Distinctio XIX — Livre IV — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre IV

Distinctio XIX

DISTINCTIO XIX

De confessione sacramentali in comparatione ad suscipientes.

 

 

A. Quando hae claves dantur, et quibus ?

 

DIVISIO TEXTUS

Postquam ostensum est quae sint, etc.

In hac distinctione agitur de clavibus ex parte recipientis claves.

Et dividitur in duas partes. In prima quaeritur et determinatur quis habeat claves. In secunda, quis digne habeat, ibi, C : Aliis autem videtur, etc.

 

 

ARTICULUS I.

An Christus habuit claves ?

 

Circa primum autem dubitantur quatuor, scilicet utrum Christus habuit claves ?

Secundo, utrum clavis sit aequaliter ad claudendum et aperiendum, vel ad alterum tantum horum ?

Tertio, qualiter se habent claves ad ordinem ?

Quarto, utrum non habens ordinem sacerdotalem habeat claves ?

 

Ad primum sic obicitur :

  1. Christus habuit plenitudinem omnis potestatis : ergo habuit etiam potestatem clavis.
  2. Item, ipse plene habuit potestatem baptizandi et confirmandi : ergo et in poenitentia operandi : et hoc fit per claves : ergo, etc.
  3. Item, ipse absolvit peccatores, scilicet Magdalenam, Zachaeum, et huiusmodi : sed hoc non potuit fieri nisi per claves : ergo, etc.
  4. Item, nihil dat quod non habet : sed ipse dedit claves Petro : ergo ut prius.

 

Contra :

  1. Habens claves, non habet potestatem ligandi et solvendi nisi per illas : sed Christus non habuit aliquid a clavibus, sed potius claves ab ipso : sicut et baptismus quidquid habet, habet a Christo : ergo Christus non habuit claves.
  2. Item, claves sunt instrumenta ministrorum Ecclesiae : Christus autem caput Ecclesiae secundum quod homo existens, non est minister Ecclesiae : ergo ergo non habuit claves.
  3. Item, in mundanis videmus, quod excellentiae regali non convenit habere claves suorum thesaurorum, sed committuntur fidelibus ministris : sed Christus est excellentior omni rege : non competit ergo ei habere claves, sed eius ministris.

 

Responsio. Dicendum, quod dupliciter dicitur potestas per claves. Potest enim dicere praepositio per causam instrumentalem : et hoc modo nihil prohibet Christum habere claves, non a clave, sed a Patre : quia etiam in naturalibus omnis motus quo movetur instrumentum, est a motu moventis ipsum. Hoc autem modo dicimus, quod habuit claves excellenter : quia sine inquisitione et labore utebatur et auctoritate discernendi, et potestate ligandi et solvendi. Si autem clavis sive potestas per clavem, diceret potestatis causam, tali ratione non conveniret Christo claves habere : quia hoc esset minorationis.

 

Et per hoc patet solutio ad primum quod est contra hoc obiectum, et ad secundum et tertium : quia in veritate claves prout sunt in ministris, dant eis potestatem quam ab aliis non haberent, et sunt signum officii eorum quod a Domino acceperunt.

Ad primum autem dicimus, quod Christus habuit potestatem ex seipso, licet haberet a Patre : non enim, ut dicit Hilarius, Christus ita per se, id est, a potestate suae naturae agit : quia quidquid est, et potest, et agit, totum habet a Patre a quo per generationem procedit.

Et per hoc patet solutio ad tria sequentia.

 

 

ARTICULUS II.

An clavis aeque sit ad claudendum et aperiendum ?

 

Secundo quaeritur, utrum clavis aeque sit ad claudendum, et aperiendum ?

Quod sic videtur : quia

  1. Clavis materialis est aeque ad utrumque : ergo et spiritualis.
  2. Item, Matth. XVI, 19. et Ioan. XX, 23, fit mentio de utroque : ergo ut prius.

 

Sed contra : Nihil est ad duo, scilicet ad duos fines aeque principales, sicut probat Philosophus : sicut medicina est duorum, scilicet sanitatis, et aegritudinis, non tamen velut duorum finium : sed unius tamquam finis, et alterius tamquam per accidens, vel tamquam eius quod est ad finem illum : ergo nec clavis est ad duo opera aeque principalia sicut ad finem.

 

Responsio. Dicendum, quod non est nisi unius per se, scilicet ad aperiendum : et alterum non est intentum, imo accidit ex defectu apertionis propter culpam peccati.

 

Ad primum autem dicimus, quod clavis in corporalibus metu latronum fit : et ideo propter possibilitatem perditionis rerum est magis principaliter ad claudendum. In spiritualibus autem econtra est : et ideo principaliter ex tota intentione est ad aperiendum.

Ad aliud dicendum, quod Dominus facit mentionem de consequentibus clavem, et non de fine principaliter intento tantum : consequuntur enim clavem ex opere nostro claudere et aperire, sed tamen principaliter intenduntur propter aperire, et ad hoc datae sunt a Domino.

 

 

ARTICULUS III.

Quomodo clavis se habeat ad ordinem ?

 

Tertio quaeritur, qualiter clavis se habeat ad ordinem ?

Videtur autem, quod sicut accidens separabile.

  1. Contingit enim salvari ordinem sacerdotalem separata clave, sicut in degradatis, qui retinent characterem ordinis, et non clavem, quia nec ligare nec solvere possunt : sed quod separari potest salvato alio, habet se sicut accidens ad illud : ergo, etc.
  2. Item, cum aliquis degradatur, non dicitur, ego deordino te, sed ego deauctorizo te : ergo cum clavis respiciat principaliter auctoritatem, videtur quod clavis auferatur manente ordine et ita videtur idem quod prius.

 

Sed contra :

  1. Ordo est totum potentiale : ergo sub se continet partes : hae autem non sunt ut communiter dicitur, nisi potestas consecrandi, et potestas ligandi et solvendi : videtur, quod potestas ligandi et solvendi sint pars ordinis.
  2. Item, si degradatus restituitur, non confertur ei potestas ligandi et solvendi, sed tantum laxatur iurisdictio : ergo detur, quod ipse cum ordine illam prius retinuit.

 

Responsio. Dicendum, quod clavis est pars potentialis ordinis, et non separatur ab ordine, manente ordine.

 

Ad primum ergo dicendum, quod in degradato manet potestas absolvendi non reducibilis ad actum : et huius ratio supra dicta est, quia scilicet non reducitur ad actum nisi per iurisdictionem, et iurisdictio ab illo aufertur qui degradatur.

Ad aliud dicimus, quod hoc dicitur ut denotet, quod non potest ab eo auferri potestas quae est ex charactere ordinis, sed administrationis, secundum quod pendet ex iurisdictione quae amissa est per degradationem.

 

 

ARTICULUS IV.

An ostiarii habeant claves ?

 

Quarto quaeritur, utrum non habens ordinem sacerdotalem, habeat claves ?

Et hic quaeruntur quatuor.

Primo, utrum ostiarii habeant claves ?

Secundo, utrum reges in unctione sancta inuncti habeant claves ?

Tertio, utrum congregatio habeat claves, ita quod nullus de congregatione ?

Quarto, utrum mulieres, scilicet priorissae et abbatissae, habeant claves ?

 

Ad primum sic obicitur :

  1. Dicit Isidorus : Ostiarii tenentes claves, omnia intus extraque custodiunt : atque inter bonos et malos habentes iudicium, dignos recipiunt, et indignos respuunt. Iudicium autem quod habetur in potestate inter bonos et malos, est clavis, ut supra habitum est.

Item, aliqua clavis est potestas respuendi vel recipiendi ad sacramenta. Ergo ostiarii habent claves.

  1. Item, cum ordinantur ostiarii, claves Ecclesiae dantur eis ab Episcopo : sed constat, quod in promotione spiritualis potestatis visibile et corporale refertur ad spirituale, sicut fit in omnibus sacramentis : cum igitur clavis corporalis ad nihil congruentius refertur, quam ad clavem spiritualem, ostiarii accipiunt in suo ordine claves spiritualis potestatis : et ita habent claves.
  2. Item, Isidorus ibidem dicit : Ad ostiarios pertinent claves Ecclesiae ut claudant et aperiant templum Dei, fideles recipiant, excommunicatos et infideles eiiciant : sed cuius est actus, eius est potestas : actus autem clavis est recipere ad sacramenta dignos, et eiicere indignos : et hoc est ostiariorum per Isidorum : ergo et potestas talis : et haec est clavium : ergo ut prius.

 

Sed contra est quod habetur,

  1. Hic in Littera, quod presbyterorum est : et Hieronymus super Matthaeum, XVI, 19 : Ecclesia habet claves in suis Episcopis et sacerdotibus. Ergo alii excluduntur.
  2. Item, in ordinatione nulli nisi presbytero dicitur : Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Ergo nullus habet hanc potestatem nisi sacerdos.
  3. Item, in sacramentis non datur aliquid spirituale, quod non significetur visibili et corporali elemento, ut patet ex diffinitione sacramenti in principio huius libri disputata : sed vincula stolarum directe descendentia non dantur nisi sacerdoti : et haec sunt signa vinculorum incorporalium et spiritualium : ergo soli sacerdotes accipiunt potestatem ligandi et solvendi a vinculis.
  4. Item, cui datur potestas communionis in corpore vero Christi, debet dari et datur potestas in corpore mystico praeparandi ad communionem : sed soli sacerdoti datur potestas conficiendi verum corpus Christi, quod est sacra communio : ergo soli sacerdoti datur potestas in corpore mystico praeparandi illud ad communionem illam : hoc autem fit per claves in poenitentia, et in foro causarum : ergo solus sacerdos accipit claves.

