Distinctio XXVII — Livre IV — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre IV

Distinctio XXVII

DISTINCTIO XXVII

De matrimonio secundum causam efficientem, determinans generaliter quod consensus sit matrimonii causa.

 

 

A. Quae sunt consideranda in coniugio ?

B. Quid sit coniugium ?

 

DIVISIO ET EXPOSITIO TEXTUS.

Post haec advertendum est quid sit coniugium, etc.

In hac distinctione tria dicuntur.

Praelibat enim primo de his de quibus dicit.

Deinde, quid sit matrimonium aperit, ibi, B : Sunt ergo, etc.

Tertio, dicit de consensu qui est causa efficiens nuptiarum, ibi, C : Efficiens autem causa.

 

Incidit autem quaestio de hoc quod dicit, ibi, B : Sunt ergo nuptiae vel matrimonium, etc.

Videtur enim peccare duo nomina ponens uni diffinito : nominantes enim secundum aliquid nominant : ergo imponentes diversa nomina, aliquid diversum nominant : ergo unica diffinitio non respondet nominibus duobus.

 

Ad hoc dicendum, quod ipse attendit eamdem rem secundum diversas proprietates. Dicuntur enim nuptiae ab actu matrimonii : matrimonium autem dicitur a bonis, quia mulier coniuncta viro munia habet matris in effusione prolis, et aliorum operum in quibus communicat viro.

Sed nunc quaeritur, quare non dicitur patrimonium ?

Et dicendum, quod vinculum matrimonii magis onerat matrem, hoc est, eam quae efficitur mater, quia in dolore profert et nutrit : et ideo magis est munia matris, quam patris.

Ad id autem quod obicitur, quod una diffinito sequitur duo nomina, dicendum quod est diffinitio rei potius quam illarum proprietatum a quibus nomina sunt imposita. Vel dicatur, quod proprietas qua nuptiae dicuntur nuptiae, est ad illam qua dicitur matrimonium : et ideo utrumque nomen respondet diffinitioni : unum in differentiis remotis, alterum autem in propinquis et ultimis : cum enim diffinitiones necesse sit incipere a generalissimis, continent tam differentias remotas quam propinquas.

 

 

ARTICULUS I.

In quo genere sit matrimonium ?

 

Hoc habito, incidunt hic tres quaestiones ad intellectum horum capitulorum pertinentes, quarum prima est haec : In quo genere sit matrimonium ?

Secunda autem : Quid sit ?

Tertia, de consequentibus matrimonium, de quibus mentio fit in Littera.

 

Ad primum obicitur sic :

  1. Nullum est vinculum nisi aliquid sit vinciens quod est ligatio qua vincit : sed matrimonium est vinculum quo ligantur legitimae personae contrahentes matrimonium : ergo non est ligatio ipsa ergo est aliquid quod est ante ipsam ligationem : hoc autem est absolutum : ergo matrimonium est in aliquo genere absoluto.
  2. Adhuc, si quaeratur ab aliquo matrimonio iuncto, a quo sit ligatus ? ipse dicet, matrimonio : ergo matrimonii essentia diversa est a ligatione ipsa : ergo ut prius.
  3. Adhuc, numquam est similitudo inter aliquos, nisi sit qualitas absoluta una in eis ambobus : ergo a simili numquam erit coniunctio vel vinculum inter aliquas personas, nisi sit absolutum aliquid coniungens ambas : et hoc est essentia matrimonii : ergo matrimonium est in genere absoluto.
  4. Adhuc, Augustinus in sexto de Trinitate dicit, quod nullum est relativum quin sit etiam aliud quod non est relativum : sed coniunctio matrimonii relatio quaedam est : ergo matrimonium est etiam aliud aliquid quod non est relativum, sed absolutum : ergo in genere absoluto.
  5. Adhuc, de essentiali sibi non praedicatur aliquid absolute oblique, nec essentiale de ipso : quia non dicitur, homo est animalis, sed potius animal : sed satis perspicuum est, quod matrimonium oblique praedicatur de coniunctione, quia dicimus, quod haec est coniunctio matrimonii : ergo matrimonium non essentialiter est coniunctio.
  6. Adhuc, dicit Aristoteles, quod differentes sunt diffinitiones passionum, et subiectorum : quia in diffinitione passionis id quod est essentiale, est sicut genus, et passionis subiectum est ut diffinitio : sicut cum diffinitur simum, et dicitur nasi curvitas, curvitas specificatur et contrahitur a naso : et tamen curvitas est essentia simi, et nasus subiectum : et in omnibus talibus contrahens nihil est de essentia contracti : ergo a simili cum dicitur, coniunctio matrimonii est coniunctio, videtur quod coniunctio trahitur per hoc quod dico matrimonium ergo matrimonium : non est de essentia coniunctionis : ergo videtur, quod sit in aliquo genere absoluto, et non in relatione : et hoc est contra omnes.

 

In contrarium huius sic obicitur :

  1. Matrimonium dividitur per coniunctionem et vinculum : ergo est in ipso tamquam in genere proximo : ergo in genere coniunctionis est sicut in genere primo.
  2. Adhuc, quando alterum de altero praedicatur ut de subiecto, id quod est genus superioris, etiam est genus inferioris : sed coniunctio hoc modo praedicatur de matrimonio : ergo quod est genus coniunctionis, est etiam genus matrimonii : genus autem omnis coniunctionis est relatio : ergo matrimonium est in relatione ut in genere.
  3. Adhuc, quidquid est in uno respectu alterius, et e converso in altero respectu istius, est relativum aequiparantiae : sed sic in viro et in muliere est matrimonium : ergo, etc.

 

Responsio. Ad hoc dicendum, quod matrimonium est in genere relationis, sicut probant ultimae obiectiones, et dicit relationem aequiparantiae : quia vir et mulier aequales sunt in his quae sunt matrimonii.

 

Ad primum autem quod contra obicitur, dicendum quod matrimonium est ipsum vinculum : sed sicut dicitur, quod paternitas est ipsa natura relationis qua pater refertur ad filium, et tamen paternitas est relatio : sed quia significatur ut abstracta, ideo non quaerit determinari extra : ita matrimonium dicitur abstractum : et ideo dicitur matrimonium vinculum sive coniunctio, sicut paternitas relatio : et non est ibi diversitas, nisi in matrimonio.

Et per hoc patet solutio ad tria prima.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus accipit relativum relatum, et non naturam ipsius relationis : et de ista verum est quod dicit. Sed matrimonium dicit ipsam relationis naturam.

Et per hoc patet solutio ad omnia praeter ultimum.

Et ad illud dicendum, quod non ita coniunguntur cum dicitur matrimonium vinculum, sicut cum dicitur curvus nasus. Prima enim coniunguntur in habitudine formae ad suum actum, secunda autem in habitudine ad suum subiectum et formam : et ideo non est simile. Cum enim dicitur vinculum matrimonii, simile est ac si diceretur, relatio paternitatis est qua pater refertur ad filium.

 

 

ARTICULUS II.

An diffinitiones matrimonii sint bene assignatae ?

 

Secundo quaeritur, quid sit matrimonium ?

Et accipiantur quaecumque diffinitiones inveniuntur de ipso.

 

Prima autem in Littera est haec : Matrimonium est viri mulierisque maritalis coniunctio inter legitimas personas individuam vitae consuetudinem retinens.

Iuris autem periti diffiniunt dicentes : Matrimonium est consortium vitae communis, et coniunctio divini et humani iuris.

Hugo de sancto Victore sic diffinit : Matrimonium est duarum idonearum personarum legitimus de coniunctione consensus.

 

Contra primam sic obicitur,

  1. Quia dicit : Viri et mulieris : poterant enim aliquando haberi plures mulieres ab uno viro : ergo deberet dicere : Viri et mulieris vel mulierum.
  2. Item, quaeritur de hoc quod dicit : Coniunctio maritalis : sicut enim est maritalis coniunctio, ita et uxoralis : ergo ita bene deberet dicere, uxoralis vel uxoria coniunctio sicut martialis.
  3. Item, in his quae pertinent ad matrimonium, vir et mulier aequales sunt : ergo ita bene debet illa coniunctio nominari a muliere sicut a viro.

Item, coniunctio maritalis non videtur esse nisi in actu mariti : actus autem mariti est copula carnalis : ergo videtur, quod non sit matrimonium nisi in copula carnali : et hoc est ante reprobatum

4. Item, quaeritur de hoc quod dicit : Inter legitimas personas : omnis enim persona est legitima, quia quae non est legitima uni, est legitima alii : ergo videtur, quod hoc superflue sit additum diffinitioni

5. Adhuc, Si dicatur, quod legitimae sunt quae potentes sunt ad coeundum. Contra : Matrimonium nec perficitur nec est per concubitum carnalem : ergo illo non existente non impeditur : ergo videtur, quod etiamsi sint impotentes ad coeundum, adhuc legitimae sint ad contrahendum.

6. Item, legitimae personae sunt legibus matrimonii ligatae : ergo uxor alicuius adhuc legitima est ad contrahendum, quod falsum est : ergo male videtur hoc additum.

7. Ulterius obicitur de hoc quod sequitur : Individuam vitae consuetudinem retinens. Videtur, quod sit vita dividua : quia nec in merito nec in actu peccati conveniunt, sed distinguuntur : ergo non habent individuam vitae consuetudinem.

8. Item, fiat divortium vel separatio a thoro in perpetuum, tunc inter eos non est consuetudo vitae individuae : ergo non est inter eos matrimonium, quod falsum est.

 

Ulterius quaeritur de secunda sic :

  1. Inter socios, ut dicunt Philosophi, Aristoteles et Tullius, est consortium vitae communis, et etiam inter cives, et similiter inter patrem et natum, et communicatio divini et humani iuris : ergo videtur, quod sit matrimonium inter eos, quod falsum est.
  2. Item, quid vocatur ibi ius divinum ? non enim communicant in divinis. Probatio Divina (ut dicit beatus Dionysius) non dantur nisi per meritum : sed meritum dispar est inter mulierem et virum : ergo non communicant sibi invicem divina.
  3. Item, contingit saepe, quod unus coniugum participat et sequitur ius divinum, et alter non : ergo videtur, quod non communicant sibi invicem ius divinum.
  4. Similis obiectio est de iure humano : quia humano iure et divino vir est caput uxoris : et hoc ius non communicat uxoris : ergo videtur, quod nec divini nec humani iuris communicatio sit matrimonium.

 

Ulterius quaeritur de tertia quae est Hugonis in libro II de Sacramentis :

  1. Videtur enim instantia contra hoc quod dicit : Duarum personarum, etc., hoc quod Iacob habuit duas uxores, et David decem : non ergo est tantum duarum, sed duarum, vel trium, vel plurium.
  2. Item, videtur quod male additur : Idonearum : quia idoneitas est per virtutem, vel gratiam dignitatis : et non tantum illae, sed etiam existentes in peccatis contrahere possunt.

Item, idonearum aut dicit idoneitatem gratiae, aut naturae. Si gratiae. Contra : Existentes in peccato contrahere possunt, et sunt idonei ad contrahendum : ergo non dicit idoneitatem gratiae. Si autem dicat idoneitatem naturae. Contra : Secundum hoc natura omnes homines aequales genuit : ergo omnes aequaliter idonei sunt ad contrahendum, quod falsum est : ergo male ponitur ibi, Idonearum.

  1. Ulterius, legitimus consensus est causa efficiens matrimonii : et causa efficiens non est suum causatum ergo legitimus consensus non est matrimonium : videtur ergo, quod diffinitio sit mala.

 

Responsio. Dicendum, quod istae diffinitiones satis bonae sunt. Prima enim dicit genus, et materiam remotam et proximam, et actum qui est vitae individuitas. Genus autem est sicut forma : et ideo illa omnibus aliis dari potest.

 

Ad primum ergo quod contra obicitur, dicendum quod secundum naturam optime institutum est, ut dicit Magister Hugo, quod non est nisi una unius : propter quod dixit Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis : et erunt duo in carne una : non dixit tres vel quatuor. Et quoad hoc, quod secundum naturam optime institutum est, datur haec diffinitio matrimonii. Et hoc est quod dicit Magister Hugo : Hoc tempore cum una muliere non simul cum pluribus initur coniugium, dicente Apostolo : Propter fornicationem unusquisque suam uxorem habeat. Non dicit uxores.

Ad aliud dicendum, quod coniunctio maritalis est unio in maritalem copulam.

Ad hoc quod contra obicitur, dicendum quod maritalis copula vocatur communicatio operationum ea communicatione qua vir et mulier communicant coniugaliter : hoc autem contingit fieri etiam non subsequenti copula carnali. Et ita patet solutio ad obiectum contra illam particulam.

Ad idem dicendum, quod a digniori denominatur copula illa, scilicet a marito.

Ad hoc autem quod obicitur, quod aequales sunt, etc., dicendum, quod verum est in debiti solutione et petitione : sed tamen in aliis pluribus caput est mulieris.

Ad aliud dicendum, quod non omnes personae sunt legitimae, sed quaedam sunt legitimae simpliciter, et quaedam legitimae secundum quid. Simpliciter legitimae sunt quibus non obstat aliquod eorum impedimentorum quae personas faciunt illegitimas. Legitimae secundum quid sunt, quibus aliquid obviat. Nec valet : Haec mulier est legitima huic : ergo est legitima : quia est ibi fallacia secundum quid, et simpliciter.

Ad hoc autem quod obicitur de impotentibus ad coeundum, dicendum quod haec est una causa illegitimitatis personarum : plures autem esse infra determinantur.

Ad aliud dicendum, quod legitimae personae sunt, quibus nullum impedimentum obviat : sed non sequitur, quod illae semper contrahere possint, quia iam contraxerunt : et tunc essentialiter est inter eas matrimonium.

Ad aliud dicendum, quod individua dicitur vita, eo quod opera communicat ad matrimonium, et ad onera matrimonii sublevanda ordinata, scilicet quia non possunt viventes disiungi, ut aliis copulentur quamdiu ambo vivunt : et non vocatur communio in merito vel peccato, quia in talibus personae manent discretae.

Ad aliud dicendum, quod etiamsi fiat separatio a thoro vel ex malitia, vel ex alia causa iusta vel iniusta, nihilominus adhuc manet individuitas quoad hoc, quod aliis coniungi non possunt.

 

Ad hoc quod obicitur de secunda, dicendum quod consortium viri et mulieris est consortium vitae individuae et indissolubilis, nisi per mortem : et tale consortium non est inter socios et alias personas inductas : et ideo etiam non est consortium simpliciter, nisi inter coniuges, sicut dicitur, Esther, VII, 8 : Consortem regni nostri, Esther, voluit opprimere.

Ad hoc autem quod dicitur de communicatione, dicendum quod intelligitur de communicatione animorum et corporum, nisi de pari consensu abstineatur : et hoc ex divino et humano iure confirmatur. Et si ita intelligatur diffinitio, tunc non tenent obiectiones : tamen Decretistae parum solent curare de diffinitionibus vel aliis ad subtilem intellectum pertinentibus.

 

Ad id quod obicitur de tertia, dicendum quod secundum Hugonem sicut ipse glossat, intelligitur diffinitio illa de matrimonio in Novo et non Veteri Testamento contracto. Si tamen aliquis vellet eam extendere ad omne tempus, dicatur ut prius, quod secundum naturam matrimonii una est unius : sed ex causa possunt accipi plures : et hoc contingit per accidens, scilicet quando pauci sunt Deum colentes.

Ad aliud dicendum, quod idoneitas hic nec est ex natura, nec ex gratia, sed ex causis legitimis : et ideo illa ratio procedit ab insufficienti.

Ad aliud dicendum, quod re vera haec diffinitio datur per causam efficientem : unde non est ibi praedicatio essentialis, sed potius per causam dicitur, sicut dies est sol lucens super terram.

 

 

ARTICULUS III.

An alter coniugum sine altero continere potest ?

 

Tertio, quaeritur de his quae consequenter dicit Magister in explanatione diffinitionis, et praecipue de hoc quod dicit, ibi, B, quod : absque consensu alterius neuter continentiam profiteri potest, vel orationi vacare : et quod inter eos dum vivunt, vinculum coniugale permanet, ut alii se copulare non liceat, et ut invicem alter alteri exhibeat, etc.

Videtur enim hoc falsum esse : quia

  1. Veri coniuges efficiuntur per consensum : sed post illum ante carnalem copulam, alter irrequisito alio potest convolare ad frugem melioris vitae : et tunc datur alteri licentia nubendi : ergo falsum videtur quod dicitur in Littera.
  2. Item, minus bonum non praeiudicat maiori bono : sed maius bonum est votum continentiae, quam matrimonium : ergo matrimonium non praeiudicat voto : ergo matrimonium non excludit votum continentiae : ergo etiam post contractum et consummatum matrimonium, potest fieri votum continentiae, etiam alio irrequisito.
  3. Item, in naturis minus lumen non excludit maius, sed e converso : sed matrimonium est sicut lumen, et votum continentiae perpetuae est sicut maius lumen : ergo licet votum excludat matrimonium, tamen ipsum non excludit votum continentiae perpetuae.
  4. Item, nulli praecludenda est via proficiendi in melius : ergo nec matrimonio iuncto : sed per votum continentiae proficit in melius : ergo matrimonium non debet eum ab hoc voto impedire.
  5. Item, in nulla alia virtute status inferior excludit statum altiorem, sicut castitas incipiens, non excludit statum castitatis proficientis et perfectae, et sic est de iustitia, fortitudine, et omnibus aliis : ergo etiam in continentia status inferior non excludit statum altioris continentiae : ergo licet aliqua persona matrimonio iuncta sit, non tamen potest ei prohiberi per coniugem quin transeat ad continentiam altioris status.

 

In contrarium est, quod nihil est faciendum cum praeiudicio iuris alterius personae : sed per matrimonium mulier efficitur iuris alterius personae, et e converso : ergo nihil est faciendum cum praeiudicio iuris illius votum autem continentiae non potest fieri sine praeiudicio alterius coniugis : ergo sine consensu suo fieri non potest. Probatur autem prima per hoc quod dicit Apostolus, ad Roman. III, 8 : Et non faciamus mala ut veniant bona : quorum damnatio iusta est. Secunda autem probatur per hoc quod dicit Apostolus, I ad Corinth. VII, 4 : Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir : similiter autem et vir, etc.

 

Quod est concedendum, dicendo ad primum, quod ante carnalem copulam non est inter eos nisi vinculum spirituale : et ideo ad solutionem illius sufficit mors spiritualis. Unde cum alter convolat ad frugem vitae melioris in claustro, tunc moritur spiritualiter : et tunc alter est absolutus.

Ad aliud dicendum, quod bonum minus quando simpliciter est, tunc non praeiudicat bono meliori : sed quando melius non potest fieri nisi cum damno et laesione iuris alieni, tunc non est transeundum de minori bono ad melius : quia non est melius quod est iniustum.

Ad aliud dicendum, quod non est simile quod inducitur : quia votum continentiae perpetuae in tali casu non est sicut lumen maius, sed potius sicut tenebra iniustitiae ex invasione iuris alieni, ut dictum est.

Et per hoc etiam patet solutio ad duo ultima.

 

 

C. De consensu qui efficit coniugium.

D. Auctoritatibus probat, quod solus consensus facit matrimonium.

 

DIVISIO TEXTUS.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C : Efficiens causa matrimonii, etc.

Haec pars dividitur in quatuor partes :

in quarum prima ostendit causam efficientem matrimonii.

In secunda, inducit opiniones, quare dicatur coniunx ea quae coniungitur matrimonio, ibi, E : Quod enim ab ipsa desponsatione, etc.

In tertia, dicit causam, quare non statim exhibetur coniunx, quando contractum est matrimonium, ibi, M : De nuptialibus pactis, etc.

In quarta et ultima dicit, quae coniunx efficiatur vidua, mortuo viro, et quae non, ibi, N : Et est sciendum, quod illa sponsa, etc.

 

Harum partium secunda dividitur in tres :

in quarum prima tangit opinionem veram :

in secunda, falsam cum suis assertionibus, ibi, F : Quidam tamen asserunt, etc.

In tertia, repugnando solvit, ibi, I : His autem ita respondemus, etc.

Et haec de divisione istius distinctionis sufficiant.

 

 

ARTICULUS IV.

An mutuus consensus per verba vel signa expressus, sit causa efficiens matrimonii ?

 

Incidunt super primam quaestionem Magistri hic quaestiones tres :

Quarum prima est : Utrum mutuus consensus per verba vel signa expressus sit causa efficiens matrimonii ?

Secunda : Utrum semper fuerit causa efficiens matrimonii talis consensus, vel non ?

Tertia : Quare in hoc sacramento consensus requiritur pro causa, et non in aliis.

 

Ad primum obicitur sic :

  1. Dicit Hugo de sancto Victore in libro de Sacramentis, tractatu de matrimonio : Eos qui coniunguntur, sic oportet consentire, ut invicem se spontanee recipiant. Ergo consensus facit matrimonium.
  2. Ad hoc autem multae in Littera inducuntur auctoritates.
  3. Item, per rationem obicitur sic : quia de meo non potest fieri tuum, nisi de meo consensu : cum ergo in matrimonio de meo efficiatur tuum, et e contra : ergo oportet mutuum adesse consensum qui hoc efficiat.

