Distinctio XLIV — Livre IV — Albert le Grand
Albert le Grand - Livre IV
DISTINCTIO XLIV
De resurrectione quantum ad modum, sive quantum ad qualitatem et quidditatem resurgentium.
A. De aetate et statura resurgentium.
DIVISIO TEXTUS
Solent etiam nonnulli percontari, etc.
Ista pars quae est de circumstantiis resurgentium in quantitate et qualitate, dividitur in duas partes.
In prima tangitur quantitas, et qualitas, et locus.
In secunda agitur de suffragiis quae fiunt pro defunctis ante resurrectionem : et haec incipit, distinctione XLV, ibi, A : Neque negandum, ut ait Augustinus, etc.
In hac autem distinctione quinque sunt quaestiones speciales in Littera tactae.
Prima est, de quantitate resurgentium.
Secunda, de veritate humanae naturae resurgentis.
Tertia, de modo poenarum tam secundum corpus, quam secundum spiritum.
Quarta, de abortivis foetibus.
Quinta, de diversis animarum receptaculis.
Et cuilibet potest patere ubi ista incipiunt in Littera, et ubi terminantur.
ARTICULUS I.
An resurgentibus sit statura una vel diversa ?
Incidunt autem circa primum difficultates quatuor.
Prima est, an resurgentibus sit statura una, vel diversa ?
Secunda est, utrum corpus gloriosum possit esse in minori loco, quam sit quantitas staturae eius ?
Tertia, utrum possit esse cum alio corpore non glorioso in eodem loco ?
Quarta, utrum cum alio glorioso possit esse in loco uno et eodem ?
Ad primum sic proceditur :
- Eorum quorum unum est agens specie et numero, et materia aequaliter disposita ad actionem agentis suscipiendam, est productio una secundum figuram et quantitatem : sed resurgentium agens, etc. : ergo eorum est productio una secundum figuram et quantitatem. Prima constat in omni natura et arte per inductionem. Secunda autem probatur ex hoc, quod agens (ut patet ex praehabitis) est Deus vel Filius resurgens, et cineres sunt actionem suscipientes, ut patuit ex praehabitis.
- Item, quorumcumque productio est ex uno secundum totum suum genus, habent omnia vim illius unius ad figuram et quantitatem, nisi per errorem devietur ab illo : sed omnium hominum productio est ex uno, scilicet Adam : ergo in omnibus est vis una ad figuram et quantitatem staturae, nisi deviatum sit ab illo per naturae errorem : constat autem, quod omnis error corrigitur in resurrectione, sicut iam habitum est : ergo relinquitur in omnibus una figura Adae et statura : non ergo erunt in diversa quantitate et figura.
- Item, Philosophus dicit, quod quorum forma substantialis est una, illorum etiam figura est una : ergo et quantitas perfectionis secundum figuram : sed resurgentium omnium est forma una : ergo et figura una : ergo et statura, in quantum est perfectio illius figurae.
- Item, in II de Anima dicit, quod omnium natura constantium terminus est et ratio magnitudinis et augmenti : iste autem terminus habet poni ab aliqua virtute : constat autem, quod illa virtus est formae : ergo quorum est una forma, illorum est una magnitudo secundum naturam, nisi sit error : sed error corrigitur : ergo in resurrectione cum omnium forma sit una, omnium erit statura una.
- Si forte quis dicat, quod secundus secundum naturam sit minor primo generante, quia dividitur materia ex qua fit generatio : et iterum tertius minor illo. Contra : Constat, quod haec divisio fit per paria, aut per imparia. Si per paria : tunc secundus medietate debet esse minor primo, quod falsum est : iamdudum enim homines nullius vel insensibilis fuissent quantitatis. Si per imparia : tunc illa imparitas aut est secundum partem determinata quantitatis, quae totum mensurat : aut secundum rationem continui, quae semper manet divisibilis. Si prima pars detur : tunc secundus in tota parte debet esse minor quam primus, et tertius quam secundus : et sic sequeretur idem quod prius, scilicet quod divisio stetisset. Si secundo modo dicatur : tunc secundus semper erit minor primo, et tertius secundo, et sic de aliis : et licet non stet divisio, tamen devenit ad insensibile : et hoc est absurdum.
Et haec est responsio aliquorum nihil scientiam de natura seminis : quia corpus naturale secundum philosophiam non dividitur in infinita. Et praeterea nullam rationem fingere possunt, quare secundus ex minori parte generetur, quam primus, et tertius quam secundus. Et tertium inconveniens est, quod ex eodem aliquo signato et primus formetur, et secundus, et tertius, quod est absurdum in philosophia naturali. Et ideo haec responsio, licet multorum, ut absurda contemnitur a nobis.
In contrarium autem huius obicitur sic :
- Statura omnis generati secundum naturam accipitur ex quantitate caloris extendentis et humidi extensibilis : sed haec inaequalia sunt in omnibus : ergo quantitas eorum inaequalis est secundum naturam : sed in die iudicii nihil addetur quantitati naturali uniuscuiusque : ergo in die iudicii erunt resurgentes inaequales in quantitate.
- Item, ex Littera habetur, quod quaedam sunt minora, et quaedam maiora.
Responsio. Dicendum, quod unumquodque corporum recipiet tunc quantitatem in longo, lato, et spisso, quam habiturum erat in mensura aetatis plenitudinis Christi, si natura non defecisset per mortem vel infirmitatem vel nutrimenti subtractionem, vel errasset per superfluitatem vel alium errorem. Quantitas autem illa debet mensurari ad duo quae in obiciendo dicta sunt, scilicet calidum extendens, et humidum extensibile secundum perfectionem organorum et quantitatis. Et quia hoc multipliciter impeditur ex parte materiae, et ex parte virtutis, et ex parte exercitu sive laboris in quo occupantur iuvenes, et in his omnibus modis secundum defectum vel abundantiam : ideo multiplex contingit error in quantitate hominum, de quibus agitur in naturis : et non est hic locus hos errores inquirendi.
Dicendum ergo ad primum, quod agens est unum, sed dispositio non est una : quia prius habitum est, quod in pulveribus manet relatio ad animam, et ad instrumenta naturalia quibus perficit corpus, quae sunt calidum, frigidum, humidum, et siccum complexionabilia : et secundum horum rationem dabitur ei quantitas : quia haec proprie est quantitas sua.
Ad aliud dicendum, quod aliud est deviare naturam, et aliud est eam esse aliam : quia alia et alia est in homine alio et alio : sed deviat, quando non perficit id quod inest iam per principium activum et passivum sufficienter ad quantitatis perfectionem : unde licet hominum productio sit ex uno, quia tamen natura est alia et alia secundum principia proxima, non deviat aliam et aliam constituendo quantitatem, sed potius recte attingit finem secundum principia accepta ad quantitatis operationem : et ideo in hoc non indiget correctione.