Quod concedimus, dicentes quod ostiarii non recipiunt nisi claves materiales ordinatas ad sanctificatorum custodiam. Et dicimus, quod Isidorus loquitur de clavibus templi ubi sancta et sacramenta custodiuntur : et hanc clavem quidam vocant clavem in custodiis templi excubantium : et bene placet mihi nomen illud.

Ad rationem autem quae formatur ex auctoritate, dicimus quod hoc iudicium non est super causam indignitatis, sed potius super aliquos ab aliquo determinatos dignos vel indignos, scilicet a sacerdote, vel Archidiacono : sed sacerdos cognoscit per seipsum qui digni et indigni sint.

Similiter potestas recipiendi vel excludendi ipsius ostiarii non est ad sacramenta, sed ad locum sacramentorum : et ideo non habet claves ad sacramentorum communionem, sed loco sacramentorum congruentes : et illae sunt materiales ne indigni sanctis se ingerant.

Ad aliud dicimus, quod claves accipiunt ab Episcopo, non spirituales, sed ad spirituale aliquid ordinatas, quia ad custodiam loci sacramentorum : et falsum est, quod omnia accipiantur in sacramentis : ita tamen, quod quia aliquid spirituale intelligitur in eis, ipsae personae tractantes sacramenta, ordinatione indigent, ut ipsa vasa contingere et tractare audeant.

Ad aliud dicendum, quod non excludunt nec recipiunt, nisi modo praedicto, scilicet determinatos a superiori esse indignos vel dignos et ad locum sacramentorum, non ad communionem ipsorum : et hoc non est actus clavis ligandi et solvendi de qua hic agitur, ut patet ex praedictis.

 

 

ARTICULUS V.

An reges inuncti habeant claves ?

 

Ad secundum sic obicitur :

  1. I Reg. XVI, 13, de David : Directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps : et loquitur de die unctionis : spiritus autem Dei operatur ad remissionem peccatorum : ergo reges accipiunt potestatem ad remissionem peccatorum : et haec est clavis : ergo accipiunt claves.
  2. Item, unctio significat Spiritum sanctum : cum igitur per illam constituatur super multitudinem populi Dei, videtur quod illius actus accipit potestatem quem operatur Spiritus sanctus in multitudine : est autem ille communicare multitudinem et sanctificare remittendo peccatum : ergo rex accipit potestatem illius actus : est autem ille actus clavis : ergo, etc.

 

Contra : Chrysostomus in quadam Epistola ad Basilium sic dicit : Habent quidem et mundi principes vinciendi aliquam potestatem, sed in solis corporibus : hoc autem vinculum quod sacerdotibus commissum est, ipsam contingit animam : ergo reges non habent claves.

 

Responsio. Dicendum, quod reges nullam habent clavem, nec aliquam spiritualem iurisdictionem : et causa huius est, quia potestatem in sanguinem accipiunt, et inidonee cum tali potestate potestas spiritualis coniungeretur.

 

Ad primum ergo dicimus, quod spiritus Domini directus est in David ad opera regalia perficienda : sicut est victoria in hostes corporales, et discretio in regimen vel pacem terrae, et bonam populi dispositionem. Sicut enim dicitur in VIII Ethicorum : Perfectio regni est regimen et statuta tendentia ad populi non regis utilitatem et corruptio illius est in tyrannis, quando non populi, sed suam in regimine quaerunt utilitatem, et ad lucrum proprium perficiunt statuta et leges.

Ad aliud dicendum, quod spiritu Dei in quolibet operatur sicut organo ordinato ad actum proprium. Unde in rege perficit regalia, et in sacerdote sacerdotalia. Et ideo non valet argumentum : quia spiritus licet peccata dimittat, tamen non solum hunc actum operatur : quia, Sapient. VII, 22, dicitur, quod spiritus sapientiae est multiplex in actibus et donis suis.

Ad aliud dicimus, quod unctio regis significat potestatem regni lenem in Spiritu sancto, prout decet fideles subditis imperare : unctio autem sacerdotis alia est, ideo aliam potestatem significat.

 

 

ARTICULUS VI.

An congregatio habeat claves ?

 

Tertio quaeritur, utrum congregatio habeat claves, ita quod nullus de congregatione ? et hoc praecipue quaeritur propter illum usum clavis, qui est excommunicare, et absolvere.

Videtur autem, quod non : quia

  1. Clavis non est nisi ordinis sacramentalis : nulla autem congregatio habet huiusmodi ordinem : ergo nulla congregatio habet claves.
  2. Item, clavem scientiae non potest habere multitudo, ita quod nullus singulariter, nec clavem absolvendi et ligandi in confessione : ergo a simili nec clavem potestatis excommunicandi.
  3. Item, cuius est potestas, illius est actio : ergo cuius non est potestas, eius non est actio : sed actio non potest esse multitudinis, ita quod nullius : ergo nec potestas.
  4. Item, sicut dicit nova constitutio : Multitudo non potest tota excommunicari, ita quod nullus : sed singuli de multitudine possunt excommunicari, et tunc multitudo erit excommunicata : ergo nec excommunicare potest, ita quod nullus.

 

Contra :

  1. Sicut est iurisdictio, ita est instrumentum et potestas iurisdictionis : sed iurisdictio est unius in multos, et multorum in unum, et multorum in multos, ita quod nullius per se : ergo et excommunicationis potestas quae est quasi instrumentum et potestas iurisdictionis spiritualis : ergo multitudo habet potestatem excommunicandi, ita quod nullus.
  2. Item, unus est servus multitudinis alicuius, ita quod nullius secundum se : ergo sic potest esse in spiritualibus : ergo habet multitudo potestatem coercendi per excommunicationem sibi rebelles.

 

Responsio. Dicendum, quod multitudo congregationis alicuius quae reducitur ad unum, potest habere spiritualem potestatem iurisdictionis excommunicandi et absolvendi, ita quod nullus de multitudine illa : et ita concordant civilia. Dicit enim Philosophus in VIII Ethicorum, quod ordinata potestas in duo dividitur : tam in politegiis, id est, in regimine civitatis, quam in oeconomicis, id est, regimine domus. In politegiis quidem dividitur in regnum sive monarchiam quae est principatus unius, et aristocratiam : et dicitur ab aristos quod est princeps, et kratos quod est potestas : et est potestas plurium simul secundum virtutem imperantium, ita quod nullius : sicut legitur de Romanis, I Machab. VIII, 14 et seq., quod cum multa laudabilia facerent, nullus imposuit sibi diadema, sed senatum sequebantur. Tertia autem politegia quae timocratia dicitur, non est politegia, sed corruptio quaedam : et dicitur a timê quod est pretium, et kratos quod est potestas : et est principatus multorum divitum nihil habentium iuris in principatu, nisi quia divitiis et pretiis excellunt. Est alia autem in oeconomicis gubernatio patris in filiis, similis regno, et gubernatio viri in uxore, vel in uxoribus, sicut in Veteri Testamento, similis aristocratiae. Sic ergo possumus dicere, quod in spiritualibus sunt duo genera iurisdictionis, scilicet primae quae est regalis sacerdotii, et secundae multorum simul quibus est cor unum et anima una, quae est sicut aristocratia spiritualis.

 

Ad primum ergo contra hoc obiectum, dicimus, quod (ut prius dictum est) iste usus clavis plus est iurisdictionis quam ordinis : et ideo ab habente clavem et iurisdictionem in excellentia potestatis potest descendere etiam in non habentem ordinem, habentem tamen iurisdictionem : et si proprie vellemus loqui, talis personalis multitudo habet usum clavis potius quam clavem.

Ad aliud dicendum, quod non est simile de clavibus poenitentiae : quia illae non sunt nisi secundum actus personales, et in causis quae divisim respiciunt personas, sicut sunt peccata : peccata enim unius non sunt alterius : et sicut dicit nova constitutio, peccata multitudinis nulla sunt omnino, sed iurisdictio multitudinis nonnulla est, sicut iam probatum est, tam in urbanitatibus quam in congregationibus Ecclesiae.

Ad aliud dicimus, quod non sequitur : sicut non est actus, etc., quia actus sunt singularium, sed potestates ex ipsa multitudine causantur. Vel concedatur ratio, et dicatur, quod actus talis excommunicationis vel absolutionis est multitudinis, et non personae alicuius secundum se.