 

Sed quia hoc ab omnibus dicitur, obiciatur in contrarium sic :

  1. Matrimonium est sacramentum : sed in omni sacramento efficiens est divina virtus, ut dicit Augustinus : ergo in matrimonio causa efficiens est divina virtus : ergo consensus mutuus non est efficiens causa matrimonii.
  2. Item, diversorum specie sunt diversae causae efficientes : sed sacramentum et contractus iustitiae sunt diversa specie : ergo diversae sunt causae efficientes : sed consensus est contractus causa : ergo non est causa matrimonii.
  3. Item, omne sacramentum Ecclesiae consistit in operatione ministrorum Ecclesiae : ergo et matrimonium : sed contrahentes matrimonium non sunt ministri Ecclesiae : ergo operatio ipsorum non debet esse causa efficiens matrimonii.
  4. Item, consensus latet : sed causa efficiens debet esse aperta ad minus quoad operationem : ergo videtur, quod consensus non sit causa efficiens.

Si dicas, quod per verba exprimitur. Contra : Verbum saepe est nuntius fallax, quia dicitur in Psalmo CX, 11, quod omnis homo mendax : ergo videtur, quod per verba non possit sufficienter certificari.

5. Item, ponamus, quod aliquis dicat verba exprimentia consensum ad decipiendum, et non ad consentiendum : constat, quod hic non est consensus : ergo non est matrimonium : ergo mulier admittens illum, fornicabitur, quod grave est dicere, et falsum est

6. Item, matrimonium sicut quaerit consensum in uno, ita quaerit consensum in alio coniuge : ergo oportet esse duos consensus : et isti duo certificari non possunt : ergo semper remanent in dubio, utrum sit matrimonium vel non : sed qui facit in dubium quod timet esse peccatum mortale, peccat mortaliter : ergo quilibet cognoscens uxorem suam, secundum hoc mortaliter peccaret, quod falsum est

7. Item, obicitur de hoc quod dicit : Per verba expressus : aliqui enim sunt muti, qui verba non formant : ergo illi contrahere non possunt, quod falsum est.

8. Item, aliqui sunt sese non intelligentes : ergo isti non possunt contrahere.

9. Item, aut consensus habet a verbis quod facit matrimonium, aut e contrario verba a consensu, aut utrumque simul habet facere matrimonium. Si tu dicas, quod consensus habet a verbis. Contra : Nihil dat quod non habet : ergo verba habent illud etiam sine consensu : ergo si quis dicat verba, etiamsi non consentiat, ipse efficit matrimonium, quod falsum est. Si e converso verba habent a consensu, similiter obicitur : ergo consensus habet illud ante verba : contingat ergo, quod duae personae silenter in se mutuo consentiant : ergo inter eos erit matrimonium : ergo non possunt aliis copulari, quod falsum est. Si autem utrumque simul habet : tunc male dicitur in Littera, quod solus consensus facit matrimonium.

10. Item, videmus quasdam suum consensum non exprimere, sed omnino tacere parentibus eas aliis tradentibus : ergo videtur, quod tale non esset matrimonium : quod iterum falsum est.

11. Item, iuramentum fortius est, quam simplex verbum. Ponamus ergo, quod aliquis contrahat hodie in facie Ecclesiae per verbum de praesenti, et cras vel alio tempore iuret in facie Ecclesiae, quod numquam consenserit, magis standum erit suo iuramento, quam suo verbo : ergo istum talem non debet Ecclesia compellere ad commanendum.

Si dicas, quod Ecclesia testis est de praeterito consensu. Contra : Ecclesia non est testis nisi de eo quod vidit : sed non vidit consensum : ergo non potest esse testis de consensu, nisi quantum credit verbo quod tunc dixit : sed iste modo iurat, quod numquam intendit consentire : videtur ergo, quod standum sit suo iuramento, quod falsum est : ergo videtur, quod causa efficiens matrimonii non sit consensus.

 

Ulterius quaeritur de hoc quod additur in Littera : Per verba de praesenti : et si consentiant in futuro, quod ille consensus non est efficax ad matrimonium faciendum.

Videtur enim hoc esse falsum : quia

  1. De quacumque alia re potest fieri contractus in futurum : ergo et de ista.
  2. Item, philosophi locuti sunt de commutationibus et contractibus, et numquam ponunt aliam causam efficientem contractus in futurum, et aliam causam contractus in praesenti : ergo videtur, quod nihil sit quod dicitur in Littera.
  3. Item, sicut futurum distat a praesenti per exspectationem, ita praeteritum per memoriam, ut dicit Augustinus : cum ergo consensus in futurum non faciat matrimonium, videtur quod neque consensus qui fuit in praeterito faciat matrimonium : quod falsum est, quia matrimonium est inter eos qui in praeterito consenserunt.
  4. Item, futurum et praesens non differunt nisi per materiam : sed ea quae tantum materia differunt, non differunt specie per causam efficientem : ergo non est alia causa efficiens matrimonii in futuro, et in praesenti.
  5. Item, maius est intrare claustrum, quam contrahere matrimonium : sed in futurum possum consentire de intrando claustrum : ergo etiam possum consentire in futurum de contractu matrimonii : ergo nihil est quod dicitur in Littera, ut videtur.

 

Responsio. Dicendum, quod Magister verum dicit in Littera.

 

Ad primum ergo quod contra obicitur, dicendum quod istud sacramentum, ut prius determinatum est, non est tantum divinum : et dictum Augustini intelligitur de sacramentis tantum divinis : istud autem cum sit circa actus hominum, ab actibus hominum dependet, sicut et poenitentia in quibusdam actibus suis.

Ad aliud dicendum, quod ministri Ecclesiae simpliciter in administratione habent Ecclesiae sacramenta tantum divina : sed illa quae sunt humana secundum doctrinam administranda sunt : et ideo talia propter imperfectum eis adiunctum non administrant, sed docent qualiter honeste et secundum Deum fiant : et hoc sufficit in talibus sacramentis.

Ad aliud dicendum, quod latens omnino consensus non potest facere matrimonium, quia non est nisi unius, eo quod non procedit in alium : et ideo consensus in signis expressus facit eum, et tunc non latet.

Ad id quod contra obicitur, dicendum quod verbum quandoque nuntius fallax est : sed tamen quia Ecclesia non nititur ad impossibile, et impossibile est homini cognoscere cor, ideo iudicat secundum faciem : et ideo dicit esse matrimonium, quando est per verba de praesenti contractum, et ideo compellit illum commanere.

Ad aliud dicendum, quod quoad illum qui non consentit, non est matrimonium, nec simpliciter est matrimonium : quia matrimonium non est in uno, sed in duobus, et non claudicat : tamen alter excusatur in coitu, quia secundum faciem in plenum est ei satisfactum de matrimonio : et ideo est ibi ignorantia facti particularis, sed non iuris sive universalis : et Ecclesia compellit eum commanere, quia secundum faciem iudicat : et si vult evitare gehennam, necesse est quod consentiat.

Sed ponamus talem casum, quod aliquis per verba de praesenti decipiat primam in facie Ecclesiae, sed cum secunda contraxerit vere, quid illi est faciendum ? Dicendum, quod Ecclesia debet eum compellere ad primam : ipse autem potius debet excommunicationem sustinere, quam commanere cum illa : sed vadat cum secunda in extremas regiones, et ibi commaneat sibi reddendo debitum : quod si non potest, sustineat excommunicationem cum dolore cordis et moriatur in ea.

Ad aliud dicendum, quod homini debet sufficere certitudo secundum faciem : quia aliam habere non potest, et illam habet per verba de praesenti consensum exprimentia.

Ad aliud dicendum, quod verba ponuntur ibi generaliter pro quibuslibet signis consensum de praesenti exprimentibus, et praecipue pro coitu si sponsionem de futuro sequeretur.

Ad aliud dicendum, quod verba habent de consensu, et consensus solus efficeret si in notitiam alterius procedere posset.

Ad obiectum contra, dicendum quod illi tales non habent consensum per verba expressum, et consensus in verbis tantum facit matrimonium, causa dicta : et ideo nihil valet illa obiectio.

Ad aliud dicendum secundum Hugonem dicentem sic : Eos qui coniunguntur sic oportet consentire, ut invicem se spontanee recipiant : quod iudicatur fieri si in desponsatione minime contradicant consentit : enim qui minime contradicit, iuxta illud Pandectarum : Isti filia patri consentire videtur, nisi evidenter dissentiat. Et alibi, Quae patris voluntati non repugnat, consentire intelligitur.

Ad aliud dicendum, quod etiamsi cum multis iuret, dummodo antecedens probari possit, non credetur ei : quia Ecclesia secundum faciem iudicat, Deus autem intuetur cor : et ideo ille talis faciat pacem inter se et Deum sicut vult et potest : quia Ecclesia cogit cum redire ad primam.

 

Ad aliud dicendum, quod solus consensus de praesenti facit matrimonium, et non de futuro.

Ad id quod contra obicitur, dicendum quod alius contractus de futuro, etiam non est contractus, sed erit contractus si in futuro per praesens fiat : sed tamen aliud est contractus de futuro, et aliud exspectatio pretii in futuro de contractu iam facto. Unde patet, quod contractum possibile est esse praesentem, cum pretium recipietur in futuro. Et similiter est in matrimonio, quod sponsalia de futuro non faciunt matrimonium, sed erit matrimonium quando consensus de praesenti intervenerit.

Ad aliud dicendum, quod dictum Philosophorum est verum et de contractu et de matrimonio, ut patet praehabitis.

Ad aliud dicendum, quod contractus de praeterito matrimonium non efficit, sed effecit ipsum : et ita se habet contractus de futuro, quod non efficit, sed efficiet quando convertetur in praesens.

Ad aliud dicendum, quod ea quae differunt specie in rebus, nihil prohibet differre specie in voluntate et desiderio : quia accidens quod accidit rei per se ut finis voluntatis, accipitur ab actu animae : et ideo differentia accidentalis in re facit quandoque substantialem in voluntatibus, quae differunt penes volita quae ut fines accipiuntur. Et ita est in consensu relatio ad verbum praesentis temporis et futuri.

Et haec solutio notanda est in tota materia ista : quia necessaria est.

 

 

ARTICULUS V.

An talis consensus semper efficiat matrimonium ?

 

Secundo quaeritur : Utrum consensus talis semper efficiat matrimonium vel non ?

Videtur autem, quod non : quia

  1. Dicit Magister Hugo : Arbitror, quod sufficiebat in antiquo tempore patrum ad contrahendum coniugium alterna viri et mulieris in rebus necessariis providentia, et de solvendo carnis debito consensus : ita tamen, quod mulier promittebat se fidem thori viro servaturam, vir autem quandoque poterat aliam ducere, et dato libello repudii uxorem dimittere. Ergo videtur, quod vir tunc non tenebatur consentire.
  2. Item, si verba de praesenti fuerunt, Accipio te in meum : cum meus non possit esse qui alterius est, videtur quod mulier non possit hoc dicere, quae coniungitur uni qui plures habet : ergo non potest in eum consentire : ergo videtur, quod tunc consensus matrimonium non fecit.
  3. Item, meus non est, qui potest me dimittere : sed tunc potuit dimittere dato libello repudii : ergo videtur, quod non suus : ergo nec fuerat ibi consensus, quia consensus facit suum. Et haec quandoque fuit opinio Hugonis de sancto Victore.

 

In contrarium huius obicitur : quia

  1. Dicitur, Genes. XXIV, 57 : Vocemus puellam, et quaeramus ipsius voluntatem : et quaerebatur consensus puellae : non quaerebatur autem nisi propter matrimonium : igitur consensus de praesenti, et tunc fecit matrimonium.
  2. Item, quid faceret matrimonium nisi consensus ? Constat autem quod illa quae matrimonialiter coniuncta est, cognoscitur ut sua : sed suam non potest aliquid facere nisi consensus : ergo videtur, quod etiam tunc consensus fecit matrimonium.

 

Responsio. Videtur mihi sine praeiudicio, quod etiam tunc matrimonium fecit consensus per verba de praesenti expressus. Et dico, quod vir potest esse suus mulieris dupliciter, scilicet simpliciter in omnibus : et sic alii coniugi non posset : et hoc modo suus est in Novo Testamento in quo una est unius. Alio modo poterat esse suus in opere generationis : et hoc modo unus potest esse plurium, sicut dicit Aristoteles in IV primae philosophiae, quod unus multas implet. Et consensus Veteris Testamenti quando dicebatur, Accipio te in meam, sic intelligebatur, et ille erat consensus qui tunc effecit matrimonium : et est causa illa quae dicta est, scilicet paucitas Deo servientium, et multitudo eorum qui Ad idololatriam pertrahebant, quando adhuc non erat tempus fecunditatis spiritualis.

 

Ad primum ergo dicendum, quod auctoritas inducta intelligitur, quod non omnino consentiebant ut modo.

Ad aliud dicendum, quod iam dictus est verborum sensus quando dicebant : Accipio te in meum. Et per illam expositionem distinctionis praehabitae patet solutio ad argumentum illud.

Ad tertium dicendum, quod sicut dicit Dominus, Matth. V, 31 et XIX, 7, libellus repudii dabatur propter duritiam, et ideo praeter ius matrimonii fuit : et ideo dimissa adhuc per ius fuit sua.

Utrum autem huiusmodi dimissio imputaretur tunc vel non, infra erit in quaestione.

 

 

ARTICULUS VI.

Quare in hoc sacramento potius quam in alio requiritur consensus ?

 

Tertio quaeritur, quare in hoc sacramento potius quam in alio quaeratur consensus ?

Videtur, quod non debeat quaeri : quia

  1. Matrimonium est inferiorum de Ecclesia : sed inferioris est moveri secundum dispositionem superioris in sacramentorum perceptione : ergo videtur, quod non debeat quaeri consensus inferioris, sed superioris.
  2. Item, omnis participatio hierarchicorum derivatur a hierarcha, ut dicit Dionysius : sed omne sacramentum est participatio quaedam hierarchicorum : ergo videtur, quod participatur secundum consensum vel dissensum hierarchae, et non secundum consensum inferioris.

 

Responsio ad hoc est, quod istud sacramentum, ut prius dictum est, consistit in quadam commutatione sive contractu ipsius personae contrahentis : talis autem commutatio non potest fieri sine consensu commutantis sive contrahentis : et ideo in isto et non in aliis requiritur consensus.

 

Ad id quod contra obicitur, dicendum quod in omnibus quae pertinent ad hierarchiam, inferiores debent moveri ad nutum superiorum : sed matrimonium est de his, scilicet quando, et qua forma contrahant, et huiusmodi : sed ipse contractus non subditur obedientiae, sed consensui contrahentis.

Ad aliud dicendum, quod ex illa parte ubi est circa actus humanos tantum, non est de hierarchicis : sed ex illa parte ubi est sacramentum, et hoc modo dispensatur per ministros habentes potestatem a hierarcha : et hac parte etiam nuptiae benedicuntur, et Ecclesiae praesentantur.

 

 

E. Quando incipiat esse coniugium.

F. Secundum quosdam non est coniugium ante carnalem copulam, sed sponsi et sponsae sunt.

 

ARTICULUS VII.

An coniugium dicatur consistere in unione animorum vel corporum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E : Quod autem ab ipsa desponsatione, etc.

Videtur enim obici pro ista opinione sic :

  1. Debitum habere in corpore alterius, cum ante non sit habitum, non contingit nisi in alio conferente ius illud in illo corpore : sed ius illud confertur ex primo consensu per verba de praesenti expresso : ergo ex tunc est illud debitum : sed hoc debitum est effectus coniugii : ergo est tunc est matrimonium : ergo coniugium est ex tunc.
  2. Item, nobilior est anima, quam corpus : ergo unio animarum nobilior est in matrimonio, quam corporum : ergo coniugium magis perficitur ex coniunctione animarum, quam corporum : ergo in tali coniunctione magis est coniugium.
  3. Item, supra probatum est, quod coniugium magis perficitur per consensum animorum : ergo ex tunc etiam vocatur coniugium, et nec ante, nec post.
  4. Item, Illud facit rem quo posito ponitur, et destructo destruitur : sed ita facit coniugii consensus : ergo ex tunc vocantur coniuges. Secunda patet ex hoc, quod si coniunctio corporum faceret matrimonium, semper faceret : et hoc patet esse falsum : cum ergo non sint in matrimonio nisi consensus, et commixtio corporum, videtur quod ex consensu coniuges vocantur.
  5. Item, copula non efficit coniugium nisi praecedente consensu, et per consensum : ergo consensus magis efficit matrimonium : et sic iterum habetur propositum.

 

In contrarium huius obicitur pro sequenti opinione, quod

  1. Dicit Augustinus, quod nuptiae sunt bonum mortalium : sed mortalitati non subvenitur nisi per commixtionem corporum : ergo nuptiae non sunt nuptiae nisi per commixtionem corporum : ergo nec coniuges vocari debent nisi per commixtionem corporum.
  2. Item, uxor datur viro in adiutorium, sicut dicitur, Genes. II, 19 : sed non est adiutorium nisi generationis : cum ergo hoc non fiat nisi per corporalem commixtionem, videtur quod a corporali commixtione vocetur uxor.
  3. Item, non dixit Adam : Erunt duo in anima una, sed potius, erunt duo in carne una : ergo ab unitate carnis dicuntur coniuges : ergo ante corporalem commixtionem coniuges dici non debent.
  4. Item, quaedam personae prohibentur a matrimonio tam in lege naturae, quam in lege veteri, quam etiam in lege nova : aut ergo hoc fit propter coniunctionem cordium, aut propter commixtionem corporum, aut propter utrumque. Si primo modo, videtur quod hoc sit falsum : quia consanguinitas magis facit ad unitatem cordium confovendam : ergo non deberent tales personae a matrimonio prohiberi : ergo relinquitur, quod aut propter unitatem corporum, aut propter utrumque : et quodcumque dicatur, habetur quod dicit sequens opinio.
  5. Item, ubi Moyses prohibet personas quae uxores esse non possunt, ibi tali modo utitur loquendi : Turpitudinem matris tuae non discooperies : constat autem, quod hoc non fit nisi per commixtionem corporum : ergo non fit uxor nisi per commixtionem corporum.
  6. Item, coniunctio cordium inter multos est non per coniugium : sed coniunctio corporum praecedente pactione matrimonii inter nullos est nisi inter coniuges : ergo videtur, quod coniunctio corporum faciat matrimonium, et non coniunctio animorum tantum.

 

Solutio. Ad haec dicendum, quod prima opinio est vera : secunda autem falsa.

 

Ad hoc autem quod primo obicitur pro secunda, dicendum quod nuptiae dicuntur bonum mortalium ratione boni prolis : sed tamen non sunt tantum bonum mortalium, quia etiam essent si mortalitas non esset : et ideo non oportet, quod actu concubitus efficiatur.

Ad aliud dicendum, quod uxor datur viro in adiutorium generationis, et secundum Aristotelem etiam datur in adiutorium aliarum operationum : quia homo est animal coniugale, eo quod non sufficit sibi in suis operationibus, et ideo etiam est animal gregale, ut dicit Philosophus. Sed tamen si concedatur dari in adiutorium generationis, non oportet propter hoc, quod efficiatur coniunx ipso concubitu, sed potius per pactionem coniugalem praecedentem : quia aliter in primo concubitu non cognosceret ut suam.

Ad aliud dicendum, quod Adam dixit hoc de matrimonio ratione boni principalis, et non dixit hoc ratione essentialis causae matrimonii : bonum autem principale matrimonii est bonum prolis.

Ad aliud dicendum, quod illae personae prohibentur ratione bene esse matrimonii : quia cum consanguinitas sit sufficiens causa federis humani, voluit Deus dare fedus, quo alligarentur etiam remotiores : et ideo excipit propinquiores, ut necessitatem faceret se coniungendi aliis in federe matrimoniali. Unde hic non tangit essentiam matrimonii : et ideo istud non ostendit proprium essentiale matrimonii.

Ad aliud dicendum eodem modo.

Ad ultimum dicendum, quod alia est societas in genere, et alia societas coniugalis. Prima enim potest esse inter multos non matrimonio coniunctos. Secunda autem non : quia etiamsi numquam cognosceret corporaliter, adhuc vir non posset habere pactionem coniugalem cum personis prohibitis.

Et sic patet solutio ad totum.

 

 

G. Qua ratione nituntur ?

 

ARTICULUS VIII.

Utrum et quando necesse est reddere debitum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, post initium : Quia licet sponsae ante carnalem copulam, etc.

 

Quaeritur enim hic, quando necesse sit reddere debitum si petatur ?

Videtur, quod statim : quia

  1. Per verba de praesenti unusquisque potestatem habet et ius in corpore alterius : sed ius meum possum statim exigere : ergo videtur, quod statim post matrimonium uterque debitum tenetur solvere.
  2. Item, si quis facit contractum cum aliquo simpliciter non determinans tempus, statim solvere tenetur : sed in contractu matrimonii sic fit contractus, quod non determinatur tempus : ergo statim tenetur solvere.
  3. Item, I ad Corinth VII, 5 : Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus. Ergo non potest negari debitum nisi ex consensu : ergo statim tenetur solvere si petatur.
  4. Item, ponamus, quod sibi immineat periculum tentationis quod praecavens contrahit : cum ergo debeat cavere suo periculo, statim debet petere debitum : ergo et ille statim tenetur reddere.

 

In contrarium huius est, quod infra habebitur, quod

  1. Non statim sponsa exhibeatur, ne vilem habeat maritus datam, quam suspiravit dilatam : ergo videtur, quod non statim debeat reddere.
  2. Item, Tob. VII et VIII, passim, Tobias iunior non statim reddidit debitum : sed prius tribus noctibus Deum invocabant ambo, ipse et uxor sua secundum doctrinam Angeli : ergo videtur, quod et aliis sic sit faciendum.

