantum ad posteriores.

 

Responsio. Dicendum, quod nullus est illegitimus, nisi ille mediante quo compaternitas est contracta : et illi est etiam praecedenter et consequenter natus illegitimus : et omnes aliae antiquorum opiniones quae super hoc fuerunt, sunt abrogatae.

 

Ad primum ergo dicendum, quod verum est quantum ad eum cum quo contrahitur paternitas, et non quoad alium fratrem vel sororem suam.

Ad aliud dicendum, quod non potest transire confraternitas non fratris : ille autem qui non suscipitur in sacramento, non est filiolus : ergo non frater filiorum : ergo nec confrater : et sic impedimentum nullum praestare potest in matrimonio.

 

 

H. Si vir et uxor possint simul tenere puerum ?

 

ARTICULUS XVI.

Quot debent esse in pueri susceptione et, an non baptizatus potest suscipere baptizatum, et non confirmatus confirmatum ?

 

Deinde agendum de hoc quod dicitur, ibi, H : Solet etiam quaeri : Si uxor cum viro, etc.

Quaeritur enim hic, quot debent esse in pueri susceptione ?

Et videtur, quod unus solus : quia

  1. Dionysius unum solum dicit fuisse anadochum in primitiva Ecclesia, qui puerum ad baptismum suscipiebat, qui pro puero spopondit sacras confessiones et abrenuntiationes.
  2. Item, Leo Papa idem statuit, ut habetur, de Consec. dist. 4 : Non plures ad suscipiendum de baptismo infantem accedant, quam unus, sive vir, sive mulier. In confirmatione quoque id ipsum fiat.

In contrarium autem huius est

  1. Totus fere usus Ecclesiae.
  2. Item, quia marito suscipiente transit commaternitas ad uxorem : ergo si etiam ipsa suscipit, bis facta est commater, quod est superfluitas et iniuriam facere sacramento : ergo simul vir et uxor non debent suscipere.

 

Item quaeritur ulterius, utrum alium suscipere possit in baptismo non baptizatus, vel in confirmatione non confirmatus ?

Et videtur, quod sic : quia non baptizatus baptismo aquae potest habere fidem et gratiam : ergo potest esse anadochus ad hoc quod alius suscipiat baptismum.

In contrarium huius est, quod dicitur, de Consec. dist. 4, ubi sic praecipit concilium Maguntinense : In baptismate vel chrismate non potest alium suscipere in filiolum qui non est baptizatus vel confirmatus.

 

Sed esto, quod suscipiat, et quaeratur, utrum contrahatur cognatio spiritualis ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Deus omne id approbat quod facit ad hominum conciliationem : ergo et istud.
  2. Item, sicut baptismus non tollit nisi peccata : ita videtur, quod aequaliter ante baptismum et post, locum habeant sacramentalia : sicut in coniugio patet, quod manet ante et post baptismum : ergo videtur, quod contrahatur.

In contrarium huius est, quod

  1. Baptismus est ianua : ergo ante illum non est ingressus in aliquid spiritualium.
  2. Item, Dionysius ita obicit in theoria baptismi : Sicut in naturis operari non potest, qui nec per generationem subsistere adhuc habuit : ita in sacramentalibus et divinis nihil operatur, cui non est datum spirituale subsistere per sacramentum regenerationis : sed operari spiritualium quid, est suscipere de baptismo et contrahere cognationem spiritualem : ergo non potest hoc facere qui non est baptizatus.

 

Sed tunc ulterius pono alterum coniugum esse baptizatum, et alterum non baptizatum, et baptizatum aliquem suscipere in filiolum. Et quaeratur, utrum cognatio spiritualis transit ad reliquum qui non est baptizatus ?

Et videtur, quod sic : quia factus est una caro cum illo : ergo sibi communicant suos actus : ergo compaternitas transit ad alterum.

In contrarium huius est, quod non habet fundamentum et ianuam sacramentorum : ergo nihil adhaeret ei de sacramentis vel sacramentalibus : sed cognatio spiritualis est aliquid sacramentalium : ergo non transit ad eum cognatio spiritualis.

 

Ulterius quaeritur, utrum liceat omnibus indifferenter suscipere filiolos in sacramento ?

Videtur autem, quod non : quia dicitur, de Consec. dist. 4, ex consilio Antisiodorensi : Non licet abbati vel monacho de baptismo suscipere filiolos, nec commatres habere.

Item, ex libro capitulorum : Monachi sibi compatres commatresve non faciant, nec feminas osculentur.

In contrarium huius est, quod illorum est instruere in symbolo et Dominica oratione, qui maxime sunt instructi : sed tales sunt monachi et religiosi : ergo ipsorum est instruere alios : sed patrinorum est hoc officium : ergo monachi et religiosi possunt esse patrini. Quod autem patrinorum sit hoc officium, Probatur per Augustinum in quodam sermone post pascha Domini, qui sic incipit : Hodiernus dies : in quo sic dicit : Vos ante omnia tam viros quam mulier es, qui filios in baptismate suscepistis, moneo ut vos cognoscatis fidei iussores apud Deum exstitisse pro illis quos estis visi de sacro fonte suscipere. Ideoque semper eos admonete ut castitatem custodiant, iustitiam diligant, charitatem teneant : ante omnia symbolum et orationem Dominicam et vosipsi tenete, et illis quos suscepistis de sacro fonte, ostendite.