Ad aliud dicimus, quod rationabilissime est constitutum, quod multitudo non possit excommunicari, quia non peccat multitudo. Et alia ratio est naturalis : quia multitudo bene causat potentiam activam in excellentia, sed numquam defectum et impotentiam sive passionem. Exemplum autem huius est, quod multitudo potest trahere navem et trahit, et nullus per se de multitudine : non tamen multitudo trahit, nisi quilibet trahat : nec multitudo mentitur, nisi quilibet mentiatur : quia abundantia virtutis in coagendo bene generatur in multitudine, sed non defectus in patiendo : et ideo non sequitur, si potest excommunicare, quod etiam possit excommunicari : vel si non potest excommunicari, quod non possit excommunicare.

 

 

ARTICULUS VII.

An abbatissae et priorissae quibus committuntur regimina mulierum, habeant claves ?

 

Ad quartum sic obicitur :

Videtur, quod abbatissae et priorissae quibus regimina mulierum et quandoque virorum committuntur, habeant claves : quia

  1. De usu approbato ab Ecclesia est, quod viri et mulieres faciunt professionem in manibus earum : per professionem autem accipitur iurisdictio in professos : ergo habent iurisdictionem : et vi illius est clavis vel usus clavis, ut dictum est : ergo tales foeminae habent claves.
  2. Item, sacerdotes sibi profitentes et condegentes cum ipsis suspendunt : ergo iurisdictionem habent : ergo usum clavis vel clavem.
  3. Item, Iudicum, IV, 4 et seq., Debora prophetissa iudicavit Israel. Ergo habuit iurisdictionem : ergo et aliae mulieres habere possunt.
  4. Item, mulieres in potioribus spiritualium communicant quam sint ista : quod patet per Annam, et quasdam alias, quae fuerunt prophetissae : ergo possunt etiam in istis communicare.
  5. Item, in politegiis mulier accipit iurisdictionem : ergo etiam in spiritualibus.

 

Contra :

  1. Genes. III, 16 : Sub viri potestate eris. Ergo mulier non debet esse in principatu : ergo nec habere iurisdictionem : ergo nec claves, nec usus clavium.
  2. Item, I ad. Corinth. XIV, 34 : Mulieres in Ecclesiis taceant : non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse. Ergo cum subditi non sit habere iurisdictionem, videtur, etc.
  3. Item, I ad Timoth. II, 12 : Docere mulieri non permitto, neque dominari in virum. Et inde ut prius.

Si dicatur, quod loquuntur istae auctoritates de mulieribus viris coniunctis, et non de sanctimonialibus. Contra : Philosophus dicit, quod corruptio urbanitatis est mulierem solam accipere potestatem. Ergo multo magis hoc iudicatur corruptio in spiritualibus : ergo mulier sola quaecumque sit, numquam debet accipere iurisdictionem.

  1. Item, super illud epistolae I ad Timoth. II, 12 : Docere mulieri non permitto, neque dominari in virum, Glossa dicit : Aliqua praelatione spirituali, etsi in suo sexu : ergo non potest habere iurisdictionem super viros, sed super foeminas habere potest.
  2. Item, Chrysostomus : Nihil mulieres possunt, sed per alios cuncta perficiunt. Ergo ut prius.

 

Responsio. Dicendum, quod mulier nullam habet clavem, nec in foro poenitentiae, nec in foro causarum : sed commissam sibi quoad usum tantum aliquem potest gubernare potestatem. Dico autem potestatem commissam, ab ordine vel abbate vel a papa concessam : quia mulier non est proprium subiectum potestatis, sed subiectionis in spiritualibus. Sed tamen ratione periculi, quia periculosum est viros gubernare foeminas continua communicatione et cohabitione cum ipsis, ideo committitur ipsis regimen potestatis : et tantum de regimine, quantum potest, sicut praecipere secundum regulam vel consuetudines Ecclesiae, vel instituere officiales, et iniungere quasdam poenas pro excessibus : licet poenitentiae non proprie dicantur. Sed nulla clavis vel clavis potest eis committi.

 

Ad primum ergo dicimus, quod obedientia non promittitur abbatissae ut superiori vel habenti curam animarum : sed per ipsam promittitur abbati, vel Episcopo, vel Papae : et propter periculum cohabitationis permissum est abbatissae recipere. Et hoc mihi videtur, nisi auctoritas superioris aliud forte iudicaverit : quia in talibus puto standum esse Pontificum et superiorum iudicio : sed secundum dicta Sanctorum illud videtur dicendum.

Ad aliud dicendum, quod mulier non suspendit, sed excessus : et est sententia canonis, quando contra constitutionem vel consuetudinem venit a muliere denuntiata.

Ad aliud dicendum, quod Debora iudicavit in temporalibus, sed in divinis iudicium spectabat ad sacerdotes.

Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia prophetia est secundum illuminationes divinas in quibus non est masculus nec foemina, sed imago Dei in utroque illustrata : sed in iurisdictione et potestate non sunt aequales vir et mulier.

Ad aliud dicimus, quod in politegiis potest habere et sola et cum aliis dominatum : quia hoc est temporale, sed non in spiritualibus, rationibus supra inductis.

Ad hoc quod Glossa videtur dicere, quod non habeat dominatum nisi in simili sexu, dicimus quod de mutuata potestate intelligitur, quoad quaedam, scilicet iniunctiones poenarum, et huiusmodi, quae supra dicta sunt : et non quoad claves vel usum clavis.

 

 

ARTICULUS VIII.

An per clavem iurisdictionis valet aliquis plus una vice ante absolutionem a priori excommunicari ?

Et, an absolutus ab una excommunicatione, sit absolutus ab alia ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, in fine : Ut ea iam valeat uti ad claudendum vel aperiendum.

Hic quaeruntur quatuor.

Primo, utrum per clavem iurisdictionis in causis valeat aliquis plus una vice ante absolutionem excommunicari ?

Secundo, utrum illa clave potest uti adversus maiorem se, vel contra seipsum ?

Tertio, si potest ea uti in alienos, vel in suos subditos tantum ?

Quarto, si nolentem sibi subditum potest absolvere ?

 

Ad primum sic obicitur :

  1. Dicit Origenes : Qui est extra, non potest magis fieri : sed excommunicatus est extra : ergo, etc. : ergo sequens excommunicatio nihil operatur in ipso.
  2. Item, I ad Corinth. V, 12 : Quid mihi de iis qui foris sunt iudicare ? Ergo qui extra est per poenitentiam, non pertinet amplius ad Ecclesiam iudicare de ipso : ergo nec excommunicari potest pluries.
  3. Item, interfectus non potest amplius interfici : sed excommunicatus est interfectus gladio spirituali : ergo, etc.
  4. Item, privationes non recipiunt magis et minus : tam enim caecus est una caecitate quam duabus vel tribus : nec una caecitate caecus, potest etiam alia caecitate esse caecus : cum igitur excommunicatio non sit nisi privatio communionis, non potest aliquis plus excommunicari quam semel.

 

Sed contra hoc est totus usus Ecclesiae militantis. Pluribus enim de causis aliquis pluries excommunicatur. Sed Ecclesia universalis non errat. Ergo aliquis potest pluries excommunicari.

 

Item quaeritur ulterius, utrum absolutus ab una excommunicatione, sit eo ipso etiam absolutus ab alia, si pluribus excommunicationibus excommunicatus fuerit ?

Et videtur, quod non : quia causa pro qua excommunicatur, non dependet a causa : ergo nec excommunicatio ab excommunicatione : ergo nec absolutio ab absolutione : ergo absolutus ab una, non est absolutus ab alia.

Sed contra :

  1. Tantum est extra communionem per unam, sicut per plures : ergo nihil valet ei absolutio ab una sine alia : sed nihil facit Ecclesia quod non valet : ergo Ecclesia non absolvit eum ab una sine alia.
  2. Item, non absolvitur ab excommunicatione nisi absolvatur a peccato : sed a peccato uno non absolvitur nisi ab omnibus absolvatur : ergo, etc.

 

Responsio. Dicendum, quod excommunicatus una excommunicatione, potest etiam alia excommunicari duabus de causis. Una est, quod licet privationes in se non multiplicentur in eadem specie, nec intendantur et remittantur : tamen in suis causis multiplicantur, et intenduntur, et remittuntur. Unde una caecitate caecus, potest esse caecus pluribus de causis : et quanto causae sunt plures et fortiores, tanto longior est a visu : et una causa potest solvi sine alia. Et sic excommunicatio magis elongat : quia est pluribus causis multiplicata et fortioribus.

Alia causa est : quia duo sunt effectus vel potius defectus excommunicationis : unus est eiicere, alius est extra retinere. Quantum ad primum, licet non crescat pluries facta excommunicatio, tamen causa crescit quantum ad secundum.

 

Ad primum ergo patet solutio per praedicta quia magis potest retineri extra, licet non plus extra fieri.

Ad aliud dicendum, quod loquitur Apostolus de illis qui numquam per susceptionem fidei et sacramentorum fuerunt intus : et illi non possunt excommunicari nisi in casu, scilicet si forefaciunt illis qui sunt intus : et illa excommunicatio tunc non facit talem extra, sed interiores retrahit a conversatione et a communione sua in actibus legitimis.

Ad aliud dicimus, quod excommunicatus non omnino interfectus est quantum ad Ecclesiam militantem, sed traditus est diabolo vexandus : et ideo amplius potest vulnerari.