 

Solutio. Dicendum, quod secundum quod dicunt Iurisperiti, infra mensem tenetur debitum reddere. Hoc enim tempus praefigitur ei propter tres causas. Una et praecipua causa est, ut deliberationem habeat convolandi ad altiora vota si voluerit. Secunda est praeparatio eorum quae exiguntur ad solemnitatem matrimonii. Tertia est, ut desiderium dilatum affligat animos eorum, et ex hoc amplius postea in sui invicem perseverent dilectione.

 

Ad primum ergo dicendum, quod statim habet ius, sed non habet ad statim usum : quia interest Legislatoris qualiter quisque suo utatur iure : et ideo statuit lex qualiter matrimonium honeste consummetur.

Ad aliud dicendum, quod secus est in emptione alterius rei : quia illi non est adiectum onus et individualis societas, sed usus tantum qui nulli displicere potest : et ideo non oportet, quod suspendatur desiderium emptoris ad hoc ut habitam rem amplius diligat : sed utrumque illorum est in matrimonio.

Ad aliud dicendum, quod Apostolus loquitur de matrimonio iam consummato.

Ad aliud dicendum, quod qui contrahit propter tentationem, potest apponere conditionem ut statim fiat copulatio per carnalem copulam. Est tamen nimis debilis, qui tentationi usque in tam parvum tempus resistere non potest.

 

 

H. Quod coniugatus vel coniugata nequeant continentiam profiteri sine alterius consensu.

 

ARTICULUS IX.

An vir potest uxorem suam dimittere ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H, paulo post initium : Et si hoc lex humana concessit, tamen lex divina prohibuit, etc.

Videtur enim, quod lex divina hoc prohibere non debuit : quia

  1. Perfectior est lex divina, quam humana : ergo magis debet concordare perfectis : sed perfectorum est esse sine coniugio : ergo hoc lex Dei debuit concedere.
  2. Item, lex humana exemplata est a lege divina : aut ergo lex humana est iusta, aut iniusta. Si iusta : cum igitur omne iustum iusto concordet, non debuit lex divina prohibere quod lex humana concessit. Si autem est iniusta : ergo sic fuit exemplata a lege divina, quod est contra hypothesim.
  3. Item, aliqui sunt steriles ex altero coniugum, aut ex utroque : sed ille qui sterilis est, utilius circa vitam contemplativam occupatur : cum autem nihil deperiret si daretur ei licentia nubendi alteri : ergo videtur, quod cum hoc perfectius esse videatur, quod lex divina hoc suadere debuit vel permittere.
  4. Item, hoc lex humana concessit. Unde Marcia Catonis ab ipso separata propter sterilitatem Catonis alii ad tempus coniuncta fuit : et hoc etiam Philosophi scribunt esse iustum : ergo videtur, quod exemplatum sit a divina iustitia : ergo divina iustitia in Evangelio promulgata, debuit hoc suadere et concedere.

 

Responsio. Dicendum, quod iniustum est, quod uxor dimittatur post matrimonium consummatum, nisi consentiant uterque coniuges ad vota continentiae : et semper fuit iniustum.

 

Ad hoc autem quod primo obicitur, dicendum quod perfectorum nihil est quod cum iniuria fit : sed amissio vel ablatio iuris alterius eo invito numquam potest fieri sine iniuria : et ideo cum fieret si invita dimitteretur, prohibuit lex divina ob religionem uxorem dimittere, nisi ipsa velit effici religiosa.

Ad aliud dicendum, quod lex humana quae sine errore est, exemplatur a lege divina : sed ista fuit cum errore, et causa erroris, ut infra in hac solutione determinabitur.

Ad aliud dicendum, quod etiamsi sint steriles ambo, vel alter : tamen propter fidem federis et sacramenti, dum vivunt separari non possunt, ita quod aliis valeant copulari : quia dicit Apostolus, I ad Corinth. VII, 39, quod mulier alligata est legi, quanto tempore vir eius vivit, etc.

Ad ultimum dicendum, quod Philosophi gentiles non considerabant matrimonium nisi ex bono prolis : et ideo quando hoc non erat, solvebant : sed divina lex considerat ipsum ex tribus bonis : et ideo licet desit bonum prolis, tamen praecipit non dissolvi propter duo bona residua.

 

 

ARTICULUS X.

An post introitum religionis et votum continentiae emissum potest vir redire ad uxorem, et an uxor teneatur eum recipere ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H, § 1, ante medium : Quapropter experientiae tuae praecipimus, ut diligenti inquisitione discutias ne forte eius voluntate conversus sit, etc.

Videtur enim non valere : quia

  1. Statutum est tempus probationis, in quo potest ad saeculum et ad saecularia redire : ergo sine uxoris voluntate si non habitum assumpsit, in aliquo casu potest eum recipere et tenetur.
  2. Item, ponamus, quod eius voluntate sit factum, et ambo intraverint religionem, et ante tempus professionis velint exire, videtur quod habeant potestatem : quia non intraverunt nisi ad probandum : ideo iam probaverunt, quod nolunt, vel non possunt amplius sustinere.
  3. Item, demus alium casum, scilicet quod prima die profiteantur, et postea poeniteant, et velit alter exire, videtur quod teneatur eum recipere : quia a Papa et sanctis Patribus tempus probationis institutum est propter bonum communitatis, ne omnino infames remaneant illi, qui exeunt propter violentiam tentationis a religione. Quod autem propter communitatem introductum est, ab uno renuntiari non potest. Ergo videtur, quod non sit professio talis professio : ergo si vult redire ad saeculum, tunc etiam alius exire compellendus est ut reddat debitum.
  4. Item, hoc praecipit Papa Innocentius quartus dicens, quod professio quae ante annum fit, irrita et inanis habeatur : sed quod est irritum et inane, non impedit reditum ad matrimonium : ergo videtur, quod talis rediens uxorem suam debet recipere, etiamsi sit in alia religione.
  5. Item, pono, quod in domo emiserint votum continentiae perpetuae, et alter eorum velit frangere, quaeritur, utrum alter sibi debeat consentire.

Videtur, quod sic : quia votum religionis maius est, quam simplex votum continentiae : et ab illo potest redire : ergo et ab isto.

 

Contra : Frangendo votum peccat mortaliter, sed consentiens peccanti mortaliter, peccat etiam mortaliter, ut dicit Glossa super illud epistolae ad Roman. I, 32 : Non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte, etc. Ergo si mulier consentiat ei, ipsa peccat mortaliter : sed pro nullo debet peccare mortaliter : ergo pro nullo debet consentire : ergo nec reddere debitum.

 

Solutio. Dicendum ad primum, quod ibi loquitur in illo casu quando votum continentiae emisit cum susceptione habitus pertinentis ad professionem : quia aliter non praeciperet ut provideret eum in monasterio permanere.

Ad aliud dicendum, quod tales nisi obstet eis votum aliud quam probationis, sicut est votum continentiae perpetuae, bene sana conscientia propter infirmitatem ad priores amplexus redire possunt : nec de talibus loquitur in Littera.

Ad aliud dicendum sine praeiudicio, quod nisi obstet eis praeceptum superioris, qui hoc prohibeat vel prohibuerit, primo die bene facere possunt professionem : et tunc de licentia superioris tempus probationis renuntiaverunt. Et tunc non valet obiectio : quia licet pro communitate sit inductum, tamen de licentia superioris potest revocari.

Ad aliud dicendum, quod illud praeceptum et constitutio Papae Innocentii liberat illum ab impeditione qua impediret eum religio, si ante tempus constitutum profiteretur : tamen quia Papa se de corde non intromittit, ipse videat qualiter sit inter se et Deum.

Ad ultimum ego de plano concedo, quod post votum etiam simplex perpetuae continentiae, mulier peccat mortaliter recipiendo eum, nec tenetur reddere debitum.

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod est simile nisi in voto religionis cointelligatur votum continentiae perpetuae, Si autem sit votum probationis tantum, tunc non est simile : quia aeternum praeiudicat temporali : nec votum est, sed experimentum sui, an vovere velit, an non.

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, H, § 1, in medio : Non potest ex parte converti, et ex parte manere in saeculo, etc.

Secundum hoc enim non posset mulier esse sancta, et vir non esse sanctus, nec e converso.

 

Responsio. Dicendum, quod conversio dicitur hic in transitu ad religionem per habitus susceptionem, et votum continentiae perpetuae.

 

 

ARTICULUS XI.

An impotentia coeundi vel aliud impedimentum possit dirimere matrimonium ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H, § 1, ante finem, ex verbis Augustini : Si abstines sine uxoris voluntate, etc.

Videtur enim a simili : quia

  1. Illi qui efficiuntur impotentes ad coeundum, occasionem dant uxoribus adulterandi : ergo videtur, quod tales sint separandi, et danda sit uxori licentia coniungere se alii.
  2. Item, dicit Beatus Bernardus : Quod pro charitate institutum est, contra charitatem non debet militare. Ergo a simili quod pro medicina institutum est, contra medicinam non debet militare : sed contractus matrimonii pro medicina institutus est : ergo non debet militare contra medicinam : sed militat contra medicinam isto facto impotente ad coeundum : ergo in talibus non debet matrimonium amplius observari.
  3. Item, in omnibus agendis istud est, quod cessante fine rationabilis actionis, cessat actio et observatio actionis : ergo et in contractu et observatione matrimonii. Pono ergo, quod ista tantum propter infirmitatem suam contraxerit, et ad hoc quod sit matrimonium : sed superveniens impotentia coeundi tollit utrumque : ergo videtur, quod matrimonium debet dirimi sicut fine carens intento.

Item, auferens rem alienam meretur amittere propriam : sed iste impotens non solvit alienum, id est, debitum uxoris : ergo demeretur suum, id est, debitum quod ei uxor debet : sed si nihil sibi debet, tunc absoluta est ab ipso : et absoluta ab ipso, potest se alii coniungere : ergo isto facto impotente ad coeundum, alii se potest coniungere.

 

Responsio, quod nullum impedimentum superveniens matrimonio, dirimit matrimonium.

 

Unde dicendum ad primum, quod non est simile : quia in illo qui negat debitum cum possit reddere, causatur iniuria iniqua voluntate hominis : et ideo illi imputatur, et cogitur reddere et satisfacere petenti : sed quando impotentia coeundi matrimonio supervenit, tunc causatur a iusto Dei iudicio occulto : et ideo tunc inopia debitoris excludit actionem mulieris.

Ad aliud dicendum, quod non militat contra matrimonium, sed potius pro ipso quia : matrimonia sanctiora sunt sine coitu, quam cum ipso : et ideo non est simile, quia nihil militat contra charitatem nisi malum : sed non est ita, ut patet ex dictis.

Ad aliud dicendum, quod finis est duplex, scilicet matrimonii, et matrimonium contrahentis. Finis autem matrimonii salvatur adhuc in bono fidei, et bono sacramenti : sed ad finem contrahentis matrimonium non est respiciendum, quia contrahentium intentio saepe est vitiosa, matrimonium autem numquam est vitiosum, sed semper honestum.

 

 

I. Responsio ad praedicta cum determinatione superiorum.

K. Quomodo accipiatur sponsa in subditis capitulis ?

 

ARTICULUS XII.

An diffinitio sponsalium bene sit assignata ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, I : His autem ita respondemus, etc.

Quaeritur enim hic primo, quae sint sponsalia ?

Secundo, quorum sint ?

Tertio, cuius sint effectus ?

Quarto, quibus modis contrahantur ?

Et quinto, quibus modis dirimantur ?

 

Ad primum :

  1. Accipiatur diffinitio sponsalium a Iurisperitis quae est haec : Sponsalia sunt futurarum nuptiarum promissio. Et haec diffinitio trahitur a verbis Nicolai Papae. Et infra : Sed post sponsalia quae futurarum nuptiarum sunt promissio, federa quoque consensu eorum qui hoc contrahunt, et horum in quorum potestate sunt, celebrantur, etc.
  2. Item, ratione probatur : quia sponsalia a verbo spondendi derivantur : sed spondere respicit futurum : ergo sponsalia sunt nuptiae promissae in futurum.

 

In contrarium huius obicitur :

  1. Quod incertum est, certitudinaliter promitti non potest : copula autem futura est incerta : ergo videtur, quod promitti non potest sine conditione : ergo sponsalia numquam absolute contrahuntur, quod falsum est : ergo et hoc falsum est, quod sponsalia sunt futurarum nuptiarum promissio.
  2. Item, Iacobi, IV, 15 : Quae est vita nostra ? Vapor est ad modicum parens, ei deinceps exterminabitur. Pro eo ut dicatis : Si Dominus voluerit, et : Si vixerimus, faciemus hoc aut illud. Ergo videtur, quod propter vitae incertitudinem sponsio talis non sit simpliciter facienda.
  3. Item, in aliis rebus sponsio facta et firmata obligat ad solvendum, ita quod compellitur ad solutionem, etsi alii postea oppositam fecerit sponsionem : ergo multo magis in ista sic etiam est faciendum : ergo quidquid promittatur post sponsalia alii viro, videtur quod compellitur ad hoc quod contrahat matrimonium cum illo primo : ergo etiamsi contrahat cum alio per verba de praesenti, videtur quod tenetur redire ad eum qui primo spopondit.
  4. Item, aut ei cui promittuntur sponsalia aliquid iuris acquiritur in puella, aut nihil. Si sic : ergo cum ipse nullo suo peccato id perdit, debet in omni statu puella compelli ut hoc solvat : ergo etiamsi contrahat cum alio, adhuc debet compelli ut solvat primo, quod falsum est : ergo sponsalia non sunt promissio, etc. Si autem nihil iuris ei acquiritur : ergo sibi nullo modo coniungitur vel unitur : ergo nulla ratione prohibetur ab acceptione suae consanguineae, quod iterum falsum est : ergo diffinitio nulla, ex qua sequitur istud.
  5. Item, nuptiae futurae, aut ad determinatum tempus sunt futurae, aut ad indeterminatum. Si ad determinatum, tunc videtur, quod tempus esset apponendum in diffinitione, sicut solet fieri in aliis contractibus venditionis et emptionis, et non apponitur : ergo diffinitio diminuta est. Si autem promissio fit ad tempus indeterminatum : ergo videtur, quod numquam aliquo tempore determinato solvere tenetur : et ita si ad annos pubertatis venerit, non potest compelli ad solutionem promissi, quod falsum est : ergo videtur, quod diffinitio sit inconveniens.

 

Responsio. Dicendum, quod diffinitio Nicolai Papae conveniens est : hoc enim quod dicit : Promissio, est ut genus. Hoc autem quod dicit : Futurarum, excludit matrimonium quod contrahitur per verba de praesenti. Hoc autem quod dicit : Nuptiarum, facit differre ab aliis promissionibus, in quibus homines communicant.

 

Dicendum ergo ad primum, quod in promissione intelligitur id quod facit necessitas : quia dicit Hieronymus, quod maledictus est, qui dicit Deum requirere impossibilia. Et Deus si impossibilia non requirit, etiam homo non debet ea requirere : quia si moriatur, tunc per ipsam impossibilitatem solvendi absolvitur.

Ad aliud dicendum, quod Iacobus in communi sermone docet caute loqui : sed in contractibus ipso iure intelligitur, quod legitimum impedimentum solvit contractum de futuro, sicut etiam mors, vel huiusmodi.

Ad aliud dicendum, quod ista sponsio ligat, sicut et alia : sed ligat ad contrahendum matrimonium : et compellitur solvere nisi legitimum habeat impedimentum. Legitima enim impedimenta sunt, si aliquid post factum primo praeiudicat : tunc enim non cogitur : et hoc ideo, quia coniugia invita malos sortiuntur eventus : propter quod etiam in Veteri Testamento Dominus dari libellum repudii permisit.

Ad aliud dicendum, quod aliquid iuris in ea acquisivit quam desponsavit : sed hoc non est ius debiti in corpore, sed potius dispositio ad debitum illud : et propter parvitatem illius in quo damnificatur, et quia in alia recuperare potest, deobligatur puella in aliquibus casibus propter sequens factum, etiam sine aliquo peccato alterius sponsi qui secum sponsalia contraxerat.

Ad aliud dicendum, quod nulla sponsio fit ad tempus infinitum : sed tempus aliquando verbo, aliquando rebus determinatur. Tempus dico reddendi quod promissum est. Rebus autem determinatur, scilicet quando discretione et quantitate corporis puberes efficiuntur : et tunc compellendi sunt solvere quod spoponderunt, nisi legitimum praetendant impedimentum.

 

 

ARTICULUS XIII.

Quorum sunt sponsalia ?

 

Secundo quaeritur, quorum sunt sponsalia ?

  1. Videtur, quod omnium qui possunt in futurum coniungi matrimonialiter taliter autem coniungi possunt pueri ab incunabulis : ergo pueri recenter nati possunt contrahere sponsalia.
  2. Item, contractus qui per alium et per me potest fieri, potest fieri, sive ego possum discernere, sive non : sed talis est contractus sponsalium : ergo videtur, quod in omni aetate contrahi possunt.
  3. Item, videtur quod septennium non sit tempus in quo debeant contrahi sponsalia : quia aliqui pueri in septennio minus sunt discernentes nuptias, quam alii in quinto anno : ergo videtur, quod non generaliter omnibus sit praefigendum septennium.
  4. Item, narrat beatus Gregorius in libro quarto Dialogorum, quod quidam in quinto fuit tantillus puer, et tantus peccator, ita quod etiam propter peccatum blasphemiae diabolus ipsum interfecit cum igitur nulli indiscreto peccatum imputetur, videtur quod ille puer quinquennis discretionem habuit : ergo ipse contrahere potuit ad minus sponsalia.
  5. Item, videtur nulla esse causa illa quae assignatur : quia sponsalia tunc placent. Aut enim hoc accipitur a signis, aut a complexionis incitatione. Si a signis, videtur nihil esse : quia pueri etiam ante hanc aetatem turpes ad invicem ludos exercere videntur frequenter : ergo etiam ante hanc aetatem placent eis sponsalia, ut videtur. Si autem ab incitatione complexionis. Contra : Semen non distillat ante secundum septennium, ut dicit Philosophus : ergo videtur, quod ex parte qualitatis passivae in concubitu, scilicet ex parte humoris, ante secundum septennium non incitetur : ergo ratione huius non debet poni aetas in septennio primo.

Si forte dicatur, quod hoc fit ratione incitantis ex parte qualitatis activae. Contra : Activa qualitas quae est calor, etiam ante septennium extendit membra : ergo incitatio ex parte qualitatis activae est ante septennium : ergo irrationabiliter ponitur primum septennium aetas contrahentium.

6. Item, aetas contractus matrimonialis in puero et puella non est una : quia puella duodennis potest contrahere, et puer quatuordecim annorum : cum ergo puer et puella ita se habeant ad matrimonium contrahendum sicut ad sponsalia contrahenda, videtur quod aetas sponsalium contrahendorum in puero et puella non debet esse una.

7. Item, natura non format uno tempore puerum et puellam, sed puellam tardius : ergo etiam maior aetas debet dari puellae ad contrahendum sponsalia, quam puero : ergo si puero septem anni assignantur, puellae debent plures assignari ad contrahenda sponsalia.

8. Item, ponamus, quod adultus cum iuniore annis septem contrahat sponsalia : et quaeratur, quid dicatur ? Si dicas, quod sic. Contra : Sponsalia non possunt contrahi ante septennium. Si autem nihil. Contra : Sponsalia sunt promissiones futurarum nuptiarum.

9. Item, pro una parte est ibi plus quam legitima aetas ad contrahenda sponsalia : ergo quoad illum ad minus aliquid potest fieri.

10. Item, Ponamus, quod talis contrahat per verba de praesenti, cum ipse sit plenae aetatis, quia ipse facit quod in se est : ergo ligat se isti, licet ista non ligetur ipsi : ergo quoad hunc est matrimonium. Contra : Matrimonium non est in uno, sed in duobus, ut supra habitum est : ergo nisi agatur matrimonium ab utroque coniuge, nihil agitur : sed hic non agitur ex utroque : ergo nihil agitur.

11. Item, pono si adultus contrahit per verba de praesenti cum septenni vel minore septem annis, videtur quod ad minus ibi efficiantur sponsalia : quia natura quando non potest facere maius intentum ab ipsa, facit tamen quod fieri potest : ergo etiam hoc est in operibus hominum : possunt autem inter tales contrahi sponsalia : ergo sponsalia tali contractu efficiuntur. Sed contra : In voluntariis dicitur ab Ambrosio, quod intentio nomen operi imponit : sed iste per verba de praesenti intendit contrahere matrimonium, et non sponsalia : ergo non efficiuntur ibi sponsalia, nec matrimonium inter tales effici potest : ergo nihil efficitur inter eos.

12. Ulterius pono casum alium : ponamus enim, quod pueri ante septennium contrahant sponsalia quantum possunt, et post septennium contrahant per verba de praesenti ante tempus pubertatis, videtur quod inter eos nihil efficiatur : quia sponsalia ante septennium contrahi non possunt : et quae non sunt contracta, numquam possunt esse consummata : ergo per sequentem contractum sponsalia non consummantur.

Item, per verba de praesenti non intendunt sponsalia efficere, sed matrimonium : et hoc inter eos ante annos pubertatis esse non potest : ergo nec sponsalia, nec matrimonium efficiunt : ergo nihil efficiunt.

In contrarium huius est, quod sponsalia ante septennium contracta, et post approbata certo signo placentiae, tenent, ut dicunt iura : sed sequens contractus per verba de praesenti est certum signum placentiae sponsalium ante annos contractorum : ergo videtur, quod perficiant sponsalia.

