Distinctio XLI — Livre IV — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre IV
DISTINCTIO XLI.
De impedimento matrimonii quod venit ex propinquitate carnali, quae est affinitas.
A. De gradibus affinitatis.
DIVISIO TEXTUS.
Nunc de affinitate videndum est, etc.
Hic agit de affinitate, et quatuor tangit in ista distinctione.
Primo enim docet gradus affinitatis.
Secundo quaerit, utrum matrimonium verum fuerit inter eos qui propter consanguinitatem et affinitatem separantur ? Et quaeritur etiam, a quibus accusantibus fiat separatio, et quot ? ibi, C : Et est sciendum, quod Ecclesia, etc.
In tertio, per accidens inducit de fornicatione et speciebus eius, ibi, D, § 1 : Hic dicendum est, quod aliud est fornicatio, etc.
Quarto, tangit nomina propria quarumdam affinitatum, ibi, D, § 2 : Addendum est etiam illud, etc.
Circa primum duo inducit capitula,
quorum primum inducit ius antiquum de gradibus affinitatis.
In secundo autem inducit quaedam quae videntur illis contraria, et solvit, ibi, B : Sed alii videntur concedere, etc.
ARTICULUS I.
An affinitas sit ?
Incidunt autem hic tria quaerenda.
Primum est, an sit affinitas ?
Secundum, quid sit ?
Tertium, quot sint genera affinitatis ?
Ad primum autem sic obicitur :
- Quae fuerunt unum, postquam separata sunt ab invicem, non sequitur si aliquid uniatur uni, quod uniatur et alteri : sed consanguinei separati sunt ab invicem ex uno : sed si aliqua persona unitur uni, non propter hoc unitur alteri : sed ad hoc quod sit affinitas, oportet esse talem unionem : ergo videtur, quod non sit affinitas.
- Item, nullus unitur alicui, quod non reuniatur illi vice versa : sed nullus de consanguinitate unitur mulieri additae maritus eius : ergo ipsa non reunitur alicui eorum nisi illi : ergo nulla affinitas contrahitur ad aliquem, ut videtur, ad illum.
- Item, si unio sanguinis, ut dicitur in Littera, est causa consanguinitatis, videtur quod ubi est maxima unio personae additae, maxima sit affinitas : sed inter maritum et mulierem additam maxima est unio : ergo inter eos maxima est affinitas : sed non est affinitas inter illos : ergo a destructione consequentis nec inter alios et ipsam.
- Item, propter quod unumquodque tale et illud magis, ut dicit Philosophus : sed propter istum qui est maritus additae mulieris, est affinitas inter eum et omnes alios consanguineos : ergo inter istum et illam est affinitas multo magis : sed non est inter istum et illam : ergo nec inter alios.
- Item, constat, quod si affinitas aliquid est, relatio quaedam est : sed relationes innascuntur ex mutatione aliqua, ut dicit Philosophus : ergo ubi non est mutatio, per locum a causa, ibi non est relatio : sed in tota affinitate praeterque in viro nulla est mutatio : ergo nulla est affinitas nisi in illo, si est affinitas : sed in illo non est affinitas : ergo nec in aliquo alio, ut videtur.
Responsio. Dicendum, quod affinitas est, et quid sit, patebit in sequenti articulo quaestionis.
Ad primum autem dicendum, quod est unitas absoluta, et unitas relationis. De unitate absoluta verum est quod obicitur, sed de unitate relationis falsum, sicut patebit in exemplis : quia ego et soror mea sumus divisi ab uno : et ideo filius sororis meae adhuc respectu sanguinis ad me tenebit : et idem est de affinitate.
Ad aliud dicendum, quod unione relationis omnes consanguinei uniuntur personae additae, et ipsa reunitur omnibus : et obiectio non procedit nisi de unione carnis in coitu.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur, nisi unio esset causa affinitatis per se : et hoc non est verum, quia relatio non habet causam per se, sed innascitur per accidens, sicut etiam filiatio innascitur genito ex hoc quod ille est generans et alter est genitus. Et est instantia : quia dealbans est causa dealbationis, et similitudo sibi non innascitur necessario, sed potius ad alia alba.
Ad aliud dicendum, quod hoc non est verum, nisi in causis per se participantibus illud quod causant in aliis, sicut si ignis est causa calidatis per se, erit ignis maxime calidus : alias consuevit fieri instantia in ebrietate et vino, quia propter unum est quis ebrius, et tamen vinum non est magis ebrium.