Ad aliud patet solutio per principium istius solutionis.

Ad id quod quaeritur, dicimus quod potest absolvi ab una excommunicatione, ita quod non ab alia.

Ad obiectum contra, dicimus quod valet ei absolutio ab una : quia iam paucioribus vinculis et causis retinetur extra : et ideo facilius patet ei reditus ad communionem.

Ad aliud dicimus, quod non est simile : quia etiam sine peccato potest aliquis excommunicari. Unde cum excommunicatio fiat secundum forum Ecclesiae militantis, et remissio peccatorum secundum misericordiam Dei qui regnat in Ecclesia triumphante : non est verum, quod excommunicatio non absolvatur nisi peccato remisso : imo potius peccato remisso per contritionem, adhuc potest remanere excommunicatio, et remissa excommunicatione per absolutionem, adhuc potest manere peccatum quoad Deum. Unde illa obiectio fundatur super falsum.

 

 

ARTICULUS IX.

An sacerdos potest uti clave iurisdictionis adversus maiorem, aequalem, vel minorem se ?

 

Secundo quaeritur, utrum sacerdos vel Episcopus clave iurisdictionis uti potest adversus maiorem se, vel aequalem, vel seipsum ?

Videtur, quod sic :

  1. Per illud epistolae ad Galat. I, 8, ubi Paulus excommunicat se, et angelum aliud evangelizantem excommunicat : ergo se et maiorem potest excommunicare : ergo multo magis aequalem.

Si dicatur, quod loquitur de Angelo malo qui minor est Paulo. Contra : Dicit Glossa : Angelus de caelo bonus vel malus. Si ideo dicas, quod Angelus est minor Paulo. Contra : Dicitur, Matth. XI, 11 : Qui minor est in regno caelorum, maior est illo, scilicet Ioanne Baptista : quo maior inter natos mulierum non surrexit : ergo et maior Paulo.

Praeterea, Christus propter passionem minoratus est ab angelis : ergo et Paulus.

  1. Praeterea, sacerdos in Ecclesia excommunicat pro furto : et ponatur quod maior eo vel ipsemet illud fecerit : ergo excommunicabit tunc maiorem vel panem, vel seipsum.

 

Sed contra : Canon dicit, quod par in parem non habet iurisdictionem et potestatem : ergo nec potestatem excommunicandi maiorem, vel aequalem, vel seipsum : quia sicut dicitur in geometria, quodlibet sibi aequale est quantum ad hoc quod nec exceditur a se, nec excedit seipsum.

 

Responsio. Concedimus, quod nullus potest excommunicare maiorem, vel aequalem, vel seipsum.

 

Ad primum ergo dicimus, quod Paulus loquitur sub hypothesi, sicut dicit Altisiodorensis : Sicut impossibile est Angelum hoc facere, vel nos : ita, etc. Vel melius dicatur, quod Apostolus non fert sententiam, sed dicit iustitiam excommunicationis ferendae. Quasi diceret : Iustum est excommunicari talem : quia iam desinit esse angelus bonus, vel Apostolus, et impugnat fidem et sacramenta.

Ad aliud dicimus, quod sacerdos in tali casu nullum excommunicat : quia paris in parem nulla est iurisdictio.

 

 

ARTICULUS X.

An aliquis clave iurisdictionis potest uti in subditos alienos ?

 

Tertio quaeritur, utrum potest ea uti in alienos subditos ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Dioecesanus potest ratione delicti, etiam non sibi subditos excommunicare et absolvere, sicut dicit Decretalis : ergo et sacerdos.
  2. Item, legatus in transitu etiam illos qui non sunt de legatione sua absolvit : ergo parochianus et Episcopus potest similiter facere.
  3. Item, Matth. XV, 24, ubi dicit Christus : Non sum missus, etc., tamen salvavit alienigenam : ergo, etc.

Item, per Samaritanam quae non erat de Israel, probatur idem.

 

Sed contra :

  1. Dicit constitutio, quod nullus mittat falcem in messem alienam : sed aliena messis, alienus est subditus : ergo non licet ei alienum excommunicare vel absolvere.
  2. Item, Multa sunt decreta, quod Episcopis Aegypti subditi sunt Aegyptii : et Episcopis Thraciae, Ecclesiae Thraciae : et quod non liceat subditum alterius alteri Episcopo ordinare vel recipere : ergo non excommunicare potest eum vel absolvere.

 

Responsio. Dicendum, quod nullus potest iurisdictionem suam ultra quam sibi a suo superiori permissum est in alienum subditum extendere excommunicando vel absolvendo, vel etiam in poenitentia absolvendo, nisi eo modo quo supra dictum est.

 

Ad primum dicimus, quod ratione delicti ex constitutione Papali efficitur quis alterius fori : et hoc factum est in poenam : unde in aliis casibus non potest fieri.

Ad aliud dicimus, quod non est simile de Legatis et aliis : Legatus enim Apostolicae sedis, debet habere reverentiam : et ideo patitur Papa ut his per quos transit, beneficium impendat, ut devotiores sint ad honorem sibi exhibendum : secus autem est in aliis Episcopis et plebanis : et ideo talia facere non possunt.

Ad aliud dicendum, quod loco Christi in terris non est nisi unus Papa : et ille potest facere in omnibus : sed alii in partem sollicitudinis vocati sunt, et ideo non licet eis extendere iurisdictionem ultra quam permissum est eis.

 

 

ARTICULUS XI.

An Episcopus potest absolvere nolentem ?

 

Quarto quaeritur, si nolentem subditum potest absolvere Episcopus vel sacerdos ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Dicit Augustinus, quod multa bona praestantur invitis : sed summum bonorum in via est absolutio ab excommunicatione : ergo haec potest praestari etiam invito subdito.
  2. Item, pater carnalis multa facit circa filium, invito filio : sed sacerdos vel Episcopus, est pater spiritualis : ergo a simili, etc.
  3. Item, excommunicari potest invitus : cum igitur Ecclesia potentior sit in beneficiis, quam in poenis, potest absolvi invitus.

 

Sed contra : Quodcumque solveris super terram erit solutum et in caelis : et si non est solutum in caelis, non erit solutum in terris : sed nullus dissentiens absolutioni, absolvitur in caelis : ergo nec in terris potest absolvi.

 

Responsio. Dicendum, quod aliquis a vinculo excommunicationis absolvi potest etiam invitus, sed non a vinculo peccatorum in confessione.

 

Et ad obiectum contra, dicimus quod hoc intelligitur de absolutione quae fit in foro confessionis a peccatis, et non de illa quae fit in foro causarum et iurisdictionis ab excommunicatione. Vel dicatur, quod etiam a Deo reputatur absolutus ab excommunicatione, licet non reputatur absolutus a peccato : et tunc haec est falsa, quae destruit consequens : sed non est absolutus in caelo, id est, coram Deo.

 

 

B. Si alteram clavem omnes habeant, scilicet potentiam ligandi et solvendi ?

  

ARTICULUS XII.

An boni et mali habentes iurisdictionem, habeant claves ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, post initium : Quidam enim hanc potestatem putant illis tantum esse concessam, qui doctrinam simul et vitam Apostolorum servant, etc.

Isti sunt illi haeretici qui vocantur Caractari.

Videtur autem ratio facere pro illis.

  1. Matth. XVI, 19, ubi Dominus dedit claves Petro et successoribus suis : voluit praemittere testimonium confessionis, quia non revelavit ei caro et sanguis. Ergo qui vivunt secundum carnem et sanguinem, non perseverant in illa confessione : ergo tales non habent claves.
  2. Item, Sapientiae, I, 4 : In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Ergo cum Christus sit Dei virtus et sapientia, Christus non inhabitat tales. Ergo nec opera suae potestatis exercet per tales : sed opera suae potestatis sunt opera clavium : ergo tales non faciunt aliquid per claves, nec habent eas.
  3. Item, ab immundo quid mundabitur ? sed non habens vitam et scientiam, immundus est : ergo nihil mundare potest : ergo nec claves habet : quia claves operantur ad munditiam.
  4. Item, in praecedenti distinctione dicit Augustinus, quod Deus remittit peccata per columbam, vel columbae membra : sed isti non sunt columba, neque membra columbae : ergo nec remittunt : ergo nec claves habent, quia claves dantur ad remissionem peccatorum, ut dicitur, Ioan. XX, 23.
  5. Item, contra totam naturam esse videtur : quia nihil in natura inferiori movet operatione alicuius formae quam non habet per se : sed per accidens erit si sic movebit. Verbi gratia, calidum calefacit, et non calidum non potest calefacere, et sic de aliis : ergo cum gratia sit perfectio naturae, videtur quod nec in gratia potest aliter esse : ergo peccator a peccatis mundare non potest : ergo nec habet claves, nec usum clavium.
  6. Si dicas, quod tales inhabitat Christus per potestatem, sed non per vitae sanctitatem : et ideo per potestatem Christi in clavibus acceptam operari remissionem possunt in aliis, cum tamen ipsi subiaceant peccatis. Contra : II ad Corinth. VI, 15 : Quae conventio Christi ad Belial ? ergo non est aliquis homo qui partim sit Christi, et partim diaboli : imo totus est Christi, vel totus diaboli.