13. Ulterius pono, quod adultus vel iuxta adultam aetatem existens, contrahat cum puella minore aetate pubertatis, vel fere iuxta pubertatem, et contrahat per verba de praesenti, et quaeratur, utrum iste efficiat matrimonium vel sponsalia ? Videtur, quod non matrimonium : quia non sunt ambo in aetate legitima : ergo matrimonium non efficiunt. Econtra videtur, quod nec sponsalia : quia nec forma verborum quae est in sponsalibus servatur, nec etiam sponsalia intendunt perficere : ergo neutrum perficiunt : ergo nihil agunt. Sed contra : Extra, de sponsalibus, sicut dixit Alexander tertius de istis qui in minori aetate desponsantur : Si ita fuerint aetati proximi, quod potuerunt copula carnali coniungi, minoris aetatis intuitu non debent separari, si unus in alium visus fuerit consentire, etc. : ergo videtur, quod tales inter se matrimonium efficiant.

 

Responsio. Dicendum, quod septennium ponitur tempus in quo placent connubia : licet aetas impotens sit ad carnalem commixtionem. Haec autem sufficiens est auctoritas, quia sic placuit Patribus Spiritu sancto inspiratis : tamen quia hoc in naturis fundatur, ratio a philosophia est trahenda.

Dicit autem Aristoteles in libro XVIII de Animalibus, quod omnes impraegnationes et maturationes partium sunt secundum orbis revolutiones. Scribunt autem hi qui de naturalibus loquuntur, scilicet Ptolemaeus et Albumasar, quod revolutio circuli in nato pro quolibet signo dat annum. Prima autem computatio circuli est in signum ascendenti oppositum, et hoc est ab ascendente septennium. Et secunda computatio est in septennium ab illo, et hoc est ascendens. Et tertia iterum in septennium quod est oppositum. Et quarta iterum in ascendens secundum circulum iteratum. Et secundum hoc est mutatio complexionis in nato. Unde post primos septem annos in pluribus residet fluens humidum : quod in pueris propter vicinitatem spermatis dominatur : ita quod tunc capaces sunt eorum quae audiunt, praecipue ad corpus pertinentium. Unde ex tunc incipiunt subdi disciplinis, et ex tunc tradi litteralibus studiis : et ideo tunc dicuntur esse capaces placentiae nuptiarum vel displicentiae, et ideo sponsalia promittere possunt. In secundo autem septennio incipiunt iam vaporare genitalia, et lanugines ibi contrahunt propter tractum seminis ad loca illa : et ideo tunc potest esse matrimonium inter eos. In tertio autem septennio quando circulus dimidius est iam completus, secundum Philosophos semen tendit ad maturitatem quae completur in secundo circulo perfecto, et tunc est in statu usque ad tertium circulum, et postea incipit esse in declinatione : hoc tamen variatur secundum dominium planetarum qui praesunt figuris nativitatis : quia sicut dicit Augustinus in libro quinto de Civitate Dei : Non est inconveniens, quod afflatus siderum ad immutationem corporum valeant, licet non possint super liberum arbitrium nisi eatenus quatenus trahitur a corpore.

 

Ad primum ergo dicendum, quod ante septennium ut in pluribus non sunt capaces disciplinae, nec boni nuptiarum : et ideo tunc nihil promittere possunt, quia promissio est actus rationis, et oportet quod sit ratio in aliquando statu, quando promittere potest Sedendo autem et quiescendo, ut vult Philosophus in VII Physicorum, anima fit sciens et prudens, et dum residet fluens humidum, et incipit quiescere virtus animalis : quia tunc fortificatur conversio animae super apprehensum : et hoc incipit post primum septennium, ut iam habitum est.

Ad aliud dicendum, quod si per alium fiat contractus, pueri ambo vel alter ante annos pubertatis potest reclamare, et nihil actum est : ita etiam quod alter puerorum non vetatur accipere consanguineam alterius, eo quod nihil factum est inter eos : sed hoc quod dicitur, quod parentes promittunt quandoque pro pueris, sic intelligitur, si pueri aetatem venientes ratam habent parentum promissionem.

Ad aliud dicendum, quod licet quidam in quibus humidum minus est naturale, in septennio minus sunt discreti, et capaces boni nuptiarum, tamen ut in pluribus in septennio efficiuntur capaces disciplinae, et eorum quae audiunt et vident : et ideo id quod accidit in pluribus considerat lex : cum enim particularia accidentia quae sunt secundum unumquemque sint infinita, lex non potuit dari secundum unumquemque singulariter, sed secundum hoc quod accidit ut in pluribus.

Ad aliud dicendum, quod ego sine praeiudicio magis hoc puto fuisse factum ad terrorem parentum : et puerum non nisi hoc punitum in corpore, qui sicut brutum animal loquebatur ea quae a parentibus audivit, cum in illa aetate quasi nihil adhuc appareat rationis.

Ad aliud dicendum, quod placentia illa accipitur a signis discernendi inter ea quae audiunt pueri, ut prius dictum est quod primo incipit in aetate septennii.

Ad hoc autem quod obicitur, dicendum quod sicut dicit Aristoteles, membra genitalia multorum sunt vaporum, et ideo pruritum excitantia : et ideo puto, quod motus minorum aetate puerorum quam septem annorum, procedit a natura corrupta : sed post septem annos incipit admisceri ratio, ut prius est ostensum. Unde signum proprium huius est, quia tunc actibus humanis ratio incipit admisceri.

Ad aliud dicendum, quod aetas contractus matrimonii non est una : quia in puella caro est mollis et extensibilis : et ideo humidum facile digestibile ad maturitatem : et ideo citius maturatur ad recipiendum, quia recipere causatur ex humido frigido, ut humidum sit recipiens et frigidum tenens. Sed humidum pueri digeritur ad imprimere et sigillare : et hoc causatur ex calido sicco, quia contingit ex calido vincente super humido. Et ideo plus temporis requiritur ad maturationem masculi quam feminae : sicut plus exigitur temporis ad hoc quod calidum vincat humidum exsiccando, quam quod dirigat ipsum tantum et extendat ad recipiendum. Et ideo alia est aetas coeundi masculi, et alia feminae. Sed in admixtione rationis ad actus non est sic : quia haec causatur ex hoc, quod incipit residere humidum, et non impedire conversionem rationis super audita et visa : et hoc contingit aequaliter in masculo et femina.

Ad aliud dicendum, quod animatio puellae est longioris temporis, quam pueri : sed tamen quia humidum nati iam pueri aequaliter incipit residere, vel non residere, aequaliter datur eis tempus sponsalium : sed inaequale tempus contrahendi, quia frigiditas in femina quando est cum humido, operatur ad bonam feminae dispositionem, ut dictum est : et hoc est quando calidum non plene vincit humidum.

Ad aliud dicendum, quod secundum multos et magnos in tali casu potest quis duplicibus uti verbis : si enim dicat, Ego accipio te in meam : et illa respondeat, Et ego te in meum, vel verba aequipollentia, nihil agitur : quia matrimonium agi non potest, et sponsalia contrahere non intendunt. Si autem quis dicat, Verba mea etsi matrimonium contrahere non possint, valeant quod valere possunt : tunc sponsalia contrahuntur, quia haec contrahi inter tales possunt, et bene potest esse, quod verum dicant.

Ad hoc autem quod obicitur, quod ante septennium non contrahuntur, dicendum quod hoc verum est nisi post septennium placeant. Si autem puella est septennis et alius pubes, sponsalia contrahuntur, et tenetur eam sponsus exspectare, donec veniat ad annos pubertatis.

Ad aliud dicendum, quod quoad unum nihil potest ibi fieri : quia oportet, quod omne id quod fit in matrimonio, de communi utriusque fiat consensu : unde nihil ibi efficitur.

Ad aliud dicendum, quod ille qui ita contrahit, etiam nihil efficit, ratione prius dicta. Et obiectio in contrarium facta, tenet et solvit.

Ad aliud dicendum, quod secus est de natura, et de isto opere : quia natura operatur ad intentum, iste autem nec intendit sponsalia, nec operatur ad ea : et ideo non est simile.

Ad alium casum dicendum, quod talia sponsalia tenent, quia nihil ante fecerunt : tamen per factum post intelliguntur approbasse factum quod praecessit : et haec approbatio facit inter eos sponsalia.

Ad id autem quod obicitur in contrarium, dicendum quod approbatio praeteriti quae certissime supponitur in verbo praesentis temporis, facit sponsalia : et falsum est, quod ante omnino nihil factum : sed verum est, quod nihil sponsalium fecerunt, sed fecerunt aliquid ad sponsalia, quia dispositionem, quae si etiam per alios ante facta fuisset, per approbationem eorum sequentem posset consummari.

Ad id autem quod obicitur, quod matrimonium non efficiunt, de plano concedo, praecipue si multum distant ab anno pubertatis.

Ad ulteriorem casum dicendum videtur, quod tales contrahere possunt, praecipue si dispositione corporis et sagacitate ingenii aetas deficiens suppleatur. Dispositionem autem corporis intelligo praecipue in locis genitalibus, scilicet ut agere et pati possint in opere carnali. Dicunt tamen quidam tempus distantiae ab aetate debita non debere protendi ultra sex menses : sed mihi videtur potius, quod secundum plus et minus determinandum est, etiam secundum diversam dispositionem membrorum et sagacitatis : quia ego vidi puellam de qua perhibebatur, quod annorum existens novem, concepit et peperit puerum cum complere inciperet decimum annum. Et Philosophi dicunt, quod quidam dentati nascuntur et lanuginosi ei pilosi in locis genitalibus, et citius maturantur ad coitum quam alii. Et puto, quod hoc etiam variatur in regionibus calidis et siccis : sicut et ipsa impraegnatio et corporis incrementum.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS XIV.

Quis sit effectus sponsalium ? et, an sponsalia possunt solvi ?

 

Tertio, quaeritur de effectu sponsalium.

Videtur autem, quod effectus sit obligare ad contrahendum matrimonium : quia

  1. Effectus generis salvatur in specie : sed genus sponsalium est promissio : ergo videtur, quod sicut promissio obligat ad solvendum, quod ita sponsalia obligent ad solvendum.
  2. Item, « Extra », libro IV de sponsalibus, ex litteris, dicit Alexander tertius Pictaviensi Episcopo : Eum admoneas et si non monitis acquiescat, ecclesiastica eum censura compellas, ut ipsam in uxorem recipiat, et maritali affectione pertractet. Et loquitur de quadam quam ante desponsavit : et loquitur, quod compellendus sit ducere eam quam desponsavit : ergo sponsalia obligant ad contrahendum.

 

In contrarium huius est, quod

  1. Obligatio quae fit de iure, non solvitur nisi solutione facta : sed sponsalia in multis casibus solvuntur solutione non facta : ergo sponsalia non obligant.
  2. Item, si sponsalia obligarent, tunc peccatum mortale esset non solvere : sed pastor Ecclesiae tenetur arcere a peccato mortali : ergo per censuram ecclesiasticam tenetur compellere ad contrahendum semper illos qui sponsalia contraxerunt : hoc autem falsum est, ut patet, « Extra », libro quarto de sponsalibus, Praeterea hi, ubi dicit Innocentius secundus : Si autem se ad invicem admittere noluerint, ne forte deterius inde contingat, ut talem scilicet ducat, quam odio habet : videtur quod ad instar eorum qui societatem interpositione fidei contrahunt, et postea eamdem sibi remittunt, hoc possit in patientia tolerari.

 

Ulterius quaeritur de alio effectu sponsalium, qui est quaedam affinitas.

Videtur enim quod istam non faciant sponsalia : quia

  1. Quod spondetur in futurum, non est : sed in sponsalibus nuptiae spondentur in futurum : ergo adhuc non sunt : sed quod non est, nihil facit : ergo tales nuptiae nihil faciunt : ergo nec affinitatem.
  2. Item, non potest fieri affinitas nisi unum sit genus, ut infra habebitur : sed sponsi non uniuntur generi : ergo inter eos non sit affinitas. Probatio minoris. Non unitur generi secundum carnem, qui carnaliter nulli de genere copulatur : sed sponsalia tantum contrahens, nulli de genere copulatur carnaliter : ergo generi non unitur : et sic habetur propositum.
  3. Item, in aliis contractibus ubi promittitur aliquid de futuro, si rescindatur, non impedit quin cum alio eiusdem generis possit facere contractum illum : ergo nec in isto debet impedire, ut videtur.

 

In contrarium huius est, quod dicitur, « Extra », libro IV de sponsalibus, Ad audientiam, etc., ita dicit Alexander tertius : Quoniam scriptum est, quod sponsam fratris frater habere non potest, mandamus quatenus eum suum propositum implere non permittas. Et loquitur de quodam qui frater illius suam filiam dare voluit, qui ante eamdem, consentiente puella, desponsaverat.

 

Responsio. Dicendum, quod effectus sponsalium est ligare ad matrimonium contrahendum, quamdiu manent sponsalia, sicut probant primae rationes : sed verum est, quod quibusdam de causis solvuntur, ut infra patebit, et tunc non ligant, quia soluta sunt : nec hoc est mirum, quia non ligant quando soluta sunt.

 

Ad id ergo quod contra obicitur, dicendum quod quamdiu manent, tamdiu ligant : sed solvuntur in casibus in quibus ligarent cum nocumento maiori : ideo secundum ius commune reputantur soluta : quod enim pro utilitate contrahentium et honestate Ecclesiae constitutum est, destituitur quando contra utilitatem contrahentium et Ecclesiae honestatem observatur.

Ad aliud dicendum, quod hoc dicit Alexander in casu in quo solvuntur sponsalia propter matrimonium superveniens cum alio : quia minus vinculum cedit maiori, et rumpitur illo superveniente.

Ad id autem quod obicitur, quod Ecclesia debet arcere a peccato mortali : dicendum, quod sic facit : quia pro peccato indicit et iniungit poenitentiam, sed non compellit complere promissum : quia iam de iure communi sponsalia soluta sunt.

 

Ad id quod quaeritur de ulteriori effectu, dicendum quod faciunt affinitatem, ut dictum est secundum Patrum institutiones.

Ad id autem quod postea obicitur, dicendum quod id quod non est, non facit, sed id quod est : sed sponsalia sunt, et sunt aliquid matrimonii, scilicet dispositio ad ipsum, ut supra dictum est.

Ad aliud dicendum, quod est in sponsalibus coniunctio ad genus secundum quid, licet non simpliciter : sicut enim in naturis aliquid per dispositionem ignis efficitur igni affine, etiam antequam habeat speciem : ita et in moralibus per dispositionem accedit aliquis ad genus alterius, quando cum ipso contrahit sponsalia, licet cum ipso non efficiatur una caro : et ideo sancti Patres statuerunt, quod inter tales affinitas contraheretur.

 

 

ARTICULUS XV.

Quibus modis sponsalia contrahantur ?

 

Quarto quaeritur, quibus modis sponsalia contrahantur ?

Dicunt autem iurisperiti, quod dupliciter sponsalia contrahuntur, scilicet absolute, et sub conditione.

Absolute autem contrahuntur quatuor modis, scilicet nuda promissione, ut Accipiam te in meam, vel e contrario datis arrhis sponsalitiis, ut aliqua pecunia, vel aliis rebus, annuli subharratione, et interveniente iuramento.

Sub conditione dupliciter contrahuntur, scilicet sub conditione honesta, vel sub conditione inhonesta. Honesta ut si sic dicat : Contraham tecum si placuerit parentibus : et tunc dicunt, quod stante conditione stat promissio, et non stante non stat, nisi sequatur consensus per verba de praesenti vel copula carnalis. Conditio autem inhonesta duplex est, scilicet contraria matrimonii bono et honestati, et non contraria. Exemplum primi est, ut sic dicat : Tecum contraham, si venena procures sterilitatis, vel procures aborsum, vel sodomitice mecum coniungaris, vel adulterando mihi victum lucreris, vel aliquid huiusmodi : et tunc non stat promissio facta de matrimonio. Exemplum conditionis secundae est, ut si dicat : Contraham tecum, si in futuro mihi lucreris, vel usuris, vel huiusmodi aliquo peccato involutis : et tunc renuntiandum est conditioni, et tenent sponsalia, iuxta illud Bedae : In turpi voto rescinde fidem, et in malis promissionibus muta decretum.

Item, quando absolute contrahuntur, si sine iuramento contrahantur, monendi sunt ut consumment, sed non cogendi si nolunt. Si autem cum iuramento contraxerunt, cogendi sunt propter iusiurandum per censuram ecclesiasticam : et hoc intelligo de illis qui sunt ambo septem annorum, quia minores ambo vel alter contrahere non possunt sponsalia, ut patet ex ante habita disputatione.

Et hoc est totum quod iura diffiniunt de sponsalium contractione.

 

In contrarium autem huius obicitur :

  1. Et primo quidem de divisione quae dicit, quod quatuor modis sponsalia absolute contrahuntur. In promissione enim non obligatur homo nisi ex seipso : sed dicunt sancti Patres, quod Deus promittens non obligatur ex nobis, sed ex se tantum, et non esset iniustus, si non solveret : ergo a simili contrahens nuda promissione, non erit iniustus si non solvat : ergo videtur, quod alter agere non possit, quod falsum est : ergo sponsalia non nuda contrahuntur promissione.
  2. Item, videtur falsum quod dicit ius, quod nuda promissione contrahens non sit cogendus ad consummandum matrimonium. Qui enim promittit et non solvit promissum, mentitur : os autem quod mentitur, occidit animam : ergo ille peccat mortaliter : sed arcendus est quilibet a mortali peccato : ergo quilibet arcendus est ad consummationem promissi.
  3. Item, in minori decipit qui decipit alium in pecunia, quam qui decipit eum in matrimonio et in seipso : sed decipiens in pecunia, cogitur a iudice ad solutionem : ergo multo magis debet compelli ad solutionem ille qui decipit alium in matrimonio et in seipso : ergo nihil videtur esse quod dicunt iura.

 

Ulterius obicitur de secundo modo.

Videtur enim, quod ille modus sit illicitus : quia

  1. Matrimonia debent esse libera : sed non est liberum, quod est appretiatum : ergo matrimonia non debent esse appretiata : sed arrha est pars pretii, ut dicit Glossa super Apocalypsim : ergo non debent esse sponsalia subarrhata.
  2. Item, matrimonium, ut infra probabitur, est in genere honesti ratione duorum bonorum suorum, et in genere utilis ratione tertii : honestum autem omne spirituale est : ergo sub pretio poni non debet matrimonium : ergo nec datis arrhis contrahitur, quia arrha est pars pretii, ut iam habitum est.
  3. Item, contingit solvi sponsalia illa aliquo de casu : aut ergo redduntur arrhae, aut non. Si non reddantur, contra : quia secundum hoc iniuste videtur agi cum illo cuius pars pretii retinetur : et tamen contractus rescinditur. Si autem reddantur : tunc videtur, quod matrimonium positum fuit sub pretio : quia non videtur esse causa redditionis, nisi quia contractus rescinditur quem pretium efficiebat.

 

De tertio modo similiter obicitur : quia

  1. Annulus significat fidem maritalem : sed haec est consequens matrimonium : cum igitur in sponsalibus matrimonium non contrahatur, videtur quod annuli subarrhatio non pertineat ad sponsalium contractionem.
  2. Item, monile, ut dicit Isidorus, dicitur quasi munile, eo quod munit sinum ne adulter inserat manum : ergo videtur, cum sponsalia ligent ad unum potius quam ad alium, quod potius debeant fieri per monile quam per annulum.
  3. Item, Genes. XXIV, 22 et 47, Eliezer dedit Rebeccae inaures, et annulos : quaeratur ergo, Quid in sponsalibus significent inaures, et quid monilia, et quid annuli, et quare his tribus frequentius fiant quam aliis ?

 

Ulterius obicitur de quarto modo qui fit interposito iureiurando.

Videtur enim, quod ille modus sit illicitus : quia

  1. Multis de causis potest iuramentum fieri illicitum : nemo autem iurare potest id quod potest fieri illicitum : ergo ad sponsalia non debet fieri iuramentum.
  2. Item, videtur quod in aliquo casu perplexitatem inducat iuramentum. Verbi gratia : ponamus enim, quod odiat eam antequam contrahat per verba de praesenti : tunc periculum est complere matrimonium, quia matrimonia invita malos exitus sortiuntur, et quod cum periculo fit, non est faciendum : ergo istud matrimonium non est consummandum.

E contrario autem iuramentum licitum est observandum : et iuramentum est de matrimonio : ergo est consummandum, et non consummandum, quod est impossibile : ergo videtur, quod iuramentum non sit interponendum.

 

Ulterius obicitur de modis illis qui fiunt sub conditione.

Et obiciatur primo de conditione honesta : haec enim est duplex secundum Iurisperitos, scilicet simpliciter honesta quae spectat ad bonos mores, ut : Contraham tecum si placet parentibus, aut paedagogis, aut sacerdotibus, aut Ecclesiae, sive aliquid huiusmodi. Et conditio utilis propter onera matrimonii, ut : Contraham tecum si dederis marcas centum.

Obiciatur ergo de prima conditione quae simpliciter est honesta.

Videtur enim, quod apponi non debet : quia

  1. Matrimonium unus non potest contrahere pro alio, nisi ipse consentiat : ergo nihil est dicere, contraho tecum si placet illi, aut illi.
  2. Item, si placet parentibus et non filiae non fit ibi matrimonium, nec etiam sponsalia : si ergo in negando consensus filiae non dependet ad parentes : ergo nec in affirmando dependet : ergo nullo modo dependet : quia consensus est vel affirmando, vel negando : ergo pro nihilo apponitur conditio de consensu parentum, vel etiam quorumlibet aliorum.