Ad aliud dicendum, quod affinitas est relatio : sed non oportet, quod relationes innascantur semper ex mutatione utriusque relativi : sed sufficit mutatio alterius, sicut ex nativitate passiva ex patre meo natus efficitur mihi frater, nulla mutatione in me facta, ita est hic : mutatio enim fit in persona addita, et haec sufficit ad hoc quod relatio affinitatis in tota innascatur consanguinitate.
ARTICULUS II.
An diffinitio affinitatis sit bene assignata ?
Secundo quaeritur, quid sit affinitas.
Et dicitur communiter, quod affinitas est propinquitas personarum ex copula carnali proveniens, omni carens parentela.
Sed contra obicitur :
- Nulla est maior propinquitas, quam unio carnis ad carnem, sicut est inter virum et uxorem : et ista non potest dici affinitas : ergo nec aliqua alia.
- Item, carnalis copula non intervenit nisi inter duos : ergo nec affinitas.
- Item, carnalis copula est modo fornicario sicut legitimo : ergo affinitas ex illo contrahitur : et hoc videtur esse inconveniens, cum affinitas sit de rebus honestis pertinentibus ad urbanitates, fornicatio autem de rebus detestandis.
- Item, ponamus aliquem claustra pudoris alicuius mulieris invasisse et aperuisse, sed non pervenisse usque ad operis perfectionem : constat, quod ibi fuerit caro unita per contactum alteri carni : ergo affinitas contracta esset secundum hoc : ergo nullus de sua consanguinitate postea habere eam posset uxorem, quae sic fornicario concubitu esset attentata : et hoc non dicunt illi qui sciunt iura.
- Item, ponamus, quod per sodomiam eam polluerit manu vel proprio instrumento : constat, quod ibi fuit turpis copula carnalis : ergo affinitas esset contracta ad suos consanguineos : et hoc iterum iura non admittunt.
- Ulterius obicitur de hoc quod dicit : Omni carens parentela. Videtur enim hoc esse falsum : sit enim aliquis meus frater ex patre solo, et aliqua mea soror ex matre sua sola : constat, quod ille meus frater potest legitime iungi illi meae sorori : et illa soror mea erit mihi consanguinea et affinis : non ergo necessarium est, quod affinitas careat omni parentela.
Responsio. Dicendum, quod affinitas convenienter diffinita est : propinquitas enim est genus et personarum subiectum proprium. Causa autem est carnalis copula. Et differentia distinguens a consanguinitate, intelligitur per hoc quod additur, Omni carens parentela : illi enim privationi praeintelligitur affirmatio, quae est in persona addita consanguinitati : quia addi non potest consanguinitati, nisi non consanguinea.
Ad primum ergo dicendum, quod affinitas est propinquitas in genere relationis, ut dictum est : et non sequitur, si unio carnis facit eam in aliis, quod faciat eam in carnaliter unitis, ut prius patuit, sed ibi facit aliam relationem quae est individuitas viri et mulieris.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur, nisi esset causa per se et essentialis, ut prius dictum est.
Ad aliud dicendum, quod fornicario concubitu bene contrahitur affinitas sicut in legitimo.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod duo sunt in concubitu fornicario. scilicet unio carnis ad carnem : et illa non est turpis, quia est similis illi quae est in matrimonio. Aliud est actus perversus et finis malus : et illa non sunt in matrimonio. Dicendum igitur, quod ex primo fornicarius concubitus facit affinitatem, et non ex secundo : unde turpe in quantum turpe, potest esse causa honesti, praecipue causa per accidens, sicut relationes admittunt causam.
Ad aliud dicendum, quod talis concubitus non facit affinitatem : quia non fit unio carnis ad carnem per contactum, sed potius per seminum commixtionem : et ideo nisi talis fiat, non contrahitur affinitas aliqua.
Ad aliud dicendum, quod in sodomia quando non utitur instrumento debito vel non vase proprio, seminum commixtio esse non potest, nec etiam affinitas : nec est ibi unio carnis ad carnem, ut prius patuit.
Ad ultimum dicendum, quod per se intelligitur illa locutio, scilicet omni carens parentela, secundum quod affinitas, licet in alio respectu possit esse propinquitas sanguinis ad affinem.
