Distinctio L — Livre IV — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre IV

Distinctio L

DISTINCTIO L

De statu et conditione damnatorum et malorum post iudicium, quantum ad rationem et voluntatem.

 

 

A. Si mali in inferno peccabunt ?

 

DIVISIO TEXTUS.

Hic oritur quaestio ex praemissis, etc.

Hic, in ultima distinctione, agitur de statu malorum post iudicium et resurrectionem.

Et quaerit Magister tria,

scilicet an peccent in inferno damnati ?

Et secundo, de tenebris exterioribus.

Et tertio, qualiter se habeant ad invicem beati et damnati ?

Et patet, quod primum est in primo capitulo, secundum in secundo, et tertium in tertio.

 

Incidunt autem tria quaerenda ratione primi capituli, scilicet an peccent damnati in inferno ?

Secundo, utrum peccent daemones ?

Tertio, utrum aliquid boni possint velle damnati ?

 

 

ARTICULUS I.

An peccent damnati in inferno ?

 

Ad primum sic obicitur :

  1. Omnis inordinatus motus naturae rationalis est peccatum : sed in inferno sunt inordinati motus animarum rationalium : ergo et in inferno fit peccatum.
  2. Adhuc, quanto magis est obstinata voluntas, tanto magis peccat in vita ista : ergo obstinatio non minuit peccatum, sed auget : sed damnatus a non damnato quantum ad potentiam peccandi non differt, nisi in obstinata voluntate : ergo plus peccat damnatus, quam non damnatus.
  3. Adhuc, Deus non cogit eos ad malum, nec etiam natura : ergo nec ex Deo, nec ex natura, sed ex libertate procedit inordinatus actus eorum : ergo videtur, quod ita peccent sicut non damnati.
  4. Adhuc, si aliquis sibi necessitatem facit peccandi per illicitum actum, in secundo actu non excusatur, sed duplices meretur maledictiones : sed hoc modo necessitatem sibi procuraverunt damnati : ergo ex obstinatione non excusantur, sed duplices merentur maledictiones.
  5. Adhuc, non debet esse melior status damnati, quam non damnati : sed si non possent peccare, melior esset status ille, quam iste in quo peccare possunt : ergo videtur, quod peccare possunt.
  6. Adhuc, causa assignatur a Sanctis, quod Lamech plus peccavit quam Cain : quia visa poena eius se non correxit : ergo maxime peccat ille qui experta poena propria a peccato non retrahitur, id est, ab inordinata voluntate : sed tales sunt damnati : ergo ipsi maxime peccant.

 

In contrarium huius est, quod

  1. Numquam aliqua culpa extenditur ultra sententiam condemnationis culpae eiusdem : sed damnati sententiam suae damnationis acceperunt : ergo ultra illam non extenditur culpa : ergo nec peccant in inferno.
  2. Adhuc, malum et peccatum (ut dicit Augustinus) ordinatur per divinam iustitiam, quia aliter aliquid inordinatum remaneret in hoc mundo : sed quod ordinatur, necesse est ut statum et finem habeat ultra quem non progrediatur : ergo et peccatum damnatorum necesse est, quod accipiat finem : sed finis ille congruentius imponi non potest quam in morte, quando incipit ordo iustitiae condemnantis : ergo non ultra peccant in inferno.

 

Responsio. Dicendum, quod mali homines vel animae non peccant in inferno, sicut ultimae probant obiectiones.

 

Ad primum dicendum, quod inordinatus actus quandoque est ut poena, quandoque ut culpa. In libera enim voluntate est ut culpa : in obstinata autem ex condemnatione iustitiae est ut poena, et sic est in damnatis.

Ad aliud dicendum, quod obstinatio dicitur dupliciter, scilicet immobilis voluntas a malo concepto ex pertinacia solius malitiae, et immobilis voluntas a malo concepto ex confirmante iustitia. Et primo modo non excusat, sed accusat. Sed secundo modo, quia ita est quod ordinavit iustitia divina, quod quidquid finaliter vult libera voluntas, quod ab illo averti non possit mortem : et ideo mali a malo concepto non avertuntur : et ideo dicitur, Ezechiel. XXXII, 27 : Descenderunt ad infernum cum suis, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum. Haec autem obstinatio poena est, non culpa.

Ad aliud dicendum, quod iustitia divina facit ut infligens istam obstinationem, sed impii ut causa meritoria : sicut et mortem facit iustitia divina infligens, sed ut causa meritoria impii manibus et verbis accersierunt illam. Et est simile sicut fur primo voluntarie contrectat rem alienam, et cum damnatur, ad ostensionem iustitiae iudicis ligatur immobiliter super collum eius, ut separetur ab eo etiam invito.

Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur de illis peccatis quorum unum inducit in aliud, sicut ebrietas in fornicationem vel homicidium. Sed hic non est sic quia voluntatis immobilitas causatur ex inflictione poenae.

Ad aliud dicendum, quod non est locus emendae, ut dicit in Littera : et ideo poena ibi experta non aggravat.

 

 

ARTICULUS II.

An daemones peccent apud inferos ?

 

Secundo quaeritur, an eadem ratio sit de daemonibus ?

Et videtur, quod sic : quia

  1. Dicit Damascenus, quod oportet scire, quod illud quod in angelis est casus, hoc est in hominibus mors : quia sicut angeli post casum non sunt susceptibiles poenitentiae, ita nec homines post mortem. Ergo videtur, quod propter istam obstinationem etiam eis non debet imputari peccatum quod modo committunt.
  2. Adhuc, a Domino condemnatus est daemon in toto, et homo in parte, scilicet in anima : si ergo condemnatio facit, quod non debet homini imputari peccatum, multo magis facit, quod non debet imputari daemoni.
  3. Adhuc, non potest corrigere voluntatem : sed quod non potest aliter esse, non habet laudem vel vituperium, ut dicit Tullius : ergo iniustum est, ut videtur, si sibi hoc imputaretur in peccatum.

 

In contrarium est, quod auctor mali non debet esse melioris conditionis quam persuasus in malo : sed video, quod homo iam est persuasus in malo a daemone, et imputatur homini tale peccatum : ergo multo magis daemoni debet imputari.

 

Ad hoc dicendum, quod utraque pars opiniones habet pro se : et in secundo Sententiarum plus quam hic invenitur de ista quaestione. Videtur tamen tutior esse via dicentium, quod peccent usque ad diem iudicii, quando finalem quoad maiorem poenam et carcerem accipient condemnationem : et tunc amplius peccare non poterunt.

 

Ad primum autem dicendum, quod non est simile : quia homo post mortem non accipit tempus ex casu, sed daemoni hoc tempus datum est, quo exerceat electos : et ideo in illo tempore crescit sibi peccatum et etiam poena. Ex dicto autem Damasceni non intelligitur aliud, nisi quod in hoc similes sunt, quod insusceptibiles sunt poenitentiae.

Ad aliud dicendum, quod non habet adhuc finalem condemnationem, ut homo habet finalem in anima et in corpore, licet secundum alteram partem poenam homo adhuc non sustineat.

Ad aliud dicendum, quod licet corrigere non possit statum suae confirmationis in malo, tamen quilibet actus singularis est sibi voluntarius : et ideo vituperatur.

De hoc autem modo confirmationis melius invenies dictum in tertio Sententiarum quam hic.

 

 

ARTICULUS III.

An damnati possint velle aliquod bonum ?

 

Tertio quaeritur, utrum aliquod bonum possint velle damnati.

Videtur, quod sic : quia

  1. Malum, ut dicit Dionysius, est involuntarium et incausale et infructuosum et pigrum : cum ergo aliquid velint, et hoc non sit malum, et sit bonum vel malum, videtur quod nihil velint nisi bonum.
  2. Adhuc, quod absolute et secundum se est privatio, nullum movere potest appetitum : sed malum secundum se et absolute est privatio : ergo nullum potest per se movere appetitum : ergo nec appetitum damnatorum : ergo videtur ut prius, quod velint bonum.
  3. Adhuc, nihil appetit suam destructionem : sed malum est destructio omnis rei : ergo nihil appetit malum : ergo nec damnati : ergo ut prius.
  4. Adhuc, Dionysius dicit in libro de Divinis nominibus, de daemonibus, quod bonum et optimum concupiscunt esse, vivere, et intelligere : sed damnati non sunt magis obstinati, quam daemones : ergo ipsi concupiscunt bonum : et sic habetur propositum.

 

In contrarium huius est,

  1. Quod dicit Bernardus in Canticis de damnato : In aeternum non obtinebit quod vult : et tamen quod non vult, in perpetuum sustinebit. Et dicit, quod vult iniquitatem quam fecit in saeculo vivens.
  2. Adhuc, obstinata in malo voluntas non potest nisi velle malum : ergo, etc.