 

Sed contra :

  1. Matth. XXIII, 2 : Super cathedram Moysi, etc. Ergo obediendum est in sacramentorum et doctrinae dispensatione etiam malis : hoc autem non esset, si claves non haberent : ergo claves habent.
  2. Item, supra probatum est, quod dispensandi alia sacramenta potestatem etiam mali habent : ergo habent potestatem etiam in isto : ergo habent claves, quia non nisi per claves operantur in isto sacramento.
  3. Item, omnia excellentius in natura operantia faciunt actum formae, qua non disponuntur : sicut Iupiter calefacit, et humectat, et tamen non est calidus nec humidus : et Mars immoderate calefacit et exsiccat, et tamen non est calidus nec siccus, et sic de aliis. Cum igitur principia gratiae non sint minus efficacia principiis naturae, potest aliquis operari ad peccatorum dimissionem, cui peccata non sunt dimissa.
  4. Item, in officiis humanis non refert, utrum claviger consentiat in distributionem eorum quae clavibus recluduntur, vel dissentiat, dummodo dominus velit dispensare : ergo similiter est hic in clavibus divinis : ergo non refert sive bonus sive malus sit minister, dummodo bonus sit Dominus.

 

Responsio. Dicendum, quod boni et mali sacerdotes habent clavem, si habent iurisdictionem : habent etiam clavium exsecutionem.

 

Ad primum ergo contra, dicimus quod duo Dominus laudavit in Petro, scilicet dignitatem ad clavem percipiendam, et veritatis fidei soliditatem : sed tamen clavis perceptionem non fundavit nisi super alterum illorum, scilicet super fidei veritatem. Et verum est, quod omnis sacerdos in forma fidei et fidelium ordinatus, accipit claves, sed ad damnationem suam accipit, si non est bonae vitae et scientiae sufficientis.

Ad aliud dicendum, quod intelligitur quantum ad inhabitantem gratiam, et non quantum ad operationem gratiae gratis datae.

Ad aliud dicimus, quod auctoritas illa loquitur in his qui ex habitu immunditiae operantur : et haec sunt mala opera, et mala exempla. Et hoc patet per illud quod ibi sequitur, Eccli. XXXIV, 4 : Et a mendace quid verum dicetur : quia a mendace possunt multa vera dici : sed nihil verum dicit, ex habitu mendacii loquens.

Ad aliud dicimus, quod membra columbae sunt duplicia, scilicet quantum ad motum, et quantum ad sensum : huiusmodi ergo Praelati sunt membra columbae quae moventur tantum ad utilitatem aliorum : sed non sentiunt per experimentum gratiam columbae vivificantis in spiritu.

Ad aliud dicimus, quod licet ita sit in inferioribus elementis et elementatis, in superioribus tamen non est verum, ut probat obiectio in contrarium facta. Vel aliter et melius dicendum, quod illud simile ostendit quales debeant esse digni ministri, et non quales sint necessario : quia non nisi per accidens potest aliquid cooperari ad suum contrarium, sicut dicit Philosophus in II Meteororum, quia magis calidum esse quandoque cooperatur ad maius frigus : sicut nubes calida rara est, et rarum undique recipit circumstans frigus, propter quod fit, quod frigus magis profundatur in tali nube, et solidatur in grandines : tamen ex alia minus calida non nisi pluvia generatur : quoniam non est generale in natura quod adducitur pro simili.

Ad aliud dicimus, quod tales non inhabitat Christus : quia non dicitur inhabitare nisi quos inhabitat per gratiam gratum facientem : sed in aliis est, sed non inhabitat. Et quod hoc non sit inconveniens, patet : quia in quibusdam solum est per operationem miraculorum et prophetiae, et tamen membra sunt diaboli : et per asinam operatus est, et tamen asinam non habitavit : et ideo nihil facit hoc quod adducitur de epistola II ad Corinth. VI, 15, quia ibi loquitur Apostolus de illis, qui putabant in peccatis Deum haberi per gratiam inhabitantem.

 

 

C. Aliorum sententia verior.

 

ARTICULUS XIII.

An boni et mali aeque recte et digne habent potestatem clavium ?

 

Deinde, quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, post initium : Sed non eam, scilicet clavem ligandi et solvendi, recte ac digne habent, etc.

Contra : Omnis qui utitur potestate ad usum ad quem est usus, recte habet potestatem : sed isti sic utuntur potestate : ergo habent eam recte : sed tales recte baptizant, et recte absolvunt : ergo, etc.

 

Responsio. Duplex est rectitudo potestatis, scilicet ad actum et ad subiectum : et ad actum quidam recte se habent, sed non recte ad subiectum.

Per hoc patet solutio ad utrumque : quia in sensu illo procedunt, quo rectitudo sumitur ad actum.

 

 

ARTICULUS XIV.

An Moyses et Aaron fuerunt sacerdotes et quam differenter ?

 

Deinde, quaeritur de hoc quod dicit ibi, B, circa medium : Dictum est a Domino in Numeris ad Moysen et Aaron sacerdotes, etc.

Contra : Solus Aaron fuit pontifex, et non Moyses, sicut apparet, Levit. VIII, 2 et seq.

 

Responsio. Dicendum, quod Moyses dicitur sacerdos, non officio oblationes offerendi, sed sacra pandendi : quia immediate sacra a Deo accepta populo dedit, et ei oblationes ordinavit.

 

 

ARTICULUS XV.

An Caiphas bene dicatur prophetasse ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, post medium : Cum esset pontifex anni illius, prophetavit, etc.

Videtur hoc falsum : quia Glossa super epistolam I ad Corinth. XIII, 2, dicit : Propheta non est nisi ab intellectuali visione : sed ille non habuit visionem intellectualem, quia non sic intellexit quod dixit, ut dicit Evangelista Spiritum sanctum intellexisse : ergo non prophetavit.

  1. Item, Daniel. X, 1 : Intelligentia opus est in visione. Cum igitur iste intelligentiam non habuit, non prophetavit.
  2. Item, videtur falsum quod dicit Evangelista : Hoc autem a semetipso non dixit : quia qui dicit falsum et peccatum, dicit a semetipso : iste dicit falsum et peccatum : ergo, etc. Probatio primae. Ioan. VIII, 44 : Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur. Probatio secundae est : quia cum diceret : Expedit, etc., intellexit de utilitate temporali, et de morte iniqua Christi : et hoc modo falsum est : ergo, etc.

 

Responsio. In dictione Caiphae quatuor fuerunt, scilicet dicentis intentio quae movet dicentem, et dicentis intellectus quem ipse in verbis intellexit, et modus talis verborum per quem dixit, et ipsa vox quam dixit. Primum horum fuit iniquum, secundum falsum, et neutrum a Spiritu sancto. Sed tertium fuit a Spiritu sancto. Cum enim voluit dicere, rexit dictionem Spiritus sanctus, ut tali modo exprimeretur, in quo pronuntiaretur necessitas passionis Christi. Vox autem ipsa relata ad exemplar aeternum, unum sensum verum praetendit Christi fidelibus : sed relata ad intellectum et intentionem dicentis, alium sensum praetendebat infidelibus. Unde dicendum ad id quod refert Evangelista, quod a semetipso non dixit : et debet intelligi cum praecisione, ut sit sensus, quod tantum a semetipso non dixit.

 

Ad primum ergo dicimus, quod Propheta non fuit. Sed non sequitur, si Propheta non fuit, quod ergo non prophetavit : sicut asina rationale animal non fuit, sed actum rationalis animalis habuit : et aliquis qui cantor non est, quandoque tamen cantat.

Et per hoc etiam patet solutio ad aliud : quia in visione constituente prophetiam, opus est intelligentia, sed non in omni visione prophetantis : quia sic omnis visio prophetica esset intellectualis : et hoc falsum est, quia secundum hoc evacuarentur duo genera visionum, scilicet corporalis, et spiritualis.

Ad aliud patet solutio per distinctionem in principio positam.

 

 

D. De hoc quod scriptum est in Malachia : Maledicam benedictionibus vestris.

 

ARTICULUS XVI.

An haeretici vel mali praelati Christiani conferant benedictionem ?

 

Deinde quaeritur de verbis Malachiae, ibi, D : Maledicam benedictionibus, etc.

Ex hoc et aliis quibusdam inductis videtur, quod haeretici et mali Christiani praelati, nullam conferant benedictionem : tamen hoc supra in tractatu de baptismo et Eucharistia improbatum est, ubi agitur de baptismo dato ab haereticis, et de Eucharistia consecrata ab illis.

Sed contra : Haereticus baptizat et baptizatum est, confirmat et confirmatum est, et sic de aliis : ergo etiam si excommunicat et excommunicatum est, et absolvit et absolutum est, quod falsum est.