ARTICULUS III.
Quot sunt genera affinitatis ?
Tertio quaeritur, quot sint genera affinitatis ?
Videtur enim, quod plura debeant esse quam unum : quia
- Si propter sanguinis propinquitatem addita persona mihi efficitur affinis, constat quod meo consanguineo mortuo, manet affinitas in persona addita : ergo qui unitur ei, unitur quodammodo mihi : ergo si tunc ducat maritum, ille efficitur affinis mihi : ergo erunt duo genera affinitatis. Eadem obiectione Probatur de filio qui nascitur ex secunda copula, quod mihi efficiatur affinis.
- Item, saepe videtur etiam in avibus, quod dispositio praecedentis copulae maneat in secunda, et quod femina facit ovum unde egreditur pullus priori masculo similis : et hoc praecipue experimentatur in columbis : ergo sic etiam est in hominibus : ergo propinquitas videtur transire ad sequentem copulam : ergo maritus affinis meae et natus ex non consanguineo videntur ad me habere affinitatem : ergo plura genera videntur esse affinitatis.
In contrarium huius est, quod affinitas non causatur ex affinitate, sed ex consanguinitate : sed huius ad me nulla est consanguinitas : ergo nulla ad me in tali casu causatur affinitas.
Quod concedendum est.
Et dicendum ad primum, quod manet ibi affinitas, ut infra habetur in Littera : sed illa non generat aliam affinitatem, quia non est affinitas, nisi ex consanguinitate quae hic non est.
Ad aliud dicendum, quod tales dispositiones sunt debiles, et fiunt ex longa infusione matricis ex semine unius dispositionis, et tunc non causant in partu, nisi qualitates aliquas, ut colorem, et non causati substantiam : et ideo in substantialibus non remanet propinquitas ad primum affinem, licet remaneat ad primum aliqua debilis : et ideo vir mulieris alicuius non potest accipere uxorem filiam illius mulieris ex alio viro.
Notandum ergo, quod licet antiquitus tria fuerint affinitatis genera, tamen modo non est nisi unum in persona addita consanguinitati per connubium carnale : et ideo illa sola interdicitur consanguineis, et non soror sua, vel alia consanguinea eius, vel filia ex alio marito.
ARTICULUS IV.
Quomodo computantur gradus affinitatis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, paulo post initium : Quocirca ego et soror uxoris meae in uno et primo gradu erimus, etc.
Quaeritur enim hic de computatione graduum affinitatis :
- Omnis enim propinquitas habens distantiam propinquiorem et remotiorem, habet gradus in seipsa computandos : sed affinitas est propinquitas huiusmodi : ergo habet gradus in seipsa : ergo non sunt computandi per gradus consanguinitatis, ut dicitur in Littera, sed per gradus proprios.
- Item, communiter dicitur affinis in primo, et affinis in secundo gradu : ergo proprii sunt aliqui gradus affinitatis.
Ulterius quaeritur de regula quam dant iurisperiti, quod persona addita consanguinitati per quam contrahitur affinitas, mutat genus attinentiae, non gradum : sed generata in consanguinitate mutat gradum, et non genus attinentiae : unde versus.
Mutat nupta genus, sed generata gradum.
Videtur enim hoc esse falsum : quia persona coniuncta consanguinitati, causat diversos gradus affinitatis.
Responsio. Dicendum, quod sicut affinitas causatur ex consanguinitate, ita gradus affinitatis ex gradibus consanguinitatis inveniuntur et causantur, sicut dicitur in Littera.
Ad obiectionem autem dicendum, quod gradus proprios habet, sed aliunde causatos : et ideo cum res proprie habet cognosci ex sua causa, oportet in gradibus affinitatis cognoscendis recurrere ad gradus consanguinitatis.
Ad aliud dicendum, quod habet gradus, sed non per se cognoscibiles, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod regula vera est et bona : quia persona addita consanguinitati, numquam mutat gradum : sed ipso gradu consanguinei cuius ipsa uxor efficitur, iungitur toti generi : unde uxor consanguinei mei, in secundo gradu est mihi affinis, et sic de aliis : et meus consanguineus qui per meam affinem additur generi uxoris suae, iungitur unicuique de parentela uxoris in eo gradu affinitatis, quo sibi iungitur uxor illa in gradu sanguinis. Et per hoc facile patet et veritas regulae, et intellectus Litterae.