 

Responsio ad hoc est, quod voluntas eorum est duplex, scilicet naturalis, et deliberativa. Naturalis autem habet potius velleitatem actualem : sed deliberativa progreditur in actum.

 

Dicendum ergo, quod naturali voluntate volunt bonum, et deliberativa volunt malum : et haec solutio est secundum Dionysium in libro de Divinis nominibus. Alii autem hic ponunt aliam distinctionem, quae a nobis posita est super secundum Sententiarum.

 

Ad primum ergo dicendum, quod Dionysius non loquitur de eo quod est malum in actu interiori vel exteriori, sed de malitia ipsa, hoc est, de malo in quantum malum : hoc enim verum est esse involuntarium, sicut probat Aristoteles in III Ethicorum. Sed istud nullo modo potest esse voluntarium.

Et per hoc patet solutio ad sequens : quia non est privatio pura.

Ad aliud dicendum, quod destructio est consequens appetibile sicut et modo : quia qui fornicatur, non intendit : diminuere naturale bonum in ipso et destruere gratuitum : et tamen consequitur utrumque istorum ex fornicatione quam facit : et ita est ibi, quod appetitus cadit super actum, et destructio consequitur.

Ad dictum Dionysii dicendum, quod sicut ipse dicit, ipse loquitur de voluntate daemonum secundum, quod non natura mali, sed in quantum sunt, bonum et optimum concupiscunt, sicut omnis natura concupiscit bonum in quantum est.

 

 

B. Quare dicuntur tenebrae exteriores ?

 

ARTICULUS IV.

An apud inferos erunt perpetuae et exteriores tenebrae ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, 8 : Hic quaeri potest : Quare illae tenebrae, etc.

Ad intellectum autem istius capituli tria quaeruntur, quorum primum est de exterioribus tenebris.

Secundum est, an damnati penitus extra Deum sint, sicut dicit in Littera ?

Tertium autem, an Deum odiant, sicut iterum in Littera per Psalmum probari videtur.

 

Circa primum obicitur sic :

  1. Omnis creatura Deo deserviens, aliquam ab eo meretur claritatem : sed locus inferni et ignis a principio mundi Deo servierunt : ergo aliquam sicut caeterae creaturae merentur a Deo claritatem : ergo non erunt ibi perpetuae et exteriores tenebrae.
  2. Adhuc, ignis qui ad aliquid lucet, non facit omnino tenebras : sed ignis inferni ad aliquid lucet : ergo non facit omnino tenebras. Prima patet per se. SecundaM scribit Gregorius in lib. IX Moralium super illud : Et sempiternus horror inhabitat, sic : Quamvis illic ignis ad consolationem non lucet, tamen ut magis torqueat, ad aliquid lucet. Nam sequaces quosque suos secum in tormento reprobi flamma illustrante visuri sunt, quorum amore deliquerunt : quatenus qui eorum vitam carnaliter contra praecepta. Conditoris amaverant, ipsorum quoque eos interius in augmentum suae damnationis affligat. Et infra, Ignis itaque qui in obscuritate cruciat, credendum est : quia lumen ad tormentum servat.
  3. Adhuc, nihil videtur sine lumine : sed in inferno damnati se invicem et poenas suas videbunt : ergo videtur, quod sit ibi lumen : et ergo non est ibi carentia lucis interioris et exterioris, sicut dicere videtur in Littera.

 

Responsio. Dicendum ad hoc, quod dispositionem illius loci solus Deus perfecte novit, et illi qui ibi sunt : sed nos in saeculo hoc ad plenum non possumus, nisi tantum quantum ab ipsis accepimus, qui de hoc acceperunt revelationem.

Dicendum ergo videtur secundum dicta Gregorii, quod ille locus simpliciter est tenebrosus, et secundum quid lucidus. Simpliciter autem tenebrosus est : quia flamma quae ibi est et ignis, obscurat simpliciter, et non lucet nisi ad maius tormentum, et non ad aliud. Unde in hoc ignis ille deseruit Deo, quod non omnia monstrat sua luce obscura, sed tantum ea quae exaggerant tormenta : et hoc est quod dicit Gregorius parum ante supra dictam auctoritatem in libro IX Moralium sic : Fit ergo miseris mors sine morte, finis sine fine, defectus sine defectu : quia et mors vivit, et finis semper incipit, et deficere defectus nescit. Quia igitur et mors perimit et non exstinguit, dolor cruciat, sed nullatenus pavorem fugat, flamma comburit, sed nequaquam tenebras discutit, quantum per notitiam praesentis vitae colligitur, supplicia ordinem non habent : quia suam per omnia qualitatem non tenent. Et ibidem, parum ante : Horrendo modo erit tunc reprobis dolor cum formidine, et flamma cum obscuritate. His collatis ad prius inducta, patet quod dictum est.