Ad aliud dicendum, quod sicut est forma una, ita figura una et quantitas una : unde cum forma non sit nisi una specie, non potest haberi, nisi quod quantitas sit una specie et similiter figura.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est quod Philosophus dicit : sed ratio magnitudinis sumitur ex principiis quae sunt in semine, et sunt instrumenta virtutis formativae, scilicet calidum, et humidum, et haec sunt diversa in diversis embryonibus et seminibus conceptis : et ideo naturaliter egreditur diversa quantitas et diversa figura.
Ad aliud dicendum, quod illa solutio absurda est, ut probatum est.
ARTICULUS II.
An corpus gloriosum potest esse in minori loco quam sit, vel exigat maiorem vel a qualem vel minorem vel etiam nullum ?
Secundo quaeritur, utrum corpus gloriosum potest esse in minori loco, quam sit, vel exigat maiorem vel aequalem vel minorem vel etiam nullum ?
Videtur enim quod sit in minori loco : quia
- Corpora gloriosa (ut dicit Apostolus) configurabuntur corpori Christi : sed corpus Christi potest esse et est in minori, sicut patet in altari in specie panis parva : ergo et nostra corpora.
- Item, omne subtile applicatum glorioso, est in minori parte grossi corporis : sed gloriosa corpora sunt subtilissima : ergo in loco grossi corporis applicata, poterunt esse in minori parte corporis grossi.
- Item, spiritus non comparatur ad locum divisibiliter, sed indivisibiliter : corpora autem grossa sunt in loco divisibiliter secundum aequalem commensurationem : ergo corpus spirituale quod est medium inter spiritum et corpus, erit in loco quidem divisibiliter, sed tamen secundum minorem dimensionem quam corpus grossum : ergo erit in minori quantitate loci, quam sit ipsum.
Sed econtra videtur, quod sit secundum maiorem dimensionem, quam sit suus locus naturalis : quia
- Omne corpus subtile in natura est rarum : et omne rarum plus occupat de loco (ut dicit Philosophus) quam corpus grossum : ergo corpus glorificatum plus occupabit de loco, quam idem non glorificatum : sed non glorificatum occupat locum sibi aequalem : ergo glorificatum occupabit maiorem.
- Item, corpus quanto formalius est et spiritualius, tanto maiorem occupat locum, ut dicunt Philosophi : et ideo locus aquae maior est quam terrae, et aeris maior quam aquae, et ignis maior quam aeris, et locus caeli maximus quantum ad illos caelos qui sunt in loco : constat autem, quod glorificatum corpus formalius et spiritualius est non glorificato : ergo idem corpus glorificatum occupat maiorem locum se non glorificato : sed non glorificatum occupat aequalem suis dimensionibus : ergo glorificatum occupat maiorem, quam sine dimensiones suae.
- Item, ex uno pugillo aquae (ut dicit Philosophus) fiunt decem pugilli aeris : ergo aer in proportione decupla se habet ad aquam : sed maior est distantia subtilitatis inter corpus non glorificatum et glorificatum, quam inter aerem et aquam : ergo corpus glorificatum plus quam in decupla proportione occupat maiorem locum, quam idem non glorificatum : cum igitur occupet non glorificatum locum aequalem suae naturali dimensioni, videtur quod gloriosum occupat maiorem, quam sint dimensiones quas habuit naturaliter.
Ulterius videtur, quod exigat aequalem :
- Omne enim quod est in loco, est in loco sibi aequali, ut dicit Philosophus : sed corpus gloriosum est in loco : ergo est in loco sibi aequali.
- Item, omne quod est in loco, ad eumdem terminum copulantur particulae suae, et particulae loci : sed corpus gloriosum est in loco : ergo ad eumdem terminum copulantur particulae suae, et particulae loci.
- Inde ulterius sic obicitur : Omne cuius particulae cum particulis loci ad eumdem terminum communem copulantur, habet locum sibi aequalem : sed sic copulantur particulae corporis gloriosi cum particulis sui loci : ergo videtur, quod suus locus sibi sit aequalis.
- Item, omne locatum per suas dimensiones distare facit dimensiones loci, ut dicit Aristoteles in IV Physicorum, ubi loquitur de distantia lignei cubi : sed omne quod sua dimensione facit distantiam loci, habet locum sibi aequalem : ergo corpora gloriosa locum habent aequalem sibi.
- Item, omne quod circumscribitur a loco, habet principium, medium, et finem, secundum loci principium, medium, et finem : sed omne tale habet locum aequalem sibi : ergo quod circumscribitur loco, habet locum aequalem sibi : sed corpus gloriosum est in loco, et circumscribitur loco : ergo habet locum aequalem sibi.
Ulterius videtur, quod non sit in loco aliquo corpus gloriosum, sic :
- Omne quod est in loco, habet dependentiam ad locum : sed corpus gloriosum non habet dependentiam ad aliquem locum : ergo ipsum non est in loco.
- Item, ut dicit Philosophus, locus est locati salvativus : sed corpus gloriosum nullo indiget salvante : ergo nullo indiget loco : constat autem, quod superfluum non est in natura, nec in operibus Dei : ergo corpori glorioso nullus a natura vel a Deo aptatur locus.
- Item, omne continens nobilius est contento : sed nullum corpus nobilius est glorioso : ergo corpus gloriosum nullum habet corpus continens : sed omnis locus est continens : ergo a superiori negando nullum corpus gloriosum habet locum.
Responsio. Dicendum, quod corpus gloriosum habet locum quodammodo, et quodammodo non. Sunt enim conditiones loci esse ambiens formalius contento, et continens, et salvans, et immobile, ad quod est motus naturalis, et esse principium generationis, sicut dicit Philosophus : et si hae conditiones loci omnes simul accipiantur, corpus gloriosum non habet locum corporalem : nullum enim est formalius continens, et salvans, nec immobile ad quod sit suus motus in quantum est gloriosum, quod habeat influentiam super ipsum, sicut principium generationis : et hoc modo etiam orbes inferiores non sunt in loco, sicut dicit Commentator super physicam Aristotelis. Si autem accipiatur ambiens quod est magis congruens in genere corporum : tunc etiam locus magis large dicitur : et sic erit corpus gloriosum in loco in caelo empyreo. Si autem largissime sumatur locus : tunc erit tantum ambiens aequale ei quod ambitur : et tunc erit corpus gloriosum in loco ubi voluerit, quandoque circa nos, quandoque in caelo empyreo secundum voluntatem Dei.
Et ideo ultima pars rationum soluta est : quia illa non tenet, nisi de loco physice et proprie accepto. Secundum autem quod mathematicis datur locus et divinis corporibus, non concludunt.
Omnes autem illas quae penultimae sunt, ego plane concedo, quod non potest aliquis negare recte sentiens quin habeant loca aequalia sibi.