 

  1. Ulterius obicitur de alia conditione quae etiam non inhonesta reputatur, scilicet quae est cum adiunctione pecuniae.

Videtur enim, quod illa non teneat : quia libera debent esse matrimonia. Dicit autem Philosophus, quod liberum est quod causa sui est : ergo matrimonium debet esse causa sui : ergo non debet esse conditio pretii vel pecuniae.

  1. Item, Aristoteles dicit, quod quaedam sunt mixta inter voluntaria et involuntaria, scilicet quae non volumus simpliciter, sed tamen ne alia deteriora contingant, eligimus ea, sicut proiicere merces in tempore tempestatis ne navis submergatur : et haec in moribus non sunt laudabilia. Cum igitur in moribus secundum omnes Philosophos matrimonii honestas sit de numero laudabilium bonorum, videtur quod non debeat esse sic partim voluntarium et partim involuntarium. Est autem sic mixtum si additur poena pecuniaria : ergo non debet esse conditio poenae pecuniariae.
  2. Item, coactio excludit consensum qui est causa efficiens matrimonii : unde dicit Praetor : Quod vi vel metus causa fit, ratum non habeo. Sed est metus duplex, scilicet personae, et naturae : et uterque cadit in constantem virum, quem civilis constantem reputat : ergo videtur, quod excludat consensum matrimonii : cum igitur talis fit metus damni, quando fit poenae pecuniariae adiectio, videtur quod consensus evacuatur : ergo non debent tali modo contrahi sponsalia.

 

  1. Ulterius obicitur de conditione turpi, non contraria matrimonio.

Videtur enim, quod illa matrimonium evacuet : quia sunt quaedam, ut dicit Augustinus, quae non possunt fieri bono fine, eo quod essentialiter coniuncta sunt fini malo, ut furtum, adulterium, et huiusmodi : sed matrimonium est bonum : ergo si sumatur ut finis, ipsum erit finis bonus : ergo non potest esse finis talis mali : ergo videtur, quod annihilatur matrimonium, quando tali fine contrahitur, vel quando efficitur finis talis mali.

 

Iuxta hoc quaeritur utrum peius sit contrahere tali fine, sive conditione, vel non contrahere, et uti muliere ad hoc sine contractu more lenonum qui prostituunt meretrices ?

Videtur enim, quod secundum sit peius, quam primum : quia ad minus excusatur in coitu suo qui cognoscit suam : sed cognoscens non suam et prostituens, nec in suo, nec in alieno excusatur : ergo secundum peius est, quem primum. Contra : In priori est adulterium in quod consentit maritus : in secundo autem tantum fornicatio : ergo primum peius est, quam secundum.

 

Ulterius quaeritur de conditione ultima, quae turpis est et matrimonio contraria.

Videtur enim, quod illa non dirimat contractum, quia de quolibet tenendum est bonum quod idem potest elici : sed duo sunt contractus, et est conditio contractus bona, et conditio mala : ergo tenendus est contractus, et refutanda conditio. Confirmatur autem prima ex hoc quod dicitur, I ad Thessal. V, 21 et 22 : Omnia probate, quod bonum est tenete. Ab omni autem specie mala abstinete vos.

 

Solutio. Dicendum, quod supra dicti modi sunt quibus sponsalia contrahuntur, sicut dicunt docentes iura. Reducuntur autem ad duos, scilicet promissionis simplicis, et promissionis confirmatae. Confirmata autem est duplex, per conditionem, sive per ulterius vinculum. Et conditio dicitur tunc eo modo quo supra dictum est. Vinculum autem amplius ligans, quam promissio : aut est signum approprians sponsam, aut confirmatio promissionis. Signum autem aut est de pertinentibus ad datum propter nuptias, aut ad ornatum sponsae. Et primum videtur arrha nuptialis : secundo autem modo annuli subarrhatio. Si autem est confirmatio promissionis : tunc est iuramentum. De hac tamen reductione ad artem non curant Iurisperiti : quia intendunt grossis pro vulgaribus, circa quae sunt casus et particularia.

 

His habitis, respondendum est ad id quod obicitur de primo modo, et dicendum, quod secus est de Deo, et homine : quia Deus promittens nec causam promissionis habet in nobis, nec utilitatem, nec finem, et ideo non obligatur obligatione debiti : quia, ut dicunt sancti, Deus nihil debet homini, sed homo omnia sua debet Deo. Sed quando homo promittit, causam promissionis et utilitatem habet in eo cui promittit : sicut hic in contractu unus coniugum promittit, et causa est in alio qui repromittit sibi, et utilitas quae est debitum in corpore eius cum qua contrahit, quod etiam iure matrimonii exigere potest : et ideo iste obligatur.

Ad aliud dicendum, quod promittens tenetur solvere quantum in se est, nisi stet per alium : et bene concedo, quod peccat non solvens si solvere possit.

Ad hoc autem quod obicitur, quod sit cogendus, dicendum quod non : quia frequenter dissimulatur minus malum, ne accidat maius. Dissimulatur, inquam, ita quod non deducitur in faciem Ecclesiae ad iudicium, licet non dissimuletur in confessione. Et hoc est quod dicitur, Extra, libro quarto de sponsalibus, Praeterea hi qui, etc., ubi dicit Innocentius secundus : Si autem se ad invicem admittere noluerint, ne forte deterius inde contingat, ut talem scilicet ducat quam odio habet : videtur quod ad instar eorum qui societatem interpositione fidei contrahunt, et postea eamdem sibi remittunt, hoc possit in patientia tolerari.

Ad tertium dicendum, quod licet in maiori decipiat, tamen est damnum recuperabilius, quam pecuniae : quia cum multis aliis potest contrahere : sed pecuniam aliam non contingit eum de facili recuperare : et ideo istud ad iudicium non deducitur sicut illud.

 

Ad id quod obicitur ulterius de secundo modo, dicendum quod ille est quaedam confirmatio promissionis, eo quod per donaria sponsa quodammodo sponso appropriatur, vel e converso, sicut innuitur in Genesi, XXX, 16, ubi dixit Lia ad Iacob : Ad me intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei.

Ad primum autem quod contra obicitur, dicendum quod arrha hic aliter sumitur quam pro pretio, vel pro parte pretii : sicut enim per arrham res empta emptori appropriatur, ita sponsa sponso per subarrhationem nuptialem : et ideo prima argumentatio fallit per aequivocationem. Si tamen concederetur, quod esset pars pretii, tunc dicendum quod matrimonium non ponitur sub pretio : sed id quod datur, est ad onera matrimonii sublevanda.

Et per hoc patet solutio ad secundum.

Ad tertium dicendum, quod si daretur dotis nomine, vel promitteretur, et non sequeretur matrimonium, restituere teneretur. Si autem alia donaria sunt potius amorem indicantia, quam magnam afferentia utilitatem, non credo quod tenetur ad restitutionem : sed tamen non sequitur, quod matrimonium sub pretio ponatur ratione supra dicta.

 

Ad id quod ulterius obicitur de tertio modo, dicendum quod annulus ille significat fidem sponsalium in praesenti, scilicet ne alii promittat, et fidem thori in futuro servet : et ideo ponitur in digito sinistrae manus, qui annularis dicitur, quia in illum vena quaedam pulsatilis, sive arteria venit a corde, quae circulo ligatur ad amoris signum.

Et per hoc patet solutio ad primum : quia ex falso, vel ex insufficienti causa annuli procedit : et ideo non concludit.

Ad aliud dicendum, quod nihil prohibet monili subarrhationem fieri, sed magis congrue fit per annulum : quia cum fides sponsalium obliget ad duo, unum illorum est principale, et alterum est consequens : et principale quidem est ad servandum fidem sponso : consequens autem est ad custodiendum se ab alio : annulus autem significat principale, et monile significat consequens : et ideo magis congrue fit per annulum, quam per monile.

Ad tertium dicendum, quod in tribus se habet sponsa ad sponsum : in quantum enim caput mulieris est vir, tenetur eum audire, sequi, et obedire. Ex matrimonio enim tenetur ad fidem, et custodiam ab altero : nec sunt plura adeo substantialia sponsae in quantum est sponsa. Primum autem horum significat inauris : secundum autem significat annulus, et tertium monile. Et ideo his tribus antiquitus puellae subarrhabantur.

 

Ad hoc autem quod ulterius obicitur de iuramento, dicendum quod bene potest fieri, si aliter non credant sibi invicem contrahentes : quia sicut dicit Apostolus, ad Hebr. VI, 16 : Homines per maiorem sui iurant, et omnis controversiae eorum finis, ad confirmationem, est iuramentum.

Ad hoc autem quod contra obicitur, dicendum quod in talibus casibus, ut infra patebit, solvuntur sponsalia : et tunc deobligatur a iuramento, eo quod ipse iuramento non tenetur, nisi modo sponsalium : et ideo sponsalibus fractis, non tenetur iuramento amplius : sed bene concedo, quod incautum est in talibus iurare.

Ad aliud dicendum, quod in talibus non est perplexitas, quia potest complere iuramentum : alioquin peccat mortaliter. Si autem matrimonium aliud supervenit : tunc peccat mortaliter contrahens cum alio, sed tamen non tenetur ad sponsalia perficienda, quia soluta sunt : sed debet facere poenitentiam de periurio.

 

Ad hoc autem quod quaeritur : Utrum sit cogendus ? Dicendum, quod licet quidam dixerunt, quod sit cogendus propter iuramentum tamen videtur sapientibus, quod non : sed dissimulandum est si ex odio sponsae non vult perficere quod iuravit, quia posset maius malum sequi : et iste casus expresse scriptus est, Extra, libro quarto de sponsalibus, Requisivit, ubi sic dicit Lucius tertius : Requisivit a nobis tua fraternitas, qua censura mulier compelli debeat quae iurisiurandi religione neglecta nubere renuit cui se nupturam interposito iuramento firmavit. Et infra, Ad quod breviter respondeo, quod cum libera debeant esse matrimonia, monenda est potius quam cogenda, cum coactiones difficiles soleant exitus habere frequenter.

Ad id autem quod obicitur de conditione simpliciter honesta, dicendum quod illa merito est apponenda, ita quod vituperari possunt contrahentes, si non apponant : quia contrahentes aut sunt maturae aetatis, aut infantuli. Si sunt adulti, adhuc licet in eis sit confortata ratio, tamen unus solus non potest videre quid expediat, sicut vident plures fideliter consulentes. Si autem sunt infantes, non possunt discernere nisi doctrina et consilio aliorum seniorum : et ideo cum discretio faciat ad libertatem et honestatem consensus, talis conditio potius facit ad liberum matrimonium, quam ancillare vel servile : non enim dicitur liberum apud sapientes, quod quasi vinculum vel velamen malitiae habet libertatem, sed id potius quod secundum virtutem libere fit : et ideo talis conditio tenet, et est favorabilis.

Et sic patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod duplex est consensus, scilicet matrimonium faciendi, et iste non dependet ad alium in matrimonio. Est etiam consensus conditionatus, quando de voluntate propria apponit conditionem, eo quod sibi homo non sufficit ad consilium, et ille dependet ratione prius inducta.

 

Ad id quod ulterius quaeritur de conditione utilitatis quae est pecunia, dicendum videtur, quod illa dupliciter apponi potest, scilicet aut ut in modum dotis, aut ut in modum poenae si non consummantur matrimonia. Si primo modo apponatur, dico quod stat et exigi potest : et si non stet conditio, non tenetur ad consummationem promissionis. Et hoc contingit propter onera matrimonii, ut dictum est supra. Si autem adiiciatur per modum poenae, ut si sic dicatur : Nisi contraxero tecum, ego dabo tibi centum marcas : dico quod non tenet conditio nec exigi potest si non consummetur matrimonium. Argumentum autem ad hoc est in decretali prius inducta, Requisivit : quia scilicet matrimonia debent esse libera.

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod matrimonium non ponitur sub pretio, ut patet ex supra dictis.

Ad alia duo est concedendum : quia illa procedunt in sensu illo quo conditio pecuniaria adiicitur in modum poenae, et sunt bona contra illos qui aliter : sentiunt, quam hic est determinatum.

Ad id quod ulterius obicitur de conditione turpi et contraria matrimonio, dicendum quod matrimonium numquam est finis mali, nec etiam ad malum finem. Est enim duplex finis, sicut et super secundum librum Sententiarum notatum invenies, scilicet finis operis, et finis operantis. Finis operis matrimonii numquam est ad malum finem, vel finis mali. Finis autem operantis sic potest esse in malo : et dictum Augustini intelligitur de fine operis, non operantis. Et quia finis operantis non est essentialis finis matrimonii, ideo dicit ius, quod cessat conditio quae est turpis finis intentio ex parte contrahentis, non contractus : et tenet contractus sponsalium.

Et per hoc patet solutio et ratio iuris.

Ad aliud dicendum, quod unus plus peccat in actu, et alter plus in circumstantia trahente in id genus peccati, hoc est, in adulterium : nihil enim prohibet utrumque plus peccare consideratione diversa.

 

Si autem quaeritur : Quis simpliciter plus peccet ? Videtur, dicendum, quod ille qui prostituit uxorem propriam, ex hoc peccat maiori peccato quod est adulterium, et contra plura : quia contra quaecumque peccat leno, peccat et iste, et insuper contra bonum matrimonii.

Ad hoc quod obicitur de conditione ultima, dicendum quod illa annihilat contractum : quia non est consensus in talibus in matrimonium secundum intellectum, sed secundum vocem tantum : sed secundum intellectum consentiunt in vile contubernium, quia non potest esse matrimonium, ubi renuntiatur bonis omnibus matrimonii.

Et per hoc patet solutio ad obiectum : quia in tali contractu nihil boni est : et ideo nihil boni inde potest elici quod teneatur, sicut fuit in aliis contractibus conditionatis.

 

 

ARTICULUS XVI.

Quibus modis sponsalia dirimantur ?

 

Quinto quaeritur, quibus modis sponsalia dirimantur ?

Accipiatur autem primum illud, quod determinatum est a iure.

Sunt igitur octo in quibus sponsalia dissolvuntur : quorum primus est si alter sponsorum transeat ad religionem, quod potest facere etiam invito et reclamante altero ante carnalem copulam : et tunc ille qui remanet in saeculo, absolvitur a vinculo sponsalium, etiamsi fuerint sponsalia per verba de praesenti.

Secundus est, quando sponsus non invenitur, quia transfert se ad aliam regionem : si tamen per eam non steterit, quod matrimonium non fuit consummatum : si enim per eam steterit, tunc aget poenitentiam de promissione, et etiam de periurio si iuramentum intervenit.

Tertius est, si alter sponsorum post contracta sponsalia incurrerit lepram, aut paralysim, aut epileptiam, aut turpiter naso aut oculo fuerit mutilatus.

Quartus est, si superveniat affinitas, scilicet si sponsus cognovit consanguineam sponsae, vel e converso : et hoc sufficit probare sola fama.

Quintus est, si mutuo se absolverunt : quem tamen casum quidem non recipiunt.

Sextus, si alter eorum fuerit fornicatus.

Septimus, quando supervenit matrimonium per verba de praesenti cum alio contractum : quia tunc solvitur minus vinculum propter malus superveniens : sed tunc debet agere poenitentiam de fide vel iuramento vel promissione mentita.

Octavus, quando minor venit ad aetatem adultam, et petit absolvi a vinculo sponsalium, et dari sibi licentiam nubendi alii.

Dicunt insuper Iurisperiti, quod in duobus casibus solvuntur ipso iure, scilicet quando alter intrat religionem, et quando alter contrahit cum alio per verba de praesenti. In aliis autem omnibus casibus solvenda sunt per iudicium Ecclesiae.

Ecce quid ius determinat de isto articulo.

 

Sed obicitur contra primum casum :

  1. Immolantis enim ex iniquo oblatio erit exsecrabilis : sed ex iniquo immolat, qui immolat alienum : ergo non est Deo accepta. Alienum autem est, quod est alteri promissum, et per promissum debitum : cum igitur ita debitus efficiatur sponsus per sponsalia, et sponsa vice versa, videtur quod Deo se non potest immolare : ergo non potest intrare religionem.
  2. Item, si pecuniae aliquis mihi efficeretur debitor, istam pecuniam qua efficeretur mihi non solvendo, immolare vel offerre non posset : sed maius est debitum matrimonii : ergo multo minus offerri potest per quod efficitur alteri non solvendo : sed si intrat religionem, propter votum continentiae efficitur impotens ad solvendum debitum matrimonii : ergo videtur, quod non debeat intrare religionem.

In contrarium huius est quod dicitur, Extra, de conver. coniugali, lib. III. Dicit enim Alexander tertius, Ex publico instrumento, etc., ita : Caeterum quia licet a praefato viro desponsata fuit, adhuc tamen (sicut asserit) ab ipso est incognita, mandamus quatenus si praedictus vir ipsam carnaliter non cognoverit, et eadem ad religionem transire voluerit : recepta ab ea sufficienti cautione, quod vel ad religionem transire vel ad virum suum redire infra duorum mensium spatium debeat, ipsam a sententia qua tenetur absolvas ita quod si ad religionem transierit, uterque restituat alteri quod ab eo noscitur recepisse, etc. Et infra : Sane quod Dominus in Evangelio dicit, Non licere viro nisi ob causam fornicationis dimittere uxorem suam, intelligendum est secundum interpretationem sacri eloquii de his quorum matrimonium carnali copula est consummatum, sine qua confirmari non potest. Ex his patet, quod ius verum dicit in hoc primo casu.

 

Ulterius quaeritur de secundo.

Videtur enim quod ille sit iniustus : quia

  1. In dubiis tutior pars est accipienda vel tenenda : sed tutius est quod exspectet : quia in exspectando nullum fit alteri praeiudicium : ergo videtur, quod non sint sponsalia soluta ex illa absentia.
  2. Item, absentia corporum in nullo repugnat vinculo spirituali : quia ex consensu contractum est inter sponsos : ergo videtur, quod propter absentiam corporum non solvetur vinculum, quod est inter eos : ergo nec sponsalia.

In contrarium huius obicitur : quia, Extra, libro quarto de sponsalibus, sic scribit Alexander tertius Panormitano Episcopo : De illis autem qui praestito iuramento promittunt se aliquas mulieres ducturos, et postea eis in cognitis dimittunt terram, se ad partes alias transferentes : hoc tibi volumus innotescere, quod liberum erit mulieribus ipsis (si non amplius in facto est processum) ad alia se vota transferre : recepta tamen de periurio poenitentia, si per eas steterit, quominus matrimonium fuerit consummatum.

 

Ulterius quaeritur de tertio.

  1. Videtur enim quod corporalis necessitas non debet facere, quod aliquis cadat a suo iure : sed iste ius acquisivit de contrahendo matrimonio : ergo videtur, quod per corporalem infirmitatem illud perdere non debeat.
  2. Item, involuntarium quod hominem compellit, secundum Aristotelem meretur ignoscentiam et veniam : ergo multo magis id quod intulit Deus : sed talis est necessitas istius infirmitatis : ergo videtur, quod sponsa talia debet ignoscere.
  3. Ulterius quaeritur : Quare non ita dirimit febris vel quid tale, sicut infirmitates supra memoratae ?

In contrarium huius obicitur per id quod dicit Urbanus secundus, libro quarto de coniugio leprosorum, Litteras. Et infra : Quia postulasti utrum si post sponsalia de futuro inter legitimas personas contracta, antequam a viro mulier traducatur, alter eorum leprae morbum incurrat, alius ad consummandam copulam maritalem compelli debeat. Respondemus, quod ad eam accipiendam cogi non debet, cum nondum inter eos matrimonium fuerit consummatum.

 

Ulterius quaeritur de quarto casu.

Ille enim videtur omnino iniustus :

  1. Ex peccato enim alterius non debet alius ab ipso puniri : ergo si alter sponsorum per fornicationem faciat affinitatem, non debet ille puniri qui non fornicatur : ergo non debet perdere ius sibi per sponsalia acquisitum.
  2. Item, ponamus, quod ad hoc aliquis fornicetur cum consanguinea sponsae, ut solvat sponsalia : constat enim, quod dolus nulli debet patrocinari : ergo nec isti : ergo nec iste per dolum suum debet consequi absolutionem a sponsalibus.

In contrarium autem obicitur per hoc quod dicitur, 27, quaest. 2, ex concilio Tiburicensi : Si quis sponsam filii sui oppresserit, et postea filius eius eam duxerit : pater postmodum non habeat uxorem, nec mulier virum : filius qui patris facinus ignoravit, aliam accipiat.

 

Ulterius quaeritur de quarto casu isto, utrum sufficit probare per solam famam ? quia

  1. Cum potius semper iudicandum sit pro matrimonio, videtur quod sponsalia stare debeant, donec certissime factum probetur : ergo non propter solam famam sponsalia sunt solvenda.
  2. Item, fama saepe est falsa : et ideo videtur, quod non sit soli famae credendum.

In contrarium huius est id quod habetur, Extra, quarto lib. de consang. et affin., ubi Urbanus tertius sic scribit Burdigalensi Archiepiscopo : Super eo quod iuvenem asseris puellam nondum nubilem fide interposita desponsasse, quae iam facta nubilis eum repetit : et ille respuit dicens se non debere eam ducere, pro eo quod postquam puellam affidavit, eamdem carnaliter propinquam ipsius cognovit. Respondeo, quod si manifestum est iuvenem agnovisse propinquam praedictae puellae : vel si non est manifestum, fama tamen loci hoc habet, cum esset sponsa tantummodo de futuro, idem ab eius impeditione debet absolvi.