Obiectio autem non valet : quia non sic intelligitur, quod non ferat secum diversos gradus in diversis personis, sed quod ipsa gradum alium non faciat quam eum in quo est ille cui iungitur : sed mutat genus attinentiae, quia ipsa est affinis mea, cum maritus sit consanguineus meus. Sed generata de meo consanguineo in tertio gradu, efficitur in quarto gradu mihi consanguinea, et ita generata persona ex consanguineo mutat gradum, sed non genus attinentiae, quia est consanguinea, sicut et persona generans.
ARTICULUS V.
An in aequalibus gradibus prohibetur et admittitur affinitas sicut consanguinitas ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit Iulius Papa, ibi, A, post medium : Nullum in utroque sexu permittimus, etc.
Videtur enim hoc esse inconveniens : quia
- Affinitas minus vinculum est, quam consanguinitas : ergo paucioribus gradibus debet finiri : ergo videtur, quod antiquitus non debuit poni usque ad septimum, nec modo usque ad quartum inclusive.
- Item, ponamus quod aliquis in una parte consanguineus vel affinis sit in quinto, et in alia parte in secundo, et quaeramus, utrum illi coniungi possint ? Videtur, quod non : quia secundus gradus est prohibitus : sed bene sequitur, isti in una parte sunt in secundo : ergo sunt in secundo : ergo non possunt contrahere.
In contrarium huius est consuetudo Ecclesiae.
Ad primum motivum dicendum est, quod in aequalibus gradibus antiquitus et modo prohibetur, et conceditur consanguinitas et affinitas.
Ad obiectum autem dicendum, quod revera minus vinculum est affinitas, quam consanguinitas : sed tamen propter mixturam sanguinis quae fit, non potest esse praesumpta diruptio illius mixturae, nisi in eodem gradu in quo consanguinitas ipsa est direpta. Si tamen placeret Ecclesiae ad pauciores gradus ponere tam in consanguinitate, quam et praecipue in affinitate, videretur mihi, quod satis congrue hoc posset facere.
Ad aliud dicendum, quod in computatione consanguinitatis et affinitatis standum est ulteriori gradui : et huius causa est, quia nullus gradus est nisi a trunco causatus : et ideo nullius personae est respectus ad aliam tam in consanguinitate, quam in affinitate nisi per truncum : unde qui distat a trunco in quinto, a quolibet descendentium in altera linea distat in quinto vel amplius. Et cum dicitur, quod isti sunt in una parte in secundo, intelligitur in secundo non a se, sed a trunco : et ideo inter se distant amplius, quam etiam in quinto : et ideo contrahere possunt, quia quintus a trunco gradus est concessus.
Et per hoc patet solutio ad obiectum.
B. Variae traditiones de affinitate.
ARTICULUS VI.
An affinitas maneat post mortem illius cuius gratia est contracta ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : Illud etiam non est praetereundum, quod Gregorius, etc.
Videtur enim hoc esse irrationabile : quia
- Cessante causa cessat effectus : sed iunctura copulae carnalis est causa affinitatis, ut prius est habitum : ergo ipsa cessante cessat et affinitas : cessat autem per mortem : ergo et affinitas.
- Item, nulla persona est affinis, nisi adiecta : sed ista post mortem non est adiecta : ergo videtur, quod non est affinis. Prima constat ex praehabitis. Secunda probatur ex hoc, quod si esset adhuc adiecta isti, non posset adiici alteri : et hoc falsum est, quia per secundas nuptias alii potest adiici.
- Item, in omnibus relativis ita est, quod cessante mutatione inducente relationem, cessat relatio : sicut si albedo destruatur quae inducta fuit per dealbationem, cessat similitudo ad alba : ergo hic similiter esse videtur : constat autem, quod matrimonium fuit istius relationis causa : ergo cessante ipso, relatio quae affinitas vocatur, destruitur.
Responsio. Dicendum, quod sicut in Littera dicitur, et in Evangelio Matthaei, XIV, 3, permanet affinitas post mortem : et ideo arguit Ioannes Herodem propter Herodiadem, uxorem fratris sui Philippi, qui duxerat eam.
Ad primum ergo dicendum, quod in nullo tenet, nisi in causa essentiali et immediata : sed in causa accidentali et remota non tenet, quia destructo aedificatore non propter hoc destruitur aedificium. Ex superioribus autem patet, quod copula carnalis non est huiusmodi causa affinitatis.