Ad primam autem partem rationum dicendum, quod corpus Christi non est sub tanta specie panis vel vini in quantum est gloriosum, sed potius prout est cibus fidelium, fide non dente sumendus, sicut diximus in tractatu de Eucharistia : et ideo non in hoc configurabitur ei corpus nostrum, sed tantum in hoc in quo gloriosum ostenditur.
Ad aliud dicendum, quod hoc non est verum, nisi de subtili quod complicari et comprimi potest in partibus, quia hoc est complicativum partium, ut dicit Philosophus : talis autem complicatio et compressio cum mutet situm partium et corrumpat figuram, non potest esse in corpore glorioso, quia aliter novam acciperet figuram in quolibet loco novo, et comprimeretur sua quantitas : et hoc est absurdum dicere de corpore glorioso.
Ad aliud dicendum, quod corpus spirituale est corpus secundum naturam, et habet tres dimensiones : et hoc non est medium in participando locum inter spiritum et corpus non gloriosum, sed potius extremum : quia quanto est spiritualius secundum Philosophos (nisi aliquid reformet pactum) tanto occupat locum ampliorem et maiorem : et ideo supponitur falsum in argumento, scilicet quod sit medium in participando locum : quia ad minus cum gloriosum sit corpus determinatum propria figura et qualitate, per id accidit ei habere locum, per quod accidit hoc corpori grosso : et ideo non oportet, quod sit in loco maiori.
Ad aliam partem obiectionum dicendum, quod hoc non est verum, licet hoc quidam minus periti dixerint : sed est in loco aequali sibi. Et tria argumenta ibi inducta, non tenent, nisi de corpore, quod sit rarum, subtile, formale, spirituale, per rarefactionem : sed non est sic de corpore glorificato : si enim rarificaretur, tunc non retineret figuram propriam, nec staturam aetatis plenitudinis Christi : sed subtilitas eius et spiritualitas est per ablationem qualitatum ignobilium, quae sunt grossities, et materialitas, remanente eadem substantia non rarificata : sicut dixerunt quidam de sole, quod habet partes conglobatas in figura, et tamen est corpus subtile spirituale : et tale corpus grossum et subtile est in una statura, et una figura.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS III.
An corpus gloriosum cum alio corpore non glorioso possit esse in eodem loco ?
Tertio quaeritur, utrum corpus gloriosum cum alio non glorioso possit esse in eodem loco ?
Videtur autem, quod sic : quia
- Ioan. XX, 19, legitur, quod ingressus Dominus ianuis clausis ad discipulos, dixit eis : Pax vobis. Sed si ingrediebatur ianuis clausis, aliquando fuit in loco ostii, vel parietis, et non deiecit ipsum. Ergo tunc fuit cum ipso in eodem loco : sed omnia corpora gloriosa erunt suo corpori configurata : ergo corpora gloriosa cum alio corpore non glorioso possunt esse in eodem loco.
- Item, fere ab omnibus subtilitas sive spiritualitas quae est una dotium corporis, exponitur, quod sit tanta, quod per quodlibet corpus transire possit non dividendo ipsum : constat autem, quod dotem talem omnia corpora gloriosa habebunt : ergo omnia corpora gloriosa cum non gloriosis possunt esse in eodem loco.
- Item, obiciunt quidam dicentes, quod mathematici tradunt corpus solis et aliorum planetarum transire per circulos suos, et tamen non dividere ipsos : constat autem, quod multo nobiliora erunt corpora gloriosa, quam caelestia : ergo et illa possunt haec facere, et faciunt : sed hoc non potest fieri, nisi sint cum eis in eodem loco : ergo corpora gloriosa cum non gloriosis possunt esse in eodem loco.
- Item, corpus dicitur dupliciter, scilicet a corporeitate, et corpulentia. A corporeitate habet dimensiones : a corpulentia autem habet repletionem loci. Ergo corpus habens corporeitatem tantum, non habet replere locum : sed tale est corpus caeleste et gloriosum : ergo talia corpora non habent replere locum : ergo cum alio corpore possunt esse in eodem loco.
- Item, corpus spirituale quod est lux, cum quolibet alio corpore est in eodem loco : sed constat, quod illa corpora sunt de natura lucis : ergo cum quolibet alio possunt esse in eodem loco.
Hae rationes sunt aliquorum quae de hoc inveniuntur.
In contrarium huius obicitur sic :
- Una distantia quantitatis est inter terminos eosdem : sed idem terminus est locus : ergo inter dimensiones superficiei locantis non est nisi distantia una : si ergo detur, quod sint in eo duo corpora, erunt duo corpora unius et eiusdem distantiae secundum quantitatem, quod est impossibile : et ideo duo corpora non possunt esse in eodem loco.
- Item, immergatur cubus ligneus in aquam : constat, quod tantum distabit aqua, quanta est distantia quantitatis cubi : aut ergo una est distantia loci et cubi, aut duae. Si una : ergo quidquid est idem uni, est idem et alteri : sed distantia quantitatis locati cubi est idem cum distantia loci cubi : ergo si aliquid locatum est in eodem loco, illud etiam erit idem cum distantia loci : ergo locatum illud erit idem cum quantitate cubi : ergo duo locata sunt unum locatum, quod est impossibile.
Si autem dicas, quod non sunt idem, sed duae distantiae aquae et cubi. Contra : Inter distantias aquae locantis non est aliquid implens cubus. Si ergo sit aliquid non cubi quantitas, cum hoc non possit esse nisi locus carens omni corpore, illud erit vacuum : ergo vacuum est aliquid, quod est impossibile.
Et hoc ut melius videatur, sit distantia locantis A, distantia autem unius locatorum B, et distantia alterius sit C : si hoc possibile est, quod duo corpora sint in eodem loco, inde sic : Quaecumque sunt uni et eidem eadem, ipsa sunt eadem : sed secundum praecedentem demonstrationem, et Aristotelis verba in IV Physicorum, et expositionem commenti in eodem loco, una et eadem est distantia A et B : et una et eadem est A et C per eamdem rationem : ergo una et eadem B et C per hanc maximam : Quaecumque uni et eidem, etc. : sed quorumcumque una est distantia numero et eadem, ipsa sunt eadem : ergo eadem sunt B et C, quod est impossibile : quia sic duo corpora essent unum corpus.
- Item constat, quod ad eumdem terminum communem loci et locati particulae copulantur, sicut docet Philosophus in Praedicamentis : si ergo sunt duo locata in loco uno, utrumque illorum copulatur ad unum communem terminum cum illo : sed unum sunt, quorum terminus copulationis et continuationis est unus : ergo duo locata in uno loco corpora sunt unum, quod est iterum impossibile.
Si forte dicas, quod hoc non sequitur : quia etiam loci et locati terminus copulationis est unus : et tamen locus et locatum sunt duo. Contra : Loci terminus et locati est idem, quia secundum Aristotelem, una numero distantia est loci et locati : et non differunt in distantia nec in quantitate, nisi quod unum est terminans, et alterum terminatum : sed secundum hoc etiam duo corpora erunt et unius numero distantiae, et unius termini ad quem copulantur, et non differunt sicut terminans et terminatum, sed utrumque est sicut terminatum : ergo sequitur necessario, quod sint numero unum.