 

Sed ex hoc ulterius videtur, quod mulieribus non liceat aliquem de baptismo suscipere : quia, sicut dicit Apostolus, I ad Timoth. II, 12, mulieri docere in Ecclesia non permittitur. Patrini autem officium est docere, sicut Probatur ex verbo Augustini inducto, et ex theoria baptismi, et ultimo capitulo Ecclesiasticae hierarchiae.

 

Responsio. Dicendum ad hoc quod primo quaeritur, quod sufficit unus tenens, praecipue in confirmatione : sed etiam in baptismo hoc sufficit et tutum est : et si plures sunt, hoc potius est permissio, quam statutum quod debeat approbari : permittitur autem ratione amicitiae quae inter tales contrahi debet.

Ad aliud dicendum, quod vir et uxor simul non debent suscipere unum eumdem filiolum. Sed si fiat, tunc non sequitur, quod bis contrahatur commaternitas, sed potius cognatio spiritualis alia et alia ratione contrahitur, scilicet directe, et indirecte, et hoc non est in conveniens.

 

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod non potest suscipere qui non est baptizatus.

Ad hoc autem quod contra obicitur, dicendum quod licet habeat fidem et gratiam, tamen non habet eam ut Christianus, sed ut dispositus ad ipsum : et ideo iure Christianum docere non potest.

 

Ad id quod quaeritur ulterius, dicendum quod nulla contrahitur cognatio, nec compaternitas.

Ad hoc autem quod obicitur, est dicendum, quod Deus approbat ordinate facta, et secundum regulam iuris, eum ipse sit summus ordo omnia ordinans, ut dicit Augustinus. Nullus autem ordo permittit, quod in his quae sunt fidei non Christianus imbuat Christianum.

Ad aliud dicendum, quod baptismus non solvit bona inventa, sed mala : sed tamen fundat omnia bona : et ideo in non baptizato secundum quod huiusmodi est, nihil fundatur bonorum.

 

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod non transit cognatio spiritualis.

Ad obiectum contra, dicendum quod licet sint una caro, tamen communicatio actuum spiritualium non transit : quia non est in eo fundamentum : sed est etiam aliud quantum ad matrimonii fundamentum persona non satis legitima, nec satis est ratum matrimonium inter tales, ut patuit ex supra dictis.

 

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum, quod non licet religiosis, meo iudicio, suscipere filiolos, ne inter eos et feminas eis nimia generetur familiaritas dissolvens eorum religionem, sicut dicunt decreta Patrum.

Ad obiectum contra, dicendum quod aliud est instructum esse et posse instruere ex habitu scientiae, et aliud ex officio pastoralis curae. Primo modo plus quandoque instructi sunt monachi : sed secundo modo non debent instruere, nisi clerici quibus est commissum.

Ad id quod obicitur de mulieribus, dicendum quod possunt suscipere : quia instructio earum est per modum excitationis, et non ex officio, vel auctoritate : et hoc ipsum non conceditur religiosis, ne evagandi habeant occasionem.

 

 

I. De secundis et tertiis nuptiis, et deinceps.

 

ARTICULUS XVII.

An secundae nuptiae sint sacramentum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, I : Sciendum est etiam, quod non solum prima, vel secunda nuptiae, etc.

Et quaeruntur duo.

Primum est, utrum secundae nuptiae sint sacramentum ?

Secundum autem inducitur ratione omnium praecedentium impedimentorum, scilicet utrum separandum sit matrimonium quod contrahitur contra Ecclesiae interdictum ?

 

Ad primum sic obicitur :

  1. Sacramentum est sacrae rei signum : ergo quod cadit a signando, cadit a sacramenti nomine et ratione : sed secundae nuptiae non signant : ergo non habent nomen et rationem sacramenti. Probatio mediae. Signatum matrimonii est, quod unica sit unici tam in spiritu quam in persona incarnata, ut supra patuit : et hoc non salvatur in secundis nuptiis, ut supra patuit in quaestione de bigamia.
  2. Item, omne sacramentum fit benedictione sacerdotum : sed, ut dicitur in Littera ex verbis Ambrosii, secundae nuptiae non fiunt benedictione sacerdotum : ergo secundae nuptiae non sunt sacramentum.
  3. Item, omne sacramentum est a Domino institutum, ut supra in tractatu communi sacramentorum est probatum : sed secundae nuptiae non sunt a Domino institutae, ut dicitur in Littera : ergo secundae nuptiae non sunt sacramentum.
  4. Item, in quibusdam animalibus dicitur esse talis castitas, quod secundo non copulantur, ut in turture : ergo multo magis hoc debet esse in homine, cum castitas secundum Philosophum sit naturae bonum : nihil autem ens contra naturam est sacramentum : ergo secundae nuptiae non sunt sacramentum.
  5. Item, nullum sacramentum est peccatum : sed secundae nuptiae, ut dicitur in Littera, sunt aliquid pro quo homo punitur : ergo non sunt sacramentum.