Ad aliud dicendum, quod licet non sit adiecta marito qui non est, manet tamen adiecta consanguinitati.
Ad probationem dicendum, quod adiecta marito non potest adiici alii : sed adiecta consanguinitati et soluta a marito bene potest adiici aliis multis successive per mortes maritorum et alias nuptias.
Ad ultimum dicendum, quod non est simile : quia albedo est forma in qua fundatur similitudo, sed matrimonium non est forma in qua fundatur affinitas, licet causetur ex copula carnali : sed potius quia unum fuisset corpus cum aliquo de consanguinitate : et hoc etiam manet post mortem mariti : et ideo stat relatio affinitatis.
ARTICULUS VII.
An diffinitio iustitiae publicae honestatis sit bene data a Magistro ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, post medium : Sed nec alterius coniunctionis soboles, etc.
Licet illud sit abrogatum per iura nova quod hic dicit de sobole alterius coniunctionis, tamen gratia huius quaeremus de publicae honestatis iustitia, de qua quaeremus tria, scilicet quid sit ?
Et, utrum habeat gradus, vel non ?
Tertio, quid sit iuris de ipsa ?
Ad primum dicunt communiter, quod publicae honestatis iustitia est propinquitas ex sponsalibus proveniens, robur trahens ab Ecclesiae institutione propter eius honestatem.
Videtur autem contra hoc obici : quia
- Sponsalia non faciunt unionem matrimonii vel carnis : ergo cum omnis propinquitas exeat ab aliquo uno, videtur quod nulla propinquitas derivetur ex sponsalibus.
- Item, in naturis sic est, quod ex hoc quod aliqua materia fuit inclinata tantum ad recipiendam formam unam, ex hoc non impeditur quin possit iungi alii, et illi vicinae citius quam remotae : cum igitur femina se habeat ad masculum sicut materia ad formam, videtur quod ex sponsalibus quae sunt inclinatio vel dispositio ad matrimonium, nihil inducatur unde ista femina magis prohibeatur a consanguineo sponsi sui, quam ab altero : ergo videtur, quod nulla sit talis propinquitas.
- Ulterius quaeritur hic de hoc quod dicit : Robur trahens ab Ecclesiae institutione. Non enim debet institutum Ecclesiae esse irrationabile : ergo fundatur super aliquid rationis : et quaeratur, quid est illud, et non invenitur, neque in veteri lege, neque in nova, nec etiam in lege civili : ergo videtur, quod potius sit dicendum, publicae honestatis iniustitia, quam iustitia.
- Item quare dicit : Propter eius honestatem ? Nulla enim honestas videtur in hoc Ecclesiae generari, sed potius inextricabiles laquei multi ex hoc procurantur animabus.
- Item, cum istud pertineat potius ad continentiam, quam ad iustitiam, potius deberet dici : Publicae honestatis pudicitia vel continentia, quam publicae honestatis iustitia.
Responsio. Dicendum, quod satis conveniens est dicta diffinitio, et tangit genus, et causam, et confirmans, et finem : et haec patent per ordinem in diffinitione.
Ad primum ergo obiectum dicendum, quod est ibi unio quaedam, sicut supra in quaestione de sponsalibus dictum est : et ideo contrahitur ibi vinculum quoddam. Et quia etiam Ecclesia per se diligit honestatem castitatis, de facili recipit occasionem non contrahendi matrimonium cum persona aliqua vel aliquibus.
Ad aliud dicendum, quod sponsalia sunt sicut dispositiones propinquae ad matrimonium : unde sicut materia habens dispositionem propinquam ad formam aliquam, non unitur alteri nisi prius in ea fiat corruptio dispositionis prioris : ita etiam non potest persona desponsata, cum alia contrahere, nisi prius corruptis sponsalibus, quae non sine peccato sive causa corrumpuntur, quia faciunt quoddam vinculum unionis.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod Ecclesia semper satis habet rationis ordinans vincula amoris et propinquitatis : et hoc habet argumentum Leviticus, XVIII, 6 et seq., ubi dicitur, quod turpitudo unius propinquorum, turpitudo alterius est : et ideo non est discooperienda : et ita hic desponsata quodammodo efficitur adiecta consanguinitati : et ideo nullus de consanguinitate illa potest illam habere.