Ad hoc dixerunt quidam, quod hoc non tenet nisi de corpore grosso, et de illo sunt demonstrationes physicae. Contra : Si hoc esset verum, tunc hae demonstrationes non sumerentur ab eo quod est commune grosso et subtili sive formali corpori, sed sumuntur ab eo quod est utrique commune : ergo tenent de utroque : constat autem quod distantia quantitatis utrique communis est : vel si alteri magis convenit, tunc magis convenit formali quam grosso, quia maiores habet distantias quanto est formalius.
- Item, Avicenna sic obicit : Sint duo corpora quantumcumque vis formalia, A et B : et sint in eodem loco qui sit C : sitque centrum loci illius D : et educantur lineae ad locum superius, qui sit D G, et ad medium D F, et ad finem D H : et sit locus totus C G F H : aut ergo linea D G est linea una, aut duae. Si dicis, quod linea una : ergo duorum corporum est linea una, et etiam distantiae loci : ergo distantiae loci et duorum corporum distantiae sunt distantia una : ergo et quantitas una, et quantum unum ergo et res una, et corpus unum, quorum quodlibet est impossibile.
Si autem dicas, quod linea non est una : ergo inter duo puncta sunt plures lineae rectae, quam una, quod est absurdissimum. Ad hoc dicunt quidam mirabiles homines, quod istae determinationes tenent de quantitate mathematica, non de quantitate secundum esse physicum : et concedunt, quod duo mathematica non possunt esse in eodem loco, sed duo physica bene possunt esse in eodem loco. Sed multipliciter ostendetur, quod haec est fatuitas maxima. Uno quidem modo si comparemus dicta istorum, quorum unum est, quod corpus non a corporeitate, sed a corpulentia et grossitie habeat replere locum : et aliud, quod mathematicum non possit esse in eodem loco cum mathematico. Constat autem, quod mathematicum nihil habet de corpulentia vel grossitie, sed tantum corporeitatem. Ergo nihil habet de repletione loci : ergo nullum aliud mathematicum prohibet secum esse in eodem loco. Et nunc dicunt, quod mathematicum cum mathematico in eodem loco esse non potest, sed physicum cum physico. Haec ergo dicta repugnant, et sequitur contra eos, quod contradictoria sint simul vera, scilicet corpulentiam esse causam, quare duo possunt esse in eodem loco, et eamdem non esse causam eiusdem. Alio autem modo : quia ista physica demonstratio non sumitur penes essentiam quantitatis abstractae, sed potius penes esse quod habet in quanto : et ideo sumit lineam huius corporis et huius distantiae, et huiusmodi : ergo constat, quod fictio illa nulla est. Tertio autem modo, quia nullus umquam Philosophorum ivit hac via : sed ipsi soli sunt homines, et cum ipsis solis morietur sapientia ista. Quarto autem modo : quia cum omnia quanta sint imaginabilia secundum Philosophos, istud quod dicunt, impossibile est imaginari : cum enim duo corpora sint in eodem loco, aut unum est in parte loci una, et aliud in alia : aut utrumque est diffusum per omnes loci particulas. Si primo modo : ergo non sunt in uno loco proprio, sed communi : et sic centum homines nihil prohibet locari in loco uno, quia in domo una, vel uno theatro. Si secundo modo : tunc utrumque est diffusum per utrumque : ergo partes unius transeunt per partes alterius : et sic utrumque est utrique permixtum, quod est absurdum, cum salva et indivisa sint corpora.
Responsio. Videtur mihi dicendum, quod nullo modo est intelligibile, qualiter duo corpora sint in eodem loco : et ideo dico, quod hoc secundum naturam et imaginationem ad intellectum sit impossibile : contrarium autem intellectui et naturae non cogit nos nisi fides ponere : et ideo dico, quod corpus gloriosum per hoc quod est gloriosum, non habet posse essendi cum alio corpore in eodem loco.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc convenit corpori Christi : non per hoc quod gloriosum, sed per hoc quod divinum est, cuius divinitas omni eo quod est utitur ad nutum unde quando non fuit gloriosum, sic exivit de utero Virginis matris, quod signacula pudoris non aperuit : et tamen aliorum corpora hoc non habent.
Ad aliud dicendum, quod non ab omnibus a quibus ita exponitur spiritualitas, male exponitur : sed potius quia non sunt spiritus, habent spiritus proprietates : et ideo replent locum propter distantiam quantitatis quam habent : sed sunt spiritualia subiecta spiritui, a quibus id quod est animale et corporale et ignobile, ablatum est.
Ad aliud dicendum, quod illorum mathematicorum libri in quibus illa quae dicunt continentur, ad neminem nisi ad eos pervenerunt, cum Ptolemaeus, Abbatemo, Thebit, Geber, Alpharabius, et alii nihil horum scribant. Unde certum est solito more eos hoc confinxisse, et Philosophis imposuisse ad stabilimentum opinionis eorum.
Ad aliud dicendum, quod distinctio valet ad propositum : quia corpus habet replere locum a corporeitate, etiam non existente aliqua corpulentia, sicut probatum est : unde Philosophus dicit, quod mathematicis datur locus.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, lux est corpus, sicut dicunt omnes auctores : et nos aliquid de hoc diximus in secundo Sententiarum.
ARTICULUS IV.
An duo corpora gloriosa possunt esse in eodem loco ?
Quarto quaeritur, utrum corpus gloriosum cum alio possit esse in eodem loco ?
Videtur, quod sic ex dictis Magistrorum : quia
- Dicunt antiqui, quod corpus gloriosum habet suam quantitatem ad nutum voluntatis : ergo si vult, per eam replet locum : et si non vult, non replet : ergo cum alio potest esse in eodem loco si voluerit.
Quod autem ad nutum habeat quantitatem, probant sic : quia glorificati sunt beati : ergo habent omnia ad nutum : ergo et quantitatem.
- Item, visibilitatem suam habent ad nutum : ergo et quantitatem : videntur enim quando volunt, et quando volunt non videntur.
In contrarium huius sic obicitur : quia remanente quantitate impossibile est quantitatem sine sui contractione fieri minorem, aut sine extensione fieri maiorem : ergo impossibile est quantitatem ita ad nutum habere, quod sit maior et minor, et cum alio corpore in eodem loco, et per se in loco.
Responsio. Ad hoc puto dicendum, quod gloriosa corpora non habent ita quantitatem ad nutum, ut eam variare possint quando volunt : sed ita quantitatem et qualitatem habent ad nutum, quod circa eas nihil sit contrarium voluntati eorum.