 

In contrarium huius est totum quod dicitur in Littera. Et Apostolus, I ad Corinth. VII, 39 : Si dormierit vir eius, liberata est. Cui vult nubat, tantum in Domino. Et, I ad Timoth. V, 14 : Volo iuniores viduas nubere, filios procreare, matresfamilias esse. Ergo secundae nuptiae sunt bonum : et constat, quod non sunt nisi bonum sacramenti : ergo secundae nuptiae sunt sacramentum.

 

Responsio. Dicendum, quod sacramentum sunt, sed non adeo perfectae significationis.

Et per hoc patet solutio ad primum.

 

Ad aliud dicendum, quod duplex est benedictio, scilicet quae fit in facie Ecclesiae, et quae pertinet ad solemnitatem. Primam autem habent secundae nuptiae : quia in facie Ecclesiae approbantibus sacerdotibus contrahuntur. Secundam autem non habent : quia signum sunt concupiscentiae, cui signo non decet sacerdotes interesse.

Ad aliud dicendum, quod institutio divina in sacramentis est de substantia sacramenti, et non de modo : secundae autem nuptiae sunt quidam modus sacramenti : et ideo nuptiae non sunt institutae in quantum primae vel secundae, sed simpliciter : et hoc sufficit primis et secundis, et deinceps nuptiis.

Ad aliud dicendum, quod hoc convenit illis animalibus ratione speciei, et non generis : et ideo non oportet, quod homini conveniat : quia homo et equus plus caeteris appetunt coitum : et ideo amplius homini datur medicamentum : licet enim castitas sit rationis bonum, tamen castitas non abiicitur per matrimonium, sed potius sancta et munda in ipso servatur.

Ad aliud dicendum, quod matrimonium secundum non punitur directa poena : sed bigamiam sequitur irregularitas ex defectu signi, ut supra in quaestione de bigamia satis est expeditum.

 

 

ARTICULUS XVIII.

An matrimonium contra interdictum Ecclesiae contractum, sit separandum ?

 

Secundo quaeritur de matrimonio contra interdictum Ecclesiae contracto, utrum sit separandum ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Sicut dicit Augustinus super illud Psalmi LXXXIII, 4 : Passer invenit sibi domum : Ubicumque aliquis reponit pullos operum, nisi in nido Ecclesiae, conculcantur : sed quod fit contra interdictum Ecclesiae, est extra nidum Ecclesiae : ergo debet conculcari, et pro nihilo haberi.
  2. Item, qui vos spernit, me spernit, ut dicitur, Luc. X, 16 : sed interdictum spernens spernit praelatum Ecclesiae : ergo ipse spernit Deum : sed nihil est ratum quod fit cum contemptu Dei : ergo tale matrimonium non est ratum.
  3. Item, omne sacramentum consistit in dispensatione ministrorum Ecclesiae : ergo a destructione consequentis quod non consistit in dispensatione ministrorum, non est sacramentum : sed quod fit contra edictum ministrorum, non consistit in dispensatione ministrorum : ergo non est sacramentum.

 

In contrarium est, quod solus consensus facit matrimonium, ut supra habitum est, et ille potest etiam esse interdictus : ergo facit matrimonium : ergo non est separandum.

 

Responsio. Sicut statutum est in concilio generali, ut dicitur, Extra, de matrimonio, contra Ecclesiae interdictum contrahentes, non sunt separandi nisi forte ad tempus ut peragant poenitentiam de inobedientia, nisi habeant aliquod aliud impedimentum legitimum, propter quod non debeant commanere. Et ideo institutum est ut sacerdotes ante contractum pronuntient tale matrimonium : ut si quis aliquid dicere velit, possit. Et qui non pronuntiat, sed aliter coniungit sacerdos, tribus annis debet ab officio suspendi. Pronuntians autem malitiose aliquid contra coniungendos, propter poenitentiam pro peccato, canonicam debet subire vindictam.

 

Ad primum ergo dicendum, quod pulli non sunt extra nidum : quia sunt in forma Ecclesiae et fide, licet aliqui circas tales in moribus sit excessus, qui poenitentia puniri et corrigi debet : praecipue cum dicat Augustinus, quod etiam ab haereticis in forma Ecclesiae data sacramenta, in nido Ecclesiae sunt et tenent.

Ad aliud dicendum, quod tales non spernunt formam sacramento substantialem, sed aliquid circa sacramentum, ut tempus, vel modum, quae sacramento non sunt substantialia, sed accidunt.

Ad aliud dicendum, ut supra ostensum est, quod istud sacramentum non consistit omnino in dispensatione ministrorum : et ideo praeter eos potest effici, sed per eos debet populo publicari.

Et haec de matrimonio dicta sufficiant.