 

Ulterius de quinto quaeritur.

Quia ille omnino non videtur esse recipiendus : quia

  1. Quod semel iuste factum est, pro non facto haberi non potest : ergo videtur, quod nulla sit absolutio qua se invicem absolvunt.
  2. Item, quod levitatis est, non debet admittere Ecclesia : sed maxime levitatis est modo contrahere, et modo mutuo se absolvere : ergo iste casus ab Ecclesia non debet recipi.

In contrarium est decretalis supra inducta, Extra, de sponsalibus, Praeterea, ubi dicit Innocentius secundus, quod ad instar eorum qui societatem fidei contrahunt, et post eamdem sibi remittunt, potest in patientia tolerari si se mutuo absolvunt ita et illi qui sponsalia contraxerunt.

 

Ulterius quaeritur de sexto, si alter eorum fuerit fornicatus.

Ex hoc enim non videntur solvi sponsalia simpliciter, sed tantum ad thori separationem : vinculum tamen videtur debere manere : quia Dominus dicit, quod qui dimissam duxerit, fornicatur.

Adhuc quaeritur, utrum sit monendus ut recipiat eam ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Infra habebitur, quod misericordia est recipere poenitentem : sed omnis homo monendus est ad misericordiam : ergo et iste est monendus, ut recipiat illam quae fornicata : est vel e converso sponsa sponsum.
  2. Item, tota die videmus hoc, quod sponsi fornicantur : et tamen sponsae recipiunt eos iure sponsalium contractorum : ergo videtur, quod iste casus nullus sit.

In contrarium huius est, quod

  1. Etiam in matrimonio consummato uxor separatur a thoro propter fornicationem : ergo multo magis per eam sponsalia annullari debent.
  2. Item, sponsos nihil adeo reddit odiosos sicut fornicatio : sed periculum est si odiosi sibi invicem contrahunt : ergo videtur, quod talis casus debet separare sive solvere sponsalia.

 

Ulterius obicitur de septimo.

Videtur enim, quod non teneat ille : quia

  1. Posterius non debet infringere id quod prius factum est : sed prius facta sunt sponsalia iuste : ergo non derogatur eis superveniente matrimonio.
  2. Item, si quis vendat alii rem quam mihi prius vendidit : si ego probavero rem illam prius mihi venditam, restituetur mihi : ergo a simili sic est in sponsalibus, et matrimonio superveniente : ergo in tali casu recedendum est a matrimonio, et redeundum ad sponsalia.

In contrarium autem huius est decretalis Gregorii IX, quarto lib. de sponsalibus, Si inter virum et mulierem, etc. : Verum si inter ipsos accessit tantum promissio de futuro, utroque dicente alteri : Ego recipiam te in meam : et, Ego te in meum : seu verba similia : si alius mulierem illam per verba de praesenti desponsaverit, etiamsi inter ipsam et primum iuramentum intervenerit (sicut diximus) de futuro, huiusmodi desponsationis intuitu secundum matrimonium non poterit separari : sed eis est de violatione fidei poenitentia iniungenda.

 

Ulterius quaeritur de octavo et ultimo.

Quia illud nihil ad propositum videtur : quia,

  1. Sicut supra habitum est, minor aetate debita non potest contrahere sponsalia : ergo nullus est casus iste.
  2. Item, ab eo quod nihil ligat, non est petenda absolutio : sed ante aetatem debitam sponsalia nihil ligant : ergo ab eis non est petenda absolutio.

In contrarium huius est decretalis Alexandri tertii, quarto libro de Sponsalibus : De illis qui infra annos aptos matrimoniis sponsalia contrahunt, sive uterque, sive alter reclamet, antequam ad annos matrimonio aptos pervenerint, et postulent separari, non sunt ullatenus audiendi. Si vero alteruter istorum ad annos pubertatis pervenerit, infra eosdem annos altero existente cum sponsalia contrahuntur, si is qui minoris aetatis est, cum ad annos illos pervenerit reclamaverit, nec in alterum voluerit consentire, iudicio Ecclesiae poterunt ab invicem separari.

 

Solutio. Dicendum, quod in sponsalibus contrahendis attenduntur plura : quando enim promittitur in futurum de matrimonio contrahendo, illa promissio est ad solutionem matrimonii in determinato tempore pubertatis ad bonum prolis in individua vita suscepta cum persona legitima ad contrahendum.

Primus igitur casus dirimit sponsalia, eo quod intercidit mors spiritualis impotens ad solvendum quod promisit : et ideo etiam alter solvitur a promisso.

Secundus autem casus peccat contra determinatum sponsionis tempus : quia tempore condicto solutionis promissi non comparet.

Tertius vero peccaret in bonum prolis ex parte corporis : quia ex infirmis infirmi nascuntur. Peccat etiam contra finem quemdam matrimonii qui est collatio operum, eo quod unus homo sibi est insufficiens in opere : et hunc finem matrimonii ponunt tres Philosophi, scilicet Tullius, Aristoteles, et Aspasius : sponsus enim infirmus chronica infirmitate non potest conferre aliquid de operibus suis, ut leviora sint onera matrimonii.

Quartus autem peccat contra legitimitatem personarum coniungendarum.

Quintus autem contra individuitatem hoc modo quo solvit sponsalia, quia non omni modo solvit, ut infra patebit.

Sextus autem contra bonum fidei peccat.

Septimus, quia in oppositum stringit maiori vinculo : et ideo contrarium est individuitati futurae in matrimonio promisso.

Octavus autem est, eo quod in contrahentibus non fuit dispositio debita : sicut enim omnis forma debitam dispositionem requirit in materia, ita etiam faciunt sponsalia : et una illarum dispositionum est aetas debita, ut patet ex prius habitis.

Et per hoc patet ratio iuris, si quis ipsum ad universale et ad artem reducere voluerit : licet enim sit positivum, tamen secundum. Tullium nullum est ius positivum, quod non sit ex ratione profectum : quod autem ex ratione profectum est, ad rationem et universale potest resolvi.

 

Ad primum igitur dicendum, quod ille non immolat ex iniquo : quia solvuntur sponsalia per melius et maius vinculum : sed si manentibus sponsalibus faceret, tunc valeret obiectio.

Si autem quaeritur : Quomodo solvuntur ? Dicendum, quod ipso iure : sicut lumine maiore superveniente offuscatur lumen minus.

Ad aliud dicendum, quod secus est de pecunia : et ratio illa in praecedenti articulo expedita est : et ideo non valet illa obiectio.

Praeterea, Inter sponsos uterque alteri aequaliter debet, et ideo quantum iste subtrahit qui intrat religionem, tantum recompensatur alteri per retentionem sui debiti qui manet in saeculo. Decretalis autem adducta in oppositum, est concedenda et probat casum. Et eodem modo de omnibus iuribus est dicendum, quae in ista quaestione sunt inducta.

 

Ad id quod ulterius quaeritur de secundo, dicendum quod dubium determinatur ex modo promissionis : quia tempus certificatur in annis pubertatis. Unde, Extra, libro quarto de sponsalibus, praecipitur, quod tempore pubertatis, vel infra duos menses, debitum reddat sponso, vel intret religionem : et ideo quando tempore illo non invenitur sponsus, absolvitur alter qui remanet in terra.

Ad aliud dicendum, quod absentia repugnat effectui matrimoniali qui est copula carnalis, et ideo etiam vinculo repugnat : et ideo solvuntur sponsalia.

 

Ad id quod ulterius quaeritur de tertio, dicendum quod quando est ante matrimonium huiusmodi defectus corporis, sponsos sibi facit abominabiles, et illorum individuitas vitae est amara : et ideo melius est ut non coniungantur, quia malos exitus talia connubia sortiuntur, et quia proles ex parte corporis destrueretur : sed si supervenerit matrimonio, tunc tenet illud quod obiectum est. Cum enim sponsalia non sint nisi dispositio ad matrimonium, facilius solvuntur, quam matrimonium.

Ad aliud dicendum, quod necessarium tale sive involuntarium in actu, meretur veniam et ignoscentiam : sed in contractibus secus est, quia ibi attendit homo utilitatem propriam, et ideo cavet sibi a contractu indelectabili et nocivo.

Ad aliud dicendum, quod chronicae aegritudines, et generantes horrorem et impotentiam cooperandi ad onera matrimonii sublevanda, solvunt sponsalia : sed febres et huiusmodi, temporales sunt, et ideo non solvunt : quia non semper reddunt impotentes, sed ad tempus breve et modicum.

 

Ad id quod obicitur de quarto, dicendum quod qui fornicatur, perdit ius suum, et alteri efficitur abominabilis : et ideo datur ei licentia, quod non teneatur sponsalibus nisi velit : unde nihil de suo iure perdit, sed potius lucratur libertatem ab eo qui se Deo et sibi reddidit abominabilem.

Ad aliud dicendum, quod dolus ei non patrocinatur, sed nocet quando ius suum perdit : et hoc in favorem alterius qui non peccat est inductum, ut dictum est.

Ad id quod ulterius quaeritur : Utrum in tali casu sufficit probare per solam famam ? Dicendum quod sic : quia hoc crimen praecipue conturbat sponsos, et facit eos odiosos sibi : et ideo de facili permittitur separatio propter crimen illud.

Ad hoc autem quod in contrarium obicitur, dicendum quod hoc est verum de matrimonio : sed sponsalia non sunt matrimonium, ut supra patuit : et ideo propter periculum futurum quod ex odio generari consuevit, etiam propter solam famam admittitur separatio sponsalium.

 

Ad aliud dicendum, quod ille casus a quibusdam non ponitur : et respondent ad decretalem inductam, quod non est decretalis, nec continet ius, sed loquitur de permissione comparativa, hoc est, quod sicut permittitur violatio societatis, ne maius malum fiat, ita etiam solutio sponsalium per hoc quod uterque alium absolvit, ne in odio convenientes se ad invicem interficiant. Posset tamen dici, quod casus iste tenet cum pecunia moventur de promisso : tunc enim signum est, quod non bene conveniunt : et ideo tunc Ecclesia patitur magis quam agat separationem ipsorum.

Ad id autem quod contra obicitur, dicendum quod sponsalia non dicunt aliquid perfecte factum, sed potius faciendum : et ideo possunt revocari : quia quantum ad principale quod est in eis, dependent in futurum.

Ad aliud dicendum, quod in veritate taliter se absolventes non cavent voto : tamen Ecclesia patitur praedicta ex causa.

 

Ad id quod obicitur de sexto dicendum, quod secus est in matrimonio et sponsalibus : quia in matrimonio non potest fieri coniunctio ad alium : et ideo monetur ut redeat ad suum, ne in periculo sit castitas sua : sed in sponsalibus potest fieri coniunctio ad alium, et ideo solvuntur : et non monetur, quia tales sibi invicem sunt odiosi : et per hoc patet etiam solutio ad secundum.

Ad aliud dicendum, quod aliter est in masculis, et aliter in feminis : quia masculus habet ad libidinem impellens magis quam femina : et ideo minus turpe est de masculo si fornicetur : et ideo de gratia masculi a feminis facilius recipiuntur, sed non de iure.

 

Ad id quod ulterius obicitur de septimo, dicendum quod matrimonium est maius vinculum superveniens : et ideo quando stringit in oppositum, vinculum sponsalium rumpitur.

Ad obiectum autem dicendum, quod si in omnibus essent aequalia, tunc teneret obiectio : sed inaequalia sunt, ut iam dictum est.

Ad aliud dicendum, quod non est simile, sicut supra expeditum est.

 

Ad id quod ulterius obicitur de octavo, dicendum quod ibi est modus sponsalium, licet non materia pro toto, sed pro altera parte tantum : et ideo in tractatu de solutione sponsalium ponitur iste casus.

Ad aliud dicendum, quod quia videbatur approbare in annis deputatis ad sponsalia contrahenda, et propter bonum exemplum, petit absolvi : et non ideo quod sciat se esse ligatum personae tali.

 

 

L. Quod aliter accipitur in his aliis capitulis sponsa.

M. Quare non statim tradantur sponsae ?

 

ARTICULUS XVII.

An dicantur sponsalia a sponsa de futuro, vel de praesenti, vel de solemnitate nuptiarum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, L, sub finem : Sunt enim quaedam nuptialia pacta, etc.

Hic enim colligitur, quod tripliciter dicitur sponsa, scilicet de futuro, et de praesenti, et solemnitas nuptiarum. Et dicit Magister, quod ultimo modo proprie sponsalia dicuntur.

Videtur autem falsum

  1. Ex decreto Nicolai Papae supra inducto, ubi dicit, quod sponsalia sunt futurarum promissiones nuptiarum : ergo primo modo proprie dicuntur sponsalia et sponsa, ut videtur.
  2. Item, hoc videtur sonare nomen, ut supra habitum est : ergo mentitur in Littera.

 

Ulterius quaeritur hic : Utrum aequivoce vel univoce dicitur de his tribus ?

Videtur autem, quod aequivoce : quia

  1. Distinguit in Littera vocem sponsalium in suas significationes : talis autem distinctio non convenit nisi aequivoco : ergo est aequivocum.
  2. Praeterea, nullus distinguit sic, quod homo aliter significet Socratem, et aliter Platonem : sed Magister dicit, quod aliter unum significet, et aliter aliud : ergo est aequivocum.

 

In contrarium huius obicitur :

Ab una enim sponsione dicitur quocumque modo dicatur : ergo unam habet rationem : ergo est univocum.

 

Responsio, quod sponsalia proprie dicuntur pacta futurarum nuptiarum cum solemnitate facta : et ideo quod dicit Magister, non intelligitur de solemnitate sola, sed potius concretive de sponsione solemni futurarum nuptiarum : et per hoc patet, quod non est contrarium praehabitis : et per hoc solvuntur duo prima.

 

Ad aliud dicendum, quod nec univoce dicitur de his, nec etiam aequivoce, sed potius per analogiam ad unum, ut probat ultima obiectio. Analogum enim dicitur de pluribus diversis modis respicientibus ad unum : et ideo distinguit Magister in Littera modos diversorum sponsalium.

Et haec est solutio omnium quaesitorum.

 

 

ARTICULUS XVIII.

An in sponsalibus debeat esse terminus ad solemnizandum matrimonium ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, M : De nuptialibus pactis, ubi est tantum sponsio futuri, etc.

Videtur enim, quod nulla sit causa quam assignat in Littera : quia

  1. Istud, ut dicit Auctor, intelligitur de sponsalibus in futurum promissis : sponsalia autem non contrahuntur in futurum, quia non est sufficiens aetas contrahentium : non ergo causa est, quod non exhibeatur statim, ut desideret dilatam, sed quia non est sufficiens aetas et habitus corporis ad matrimonium consummandum.
  2. Item, videtur esse contra Apostolum, I ad Corinth. VII, 9 : Melius est nubere, quam uri. Cum igitur in dilatione alter coniugum uratur, vel ambo, melius esset quod statim exhiberetur.
  3. Item, omnis dilatio est ad terminum aliquem qui est in contractibus humanis : videtur ergo, quod huic dilationi deberet terminus assignari.

 

Responsio. Dicendum, quod sancti Patres a principio ita constituerunt, ut Littera continet, et propter causam quae in Littera assignatur.

 

Ad primum autem dicendum, quod frequenter etiam habentes aetatem contrahunt sponsalia de futuro : et de illis puto, quod loquatur : et hoc patet per hoc quia parvuli ante aetatem contrahentes, non suspirarent ad dilationem nuptiarum.

Ad aliud dicendum, quod non diu differtur : et ideo non potest multum exardescere concupiscentia : non differtur enim nisi ad duos menses, ut patet ex superius inducta decretali : si tamen nimis periculose cresceret tentatio, melius putarem ego salvo iudicio maioris, quod statim matrimonium consummaretur.

Ad ultimum dicendum, quod tempus contrahentium habentium aetatem praefixum est a iure, scilicet ad plus duo menses vel unus, ut supra patuit.

 

 

N. Quae sponsa sit vidua mortuo sponso, et quae non ?

O. Qui alterius sponsam eo mortuo ducit, ad sacros ordines accedere potest.

 

ARTICULUS XIX.

An diffinitio bigamiae sit bene assignata ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, N, sub finem : Viduae enim maritus aeque sicut bigamus, sacerdos fieri prohibetur, etc.

Quaeruntur autem hic quatuor de bigamia.

Primo, quid sit, et unde dicatur ?

Secundo, quot modis fiat ?

Tertio, qua ratione ei irregularitas adiungatur ?

Quarto, utrum illa irregularitas admittat aliquam dispensationem ?

 

Ad primum horum proceditur sic :

Dictum aliquorum est, quod bigamia est divisio unius in non unam uxorem vel uxores.

Videtur autem, quod haec diffinitio non valet : quia

  1. Bigamia opponitur monogamiae : et monogamus dividitur : ergo bigamia non est divisio unius, etc. Probatio mediae. Omne id quod unitur alteri a se, oportet quod in se dividatur : sed omnis homo adhaerens uxori, unitur alteri a se : ergo dividitur in seipso.
  2. Si forte dicas, quod dividitur in unam. Contra : Probatur, quod non : quia ipsa etiam divisa est a se, et unita viro qui commiscetur ei : ergo dividitur in non unam.
  3. Item, nihil videtur dictum, in non unam : quia dicit Boetius, quod omnis res est una : ergo omnis uxor est una uxor : nullus ergo dividitur in non unam.
  4. Item, omne quod est (ut probat Philosophus) est unum, vel multa : ergo et uxor vel femina in quam dividitur iste, est una, vel multae : constat autem, quod non multae : ergo una : falsum ergo est, quod aliquis dividatur in non unam.
  5. Item, numquam dicimus aliquid dividi in plura quae non sunt, sed in plura quae sunt : si ergo nullus dividatur in plures uxores quae sunt, nullus dividetur in plures uxores : sed quae non simul in eodem tempore sunt, sed una decessit, et alia superest, illae uxores plures non sunt : ergo qui primo habet unam, et post mortem illius aliam, videtur quod ipse non sit divisus in plures.
  6. Item, hoc videtur ex verbis Apostoli, I ad Corinth. VIII, 39 : Mulier alligata est legi quanto tempore vir eius vivit : sed divisio est ex lege : ergo cum absolvitur a lege, absolvitur a divisione : ergo post mortem eius non est divisus in eam : si ergo tunc in unam postea ductam dividatur, non videtur esse divisus in plures.
  7. Item, obicitur de hoc quod dicit, uxorem, vel uxores. Divisio enim sequitur unius separationem : quia ita dicit Aristoteles, quod numerum cognoscimus divisione continui : sed huiusmodi unio est etiam ad meretricem, ut dicitur, I ad Corinth. VI, 16 : An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur ? Ergo consequitur talis divisio, si pluribus fornicario concubitu coniungatur : ergo qui cum pluribus fornicatur, est bigamus, quod falsum est.

 

Responsio. Dicendum, quod superius inducta diffinitio est satis bona. Dicitur enim bigamus a bis, et gamos quod est mulier in Graeco, quasi divisus bis iteratus in mulierem : sicut etiam monagamus non sic iteratus, et trigamus ter iteratus, et quadrigamus, et pentagamus, et exagamus, et heptagamus, et polygamus.

 

Ad primum ergo dicendum, quod separatio quae inest bigamiae, unitati sacramenti opponitur : unitas autem sacramenti est individuitas signi : et haec numquam melius quam ex signato cognoscitur : signatum autem est duplex, scilicet unio spiritus fidelis cum spiritu increato, et unio divinae naturae cum humana in una persona Christi. Et prima quidem significatur per individuitatem consensus : secunda autem per individuitatem carnis, ut supra patuit in distinctione praehabita. Dicendum est igitur individuitatem signi nihil aliud esse, quam individuitatem consensus, et coniunctionis carnalis. Est autem individuitas consensus a duobus, scilicet quod sit ab individuo, et individuum : et ab eisdem duobus causatur individua coniunctio carnis : individuus autem nullus est, nisi qui in se est indivisus : et similiter individua nulla est mulier, nisi quae est in se indivisa : et haec sola est quae nullam umquam in alium habuit coniunctionem per copulam individualem. Et sic patet, quod bigamia est privatio huius copulae individualis, eo quod bigamia sit privatio individuitatis, sicut caecitas est privatio visus. Unde patet, quod monogamus non habet privationem individuatis : quia cum unica non est nisi una individuitas, non separata.

 

Ad probationem dicendum, quod ipsa est unica in huiusmodi individuitate si virgo fuit quando traducta est : eo quod individuitas est matrimonii, ut dictum est, potius quam unius in se personae, quia est sacramenti et signi.

Ad aliud dicendum, quod unum quandoque dicit unitatem suppositi, et quandoque unitatem accidentis : et similiter fit negatio sive privatio in non uno. Dicendum igitur, quod hic negat accidens secundum quod una in tali signi individuitate et unitate dicitur, quae unius fuit vel est : et non una quae plurium fuit vel est, licet semper sit una secundum suppositum.

Ad aliud dicendum, quod si ly unum dicat unitatem suppositi, tunc verum est, quod nihil est quod non sit unum : quia omne quod est, tantum unum est. Si autem dicat unitatem accidentis oppositi divisioni praedictae, tunc multae sunt mulieres quae non sunt unae : quia non sunt unicae unius, sicut accipitur, Cantic. VI, 8 : Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suae, electa genetrici suae, hoc est, unica.

Ad aliud dicendum eodem modo, quod de unitate suppositi intelligitur.