Ad probationem autem dicendum, quod quando dicitur, quod beati omnia habent ad nutum, intelligitur de his quae sunt de substantia beatitudinis : et alia ita habere, quod circa ea nihil fiet contrarium voluntati eorum.
Et per hoc patet solutio ad totum.
B. Quod resurget quidquid fuit de substantia et natura corporis, et in eadem parte corporis.
ARTICULUS V.
Quid sit veritas humanae naturae ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B : Non enim perit Deo terrena materies, etc.
Hic enim necesse est quaerere de veritate humanae naturae, et quaeruntur ante Litteram tria, scilicet quid sit veritas humanae naturae ?
Secundum, an una in omnibus hominibus ?
Et tertium, utrum aliquid de nutrimento convertatur in humanam veritatem ?
Ad primum obicitur sic :
- Dicit Anselmus, quod veritas est rectitudo sola mente perceptibilis : et cum haec diffinitio veritatis sit de omni veritate : humana autem veritas sive humanae naturae veritas sit quaedam veritas, videtur quod non convertatur cum ipsa diffinitio ista.
- Item, veritas dicitur humani generis quae non sola mente perceptibilis est, sed etiam corporaliter : ergo videtur, quod haec diffinitio ei non conveniat.
- Si propter hoc dicatur, quod veritas sumitur secundum quod Augustinus dicit, quod veritas est vera rei entitas : sed hoc iterum competere non videtur : quia vera rei entitas est omne id quod modo est in corpore hominis, et tamen hoc non apparebit totum in resurrectione : quidquid autem est de veritate humanae naturae, totum apparebit in resurrectione : ergo videtur, quod ei non competat praedicta Augustini assignatio.
- Si vero dicatur, quod veritas sumitur secundum Philosophum Avicennam dicentem, quod veritas est indivisio actus a potentia : sed haec veritas humanae naturae non est post mortem, quia tunc actus divisus est a potentia : sed veritas humanae naturae semper manet, et in resurrectione apparebit : ergo veritati humanae naturae dicta diffinitio non competit.
Responsio. Dicendum, quod veritas humanae naturae dicitur dupliciter, scilicet abstracte, et concrete. Abstracte secundum hoc est indivisio potentiae et actus : quia haec facit rem habere veram naturam secundum actum, id est, secundum complementum suae formae, sicut veritas lapidis est a quo est verum esse lapidis, et veritas hominis a quo est verum esse hominis. Concrete autem accipiendo, tunc veritas humanae naturae est vera hominis natura : et haec est quae completa est forma naturali hominis, quae est anima rationalis, completione substantiali, non accidentali, sicut est aliquid in natura hominis per augmentum accidentale, et aliquid decidit a natura hominis per violentiam et detrimentum accidentale, ut infra patebit : et quod quidem inhaeret per accidentale augmentum, non est de veritate humanae naturae. Quod autem habet per violentiam vel detrimentum materiae, virtute et natura adest, licet desit per accidens : et ideo est de veritate humanae naturae potestate et virtute, ut dicit Augustinus : et hoc modo quaeritur hic de veritate humanae naturae : et hoc est verum secundum quod opponitur permixto cum natura aliena, sicut dicimus verum aurum alii metallo impermixtum.
Quod autem sic sumatur veritas, patet per Hilarium in libro V de Trinitate, ubi sic dicit : Nulli dubium est veritatem ex natura et ex virtute esse, ut exempli causa dictum sit : Verum triticum est quod spica structum, et aristis vallatum, et folliculis excussum, et in farinam comminutum, et in panem coaptatum, et in cibum sumptum, reddiderit ex se et naturam panis et munus. Ex hoc accipitur, quod nonnumquam dicitur verum a vera natura sua perfecta secundum virtutem et operationem. Unde idem : Non huius verbi apprehendo rationem si dicatur mihi, ignis est, sed non est verus ignis : aut aqua est, sed non est vera : et quaero, in quo eiusdem generis veritas a generis eiusdem veritate dissentiat ? Quod enim ignis est, non potest esse ne verus nec aqua natura manens eo potest carere quod vera est. Perime aquae, quod aqua est, et per id poteris abolere ne vera sit. Ex hoc accipitur idem quod prius.
Dicendum ergo ad primum, quod diffinitio Anselmi non convenit nisi in genere : et ideo oportet addere, quod sit rectitudo humanae naturae sola mente perceptibilis.
Ad aliud dicendum, quod licet sit in corpore, non tamen est corporea, sed potius spiritualis et formalis : et ideo sola mente perceptibilis, et non sensu vel imaginatione : quia dictio exclusiva posita in diffinitione veritatis, excludit perceptionem sensus et imaginationis.
Ad aliud dicendum, quod vera rei entitas sola illa est in qua ut substantiali forma radicatur entitas secundum actum et veritatem : alia autem sunt accidentalia influentia et effluentia.
Ad aliud dicendum, quod veritas humanae naturae non est post mortem, nisi sicut ipsa natura humana, scilicet in potentia et ideo illud argumentum nihil inconveniens concludit.
Et per hoc patet solutio ad omnia.
Nec debet hic quaeri de diffinitionibus veritatis signi vel orationis : quia nos loquimur hic de incomplexa veritate qua homo dicitur verus homo.
ARTICULUS VI.
An una veritas humanae naturae sit in omnibus hominibus ?
Secundo quaeritur, utrum una veritas sit in omnibus hominibus ?
Videtur, quod sic : quia
- Quaecumque exeunt ab uno naturaliter, sunt unum in illo : sed omnes homines ab uno exeunt naturaliter : ergo sunt unum in illo : sed illa pars materiae quae semper apparebit sub natura hominis, vera est veritate humanae naturae : ergo videtur, quod veritas humanae naturae sit una in omnibus.
- Item, uno actu non agitur nisi in unum : sed uno actu decimati sunt omnes qui erant in lumbis decimantis : ergo unum fuerunt in lumbis eius : hoc autem hic dicitur veritas naturae humanae : ergo omnes una materia hominis fuerunt in lumbis eius : ergo totum genus humanum a simili fuit una natura materiae in lumbis Adae : sed per naturam materiae fuerunt in lumbis eius : ergo omnes homines sunt una veritas humanae naturae, vel habent unam veritatem humanae naturae.
- Item, non poterat infici humana natura, nisi ubi tota una fuit : sed una et simplici infectione infecta est in Adam : ergo in Adam tota una et simplex fuit : sed omnes habent illud pro veritate humanae naturae, quod sic ab Adam descendit : ergo, etc.
In contrarium est, quod quodcumque signatum naturale non est divisibile in infinitum, licet mathematicum in infinitum dividatur : semen autem signatum fuit naturale : ergo, etc. Et quia nos de hoc multum disputavimus in libro II Sententiarum, haec ad praesens sufficiant : quia ibi et id discussum est, et opiniones quae circa hoc sunt, scilicet si materia non cointellecta quantitate sit divisibilis, sicut quidam dixerunt, et utrum possibile est eam multiplicari in seipsa sine nutrimenti additione, et huiusmodi alia.