Ad aliud dicendum, quod non est iniustitia : quia Deo placet ut confoederentur homines et confirmentur per affinitates quascumque.
Ad ultimum dicendum, quod omnis virtutis opus secundum quod lege ordinatur, est opus iustitiae quam legalem vocat Aristoteles. Et quia istud non habet robur, nisi a lege Ecclesiae, ideo potius dicitur : Publicae honestatis iustitia, quam pudicitia.
ARTICULUS VIII.
An propinquitas haec habeat aliquos gradus, et qui sint illi ?
Secundo quaeritur, utrum haec propinquitas habeat gradus ?
Et videtur, quod non : quia
- Est debilis : ergo salvatur in una persona : ergo videtur, quod non habeat gradus in personis aliis.
- Item, affinitas habet gradus per accidens, scilicet per consanguinitatem, ut prius dictum est : consanguinitas autem habet gradus per se : cum ergo propinquitas publicae honestatis iustitiae sit utraque debilior, videtur quod nec per se nec per accidens habet gradus : ergo nullo modo habet gradus.
In contrarium huius est, quod
- In quoto gradu ille est, per quem contrahitur in sponsalibus huius propinquitas, toto gradu videtur coniuncta sponsa sua : sed diversi sunt gradus consanguinei desponsantis : ergo in diversis gradibus sponsae adiiciuntur.
- Item, gradus potius respicit contrahentes sponsalia, quam contractum : sed contrahentes diversorum sunt graduum in consanguinitate : ergo et sponsa est in diversis gradibus propinquitatis publicae honestatis iustitiae.
Responsio. Dicendum, quod diversi sunt gradus istius propinquitatis sicut affinitatis : quia quoto gradu iungitur consanguineus contrahens sponsalia, toto gradu iungitur sponsa in publicae honestatis iustitia : et ideo prohibetur ei contrahere cum aliquo de consanguinitate illa. Unde etiam quidam antiqui dicebant, quod haec propinquitas esset affinitas, licet in veritate non sit affinitas, sed fere similis illi.
Ad primum ergo dicendum, quod si gradus protenderetur a persona adiecta ut adiecta, tunc valeret quod obicitur : sed hoc non est verum, quia non habet gradus nisi consanguinitatis, et illius gradus numquam mutat, sed mutat genus attinentiae sicut et affinitas.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur quia est medium inter affinitatem et consanguinitatem magis conveniens cum affinitate, quia cum eo convenit quod non mutat gradum, sed genus attinentiae : sed cum consanguinitate, quia quodammodo gradus habet. Etiam formaliter argumentum non valet, si hoc est debilius illo, quod in hoc determinato sit debilius : sed valeret e converso, et incidit fallacia consequentis.
ARTICULUS IX.
Quid iuris est de hac propinquitate ?
Tertio quaeritur, quid sit iuris de hac propinquitate ?
Et dicitur communiter, quod persona desponsata non potest esse coniunx alicuius de consanguinitate desponsantis, nec e converso potest sponsus aliquam ducere de consanguinitate sponsae. Sed tunc quaeritur,
- Esto enim, quod sponsalia sint contracta ante septennium, tunc enim non valent sponsalia : ergo tunc non impediunt quin aliis de sua consanguinitate possint coniungi si sponsalia frangantur.
- Item, sit quod spado habens aetatem contrahat sponsalia cum habente aetatem, vel perpetuo frigidus, vel perpetuo maleficiatus : constat, quod iste habet impedimentum matrimonii : ergo et sponsalium : ergo non impeditur desponsata quin valeat alii de sua consanguinitate coniungi matrimonialiter.
Responsio. Dicendum, quod primus casus de plano est concedendus : de secundo dicunt, quod ex tali contractu sponsae generatur impedimentum contrahendi cum alio consanguineo sponsi : quia adhuc non erat impedimentum in actu impediendi propter aetatem : et ideo separatur talis sponsus ab habente huiusmodi impedimentum.
Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita.
C. Si coniugium sit inter eos, qui nota consanguinitate dividuntur ?
ARTICULUS X.
Utrum et qui filii sint legitimi ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, post initium : Utrum copula illorum coniugium fuerit, etc.
Quaeritur enim hic, qui filii sint legitimi ?