 

Ad primum ergo dicitur, quod illae creaturae in hoc glorificantur suo naturali modo : quia iustitiae Dei obsequuntur, et illae qualitates sunt eis pretiosissimae, quibus haec maxime perficere possunt, sicut opacitas immensa, et nimius calor, et nimium frigus, sicut dicitur, Sapient. V, 21 : Acuet duram iram in lanceam, et pugnabit cum eo orbis terrarum contra insensatos. Sic armabit Deus creaturam in ultionem inimicorum : sicut econtra creatura quae in superioribus erit cum bonis, pro gloria accipit qualitates, quae beatitudini competunt Sanctorum, sicut lux, quies, et huiusmodi.

Ad alia patet solutio per distinctionem inductam.

 

 

ARTICULUS V.

An damnati sint penitus extra Deum ?

 

Secundo quaeritur, utrum damnati sint penitus extra Deum ?

Videtur autem, quod non : quia

  1. Deus est ubique : ergo nihil est extra ipsum Augustinus : Quia te recedit, quo it ? a te placido ad te iratum. Ergo nullus est extra Deum.
  2. Adhuc, Deus est in omnibus continens omnia in esse : ergo est in damnatis : ergo non sunt penitus extra ipsum.

 

Responsio. De hoc multa dicta sunt in primo libro Sententiarum : dicendum tamen, quod Deus sonat provisionem, sicut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus. Provisio autem sonat curam et influentiam beneficiorum : et quia non influit beneficia, sed poenas damnatis, ideo extra Deum esse dicuntur. Et haec solutio (ut puto) est secundum Litterae intentionem.

Posset etiam dici, quod quoad malos damnati sunt extra Deum : quia in nullo consentiunt ei, sed quoad dominium non possunt effugere ipsum.

Et primo modo loquitur in Littera. Secundo autem modo procedunt obiectiones.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS VI.

An damnati odiant Deum ?

 

Tertio quaeritur, utrum damnati odiant Deum ?

Videtur, quod non : quia

  1. Dionysius dicit, quod omnia amant pulchrum ut bonum quod est Deus. Ergo etiam damnati.
  2. Adhuc, Augustinus dicit, quod Deum diligit, quidquid diligere potest.

 

Responsio. Dicendum ad hoc, quod Deus considerari potest dupliciter, scilicet absolute, et sub iustitia iudicante pro meritis. Primo quidem modo nihil odit Deum, sed secundo modo odiunt eum damnati et daemones.

Et per hoc patet solutio obiectorum.

 

 

C. De animabus damnatorum, si quam habent notitiam eorum quae hic fiunt ?

 

ARTICULUS VII.

An mali habeant notitiam eorum quae hic fiunt ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C : Praeterea solet quaeri : Si reproborum animae, etc.

Et quaeruntur hic duo.

Primum de malis, utrum habeant notitiam eorum quae hic fiunt ?

Secundo de bonis, utrum ipsi eorum quae hic fiunt, notitiam habeant ?

 

Ad primum sic obicitur :

  1. Nulla notitia debet auferri a malis, quae ad cumulum facit damnationis : sed notitia eorum quae hic fiunt, est ad cumulum damnationis : ergo non debet eis auferri. Prima patet per se ex dictis Gregorii prius inductis. Secunda probatur sic : Aut enim ea quae hic sunt, sunt prospera, vel adversa. Si prospera, magis puniuntur ex derelictione eorum. Si adversa, magis puniuntur ex cura quam habent circa suos, quia curam suorum dicit eos habere hic in Littera : et sic constat propositum.
  2. Adhuc, anima exuta corpore, aut habet modum intelligendi quem habent Angeli, aut modum naturalem hominis. Si primo modo : ergo intelligit per formas sibi concreatas quae sunt ideales formae totius universitatis et totius cursus naturae : ergo sicut Angelus per illas formas scit absentia et distantia per locum, ita et anima. Si autem intelligit modo hominis, constat quod illa cognitio non accipit etiam praesentia nisi per abstractionem et operationem organorum corporalium : ergo anima illa etiam praesentia ante resurrectionem non cognoscit, quod falsum est : ergo relinquitur, quod primo modo cognoscat : et tunc sequitur, quod sciat ea quae hic aguntur.