Dicendum ergo ad quaestionem, quod veritas humanae naturae ratione una est in omnibus hominibus, sed re et subiecto est plures.
Ad primum ergo obiectum dicendum, quod homines non sunt in individuo signato aliquo cuius quilibet acceperit partem, sed sunt ex uno originaliter, sicut dictum est in secundo Sententiarum.
Ad secundum et tertium dicendum, quod uno actu decimabatur et inficiebatur, quod originaliter fuit unum, et non per assignatam materiae partem aliquam : hoc enim frivolum reputo, quod secundum hoc totum naturae opus miraculosum esset, et est directe contra Augustinum in libro XXII de Civitate Dei, sicut patebit in sequenti problemate.
ARTICULUS VII.
An aliquid de nutrimento vertatur in humanam naturam ?
Tertio quaeritur, utrum aliquid de nutrimento convertatur in humanam naturam ?
Videtur, quod non :
- Matth. enim, XV, 17, dicitur : Omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur. Sed quod emittitur, non convertitur in veritatem humanae naturae. Ergo, etc.
- Item, ibidem, Glossa Bedae dicit sic : Quivis tenuissimus humor aut liquens esca, cum in venis et artubus decocta fuerit et digesta, per occultos meatus, quos Graeci poros vocant, in secessum emittitur.
- Item, eadem est ratio de quodam et de omni nutrimento : sed constat, quod aliquod in secessum emittitur : ergo et omne nutrimentum in secessum emittitur.
- Item, anima per se debetur organico corpori : sed organicum non fit ex nutrimento, sed potius ex humido radicali et seminario : ergo anima per se non debetur nutrimentali : sed alia non est humanae naturae veritas : ergo nutrimentum tale non est de veritate humanae naturae.
- Item, durum videtur si id quod per substantiam est caro bovis, resurgat : sed hoc sequitur, ut dicunt aliqui, si nutrimentum convertatur in veritatem humanae naturae. Probatio mediae. Comeditur enim caro bovis : si ergo nutrimentum convertitur in veritatem humanae naturae, caro bovis in illam convertitur : sed quidquid est de veritate humanae naturae resurget : ergo caro bovis comesta resurget.
- Item, secundum id erit resurrectio secundum quod fuimus in lumbis Adae : non autem secundum nutrimentalem substantiam fuimus in lumbis Adae : ergo secundum nutrimentalem substantiam non erit resurrectio.
- Item, unius rationis est modus veritatis humanae naturae in omnibus hominibus : sed in parvulis recenter natis non est nutrimentalis caro de veritate humanae naturae : et tamen resurgent in quantitate aetatis triginta annorum : ergo videtur, quod nec in aliis caro nutrimentalis sit de veritate humanae naturae.
In contrarium huius obicitur sic :
- Super illud epistolae ad Philip. II, 7 : Et habitu inventus ut homo, dicit Augustinus, quod quidam habitus mutat hominem et mutatur, sicut cibus qui mutatur in corpus et mutat ipsum in robur : ergo cibus transit in corpus : ergo non totus per secessum emittitur.
- Item, quidquid exhaustibile est fame, et restituibile refectione cibi, substantia corporis manente una et eadem, illud est caro nutrimentalis : multa caro hominis sic est exhaustibilis et restituibilis : ergo multa caro hominis est nutrimentalis. Prima patet per se, et ex hypothesi dicentium nihil converti in corpus de cibo, quia si convertitur, tunc erit id in quod convertitur nutrimentale. Secunda scribitur in libro XXII de Civitate Dei, per haec verba : Quidquid enim carnium exhausit fames, utique in auras est exhalatum : unde diximus omnipotentem Deum posse revocare quod fugit. Ex hoc patet propositum.
- Ibidem quaerit Augustinus : Si quis pascatur carne alterius, et mutet in carnem suam, in quo resurget illa caro ? quae quaestio nulla est, si nutrimentum non transit in corpus hominis.
- Item, sicut de veritate aquae est, secundum dictum Hilarii, de quo possum dicere, haec est aqua vel vera aqua : ita de veritate naturae humanae est, de quo possum dicere, haec est natura hominis, vel vera natura hominis : sed talis est caro generata ex hoc nutrimento : ergo caro nutrimentalis est de veritate naturae humanae. Et minor patet ibi per verba Augustini.
- Item, si natura hominis quae est materia, multiplicatur in seipsa, ut dicunt, hoc non potest esse nisi uno modorum trium, scilicet per additionem extranei, et per creationem materiae in qua forma multiplicetur, aut quia seipso sic natum est, quod unum educitur ab alio sicut pars a parte. Si primo modo : tunc non differt utrum addatur cibi substantia vel alia, et sic cibus potest converti in corpus et in veritatem humanae naturae. Si secundo modo : tunc continue crearetur ei materia, et iterum illa esset aliena, et in quantum aliena non differt etiamsi materia cibi iam creata addatur. Si autem tertio modo. Contra : Quod ex seipso facit aliquid, semper facit illud : natura humana ex seipsa se multiplicat : ergo semper se multiplicat : ergo multiplicatio sui ex seipsa numquam stabit, quod falsum est, quia si sic esset, etiam augmentum numquam staret, et nos videmus quod hoc stat.
- Item, videtur secundum hoc, quod vehementius debet in tempore esse augmentum quando stat, quam quando incipit : quia quando aliquid educitur ex seipso, minus remanet ibi quam prius fuit, et ita minus resistit actioni multiplicantis : ergo magis erit tunc velox in multiplicando, quod absurdum est.
Si autem dicas, quod multiplicat sine sui diminutione. Contra : Quod una pars efficiatur duae aequae primae non potest esse, nisi per exitum de potentia ad actum : potentia autem nihil agit : ergo poneretur ibi aliquod agens praeter id quod iam est, quidquid ibi illud sit.
Si dicatur, quod hoc est calor. Contra : Ille non agit nisi rarificando et disgregando : ergo multiplicatum in se corpus est rarius et subtilius, quam non multiplicatum : ergo rariora et subtiliora sunt corpora senum quam infantium, quod absurdum est.
- Item, quid simile invenitur in tota natura, ubi actus de actu educitur per multiplicationem, id est, caro de carne sine mutatione aliqua, et aequalia quanta multa de uno minora quam ipsa sunt sine additione ?
- Item, si aliquid veritatis est in philosophia naturali, tunc generatio fit de superfluo nutrimenti, quod descinditur a quarta digestione : sed nihil talium convertitur in humanam naturam, ut dicit adversarius : ergo ex nullo talium aliquid generatur frustra : ergo philosophatum est, quidquid umquam dictum est a Philosophis secundum istorum mirabilem philosophiam.
- Item, in primo de Generatione et Corruptione, in cap. de augmento, dicit Philosophus, quod cibus nutrit in quantum potentia caro, auget autem in quantum potentia quanta caro : ergo oportet, quod convertatur in corpus humanum.