 

Responsio. Cum dicitur : Maledicam benedictionibus vestris, intelligitur virtute grammaticae per pronomen discretum vestris, id est, quae ita vestrae sunt, quod non meae : suis enim Dominus numquam maledicit. Constat autem, quod in sacramentis solus Deus per se operatur intus, sed homo ministerium facit extra : et ideo effectus sacramentorum, non hominis, sed Dei sunt benedictiones. Sed non sequitur, baptizat et baptizatum est, etc. : ergo si excommunicat excommunicatum est, etc. : quia excommunicatio est iurisdictionis quae est hominis, et fit in ea actus hominis Praelati et habentis iurisdictionem super alios homines : et ideo iste actus quandoque maledicitur a Deo et benedicitur : benedicitur quando haereticus maledicit excommunicando et maledicitur, cum benedicit absolvendo.

 

 

E. Qualis debet esse iudex Ecclesiasticus ?

 

ARTICULUS XVII.

An fraterna correctio sit bene diffinita a Magistro ?

 

Quaeritur nunc de hoc quod dicit, ibi, E : Qualem autem oporteat esse qui aliorum iudex constituitur, etc.

Gratia huius, quia correctio pertinet ad iudices, quaeremus de correctione fraterna sex, scilicet, quid sit ?

Secundo, cuius sit ?

Tertio, utrum omnes tenentur ad correctionem fraternam ?

Quarto, utrum sit omnium in omnes, vel in quosdam tantum ?

Quinto, quo ordine fieri debet ?

Sexto, in quo differt a correctione iudiciaria ?

 

De primo dicunt Magistri, quod correctio fraterna est.

  1. Admonitio fratris de emendatione delicti ex fraterna charitate procedens : sed cum admonitio sit obliti, et peccans in actu non peccet ex oblivione, male ibi ponitur admonitio.
  2. Item, Admonitio non sonat in accusationem aliquam : sed corrigens fratrem, aliquando accusat coram iudice : ergo ut prius.
  3. Item, Matth. XVIII, 15 : Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe, etc. Corripiendo autem sonat in quamdam asperitatem et increpationem per verba : sed non admonitio : ergo fraterna correctio quae correptio a Domino dicitur, male diffinitur per admonitionem.
  4. Item, quaeritur de hoc quod dicit : De emendatione delicti. Possum enim corripere fratrem non tantum de delicto perpetrato, sed etiam de signo delicti perpetrandi, ut caveat : ergo male dicitur, De emendatione delicti.
  5. Item, obicitur de hoc quod dicit : Ex fraterna charitate procedens. Quia secundum hoc non corriperet, nisi qui haberet charitatem : cum tamen hoc non oporteat, ut infra patebit.

 

Responsio. Diffinitio haec optima est. Admonitio enim est in spiritu lenitatis correctio : ut videatur potius admonendo quam exasperando corrigere.

 

Ad primum ergo dicimus, quod omnis peccans excidit ab intellectu, ut dicit Aristoteles, et sequitur partem rationalis concupiscentiae, praecipue quantum ad iudicium superioris partis rationalis et synderesis, quod semper est rectum : et quantum ad hoc dicitur hic admonitio ad reversionem ad lucem intellectus, qui regit viam iuris et non errat : et hoc modo dicitur, Isa. XLVI, 8 : Redite, praevaricatores, ad cor.

Ad aliud dicendum, quod generaliter correctio fit propter huiusmodi admonitionem fratris : et si evigilat, bonum est corrigenti : si non, tunc primo locum habet accusatio, et ideo accusatio actus est consequens correctionem, et debetur confirmato in malo qui difficulter corrigitur : et ideo primus et essentialis actus est admonitio, et per illum diffinitur.

Ad aliud dicimus, quod admonitio prout hic sumitur modo praedicto, aliquam habet in se correctionem : quia ostendit malum cum increpatione moderata, eo quod excidit a regimine intellectus : hoc enim hic sonat admonitio.

Ad aliud dicimus, quod delictum sumitur hic coniunctim, prout est in actu exteriori et interiori, qui per signum extra demonstratur, quia iam incipit esse delictum, quando intus incipit radicari.

Ad aliud dicimus, quod fraterna charitas dicitur a modo fraternae charitatis in actu correctionis : sicut praecipit Apostolus, ad Galat. VI, 1 : In spiritu lenitatis corrigite illum. Unde non oportet, quod semper procedat ex hoc habitu, sed quandoque procedat a modo vel zelo fraternae charitatis.

 

 

ARTICULUS XVIII.

An ille qui debet corrigere, debet esse irreprehensibilis ?

 

Secundo quaeritur, cuius sit corrigere fraterna correctione, sive verius, qualis sit qui corrigit vel corrigere debet ?

Inducuntur autem multae auctoritates in Littera : sed

  1. Insuper, quod debeat non esse reprehensibilis, videtur dicere Gregorius in Pastorali : Nemo in Ecclesia amplius nocet, quam qui perverse agens, nomen vel ordinem habet dignitatis. Hunc quippe delinquentem nemo corrigere praesumit : et in exemplum culpa vehementer extenditur, cum pro reverentia ordinis peccator honoratur. Ergo videtur, quod peccat mortaliter, qui non correctus alios corrigendi accipit officium.
  2. Item, Matth. VII, 5 : Eiice primum trabem, etc.
  3. Item, Glossa, ibidem : Impossibile est, quod festucam demat, qui trabem gestat : tenetur autem festucam demere, qui corrigendi habet officium : ergo ut prius.
  4. Item, alia Glossa, ibidem : Moderatio iudicii est, ut praeventus maioribus, non iudicet alios in minoribus vel aequalibus.
  5. Item, ibidem : Qua mente mederi praeparat, qui vulnus in facie portat ?
  6. Item, II Regum, VII, 5 : Numquid tu aedificabis mihi domum ? Ibi Gregorius : Manus sordidas tergere non valet, qui lutum retinet.
  7. Item, Ioan. VIII, 7 : Qui sine peccato est vestrum, etc., Glossa : Prius sint iusti, et postea ream, etc.
  8. Item, super illud Apostoli, ad Roman. II, 2 : Iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt, Glossa : Qui talia agunt, de quibus alios reprehendunt.
  9. Item, dicit Philosophus : Rectum est iudex sui et obliqui.
  10. Praeterea, contra ordinem naturae peccat, qui rectus ipse non est, et alios per correctionem rectificat : ergo, etc.
  11. Item, omnis corrigens in quantum huiusmodi, est ut iudex correcti : sed dicit Philosophus in V Ethicorum, quod ad iudicem confugiunt ut ad iustum animatum : ergo iudicans tenetur esse iustus : alias non debet esse iudex nec corrigere, quia corrigens est iudex, secundum hoc quod corrigit.
  12. Item, omnis corrigens, corrigit ad normam aliquam vel regulam : perversus non congruit regulae : ergo non debet corrigere.
  13. Item, si corrigit perversus, ex hoc proveniunt contentiones : quia correctus potest et sibi obicere similia, et ex obiectione similium perturbatio provenit et contentio. Cum igitur illa evitanda sint, perversus non debet corrigere aliquem.

 

Sed contra :

  1. Ad Philip. I, 18 : Sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntiatur, etc. : sed quodammodo annuntiatur Christus, quando proximus in Christo corrigitur : ergo sive fiat per occasionem, sive per veritatem, in hoc est gaudendum : sed nullo modo est gaudendum de malo : ergo non est malum : ergo non peccat qui corrigit.
  2. Item, Matth. XVIII, 15 : Si peccaverit in te frater tuus, etc., Glossa : Ita peccat qui videt fratrem peccare et tacet, sicut qui poenitenti non indulget. Ergo si aliquis peccator videt hoc, peccat si tacet : ergo corripere tenetur, et non est malum si corripit.
  3. Item, melior est eleemosyna spiritualis, quam corporalis : et aliquis in mortali existens non prohibetur a datione eleemosynae corporalis : ergo nec debet prohiberi a datione eleemosynae spiritualis : sed spiritualis eleemosyna est correctio delinquentis : ergo, etc.
  4. Item, sit aliquis videns fieri mala, et si corrigat ea, dimitti propter illum : videtur tunc, quod perplexus sit. Si enim non corrigit, culpabilis erit : quia qui occasionem damni dat, damnum dedisse videtur : iste autem occasionem damni dat, qui prohibere potuit et non prohibuit : et ex hoc sequitur idem.

Item, si corripiens sit in simili vel peiori, peccavit : ergo est perplexus.

Item, fecisse dicitur qui prohibere potuit, et non prohibuit : et ex hoc sequitur idem.

  1. Item, adhuc videtur esse perplexus. Ponatur enim, quod corrigendi habeat officium, utpote curam habens animarum, ille tenetur corrigere, et non facit : ergo peccat.

Item, ille est in simili : ergo si ille corrigit, ipse peccat : ergo est perplexus : sed nullus dicitur esse perplexus : ergo iste potest corrigere etiam in simili existens.

 

Responsio. Dicendum, quod corrigens alium, non debet esse in simili notorio vel maiori existens : et si sit in notorio, non tenetur corrigere, nisi forte per modum precum, hoc modo : Rogo te ne per meum exemplum pecces : sed si non vult acquiescere, non potest eum iudicare, nisi cum mortali peccato, nec etiam iudici per modum accusantis denuntiare : et secundum hoc concedimus auctoritates et rationes primo inductas.