Si forte dicas, quod iste modus est proprius bonorum Angelorum, et non malorum. Contra : Iste modus est naturalis : ergo est communis bonorum et malorum : et hoc supponitur ex disputatis super secundum Sententiarum.

Si forte tu velis dicere, sicut quidam confinxerunt, quod anima egrediens a corpore portat in sensibili sua parte formas sensibiles, et mediantibus illis formis utitur sensibus post mortem. Contra : Constat, quod formae sensibiles non sunt nisi in organo corporis, sicut dicunt omnes Philosophi, nec vis sensibilis animae accipit eas nisi immixtas et unitas corpori, quia et hoc modo motus corporis perveniunt ad ipsam : anima autem post mortem nullum organum fert secum : ergo nec formam, quae non est nisi in organo corporis : ergo nulla est fictio ista.

  1. Adhuc, detur, quod ferat tales formas secum : constat, quod illae non ducunt nisi in particularia, quorum fuerunt formae : ergo nulla alia mediantibus illis possunt cognoscere : ergo quae iam hic fiunt non cognoscunt : ergo constat, quod iste modus est impossibilis et omnino carens ratione.

 

In contrarium huius est,

  1. Quod dicitur, Iob, XIV, 21, de malo mortuo sic : Sive nobiles fuerint filii eius, sive ignobiles, non intelliget.
  2. Adhuc, super idem dicit Gregorius in Glossa : Sicut viventes mortuorum animae quo loco habeantur ignorant, ita mortui qui carnaliter vixerunt, vitam in carne positorum qualiter post eos disponatur nesciunt.
  3. Adhuc, Augustinus in Littera videtur velle, quod dives de fratribus suis cognovit indirecte et per coniecturas, scilicet quia nec vidit eos in inferno secum, nec etiam in requie cum Lazaro. Ergo ex Littera, non habetur, quod mali sciant ea quae hic aguntur.
  4. Adhuc Aristoteles dicit, quod non transmutant mortuos facta vivorum, sive infortunia, sive eufortunia. Ergo videtur, quod ad notitiam eorum non perveniunt.

 

Responsio. Dicendum sine praeiudicio, quod mortui mali praesentia quae hic geruntur, naturali cognitione cognoscere possent sicut daemones, si eis permitteretur : sed secundum dicta Sanctorum non permittitur eis. Et huius causa potest esse : quia etiam bonum interioris cognitionis naturalis meruerunt in eis obscurari. Quod autem daemones modo permittuntur scire, hoc fit ratione exercitii in quo hic prosunt bonis per tentationes.

Et sic patet responsio ad omnia praeter primum, ad quod dicendum, quod non directe esset eis causa poena notitia illa : unde maior est poena obscuritas naturalis habitus quem acceperunt ex creatione.

 

 

ARTICULUS VIII.

An boni habeant notitiam eorum quae hic fiunt ?

 

Secundo quaeritur, utrum boni habeant notitiam eorum quae hic geruntur ?

Videtur, quod sic : quia

  1. In eis huiusmodi naturalis habitus non obscuratur : cum ergo nihil impediret nisi hoc, videtur quod boni omnia praesentia quando volunt cognoscunt.
  2. Adhuc, Sancti orantur ab his quae sunt hic : et frustra orarentur si non audirent, nec nostras scirent necessitates : ergo videtur, quod sciunt eas, et eadem ratione omnia alia.

 

In contrarium est,

  1. Quod dicitur, Isaiae, LXIII, 16 : Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos. Constat autem, quod Abraham bonus fuit. Ergo nec alii boni sciunt ea quae hic fiunt.
  2. Adhuc, idem intelligit Augustinus : Mortui nesciunt etiam Sancti quid agant vivi etiam eorum filii.

 

Responsio. Non video quomodo boni nesciant ea quae fiunt hic dummodo velint scire.

 

Ad dictum autem Augustini videtur dicendum, quod Augustinus loquitur de modo cognitionis, vel quia dissimulant se scire, nisi quantum vult eis Deus subvenire.

 

 

D. Quomodo accipienda sunt quae de Lazaro et divite leguntur ?

 

ARTICULUS IX.

Quomodo intelligitur divitem in inferno habuisse linguam ?

 

Deinde quaeritur : de hoc quod dicit, ibi, D : Si quis autem quaerat : Quomodo intelligatur, etc.

  1. Cum enim supra disputatum sit de virium animae sensibilis remanentia post mortem, solum remanet hic quaerendum, quid vocetur lingua divitis, cum constet eum ibi carnis linguam non habuisse ?
  2. Adhuc, quare potius quaerit refrigerari linguam, quam aliud membrum ?
  3. Adhuc, quid est extremum digiti Lazari, et quid stilla fuit guttae quam petivit ?