Et quaeruntur tria, scilicet qui filii sint legitimi ?
Secundo, qualiter legitimantur ?
Et tertio, quid valet eis legitimatio ?
Ad primum communiter dicitur, quod legitimus filius est, qui de legitimo matrimonio est natus, vel de eo quod in facie Ecclesiae legitimum reputatur.
Contra hoc autem obicitur :
Videtur enim, quod omnis filius sit legitimus : quia
- Lex naturae potior et fortior est, quam lex positiva : sed lege naturae omnis filius est legitimus : ergo, etc.
- Item, esto, quod in facie Ecclesiae contrahant scientes impedimentum, et hoc taceant : videtur quod propter hoc non debeant dici filii legitimi, quia dolus nulli debet patrocinari.
- Item, Esto, quod clam contrahant ignorantes matrimonii impedimentum : videtur quod eorum filii sint legitimi, quia ignorantia excusat, sicut habetur, Genes. XX, 2 et seq., de Abimelech qui rapuit uxorem Abrahae, et se excusavit per ignorantiam : et Dominus recepit eius excusationem.
Ad hoc dicendum, quod secundum iura quadruplex est status filiorum, scilicet naturales, et legitimi de uxore legitima procreati : naturales tantum, ut filii concubinarum quae uxores esse possunt si ducerentur. Alii legitimi tantum, ut adoptivi. Alii nec naturales nec legitimi, ut spurii, scilicet de adulterio vel de incestu nati.
Dicendum ergo ad primum, quod natura est duplex, ut supra dictum est, scilicet generis hominis, et differentiae. Et filii communiter non nascuntur lege naturae, nisi primo modo dictae : et illa est pecorina : et ideo ad bonum hominis quod est bonum rationis, ex illa lege non reputantur legitimi.
Ad aliud dicendum, quod in illo casu non sunt legitimi.
Ad aliud dicendum, quod talis contractus est contra interdictum Ecclesiae : et ideo si ignorat, talis reputatur ignorantia affectata quae non excusat : et filii eorum reputantur illegitimi : quia nec matrimonium legitimum reputatur. Nec est simile de Abimelech : quia in illo non fuit ignorantia iuris, sed facti, quia credidit esse solutam quae fuit coniugata.
ARTICULUS XI.
Quis sit modus legitimandi ?
Secundo, quaeritur de modo legitimandi : quia
- Contra rationem est illegitimum reputare legitimum : ergo secundum iura fieri non debet, quia secundum ius nihil fit contra rationem.
- Item, in actibus illegitimus non fit legitimus : quia illegitimus actus est vitiosus, et legitimus est ordinatus civili virtute : ergo nec in natis fieri debet.
- Item, contra naturae ordinem esse videtur, quod natura illegitimum naturae lege, umquam faciat legitimum, nec e converso : quoniam monstra semper reputat peccata, et bene nata decorat et ornat : ergo nec in civilibus illegitimum debet legitimari.
- Item, sicut est motus de uno contrariorum in aliud, tam in naturis quam in motibus, ita est e converso : sed numquam fit de legitimo illegitimus : ergo nec e converso fieri debet de illegitimo legitimus.
In contrarium huius est, quod
- Tam secundum canones, quam secundum leges illegitimi legitimantur.
- Item, sine omni culpa nati ipse nascitur illegitimus : sed in his quae fiunt ex necessitate (secundum Philosophum et legislatores) innocentiam et misericordiam merentur : ergo talis error misericorditer corrigi potest : possunt ergo legitimari.
Quod concedendum est, et dicendum, quod sex modis illegitimi legitimantur : duobus secundum canones, et quatuor secundum leges. Primus secundum canones est per subsequens matrimonium cum matre illegitimorum contractum. Secundus autem est per specialem indulgentiam et dispensationem Domini Papae. Et hi duo modi habentur, Extra, qui filii sint legitimi, cap. Conquestus est nobis.
Primus autem secundum leges est, si pater filium naturalem curiae offerat Imperatoris : tunc enim propter curiae honestatem filius legitimus efficitur, sive pater legitimos habeat filios, sive non. Secundus est, si pater decedens in testamento nominet eum haeredem legitimum, et ipse postea offerat testamentum principi volens fieri legitimus. Tertius est, si nullo filio legitimo existente patreque defuncto, ipse naturalis filius seipsum offerat principi. Hi tres modi habentur in Authentico : Quibus modis naturales efficiuntur legitimi sui ? § Quoniam de suis. Quartus modus est, si pater eum in publico testamento vel cum trium virorum testantium susceptione legitimum nominet, nec adiiciat naturalem : tunc enim efficitur legitimus, ut in Authentico : Non liceat, etc.