 

Ad id ergo quod contra obicitur, dicendum, quod Apostolo placuit res facta : sed tamen actio secundum quod procedit ab agente, non placuit ei : et est simile de passione Christi, quae secundum se gratiosa fuit, et tamen actio displicuit. Ita hoc opus operatum bonum fuit : sed actio ex parte agentis fuit mala.

Ad aliud dicendum, quod in peccato existens, si videt et potest prohibere per modum precum, faciat : sed si est in notorio crimine simili, vel aequali alterius speciei, iudicare non tenetur : quia scandalizaret, et non proficeret, nisi quod suscitaret contra se indignationem.

Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia eleemosynae corporali non est coniunctum scandalum, eo quod cum benevolentia recipitur : sed correctio suscipitur cum asperitate, et denuntiatio sequitur eam, si non emendat : et ideo scandalum habet adiunctum.

Ad aliud dicimus, quod nullus perplexus est : quia in posse suo est, quod corrigat vitam : et tunc corrigat etiam alium. In secundo autem aut cedat officio corrigendi, aut in melius mutet mores : et tunc non obstat, quod faciat.

Dixi autem, in notorio : quia si occultum esset peccatum eius, faciem haberet corrigendi et deberet : quia nihil posset ei obici.

 

 

ARTICULUS XIX.

An omnes teneamur ad fraternam correctionem ?

 

Tertio quaeritur, utrum omnes tenentur ad correctionem fraternam ?

Quod videtur ex Glossa super Matthaeum, XVIII, 15, supra dicta :

  1. Omnes enim aequaliter, maiores et minores, viri et foeminae, religiosi et saeculares, et huiusmodi, tenentur indulgere proximo peccanti : ergo a simili ad correctionem fraternam tenentur.
  2. Item, omnes tenentur ad eleemosynam pro loco et tempore : sed eleemosyna spiritualis est corrigere delinquentem : ergo, etc.
  3. Item, hoc videtur esse forma praecepti, quod ita dicit : Si peccaverit in te frater tuus, etc. Sed nomine fratris ibi intelligitur omnis proximus : ergo etiam ex parte corripientis omnis homo supponitur.
  4. Item, ab omni homine debeo velle corripi si peccavero : ergo cum quilibet debeat facere alteri, quod sibi velit fieri, omnis homo debet corripere delinquentem.

 

Sed contra :

  1. Dominus dixit hoc soli Petro : Petrus autem praelatus est aliorum : ergo ex forma praecepti ad hoc non obligantur nisi praelati.
  2. Item, curam impendit qui corrigit : sed curam non habet nisi praelatus : ergo, etc.
  3. Item, I ad Timoth. V. 20, Apostolus loquitur soli praelato, dicens : Peccantes coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant. Ergo ut prius.
  4. Item, Hieronymus : Sacerdotes studeant illud Evangelicum implere, Si peccaverit in te, etc. Quae est enim misericordia uni parcere, et omnes in discrimen adducere ? Polluitur populus ex uno peccatore, sicut ex una morbida ove universus grex. Ergo ad hoc non tenentur nisi soli sacerdotes.
  5. Item, eiusdem est corripere et correctum punire poenitentia condigna : sed praelati tantum est poenitentiam condignam correcto dare : ergo, etc.

 

Responsio. Dicendum, quod ex officio non tenentur nisi praelati : sed ex charitate omnis homo tenetur corripere fratrem delinquentem, et custodire eum a peccato. Unde Augustinus in Regula : Si hoc ipsum facere eum videritis, statim admonete, ne male coepta progrediantur, sed de proximo corrigatur. Si frater tuus vulnus habet in corde, etc. Hoc ergo modo concedimus prima obiecta.

 

Ad id quod obicitur contra, est una solutio ad omnia, scilicet quod praelati plus aliis tenentur : quia ex charitate et auctoritate et officio : et ideo eis specialiter dicitur.

Ad ultimum dicendum, quod non est generaliter verum quod dicit : quia corrigens communiter non tenetur, nisi ad simplicem denuntiationem, si ille eum non audierit.

 

 

ARTICULUS XX.

An correctio fraterna sit omnium in omnes ?

 

Quarto quaeritur, utrum sit omnium in omnes ?

Quod videtur : quia

  1. Super illud : Si peccaverit in te, etc. dicit Glossa : Id est, te solo sciente. Sed hoc potest facere quilibet respectu cuiuslibet : ergo quilibet tenetur corripere alterum.
  2. Item, nomine fratris intelligitur quilibet homo : sed in forma praecepti utitur Dominus nomine fratris : ergo ut prius.
  3. Item, omni homini tenemur velle bonum, et custodire eum a peccato, quantum possumus : sed correctio fraterna custodit a peccato : ergo ut prius.

 

Sed contra :

  1. Ad Hebr. XII, 20 : Si bestia tetigerit montem, lapidabitur. Et exponitur, si subditus tangat manu correctionis Praelatum, increpatur.
  2. Item, Dionysius increpat Demophilum monachum, qui corripuit sacerdotem, eo quod immundum duxit in Ecclesiam. Ergo monachus ille male fecit corripiendo sacerdotem.
  3. Item, Maria percussa est lepra, eo quod murmurasset contra Moysen fratrem suum. Ergo male fecit corripiendo.
  4. Item, Gregorius in Pastorali, ut supra habitum est : Hunc quippe delinquentem nemo corripere praesumit. Ergo praesumptio est corripere talem : et praesumptio est peccatum : ergo peccatum est corripere praelatum.

 

Responsio. Dicendum, quod omnis homo omnem hominem cum reverentia et mansuetudine tenetur admonere et corripere de delicto, sed non ulterius denuntiare potest si est inobediens. Quia si praelatus supremus est, non habet iudicem. Sic ergo concedimus prima partem disputationis.

 

Ad id quod contra obicitur, est solutio una, quod hoc intelligitur de illis qui ex auctoritate quadam praesumpta iam non admonere, sed vi quadam coactiva per iurisdictionem quam non habent, cogere ad correctionem volunt. Et per hoc patet solutio ad omnia.

Nota tamen, quod secundum discretionem sapientium moderamen est habendum, respiciendo ad quatuor, scilicet quantitatem culpae delinquentis, et spem emendationis, et statum personae quae admonetur, et zelum qui movet corripientem. Si enim culpa levis sit, et timetur quod turbatio gravior sequetur, non tenetur corripere : quia peius suscitatur.

Item, si probabiliter desperatur de emenda, non tenetur corripere, quia nihil faceret, nisi provocaret ad peius.

Item, adhuc si status personae altus est, cum reverentia et excusatione delicti debet potius admonere quam corripere, et rogare potius quam increpare.

Quarto, si videt se ex rancore vel invidia moveri, vel aliqua alia radice, tunc non debet facere : quia tales cito prorumpunt in verba contumeliae : et tunc ex minori malo factum est maius malum : et haec distinctio optima est.

 

 

ARTICULUS XXI.

An in correctione fraterna servandus sit ordo aliquis ?

 

Quinto, quaeritur de ordine fraternae correctionis.

Videtur enim, quod ordo determinetur, Matth. XVIII, 15 et seq. : Corripe eum inter te, et ipsum solum…. Si te non audierit, adhibe tecum unum vel duos…. Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae.

Videtur autem, quod iste ordo non potest observari.

  1. Per hoc enim, quod procedit, patet quod intelligitur de peccato occulto, quia procedit : Si peccaverit in te frater tuus. Et dicit Glossa: Te solo sciente. Cum igitur adhibet secum unum vel duos, aut adhibet eos quibus notum est peccatum fratris, aut quibus ignotum est. Si primo modo : ergo non solus scivit, quod est contra Glossam. Si secundo modo : tunc erit proditor criminis fratris, quod non est faciendum : ergo talis ordo non est observandus.

Si dicas, quod intelligitur de his qui possunt prodesse, et non obesse. Quaeritur, qui sunt illi ? aut enim sunt praelati qui corrigendi habent potestatem, aut sunt de sociis inferioribus. Si primo modo : tunc statim coram praelato denuntiaret fratrem, et competeret illi testimonium. Et praelatus etiam non potest esse testis in causa in qua est iudex. Sed in Evangelio dicitur : In ore duorum vel trium testium stat omne verbum. Ergo non potest intelligi de Praelatis. Si autem de sociis intelligitur. Contra : Illi in nullo possunt prodesse, sed obesse possunt diffamando : ergo non sunt assumendi. Quod autem non possunt prodesse, patet : quia corrigendi non habent potestatem.

  1. Praeterea, quando ille adhibet secum unum vel duos : ponamus, quod ille neget coram illis : tunc quid faciendum est illi quo sciente peccavit ? Non enim potest nuntiare Ecclesiae, quia non habet probationem coram Ecclesia, et Ecclesia non credet ei, sed potius puniet eum qui diffamavit fratrem.
  2. Item, videtur quod insufficiens est testimonium unius : quia, Deuter. XIX, 15, dicitur : In ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. Ergo male dicit : Adhibe tecum unum vel duos.

 

Item quaeritur, utrum idem ordo sit observandus respectu cuiuslibet hominis ?