- Item, secundum hoc totum opus naturae esset miraculosum, quod absurdum est.
- Item, ad quid valet calor naturalis in corpore ? Ipse enim secundum istorum mirabilem sapientiam non agit augendo, et cibus non ponitur in corpore, nisi ut sit materia caloris, ne comburatur subiectum : melius ergo esset ut calor ibi non fuisset : quia sic nec cibo indigeremus, et tunc breviori compendio perfecisset Deus opus suum, quod ridiculosum est.
- Item, omne quod fit hic ab aliquo activo et calore, non agit augmentum : ergo aliquid aliud agit ipsum : non frigiditas, quia illius motus est ad centrum potius diminuendo per constrictionem intus, quam augendo per multiplicationem ad extra.
Si dicas, quod est a forma substantiali, ista nova philosophia est, quod forma substantialis agat in natura, cum nihil sit ei contrarium.
- Item, si validum dictum Bedae reputatur, dicentis quod non transit in corpus hominis nutrimentum, quare non ita validum est ut quaeratur ab eo remedium contra hydropisim, contempto Galeno ? Dicit enim Beda, quod hydropisis est humor subcutaneus de vitio vesicae natus : curans autem vesicam, curat hydropisim. Galenus autem dicit, quod curandum sit hepar, eo quod de vitio hepatis nascitur. Et miror ergo si hi inquirant, curam Bedae facientes, contempto Galeno.
Responsio. Dicendum est, quod ridiculum est dicere nihil de cibo converti in corpus humanum, et talia dicta quorumdam theologorum derisibilem apud peritos faciunt theologiam.
Dicendum ergo ad primum, quod ly omne distribuitur pro partibus subiectivis, non integralibus : quia quaecumque species ibi intrat in os, habet multum impuritatis et parum puritatis : et ideo quaelibet species in secessu emittitur, licet non tota.
Ad aliud dicendum, quod parum mihi videtur curandum de dictis Bedae, ubi non loquitur de fide et moribus : quia ipse naturas ignoravit. Ne tamen fugere videamur, dicendum quod ipse loquitur de parte cibi secundum materiam carnis nutrimentalis et non secundum speciem : quia dicit Philosophus, quod quaelibet caro augetur secundum speciem, et non secundum materiam quaelibet augetur : quia materia similium membrorum influit et effluit, sed non species : et hoc modo post decoctionem quaelibet secundum speciem nutritur et augetur, sicut probatur in primo de Generatione et Corruptione.
Ad aliud dicendum, quod non est eadem ratio de uno et de omni : quia unum est secundum naturam per accidens, et unum est complens quantitatem, et alterum est restaurans deperditum tantum : et ideo falsum est, quod eadem est ratio de uno et de alio, sicut infra patebit.
Ad aliud dicendum, quod anima primo debetur corpori organico, et secundo debetur adiuncto organico ad complementum quantitatis organorum, et tertio debetur restauranti deperditum tantum, et quarto et quod unitur organico et materiali : et secundum omnes hos modos dicitur esse veritas humanae naturae, et prima quae est ex humido radicali, tota apparebit in resurrectione. Secunda autem ibi est actu in viventibus, et potestate in infantibus, et etiam tota apparebit, nisi sit accepta de pastu carnium humanarum, ut infra dicetur,
De tertia autem ibi apparebit quantum decebit : et de quarta nihil : quia non nisi accidentalem et innaturalem habet unionem ad animam immortalem.
Ad aliud dicendum, quod hoc imperitis videtur durum, qui ibi dicunt, quod caro asini in quantum asini mutat eos, nescientes dicta sapientium, quod nutrimentum primo est dissimile, et ultimo est simile, et tunc non est caro asini, sed proxima potentia ad carnem hominis. Et est in argumento eorum fallacia figurae dictionis, ut est iste paralogismus : Quidquid comedis, convertitur in nutrimentum : sed carnem asini crudam comedis : ergo caro asini cruda convertitur in tuum nutrimentum.
Ad aliud dicendum, quod in lumbis Adae fuimus non secundum aliquam materiam signatam, sed secundum originalem materiam, ut dictum est.
Ad ultimum dicendum, quod in infantibus est totum nutrimentum, quod ad quantitatis perfectionem deducere debebat, potestate : actum autem, ut dicit Augustinus, supplebit potentia creantis et glorificantis.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS VIII.
Quot sunt modi resolutionis ?
et, in quo resurget costa, an in Adam, vel in Eva ?
et, quomodo resurgent qui vescuntur humana carne ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo post prima verba : Sed in quemlibet pulverem cineremve solvatur, etc.
Et quaeratur primo, quare in Littera tot ponat modos resolutionum humani corporis, scilicet pulverem, cinerem, habitus, auras, aliorum corporum substantiam, elementa, cibum animalium et hominum, et carnem animalium et hominum ?
Ulterius quaeratur de costa Adae, utrum in Adam resurget vel in Eva ?
Videtur, quod in Adam per regulam quam dat in Littera : quia scilicet primo eam in humani corporis parte anima Adae vivificavit : ergo in Adam resurget, ut videtur : sed si hoc est verum, tunc Eva non resurget, quia tota sumpta est de costa illa.
Ulterius quaeritur gravis quaestio Augustini, scilicet de eo qui nutritur carnibus humanis, in quo resurget illa caro ?
Si dicitur, quod in eo qui eam primo animavit, quia ab altero est quasi mutuata : tunc quaeritur, quid resurget in illo qui pastus est carne illa ?
- Videtur enim, quod ille resurget cum defectu, quod falsum est : quia mortui, ut prius habitum est, resurgent incorrupti.
- Item, esto quod pastus carnibus humanis generet filium de superfluo illius cibi : tunc constat, quod de humido seminario organica substantia nati formatur. Si igitur hoc restituetur primo, tunc nulla organica substantia resurget in huiusmodi nato : ergo non resurget, quod est inconveniens.
- Item, aggravetur quaestio sic : Esto enim, quod aliquis de membris animatis in quibus nihil est praeter organicam substantiam, nutriatur, et de illo superfluo generet : constat enim, quod illud primo modo est de veritate in utroque, scilicet illo qui sumitur in cibum, et illo qui nascitur ex tali cibo. Constat autem, quod non potest in utroque resurgere : igitur alter istorum non resurget, quod est inconveniens.
- Ad hoc dixerunt aliqui, quod talem modum cibi impedit ordo naturae : quia homo debet cibari vegetabilibus et brutis, et non carnibus humanis : et ideo non potest esse cibus ex tali. Sed hoc nihil esse videmus. Dicit enim Aristoteles in VII Ethicorum de feralibus, quod carnibus humanis pascantur, ut Medea quae duos proprios natos una coena incorporavit : et in Threnis Ieremiae, IV, 10 : Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos : facti sunt cibus earum, in contritione filia populi mei. Ergo positio facta videtur possibilis.