Ad primum ergo dicendum, quod non est contra rationem de substantia, id est, de materia non legitima facere legitimum ad actus legitimos : sed de forma esset verum, quia de contrario non potest fieri contrarium, sed subiectum sub utroque potest esse contrariorum.
Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia actus talis perversitati inseparabiliter est coniunctus, et ideo nullo modo potest corrigi : sed non est ita in subiectis.
Ad aliud dicendum, quod in illegitimis naturae vel est defectus, vel superfluitas est in monstris inseparabiliter : et ideo non possunt corrigi : et hoc modo non est in natis, quia per actus voluntatis potest corrigi defectus naturalium qui sic dictus est, quia non est secundum legem positivam.
Ad aliud dicendum, quod saepe puniuntur legitimi poena illegitimorum per exhaeredationem pro peccato patris vel suo, tamen argumentum non valet, quia legislator facilior est ad indulgentias, quam ad poenas : sed in motu naturali subiectum se habet aequaliter ad utrumque contrariorum, et ideo aequaliter movetur de uno in alterum, et e converso.
ARTICULUS XII.
An quid valet legitimatio ?
Tertio quaeritur, quid prodest legitimatio ?
Videtur, quod nihil :
- Naturalia enim bona aequaliter Deus largitur et naturalibus et legitimis et spuriis : cum ergo iustitia humana sit exemplata a divina, videtur secundum ius humanum, quod aequaliter debent illi succedere in bonis temporalibus et ad legitimos actus admitti.
- Item, iniuste agitur cum eo cui hoc imputatur in poenam, in quo nullam habuit culpam : sed in illegitimam nativitatem nullus umquam habuit culpam : ergo nulli debet imputari in poenam : ergo aequaliter omnes filii debent succedere patri.
- Item, secundum Philosophos, Aristotelem et Avicennam, filius egrediens de domo patris, similis est semini egredienti de corpore patris : sed video quod in egressu seminis, patris substantia aequaliter partitur naturali et legitimo humidum radicale, ad quod postea negotietur virtus formativa ad perficiendam substantiam conceptus : ergo etiam egredienti filio de domo patris, sive sit naturalis, sive legitimus, aequaliter debet partiri partem facultatum, ex qua negotietur procurationem suae domus : ergo aequaliter debent succedere, ut videtur.
Ad hoc dicendum, quod in veritate ad duo prodest legitimatio, quorum unum est, quia potest succedere patri in haereditate iure legitimo. Secundum autem, quia admittitur ad legitimos actus. Naturales autem in sexta tantum succedere possunt : spurii autem et de damnoso coitu nati, in nullo omnino succedunt : sollicitudinis tamen Episcopi intererit, ut procuret quod uterque parentum talibus secundum quod facultas suppetit, necessaria procurent.
Ad primum ergo dicendum, quod non est ita in voluntariis, sicut in naturalibus : quia naturalia currunt cursu necessario, et ideo non habent peccatum : et ita operatur Deus in natura. Et hoc non trahitur ad exemplum in voluntariis, sed potius hoc quod dicit : Ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans, etc. : hoc enim de poena temporali intelligitur : et ita facit lex quae punit nativitatem unius, ut caveatur ab altero talis illicitus concubitus.
Ad aliud dicendum, quod hoc non fit in poenam filii, sed in poenam patris, ut in filio puniatur : et tamen est poena filio bona, si ea ad humilitatem utatur : sicut etiam dicit Apostolus, I ad Corinth. VII, 21 : Servus vocatus es ? non sit tibi curae : sed et si potes fieri liber, magis utere.
Ad aliud dicendum, sicut prius dictum est, quod non est simile in naturalibus et voluntariis : et causa est superius assignata.
D. Distinctio utilis, quid sit fornicatio, stuprum, adulterium, incestus et raptus ?
EXPOSITIO TEXTUS.
Deinde ratione eius quod dicit, ibi, D : Hic dicendum, quod aliud est fornicatio, etc. quaeratur de luxuria et speciebus eius omnibus et filiabus.