Ad aliud dicendum, quod bene dividitur aliquid in ea quae non sunt, sed quae fuerunt : licet enim non maneat mulier in quam divisus est vir prius, tamen divisio manet in ipso quando coniunctus et sequenti : et hoc patet respiciendo in signato per indivisionem matrimonii : quia unitas naturarum in Christo non est nisi inter duo extrema et semel. Potest igitur tripliciter signum non respondere signato, scilicet si sit quasi unus, sed non una : vel si una, sed non unus : vel si non semel, sed iste tertius modus non potest esse inter eumdem virum et eamdem mulierem : quia sacramenta non iterantur super eamdem numero materiam : et ita patet, quod sit duobus primis modis. Forma autem argumentandi non valet : quia instantia est, quia si aliquid primo dividatur, ut lignum in ignem : igne enim non existente, divisio adhuc manet in ligno : et si postea dividatur, erit bis divisum : et non erit ibi divisio unius in unicum, quia licet primum cum secundo non sit secundum rem, est tamen quoad effectum quem relinquit in eo in quod ipsum divisum est.

Ad aliud dicendum, quod Apostolus intelligit de lege redditionis debiti et obedientiae, et non de effectu qui relinquitur in viro etiam post mortem mulieris.

Ad aliud dicendum, quod dupliciter est unio inter virum et mulierem, scilicet carnalis operis, et individuitatis signi. Prima est cum qualibet muliere quae carnaliter cognoscitur. Secunda autem est cum legitime coniuncta tantum : et ideo sola illa potest facere bigamiam : alia enim non facit nisi per coniunctionem ad istam de iure vel de facto consummato, ut infra patebit.

 

 

ARTICULUS XX.

Quot modis fiat bigamia ?

 

Secundo quaeritur, quot modis fiat bigamia ?

Sunt autem super hoc a iure notati quatuor modi : et illi primum accipiantur, et postea obiciatur contra illos.

Primus est qui et proprius est, quando aliquis successive duas uxores habet, quas ambas carnaliter cognovit.

Secundus autem improprius modus est, quando duas simul habuit, unam de facto, et alteram de iure.

Tertius est, quando unam habuit de iure, et illa mortua, aliam duxit de facto, et non de iure.

Quartus est, quando aliquis contrahit cum corrupta.

 

Obicitur autem primo contra primum modum.

  1. Numquam enim duabus coniungitur, qui coniungitur uni, et non coniungitur alii, nisi solutus ab illa : sed aliter coniungitur ille qui accipit duas successive : ergo videtur, quod numquam coniungitur duabus : ergo numquam efficitur bigamus.
  2. Item, in antiquis temporibus simul uni plures coniungi poterant in uno uxorio affectu : ergo multo magis plures successive possunt coniungi uni in uno uxorio affectu sed uni affectui uxorio respondet una individuitas sacramenti : ergo in una individuitate sacramenti potest aliquis coniungi pluribus successive : cum igitur bigamia non fiat nisi a violatione huius individuitatis, videtur quod talis non efficiatur bigamus.
  3. Item, qui numquam est nisi unius, numquam efficitur bigamus : sed ille numquam est nisi unius solius : ergo, etc. Probatio : quia non est dare tempus in quo ille sit duarum : ergo habetur propositum.

In contrarium huius est quod habetur in Decretis, ubi sic dicit Hieronymus : Aperiant, quaeso, aures obtrectatores mei, et videant secundas et tertias nuptias in Domino concessisse, etc. Et ita non damno bigamos, imo nec trigamos : sed si dici potest, nec octogamos. Ex hoc accipitur, quod est bigamus, qui secundas vel deinceps nuptias consummat : ergo ille est unus et proprius modus bigamiae.

Ulterius quaeritur de casibus qui saepe sumuntur iuxta hunc modum. Pono enim, quod aliquis ducit unam per verba de praesenti, et antequam consummet matrimonium illa moritur : et postea ducit aliam, et illam cognoscit carnaliter. Videtur enim, quod ille sit bigamus per ea quae expresse dicuntur in Littera ex verbis Magistri et distinctione Nicolai Papae, quae fit in Littera inter contrahentem cum sponsa alicuius defuncti quae fuit per verba de praesenti.

In contrarium autem huius obicitur id quod Innocentius tertius scribit Meten. Episcopo, lib. I, Extra, de Bigamis, Debitum pastoralis officii, etc., et infra : Cum ergo propter sacramenti defectum inhibitum sit, ne bigamus aut maritus viduae praesumat ad sacros ordines promoveri : quoniam nec illa est unica unici, nec iste unus unius, profecto ubi deficit inter huiusmodi coniuges corporis commixtio, non deest huiusmodi signaculum sacramenti. Unde is qui mulierem ab alio viro ductam, sed minime cognitam duxit uxorem (quia nec illa, nec ipse carnem suam divisit in plures) propter hoc impediri non debet quin possit ad sacerdotium promoveri. Haec decretalis valde est notabilis : quia abrogatur per eam quod dicit Magister in isto capitulo.

 

Ulterius quaeritur de secundo modo

  1. Ille enim non videtur esse casus : quia non est defectus sacramenti, ubi nullum est sacramentum : sed cum ea cum qua contraxit, de facto nullum est sacramentum : ergo non videtur, quod propter hoc fiat defectus sacramenti.
  2. Item, absurdum esset dicere, quod commixtio ad meretricem haberet significare copulationem naturarum in una persona Christi : ergo illa adhaesio qua adhaeret mulieri de facto, non habet individuitatem aliquam : cuius signum est, quia separatur ab ea quando voluerit : ergo videtur, quod ille numquam habet nisi unam individuitatem cum unica : ergo ipse non debet reputari bigamus.

In contrarium huius est quod

  1. Dicit Hieronymus, 31, quaest. 1, Quomodo virginibus. Et infra : Primus Lamech sanguinarius atque homicida unam carnem in duas divisit uxores : fratricidium et bigamiam eadem cataclysmi poena delevit, etc. Ex hoc accipitur, quod qui habet duas simul non de iure, sicut Lamech qui non habuit de iure, nec de divina inspiratione, bigamus dicitur a Hieronymo.
  2. Ad idem facit in quod habetur, dist. 34, ex concilio Toletano : Christiano non dicam plurimas, sed nec duas simul habere licitum est, nisi unam tantum, aut uxorem, aut certe loco uxoris (si coniunx deest) concubinam. Caeterum si non talis concubina fuerit, et aetas illius de quo agitur, futurae incontinentiae suspicionem auferre dignoscitur, Apostolica concessione ad ordinem diaconatus provehi potest. Ex hoc accipitur a contrario sensu, quod si contraxit de facto cum secunda, prohibetur ad ordine, et non nisi propter bigamiam : ergo iste talis est bigamus.
  3. Ad idem est quod habetur, Extra, de divortio, Gaudemus, et est longa decretalis : sed ibi dicitur, quod nulli licet duas simul habere : ergo multo minus unam de iure, et aliam de facto, quin ipse bigamus reputetur.

Ulterius quaeritur de casibus qui reducuntur ad illum.

  1. Ponamus ergo, quod habeat unam de iure, sed non consummavit cum illa matrimonium, sed tantum cum ea contraxit matrimonium per verba de praesenti, et cum alia contraxit de facto, et cognoscit eam : videtur enim, quod iste sit bigamus, quia ipse aut de iure aut de facto habet duas : et qui duas habet, est bigamus : ergo iste est bigamus.
  2. Item, individuitas consensus significans individuitatem animae fidelis cum Deo, salvatur in illa quam habet de iure : sed cum alia est etiam quaedam individuitas carnis : ergo ipse non est unicus unius, sed potius duplex duarum : ergo non salvatur in eo ratio sacramenti : ergo ipse est bigamus.
  3. Adhuc, ponamus, quod ipse revertatur ad primam quam habet de iure : constat, quod ipse tunc est bigamus : cum igitur ante reditum plus peccet contra Deum et contra matrimonium, videtur quod tunc magis debeat bigamus reputari.

In contrarium est, quod iste actu carnem suam in plures non divisit : ergo secundum decretalem. Innocentii supra inductam, non debet dici bigamus.

 

Ulterius quaeritur de tertio modo.

Videtur enim, quod ille nullus sit omnino : quia

  1. Magis est dividi cum peccato : quam sine peccato sed si quis dividatur in plures fornicarias, non efficitur bigamus : ergo videtur, quod nec ille qui unam habuit de iure, qua mortua, aliam ducit de facto.
  2. Adhuc, ponamus, quod post mortem suae uxoris multas cognoscat fornicario concubitu, et non contrahat cum aliqua : videtur, quod ille sit magis bigamus, quia nec forma honestatis in illo salvatur : ergo videtur, quod etiam talis sit bigamus plus quam primus.

In contrarium autem huius est, quod dicitur, Extra, de bigamis non ordinatis, etc. Et infra : Nos autem in hac quaestione taliter respondemus, quod cum huiuscemodi clericis qui quantum in ipsis fuit secundas mulieres sibi matrimonialiter coniunxerunt, tamquam cum bigamis non liceat dispensari, licet in veritate bigami non existant, non propter sacramenti defectum, sed propter affectum intentionis cum opere subsecuto.

 

Ulterius quaeritur de quarto modo. Quia de illo nulla ratio esse videtur :

  1. Non enim propter divisionem alterius ego dividor : ergo nec propter mulieris divisionem dividitur vir : ergo ipse manet unicus unius : ergo ipse non est bigamus.
  2. Item, Filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii, ut dicitur, Ezechiel. XVIII, 20 : ergo nec vir portabit iniquitatem uxoris, nec e converso : ergo nec poenam bigamiae : ergo videtur, quod ille non sit bigamus, qui contrahit cum corrupta.

In contrarium huius est, quod

  1. Dicitur, distinctione 32, ubi Leo Papa contra epistolam Nicetae Abbatis : Seriatim et aperte prosequamur, quod sancta Romana Ecclesia de gradibus clericorum ait : Clericos, ostiarios, lectores, exorcistas, acolythos, si extra votum et habitum monachi inveniantur, et continentiam profiteri noluerint, uxorem ducere virginem cum benedictione sacerdo tali permittuntur, non autem viduam aut repudiatam : quia propter hoc deinceps nec ad subdiaconatum provehi poterunt : quia nec laicus nisi virginem sortitus uxorem. Ex hoc accipitur, quod sive acceperit viduam sive repudiatam, ipse reputatur ut bigamus irregularis ad ordines sacros.
  2. Item, Distinctione 34, dicit : Curandum est ergo in primis, ne ad sacros ordines (sicut in gestis prioribus ante scriptum est) quisquam qui in uxorem virginem non duxit, adspiret.
  3. Ad idem est quod Gregorius Silitano Episcopo scribit sic : Praecipimus ne umquam illicitas ordinationes facias, nec bigamum, aut qui, virginem non est sortitus uxorem, aut ignorantem litteras, vel qualibet ex parte corporis vitiatum, vel poenitentiae, vel curiae, aut cuilibet conditioni obnoxium, ad sacros ordines permittas accedere : sed si quos huiusmodi repereris, non audeas promovere.

Ulterius quaeritur hic de casibus qui videntur similes. Ponamus enim, quod aliquis primo defloret aliquam fornicario concubitu, et postea contrahat cum eadem.

Videtur enim, quod iste sit bigamus : quia

  1. Non ducit uxorem virginem, sed corruptam : ergo secundum decreta inducta ipse est irregularis ut bigamus. Hoc videtur confirmari per hoc quod habetur, distinctione 32 : Nemo ad sacrum ordinem permittatur accedere, nisi aut virgo, aut probatae castitatis, et qui usque ad subdiaconatum unicam et virginem uxorem habuerit.
  2. Ad idem facere videtur, 30, quaest. 5 : Qualis debeat esse uxor quae habenda est secundum legem, virgo casta, et desponsata in virginitate, et dotata legitime, et a parentibus tradita sponso, et a paranymphis accipienda. Ergo si non sit talis, non videtur esse unica unici : ergo contrahens cum ipsa efficitur bigamus : sed supra dicta non est talis : ergo contrahens cum ea, bigamus reputatur.

In contrarium huius videtur, quod

  1. Ille in aliam non est divisus, nisi in istam : ergo non debet reputari bigamus.
  2. Ad idem facit quod habetur, Extra, de bigamis, Debitum. Et est supra inducta decretalis, quae dicit, quod nisi secundum carnalem concubitum in plures dividatur, non reputatur bigamus.

 

Ulterius quaeritur de alio casu, scilicet quod si aliquis contrahat cum aliqua, quam credit virginem, et cum consummat matrimonium, non invenit eam virginem : videtur enim ille non esse bigamus, quia

  1. Est ibi pura ignorantia facti : ergo si ibi esset etiam peccatum, in toto excusaretur : ergo multo magis excusatur a poena : ergo non debet reputari irregularis ex hoc ad sacros ordines suscipiendos.
  2. Item, in his quae non aperte mala sunt, intentio nomen operi imponit : sed ille intendit contrahere cum virgine, et facit quod in se est ad hoc, quod contrahat cum virgine : ergo videtur, quod non puniatur irregularitate bigamiae ex hoc quod non invenit eam virginem.

In contrarium huius est decretum Leonis Papae, quod illae famulae Dei, quae integritatem pudoris oppressione barbarica perdiderunt, laudabiliores erunt in humilitate ac verecundia, si se incontaminatis non audeant comparare virginibus. Ergo a simili et iste talis non omnino est comparandus monogamis : ergo videtur, quod sit bigamus et irregularis.

 

Ulterius quaeritur de alio casu, scilicet quod aliquis contrahit cum virgine et cognoscit eam : deinde cognoscitur ab alio per adulterium : et maritus ignorans hoc, cognoscit eam.

Videtur enim, quod ille non est bigamus : quia est unicus unius : ergo non est bigamus.

Sed contra :

  1. Illa non est unica, quae est divisa in plures : ergo non est unica unius : ergo violavit sacramentum : ergo videtur, quod sit reputandus bigamus.
  2. Ad hoc etiam videtur esse quod dicitur, distinctione 34 : Si cuius uxorem adulterium commisisse cum esset laicus, evidenter fuerit probatum, hic ad ministerium ecclesiasticum admitti non potest. Quod si in clericatu iam eo constituto adulteravit, dato repudio eam dimittere debet. Si vero retinere eius consortium velit, non potest suscepto ministerio perfrui.
  3. Ad idem, ibidem, capitulo sequenti: Si laici uxor in adulterio deprehensa fuerit, hic talis ad ministerium ecclesiasticum nullo modo adducatur. Si autem post ordinationem alicuius clerici uxor adulterata fuerit, dimittat eam. Si autem cum ipsa voluerit permanere, a ministerio sit alienus.

 

Ulterius quaeritur de alio casu. Sit enim, quod maritus uxorem accuset de adulterio, et illa antequam sententia detur, petat debitum, et ille reddat sicut tenetur, et postea sententia dicat eam esse ream. Et quaeratur, utrum iste sit reputandus bigamus.

Videtur, quod non : quia

  1. Ille facit quod debet : nemo autem punitur pro eo quod facit id quod debet : ergo nec iste : sed magna poena est irregularitas : ergo iste non efficitur irregularis.
  2. Item, iste non agit, sed potius patitur : passiones autem non merentur puniri : ergo iste non debet puniri irregularitate.

In contrarium est, quod irregularitates non contrahuntur saepe nisi solo facto praeter voluntatem et peccatum : cum igitur ille misceatur adulterae sicut unicus unicae, videtur quod ipse bigamus reputandus sit et irregularis.

 

Solutio. Dicendum ad primum, quod illi quatuor modi praedicationem bigamiae per prius et posterius recipiunt : quia primus dicitur proprie : quia in illo sacramentaliter nec unicus est, nec unius uxoris. Alii autem dicuntur per accessum aliquem ad istum modum, secundum quod potest privari unicus et unius. Aut igitur privatur per similitudinem sacramenti, aut sine similitudine. Si cum similitudine : aut cum successione, aut sine successione. Si sine successione, est casus secundus : et iste imitatur Lamech. Si cum successione, est casus tertius : et iste imitatur secundas nuptias, licet existentiam non habeat, nisi sicut id quod de facto imitatur id quod est de iure, ut saltem formam honestatis servet coram Ecclesia. Si autem est sine similitudine sacramenti matrimonii quod est inter duas successive in primis et secundis nuptiis : tunc est quartus casus : et hoc modo particularia iuris ad universalia reducuntur.

 

Dicendum ergo ad primum, quod sicut Christo non fuit nisi unica natura unita humanae, et unione unica non iterata, ita oportet esse quod sit in signo : unde cum in tali ipse dividatur in plures et pluribus unionibus, patet quod non salvatur sacramentum. Et cum dicitur, quod numquam est nisi unum sacramentum, dicendum quod verum est hoc actu, sed tamen successive sunt duo : sicut numquam est nisi una hora diei, et tamen successive sunt multae.

Ad aliud dicendum, quod numquam plures uxores fuerunt unius secundum perfectum statum matrimonii : sed ex dispensatione divina licuit quandoque iungi pluribus : et inter illos numquam salvabatur sacramentum, sicut nec hodie salvatur in bigamis.

Ad tertium dicendum, quod iste numquam est nisi unius actu : sed tamen divisus est in plures, quia divisio manet in ipso, etiam uxore mortua, ut patet ex praehabitis.

Hoc autem quod adducitur in contrarium, est concedendum.

Ad id quod obicitur ad ulteriorem casum qui sumitur iuxta istum, dicendum quod hodie non tenet hoc quod dicitur in Littera, et est abrogatum per decretalem Innocentii quae adducta est in contrarium.

 

Ad id quod obicitur de secundo casu, dicendum quod ille bigamus reputatur : quia quantum in se est, operatus est ad hoc quod sit bigamus, et se divisit in plures.

Ad obiectum contra, dicendum quod non oportet, quod in qualibet bigamia sit sacramenti iteratio : sed oportet, quod ibi sit unio aliqua non unius cum unica : et ita est hic, quia unitur primo cum una, et ipse postea quantum in se est, unitur cum alia : et ideo signum non salvatur.

Ad aliud dicendum, quod nulla individuitas significatur in adhaesione meretricis : et ideo ex coniunctione ad illas ut ad meretrices non contrahitur bigamia : sed in his quibus de facto vel de iure contrahitur individuitas, est signum : quae cum deficit sacramenti forma, violatur : et ideo bigamia incurritur.

Obiectum autem in contrarium est concedendum.

 

Ad id quod quaeritur de casu iuxta hunc casum inducto : dicendum quod ille meo iudicio non est bigamus, quia non est bigamus, nisi quando consummato matrimonio de iure vel de facto carnem suam dividit, ut patet ex decretali Innocentii supra inducta.

Ad obiectum contra, dicendum quod non sunt ibi diversae uniones carnales : mentaliter autem solum unio diversa bigamiam non inducit.

Ad aliud dicendum, quod ipse unicus est ut unicae, licet non unicae, quia non est sua : et ideo non est unica sua : sed tamen quantum ad formam exteriorem est ut unica sua : et ideo non est bigamus.

Ad tertium dicendum, quod sicut Augustinus dicit super epistolam ad Titum, de sacramento hic agitur, non peccato. Unde licet cum peccato adhaereat illi cum qua contraxit de facto, dimissa illa cum qua de iure contraxit, tamen si redit, et cognoscit primam carnaliter, erit caro sua actualiter divisa, et tunc erit bigamus.

 

Ad id quod quaeritur de tertio casu, dicendum quod ille talis, ut probat decretalis in contrarium inducta, bigamus reputatur.

Ad obiectum contra, dicendum quod peccatum maius non facit bigamiam : quandoque enim sine omni peccato contrahitur bigamia : et ideo licet ille qui plures cognoscit fornicarie, non efficiatur bigamus, tamen iste bigamus efficitur in quo est sacramenti forma, et non est unici ad unicam.

Ad aliud dicendum, quod talis non efficitur bigamus : et non est simile ad propositum, ut patet ex praedictis.

 

Ad id quod quaeritur de quarto casu, dicendum quod ille contrahit irregularitatem ut bigamus, et habet quemdam modum bigamiae.

Ad id autem quod contra obiectum est, dico sine praeiudicio, quod ille non dividitur nisi in unam : et sacramentum bene manet quantum ad hoc, quod ipse est unicus : sed violatur quantum ad hoc, quod non est unius sive unicae, quia mulier cum qua contrahit, divisa est, et sic discordat a natura desponsata in Christo : et ideo est irregularis.

Ad aliud dicendum, quod bigamia non est iniquitas, sed poena : et ad hoc quod obicitur, quod est praeter culpam : ergo non est iusta, etc., dicendum, quod poena directe non infligitur nisi pro culpa facta in se vel in pluribus. Haec autem poena infligitur indirecte, et magis consequitur quoddam aliud, quam infligatur : sequitur enim defectum sacramenti : et hoc bene potest iuste contingere. Sed si ex sententia iudicis infligeretur, tunc non esset iusta, nisi causaretur ex culpa.

Ea autem quae in contrarium adducuntur, sunt concedenda.

 

Ad id quod ulterius quaeritur de illo qui contrahit cum illa quam ante defloravit ipse : dicendum, quod ad utramque partem sunt opiniones : sed tamen videtur esse dicendum, quod non sit bigamus, propter ea quae in contrarium inducuntur.

Ad id autem quod primo obicitur, dicendum, quod ipse carnali concubitu non dividitur nisi in unam : quia etiam per concubitum qui fuit ante copulam matrimonii, illa non est facta alterius, et ideo non divisa : sed et ante et modo est unica sua et unius sui : et haec est ratio iuris dicentis non esse bigamum talem : non enim efficitur quis non unicus, nisi per hoc quod non est unicae : nec aliqua efficitur non unica, nisi per hoc quod est non unius.