Et videtur, quod sic : quia Christus non determinat nisi unum : ergo ad omnem hominem iste ordo est servandus.

 

Contra :

  1. Ponatur, quod praelatus peccet, ille non potest denuntiari Ecclesiae : quia et scandalum esset, et non esset coram quo denuntiaretur : quia coram seipso nullus potest denuntiari.

Item, ille per excommunicationem non potest cogi sicut et ethnicus et publicanus : quia non potest excommunicare nisi habens iurisdictionem : et ipse qui excommunicandus est, est ille qui habet iurisdictionem : cum ergo nullus seipsum possit excommunicare, ille ordo servari non potest.

  1. Item, videtur, quod Dominus in Iuda hunc ordinem non servavit : quia non primo corripuit ipsum inter se et ipsum solum, nec postea adhibuit secum unum vel duos, sed statim Ecclesiae discipulorum nuntiavit : ergo exemplo eius forma praedicta ulterius non est observanda.
  2. Item, hoc autem videtur praecipue ex facto Petri, Act. V, 1 et seq., qui Ananiam et Saphiram non primo solos corripuit, nec postea coram alio vel duobus admonuit, sed statim excommunicavit : ergo ipse hoc exemplo Domini didicit : ergo et nos debemus ita facere, et statim in communi proferre, ut detur sententia.

 

Responsio. Dicendum, quod sententia Domini sicut iacet servanda est.

Et dicimus ad primum quaesitum, quod intelligitur de occulto : quia de manifesto aliam formam praecipit Apostolus, I ad Timoth. V, 20 : Peccantes coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant.

 

Ad hoc quod contra obicitur, dicendum quod assumendi sunt quibus non est notum, sed notificatum per ipsum scientem, vel eum qui fecit, quod melius est, si induci potest : et tamen non erit crimen proditum : quia prodesse possunt, et non obesse : prodesse autem possunt orando et monendo et portando cum ipso poenitentiam, et consolando poenitentem. Et dicimus, quod sunt sumendi de numero sociorum.

Et quod obicitur, non est verum : quia in fratre intelligitur nomen diligentis et custodientis honorem et famam fratris : unde tales assumendi sunt de quorum vita et conversione praesumitur, quod onus secum portabunt, et non diffamabunt crimen, cum desiderent correctionem et non infamationem.

 

Ad hoc quod ponit, quod ille neget coram illis et occultet, dicendum quod tunc non restat nisi orare et gemere ad Deum pro ipso : quia tunc incorrigibilem se esse demonstrat. Et observandum est caute, utrum alia vice faciat coram aliquibus qui possint contra eum testificari : et si potest haberi testimonium alicuius, est puniendus : si autem non inveniatur opportunitas contra eum, tunc nihil restat nisi orare pro ipso. Sed Dominus loquitur in casu in quo coram testibus recognoscit, vel alio consimili actu manifestat peccatum suum, ut possit produci ad lucem.

Ad aliud dicimus, quod in denuntiatione fraterna sufficit testimonium unius viri approbati, non ut condemnetur reus, sed ut custodia sibi adhibeatur a praelato : quia si duo testes faciunt plenam fidem, unus facit praesumptionem contra accusatum : ita ut adhibeatur ei custodia ne amplius talem habeat libertatem sicut prius habuit : et hoc sufficit ad emendationem delicti : et Dominus in Evangelio nihil aliud intendit, quia ipse non delectatur in poenis, sed in poenitentia peccantis, et correctione delictorum.

Ad aliud dicunt quidam periti in iure, quod Praelatus non debeat corrigi fraterna correctione de peccato praeterito, sed de futuro admoneri ne de caetero contingat. Sed haec solutio nulla est : quia et Evangelium Matthaei, XVIII, 15, loquitur de praeterito peccato, et non de futuro. Ideo alii dixerunt, quod correctio fraterna est inter aequales : sed non extenditur ad praelatos. Et hoc praecipue per illud Gregorii supra dictum : Hunc quippe delinquentem nemo arguere praesumit, etc. Sed contra hoc iterum est Evangelium : quia nullum excipit. Ideo cum quibusdam aliis dicimus, quod ad omnes extendatur : sed ad omnes praelatos est admonitio denuntiationis non procedens. In aliis autem potest procedere in denuntiationem : et hoc supra dictum est et responsum ad auctoritatem Gregorii.

Ad aliud quod obicitur de Domino et Iuda, dicendum quod in factis Domini multa sunt quae servare non debemus, sed admirari : ipse enim omnium scibilium etiam contingentium habuit scientiam : et scivit quis eum solus, vel cum alio uno, vel duobus, esset traditurus : quod nos imitari non possumus. Quod ergo in Iuda hoc non observavit, patet quod haec dicta est, causa fuit. Et cum iam patuit, hoc non est a nobis observandum : quia de quolibet praesumere debemus corrigibilitatem, nisi ipse contrarium exhibeat in seipso saepius admonitus.

 

Ad hoc quod de facto Petri obicitur, dicendum quod peccatum suum forte publicum fuit. Vel melius dicendum, quod in communitate peccavit, et interrogatus coram communi capitulo monitus est : et ideo ad terrorem omnium aliorum punitus est publice. Qui modus adhuc in religionibus observandus est : quia si in occulto corrigerentur quae ad notitiam plurium veniunt, cito dissolveretur religionis disciplina.

 

 

ARTICULUS XXII.

Quomodo differat correctio fraterna a correctione iudicis ?

 

Sexto quaeritur, in quo differt illa correctio a correctione iudicis ?

Videtur autem, quod in nullo : quia in Evangelio dicitur, quod testes adhibeantur, et Ecclesiae denuntietur : per quod intelligitur accusatio : et quod a communione praescindatur per sententiam, et sit sicut ethnicus et publicanus : et haec omnia sunt in correctione iudicis : ergo in nullo videtur differre correctio fraterna a correctione iudicis.

 

Sed in contrarium huius est : quia frater in fratrem coactivam non habet correctionem, ut dicitur in X Ethicorum, sicut neque pater in filium. Iudex autem in eum quem iudicat per legem, habet coactivam correctionem. Ergo haec non est illa.

 

Ad hoc dicendum videtur, quod differunt in ratione quam inducit ultima obiectio.

Ad primum autem dicendum, quod quandoque ex fraterna correctione potest fieri iudiciaria, ut patet ex supra disputatis : sed tamen haec non est illa : ut dicit Philosophus, quod pater non est cogit filium : sed tamen contumacem, si per legem etiam secundum Philosophum denuntiat iudici, tunc ille cogit eum.

 

 

ARTICULUS XXIII.

An Deus iuste liberavit meretricem, non invento qui proiiceret primum lapidem ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, post initium : Ideo enim liberavit peccatricem, quia non erat qui iuste proiiceret lapidem, etc.

Ex hoc videtur, quod si ibi fuisset aliquis iustus, quod illi praecepisset quod lapidasset eam.

Quod si concedatur, contra erit quod dicitur, Ezechiel. XVIII, 23 : Numquid voluntatis meae est mors impii ? dicit Dominus Deus : et non ut convertatur a viis suis, et vivat. Et, Osee, VI, 6 : Misericordiam volui, et non sacrificium : et scientiam Dei plus quam holocausta.

 

Ad hoc dicendum, quod sine dubio etiamsi iusti fuissent, Dominus ad poenitentiam voluisset vivere adulteram : sed ad praesentes utebatur simulationis modo, ut confunderet, et erubescentes ad fidem sui et poenitentiam inclinaret.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS XXIV.

An in lege veteri per cerimonialia dimittebantur venialia ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, paulo post : Nam venialia remittebantur per cerimonias.

Contra : Nullum peccatum dimittitur non habenti gratiam : sed isti non habebant gratiam : ergo nullum peccatum eis dimittebatur.

 

Responsio. Dicendum, quod non dicit dimitterentur, sed quia putabant dimitti, eo quod secundum legem non puniebantur.

Nota etiam, quod caerimoniae dicuntur a carie quod est ligni putredo, et mene quod est defectus : quia deficientia erant mandata nullum usum habentia nisi significandi : unde fecerunt quidam sic dicentes :

Ex carie mene caerimonia contrahit ortum.

Mene defectus, caries putredo vocatur. Sed quia Tullius et alii gentiles Philosophi caerimonias habebant, et nullum usum intelligebant significationis : videtur falsum esse quod dicunt. Dicit enim Tullius, quod religio est species iustitiae et hanc diffiniens dicit, quod sit virtus quae cuidam naturae superiori quam divinam vocant, curam caerimoniamque affert. Et ideo omnis cultus divinus dicitur caerimonia : et dicitur a munia et caerere quae est Dea frugum : pro necessitate enim frugum inventus est primo cultus divinus : et ideo a caerere in omnes divinos cultus est vocabulum transsumptum.

 

 

ARTICULUS XXV.

An omnis qui ligat alios, sit iustus ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, § 2 : Ex his satis perpenditur, etc.

Videmus enim, quod non omnis qui ligat alios et solvit, sit iustus.

Responsio. Dicendum, quod non dicit, quod sit, sed quod debeat esse : et hoc plane est verum.