Et dicendum, quod lingua dicitur vis animae, quae perficit linguam ad vim gustativam et motum locutionis, sicut dicit Gregorius.

Ad aliud dicendum, quod secundum Gregorium peccatum divitis fuit gula, et loquacitas quae comes est edacitatis : et ideo linguam prae caeteris membris doluit.

Ad aliud dicendum, quod digito fit ostensio, et digitus misericordiae significat ostensionem : extremum autem digiti extremam in pravitate significat misericordiam liberantem quae nulla erit ibi.

Et gutta aquae parvum significat refrigerium, quod non consequuntur damnati in lacu in quo non est aqua.

 

 

E. Si se vident boni et mali ?

F. De chaos inter bonos et malos.

 

ARTICULUS X.

An boni et mali videbunt se invicem ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E : Solet etiam quaeri, utrum, etc.

Videtur autem, quod semper se invicem videre debeant : quia

  1. Ex hoc mali amplius torquentur, sicut dicitur, Sapient. V, 2 : Videntes turbabuntur timore horribili, etc. Et, Michaeae, VII, 10 : Adspiciet inimica mea, et operietur confusione. Et, Psal. CXI, 10 : Peccator videbit, et irascetur : dentibus suis fremet et tabescet.
  2. Adhuc, post diem iudicii potius deberent mali videre bonos, quam e converso : quia mali est amplius laedi in bonis aliorum visis : et hoc competit statui damnatorum : boni autem cordis et bene ordinati est laedi in malis aliorum : ergo visa poena malorum cum optime sint dispositi boni, per compassionem offuscabitur beatitudo ipsorum.

 

Responsio. Dicendum, quod sicut dicitur in Littera, ante iudicium utrique alios vident, et post iudicium boni tantum vident malos : quia nec etiam tunc videre bonos digni habebuntur.

 

Ad obiectum dicendum, quod ita tunc gravabuntur poenis, quod intentio eorum nusquam ad aliud quam ad poenas converti potest : et ideo claudetur eis cogitatus de praemiis bonorum in caelo.

Ad aliud dicendum, quod tunc natura glorificabitur, ita quod nec pati, nec compati potest : compati enim non est naturae perfectae, sed potius imperfectae et passibilis, et illius est bona dispositio.

Huiusmodi autem confirmatio naturae chaos dicitur in Littera, quod est firmatum inter bonos et malos.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

G. Quod visa impiorum poena non minuit beatorum gloriam.

 

ARTICULUS XI.

An beati videant omnia quae aguntur in creaturis ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, paulo ante medium : Quia qui Dei claritatem vident, nihil in creatura, etc.

Quaeruntur autem duo.

Primum est de veritate dicti quod dicit.

Secundum est de sensibus corporis gloriosi, scilicet de visu, et aliis quibus utentur Sancti in patria.

 

Videtur enim primum falsum : quia

  1. Omnes vident claritatem Dei : nec tamen unus videt quod alius : ergo non omnes vident omnia quae aguntur in creaturis.
  2. Adhuc, secundum hoc unus alium non illuminaret, et hoc est falsum.

 

Responsio. Dicendum, quod visio dupliciter accipitur, scilicet ex parte obiecti, et ex parte medii per quod est visus. Ex parte obiecti non omnia videt qui Dei claritatem videt, sed videt tot, quot Deus vult ei manifestare. Ex parte autem medii nihil est quod non videat, qui Dei claritatem videt : quia Deus est medium sufficienter demonstrans quidquid est creatum vel increatum.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

EPILOGUS.

 

ARTICULUS XII.

Qui dicuntur pedes et caput sedentis super solium ?

 

Haec de pedibus sedentis super solium, etc.

Istud accipitur de Isaia. Et licet aliter exponatur a beato Dionysio tam in Caelesti, quam in Ecclesiastica hierarchia, hic tamen intelliguntur caput et pedes occulta quaedam divinitatis : aeterna caput, et occulta operum sequentium iudicium pedes. Et sunt opera media creationis et recreationis, tam in mediatore, quam in sacramentis : et ille bene est brevis totius libri Sententiarum epilogus, in quo et finitur ad laudem et gloriam et honorem Domini nostri Iesu Christi, cui cum Patre et Spiritu sancto est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

 

 

FINIS

Section précédente
Section 51 sur 51