Ad iura autem quae allegantur in contrarium, dicendum quod loquuntur de his quae corrumpuntur ab aliis, et non ab illis eisdem qui postea contrahunt cum eis.

 

Ad id quod ulterius quaeritur de illo qui contrahit cum ea quam credit virginem, et invenit corruptam : dicendum, quod ipse est bigamus.

Ad duo autem obiecta quae obiciuntur in contrarium, dicendum quod bene sequeretur si de peccato ageretur : sed hic non agitur nisi de sacramento. Ratio autem quare hic est bigamus haec est, quia sua non est unica, ut patet ex antedictis.

Hoc autem quod in contrarium adducitur, est concedendum.

 

Ad id quod ulterius quaeritur de illo qui contrahit cum virgine, quae cum adulterium cognoscitur perpetrasse, eam ignoranter cognoscit : dicendum quod sicut probatur per canones inductos, ipse est bigamus.

Ad id autem quod primo obicitur, dicendum quod sua non est unica : et ideo falsum supponitur in obiectione.

Unde obiectio facta in contrarium solvit primam obiectionem.

 

Ad id quod quaeritur ultimo de illo qui cognoscit eam quam accusat, antequam probetur adulterium, ad petitionem uxoris : dicendum quod ad utramque partem sunt opiniones, et illarum rationes innuuntur in obiciendo : videtur tamen dictis. Sanctorum consentaneum, quod ipse sit bigamus reputandus.

Ad id autem quod obicitur in contrarium, dicendum quod non est poena directe inflicta, sed potius consequens sacramenti defectum : et hoc frequenter innascitur alicui sine peccato.

Ad aliud dicendum, quod hoc bene excusat peccatum et praeiudicium quod sibi generaretur in eam quam accusat modo : sed hic de sacramento quaeritur : et quia illud deficit, puto quod bigamus est reputandus.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS XXI.

An bigamiae adiungatur irregularitas ?

 

Tertio quaeritur, qua ratione bigamiae irregularitas adiungitur ?

Aut enim hoc fit ratione concupiscentiae, aut ratione peccati.

Non ratione concupiscentiae : quia

  1. In fornicatione cum pluribus maius est signum concupiscentiae : et tamen non adiungitur ei irregularitas.
  2. Item, in sodomia et mollitie fervet concupiscentia contra gratiam et rationem et naturam : in fornicatione autem contra gratiam, et non contra naturam, nec contra rationem : sed in bigamia aliqua nec contra gratiam, nec contra rationem, nec contra naturam : cum igitur sodomiae non adiungitur irregularitas, videtur quod nec bigamiae debeat adiungi. Si autem est ratione peccati : adhuc videtur, quod fornicationi potius debeat adiungi : et non fit : ergo nec bigamiae, ut videtur.
  3. Item, ut dicit Gregorius, peccata spiritualia maioris sunt culpae, quam carnalia, licet minoris sint infamiae : et illis non adiungitur irregularitas : ergo nec isti.

 

Ulterius quaeritur hic de controversia quae est inter Hieronymum, et Augustinum : et ponitur in Glossa super epistolam ad Titum. I, 6 : Dicit enim Hieronymus quod si quis ante baptismum plures habuit, sive unam ante baptismum, et aliam post, non sit bigamus. Augustinus autem dicit totum contrarium, quod sive ante, sive post habuit, bigamus debet reputari.

Videtur autem obici pro Hieronymo sic,

  1. Quidquid sordidum est, deletur in baptismo : sed bigamia est aliquid sordidum : ergo et deletur in baptismo : ergo videtur, quod post baptismum non debeat bigamus reputari.
  2. Item, quod facit quod maius est, videtur etiam posse facere quod minus est : sed maius est expellere omne peccatum, quam purgare bigamiam, et primum facit baptismus : ergo et secundum.
  3. Item, in baptismate configuratur homo Trinitati increatae, ut supra notatum est in quaestione de baptismo : ergo videtur, quod quidquid deformat configurationem illam, totum tollitur : sed bigamia deformat : ergo tollitur, ut videtur.
  4. Item, videtur quod etiam bigamia manens non impedit : quia dicit Augustinus super epistolam ad Titum, et ponitur in Decretalibus, dist. XXI : Unius uxoris vir Episcopus signat ex omnibus gentibus unitatem uni viro subditam : constat autem, quod in collatione omnium gentium multae sunt divisiones : ergo melius significatur per divisum, quam per unicum : sed bigamia dividit : ergo melius significatur per bigamum, quam per non bigamum.
  5. Item, in Ecclesia quae secundum prius habita verba per Episcopum significatur sive per sacerdotem, perfectio est activae et contemplativae vitae, quae in duabus uxoribus Iacob, scilicet Lia et Rachel significantur : et non possunt in una significari : ergo videtur, quod perfectio Ecclesiae melius significatur per bigamum, quam per non bigamum : ad minus igitur post baptismum videtur, quod possit ordinari bigamus, ut dicit Hieronymus.

 

In contrarium huius est, quod

  1. Dicit Augustinus in Glossa super epistolam ad Titum, II, 3, et dist. XXVI, sic, Acutius intelligunt, qui nec eum qui catechumenus vel paganus habuit adulteram, ordinandum esse censuerunt : quia de sacramento agitur, non de peccato, propter sanctitatem sacramenti : sicut si femina catechumena vitiata est, non potest post baptisma inter Dei virgines consecrari : ita non absurde visum est bigamum non peccasse, sed normam sacramenti amisisse, non ad vitae meritum, sed ad ordinationis signaculum.
  2. Ad idem, ibidem, Ambrosius : Una tantum nec repetita nobis copula permittitur : et in ipso coniugio lex est non iterare coniugium, nec secundae coniugis sortiri coniunctionem, quod plerisque mirum videtur, cum etiam ante baptisma iterata coniugia electioni muneris et praerogativae ordinationis impedimenta generent : cum etiam delicta obesse non soleant, si lavacri remissa fuerint sacramento. Sed intelligere debemus, quod in baptismo culpa remitti potest, lex coniugis aboleri non potest : in coniugio non culpa, sed lex est. Quod culpae est igitur, in baptismo relaxatur : quod legis est, in coniugio non solvitur. Quomodo autem potest esse hortator viduitatis, qui et ipse coniugia frequentaverit ?
  3. Ad idem, infra, Bigamus vero in sacerdotem promoveri non debet : non quia deliquerit secundam accipiendo uxorem, sed quia praerogativa exutus est sacerdotis.

 

Responsio, quod plures sunt causae quare bigamiae adiuncta est irregularitas. Una tamen est vera, et causa aliarum, scilicet quia deficit in eo sacramentum, id est, signum individuae coniunctionis unici ad unicam : et hoc satis habitum est in praecedentibus et explanatum. Hoc autem trahitur ex decreto Augustini inducto, « Acutius » : et ex decreto Ambrosii, « Una tantum » : et ex decretali supra inducta de bigamis, « Debitum ».

Aliae autem secundariae causae ad hoc assignantur, quarum una est propter irregularitatem adiunctam : sed illa causatur ab ista : et hic non est ad propositum, quia hoc est in quaestione quare fit. Tamen quidam assignant hoc pro causa, sicut Iurisperiti, non satis advertentes in solutione sua petitum esse principium.

Unde pro alia causa assignatur signum incontinentiae : quia nec refrigerata in eo concupiscentia per primam cessavit uxorem, sed exarsit in secundam. Et hoc trahitur ex verbis Ambrosii inductis in fine capituli, ubi dicit : Quomodo potest esse hortator viduitatis, qui nuptias frequentaverit ?

Alia causa est excellentia ordinum, quod ad tam excellentem gradum, scilicet ut sit in gradu ministri Christi, non decet admittere eos qui divisi sunt, et cogitare coguntur quae sunt uxoris, et quomodo placeant uxori. Et hoc etiam trahitur ex verbis beati Ambrosii, etc. Medium auctoritatis inductae trahitur etiam ex verbis Apostoli, I ad Corinth. IX, 25, ubi de sacerdote dicit, quod omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, etc.

Alia causa potest esse : quia licet coitus matrimonialis non sit peccatum, habet tamen concupiscentiae immunditiam adiunctam : sed in officio ordinis maxima est munditia et congruitas : ergo munditiae maximae et immunditiae iteratae cum secunda, causa est quod prohibetur promoveri. Et hoc trahitur de hoc quod habetur, Isa. LII, 11 : Mundamini, qui fertis vasa Domini. Et, Exod. XIX, 15, praecepit Moyses, quod non appropinquarent uxoribus, qui Deum videre voluerunt. Et, I Reg. XXI, 4, ubi Abimelech sacerdos quaesivit a David cum daret ei edere panes propositionis : si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus.

Alia iterum potest esse causa : quia exercitium spiritualium officiorum et praecipue psalmorum, gratiam dat prophetiae, ut dicit Gregorius, ad illuminationem intellectus : sed exagitatio concupiscentiae impedit : et ideo cum exagitatio concupiscentiae denotetur in bigamo, prohibetur ne ordinetur ad divina officia.

Alia iterum et melior omnibus aliis trahitur ex verbis in Ecclesiastica hierarchia Dionysii, in theoria sanctae synaxeos, id est, communionis : ubi dicit, quod sacerdos est procedens in populum, et rediens ad sanctum altare, sicut Deus procedit in omnem creaturam, et redit in seipsum, non detentus, nec pollutus aliquo. Et ideo sacerdoti prohibetur signum incontinentiae quod signat detentionem cordis eius in eis quos sanctificare habet, et redire in se per contemplationem divinorum : et si signum affectatae et perseverantis concupiscentiae inveniatur in eo, irregularis reputatur.

Aliae etiam plurimae huius causae possunt inveniri : sed istae sufficiunt ad praesens.

Dicatur ergo ad primum, quod hoc principaliter fit ratione sacramenti, scilicet signi violati, et secundario propter signum infirmitatis incontinentiae adhaerentis sibi ex longo tempore, quod instigat ut contrahat cum secunda.

Ad obiectum contra, dicendum quod in fornicatione et sodomia non est violatio sacramenti : et licet significetur ibi maior fervor incontinentiae, non tamen ita adhaerens de una in aliam se ligans propter continentiae infirmitatem.

Ad aliud patet solutio per idem.

Ad aliud patet solutio per ante dicta : quia non est propter peccatum, sed propter causam dictam.

 

Ad id quod ulterius quaeritur de dictis Hieronymi, dicendum quod in hoc Hieronymo contradicitur. Si quis autem eum salvare velit, dicendum quod ipse loquitur quoad faciliorem dispensationem cum illo faciendam, quam cum alio : praecipue si ignorans fuerit, quod talis esset adiuncta irregularitas.

Ad id quod pro hoc obicitur, dicendum quod irregularitas non est aliquid sordium : quia est poena, non poena sensus, sed damni : est enim defectus quidam consequens ex violatione sacramenti individuitatis matrimonii, ut patet ex habitis : et ideo non oportet, quod solvatur in baptismo : quia baptismus contra huiusmodi poenas non ordinatur.

Ad aliud dicendum, quod illa propositio generaliter intellecta falsa est, nisi magis et minus sint eiusdem generis : sicut expugnatio centum hominum et unius, et comedere centum uvas et unam, et huiusmodi : non enim oportet haec ita se habere quando non sunt eiusdem generis : quia tunc etiam non habent proprie dictam comparationem : non enim maius est proprie vincere decem homines, quam comedere bucellam panis. Et simile est hic : quia expellere peccatum et expellere poenam non sunt eiusdem potestatis, nec eiusdem generis : et ideo etiam non proprie unum dicitur maius quam alterum : nec oportet si baptismus faciat unum, quod etiam faciat reliquum.

Ad aliud dicendum, quod homo configuratur Deo in baptismate, secundum quod ipse est trinus et unus in se, sed non secundum quod ipse sibi nostram univit naturam : et talis configuratio exigitur in eo qui non est irregularis. Unde nihil est ad propositum quod inducitur.

Ad aliud dicendum, quod illa obiectio procedit secundum falsum intellectum litterae : quia quidam decretistae ita exposuerunt. Verus autem sensus est iste, quod factum comparatur ad factum : sic quod unitas Ecclesiae collectae habet relationem ad Christum, sicut unica ad unicum virum qui est Episcopus, quando matrimoniatus Episcopus efficitur : et tunc non valet obiectio nisi ex parte uxoris facta : et tunc dicendum, quod licet in Ecclesia modo multae sint varietates personarum et operum, et multae impuritates admixtae, tamen signum Ecclesiae non debet esse impuritatis, sed perfectionis quae erit in futuro, quando tota unita erit Ecclesia non habens maculam neque rugam, sicut dicitur, ad Ephes. V, 27.

Contingit autem illa expositio quibusdam decretistis : quia nesciunt solvere unam obiectionem quam faciunt, hanc scilicet, femina si corrumpitur per fornicarium concubitum, vel etiam violenter, ut videtur velle Leo Papa, non potest inter sacras virgines consecrari : cum igitur maioris perfectionis debeat esse Episcopus, quam velata femina, videtur quod etiam Episcopus non debeat ordinari qui est fornicatus.

Ad solvendam illam obiectionem dicunt, quod velata significat Ecclesiam triumphantem in qua est omnimoda puritas : et ideo oportet eam esse omnino puram. Sed Episcopus militantem significat, in qua sunt multae impuritates : et ideo Episcopus potest esse impurus, dummodo non sit bigamus : unde dicitur, Matth. XIII, 47 et 48 : Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam cum impleta esset educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sed ut mihi videtur, tantum valet solutio eorum, quantum et obiectio : quia dicendum videtur, quod idem significatur diversis modis : unde virgo velata significat Ecclesiam in custodia amoris et conformitate mentium : et illius est nullum praeter eum amatorem admittere vel admisisse : quia aliter non dicitur inter virgines, sed post virgines proximae : sicut dicit Augustinus in Glossa super illud Psalmi XLIV, 15 : Adducentur regi virgines. Sed Episcopus sponsam significat purgantem et illuminantem et perficientem sponsam sibi unitam, ut dicit Dionysius in Ecclesiastica hierarchia : et quia typum non est necesse in omnibus implere prototypum, ideo, ut dicit Apostolus, ad Hebr. V, 2 : Et ipse circumdatus est infirmitate : et ideo potest habere multas imperfectiones, dummodo non habeat illam quae tollit sacramentum : sicut et velata potest habere multas imperfectiones invidiae, gulae, et huiusmodi, dummodo careat illa quae aufert signum coniunctionis in casto amore. Sed secundum eos si virgo debet omnino esse pura, eo quod significat triumphantem, non debet tunc velari invidia maculata, vel superbia, vel ira, vel avaritia, vel gula : quoniam nihil horum est in Ecclesia triumphante, sicut nec fornicatio.

Ad aliud dicendum, quod Lia et Rachel concordant in integritate puritatis : et ideo licet fuerint duae mulieres, non tamen quantum ad hoc significant duos actus Ecclesiae, sed potius secundum quod in communi ex integro aedificabant domum Iacob, scilicet agendo et contemplando : et licet sit dissimilitudo in typo quoad aliquid, non oportet quod ab illo similitudo sumatur : quia non in omnibus oportet esse simile, quia sic non esset simile, sed idem esset : et ideo hic uxorem unam decet esse operantem, et contemplantem, et non carere sacramento unitatis.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS XXII.

An bigamia admittat dispensationem ?

 

Quarto quaeritur : Utrum bigamia admittat dispensationem ?

Videtur autem, quod non : quia

  1. Apostolus dicit, quod oportet Episcopum non esse bigamum : sed in his quae oportet non esse, non admittitur dispensatio quae ipsa esse faciat : ergo videtur, quod in bigamia non admittatur dispensatio.
  2. Ad idem, Extra, de Bigamis non ordinandis, et infra : Nos autem in hac quaestione taliter respondemus, quod cum huiusmodi clericis qui quantum in ipsis fuit, secundas mulieres sibi matrimonialiter coniunxerunt, tamquam cum bigamis non liceat dispensari.
  3. Ad idem obicitur per rationem : Facta enim Ecclesiae debent esse rationabilia : sed irrationabile factum est, quod non habet convenientiam cum eo quod significat : ergo tale non debet esse factum Ecclesiae : sed si bigamus ordinaretur, careret convenientia : ergo videtur, quod non sit dispensandum cum eis.
  4. Item, Dionysius dicit in Ecclesiastica hierarchia, quod in omnibus theletis Ecclesiae invisibilia theoremata considerantur : ergo et in hoc quod est Episcopum vel sacerdotem ordinari. Dicit autem Dionysius in Ecclesiastica hierarchia, quod invisibilia sunt principia et scientiae visibilium : ergo si invisibilia sunt unica et individua, oportet quod etiam ipsa visibilia sint huiusmodi, vel non erunt principiata ab illis : sed si dispensetur cum bigamo, erit individuum principium divisi et scientia : ergo videtur, quod ritus Ecclesiae evacuetur : sed quia hoc est impossibile : ergo non potest dispensari cum talibus.

 

In contrarium huius est, quod

  1. Legitur, dist. 34, ubi dicit Martinus Papa : Lector si viduam alterius uxorem acceperit, in lectoratu permaneat : aut si necessitas fuerit, subdiaconus fiat : nihil autem supra si bigamus fuerit. Ergo ad minus ad minorem ordinem sacrum suscipiendum potest fieri dispensatio.
  2. Item, communiter dicitur, quod Lucius Papa dispensavit cum Panormitano Episcopo qui fuit bigamus : ergo videtur, quod potest dispensari.
  3. Item, II ad Corinth. II, 10 : Cui aliquid donastis, et ego : nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi. Glossa dicit : Ac si Christus donaret. Sed constat, quod si Christus dispensaret cum bigamo, dispensatum esset : cum igitur Apostolica auctoritas sit in terris, potest adhuc dispensari per eos qui habent auctoritatem Apostolorum.

 

Sed tunc ulterius quaeritur per quem posset dispensari : Utrum per Episcopum suum, vel tantum per Dominum Papam ?

Et videtur, quod per Episcopum : quia

  1. Illud decretum Martini Papae supra inductum, non potest intelligi de Papa : quia par in parem non habet potestatem : ergo intelligitur de inferiori, scilicet de Episcopo dioecesano : ergo ille in necessitate potest dispensare.
  2. Item, Extra, Qui clerici vel voventes matrimonium contrahere possunt, ubi Alexander tertius sic scribit Remensi Archiepiscopo : De diacono, qui in sabbato sancto alium diaconum vulneravit, et uxorem accepit. Taliter respondemus, quod si contrito et humiliato corde ad Ecclesiam redire voluerit, dimissa illa quam accepit in uxorem, et absolutione obtenta, iniunctaque sibi poenitentia de utroque excessu, post eam peractam, dispensative poteris ei diaconatus officium reddere : et si perfectae vitae et bonae conversationis fuerit, eum in presbyterum ordinare. Subdiaconum autem sive hominem interfecerit sive non, matrimonium non posse contrahere sacrorum canonum censura demonstrat. Ex hoc accipitur, quod Episcopus et potest dispensare et reddere exsecutionem ordinis prius suscepti, et ad ulteriorem ordinem suscipiendum dispensare.
  3. Item, ibidem, Alexander sic dicit : Ex litterarum tuarum tonere accepimus, quod lator praesentium in subdiaconatus officio constitutus, quamdam sibi in coniugium copulavit, quam eumdem abiurare fecisti. Super quo prudentiam tuam in Domino commendamus mandantes, quod si ad monasticum ordinem transire voluerit, et tibi post laudabilem ipsius conversationem visum fuerit, eum ad maiores ordines promoveri concedas. Quod si ad religionem se transferre noluerit, eum neque in subdiaconatu ministrare, neque ad ulteriores permittas ordines promoveri.

 

Responsio. Dicendum, quod cum bigamo poterit dispensari : et sine praeiudicio dico, quod per Episcopum potest dispensari ad minores ordines si necesse fuerit, hoc est, usque ad subdiaconatum, et quod ministret in susceptis : et sic intelligitur decretum Martini Papae supra inductum. Vel si bigamus intrat religionem propter favorem religionis et laudem conversationis et discursum vitandum, potest etiam Episcopus dispensare ad maiores ordines suscipiendos. Et in tali casu loquuntur duae ultimae decretales Alexandri inductae. Si autem in saeculo maneat, ad minores ordines suscipiendos dispensare non potest nisi solus Papa.

 

Ex hoc patet solutio ad omnia inducta praeter rationes quae sunt inductae.

Ad primam illarum dicendum, quod Papa in illa decretali restringit potestatem Episcopus, non sibi.

Ad aliud dicendum, quod Ecclesiae factum semper est rationabile : sed ratio variatur secundum statum, quia aliter ratiocinatur pro necessitate, et aliter quando abundant ministri : et ideo cum minori signo accipit ministros tempore necessitatis, dummodo sit idoneitas ex parte vitae.

Ad aliud dicendum, quod illa congruitas est de bene esse ordinis, et trahit vim ab institutione Ecclesiae, et non de esse : et ideo etiam ab Ecclesia cum talibus potest dispensari.

Ad aliud dicendum, quod beatus Dionysius loquitur de theoriis theletarum secundum summum et optimum statum : unde multa ponit quae sunt de bene esse, et non de esse : et ideo in talibus dispensare potest vicarius Christi in Ecclesia.

Et sic patet solutio ad omnia quaesita de bigamia.