Responsio. Ad hoc dicendum, quod in veritate, sicut alibi dictum est, duplex est humidum, scilicet radicale, et nutrimentale. Radicale autem est, quod est in substantia seminis quod virtute formativa formatur in organa. Virtus autem formativa est in semine ab anima patris tantum, habens calorem pro instrumento cum triplici calido, scilicet animae, caeli, et ignis : et a calido ignis est dissolvens et distendens, sed a calido caeli in speciem movens et speciem inducens, a calido autem animae movet ad vitam et animam. Similiter est ibi etiam frigidum in triplici virtute : frigidum enim elementi est coagulans, et frigidum caeli terminans ad speciem, et in quantum est instrumentum animae, continet complexionatum vivificabile. Et similiter est de humido et sicco, sicut dicunt Auctores. Hoc autem humidum est nutrimentale superfluum in generante, et radicale sive seminale in generato : et ideo substantiale est generato, et accidentale generanti. Nutrimentale autem humidum est duplex. Unum quod vi naturae trahitur ad nutrimentum humidi seminalis, et hoc inter caetera est magis substantiale post humidum seminale. Aliud autem quod extra acquiritur per cibum, et hoc est ad triplicem usum, scilicet ad nutrimentum quantitatis secundum perfectionem staturae, et ad restaurandum deperditum ut continuetur esse et vita : et tertium quod est accidentale, quod de nimietate nascitur cibi, et vocatur a Philosopho augmentum innaturale, sicut ventrosi efficiuntur illi qui loca digestionis infrigidant vel frigida habent, in his enim calor naturalis est convertens, non consumens : et multa innascitur eis viscositas et pinguedo praeter naturam. Regula igitur est generalis in resurrectione, quod nutrimentum sumptum ex his humidis, in illo resurget, in quo est nobilius animatum ad vitam.
Et hoc supposito, dicendum ad primum, quod tot ponit, eo quod modi resolutionum aut sunt naturales, vel per corruptionem violentam in aliud corpus. Si primo modo : tunc aut resolutio est completa, aut incompleta. Si completa, tunc est in elementa. Si incompleta, ita quod adhuc aliquid remanet, aut quantum ad partes subtiles, aut quoad partes grossas. Si primo modo, tunc dupliciter : aut enim est pars magis propinqua spiritualis, aut remota. Et primo modo, halitus : secundo modo aura, quia utraque pars est aerea vaporabilis propter humidum vaporabile exhalans a corpore et exspirans, et crassum magis dicitur halitus, magis autem tenue et aeri appropinquans dicitur aura. Si autem quoad partes grossas, aut hoc est desiccatione humidi continuantis, aut exsiccatione humidi extrahentis humidum. Et primo modo est pulvis, secundo modo cinis. Si autem est per corruptionem violentam, quae est incorporatio hominis in aliud corpus hominis : aut hoc est quantum ad vegetabile, aut quantum ad sensibile. Si primo modo, est id quod transit in substantiam aliorum corporum sicut vegetabilium, sicut dicit poeta
Luxuriat Phrygio sanguine pinguis humus.
Et rosae plantatae in terra sanguine hominis fimata, citius proferunt rosas, ut dicit Hermes in Alchimia. Si autem quantum ad sensibile : aut secundum viam incorporationis, aut secundum terminum. Et quidem primo modo est hoc quod vocat cibum animalium aut hominum : secundo modo est hoc quod vocat carnes hominum aut animalium : et ex hoc etiam accipitur, quod cibus convertitur in carnes hominum.
Ad aliud dicendum, quod Adam dupliciter factus est, scilicet secundum ea quae exiguntur ad individuum, et secundum ea quae exiguntur ad principium humani generis quod ipse fuit. Et primo quidem modo costa numquam fuit de veritate humanae naturae in Adam, sed secundo modo : et ideo resurget in principiato ab ipso, et tamen resurget Adam sine diminutione.
Ad aliud dicendum, quod nutritus de carnibus humanis dupliciter potest nutriri. Uno quidem modo de eo quod de virtute humanae naturae est primo vel secundo vel tertio vel quarto, et hoc totum restituetur primo. Vel potest nutriri de hoc quod quinto modo fuit de veritate, et hoc remanet nutrito, quia numquam fuit de integritate primi nisi per accidens, et ideo nobilius esse habet in secundo quam in primo.
Ad hoc autem quod obicitur, dicendum quod nullus patietur defectum de suo : et si est, Deus supplebit, ut expresse dicit Augustinus de infantibus mortuis.
Ad aliud dicendum, quod hoc resurget in secundo : quia nobilius esse habet in secundo, quam in primo, eo quod in primo est de humido nutrimentali : et in secundo de humido radicali et spermatico sive seminali.
Ad aliud dicendum, quod ille casus est difficilis : tamen sine praeiudicio dico, quod cum secundus cibatur talibus puerperiis quorum membra formata sunt et animata, dico quod ibi est duplex humidum, scilicet seminale, et nutrimentale tractum in matrice : et quia species non convertitur, sed potius etiam de materia multum abiicitur, videtur dicendum quod de abiecto ut impuro restituitur corpus primi : sed de tracto et seminato restituitur corpus secundi ab omnipotenti Deo, cui moriendo corpora nostra non pereunt, sed in melius transmutantur : et ita patet, quod uterque resurget, et id quod deest, supplet manus divina sapientiae, quae cuncta creavit.
Ad solutionem autem inductam videtur concedendum, sicut probatum est in contrarium obiciendo.
ARTICULUS IX.
An homo resurgat idem numero quoad materiam, ita quod materia cuiuslibet membri redeat ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, B, post initium : Ipsa ergo terrena materies quae discedente anima fit cadaver, etc.
Videtur enim falsum quod hic dicit : quia
- Dicit Philosophus, quod sicut tota anima se habet ad totum corpus, ita pars ad partem : ergo materia perfectibilis visu, non est perfectibilis auditu : ergo incongruenter ordinabitur si ad auditum revertatur : sed nihil erit ibi incongruum : ergo materia uniuscuiusque membri redit in ipsum : ergo falsum est quod dicit in Littera.
- Item, videtur, quod non sit necesse totam redire materiam sicut in Littera dicit : quia corpora spiritualia minus indigent de materia : sed illa erunt spiritualia praecipue quoad bonos : ergo minus habebunt de materia : falsum est ergo quod dicit, quod tota materia redibit.
3 Item, actus meritorum diversi, sunt facti per diversa organa : ergo iustum est materiam illorum organorum in illis membris reiterari, in quibus actus meritorios exercuerunt : ergo necesse est, quod ad eadem membra revertatur.
- Item, sicut est veritas quaedam corporis universalis, ita est veritas membri particularis, de quo potest dici, haec est vera natura manus vel pedis : ergo sicut virtute veritatis universalis tota materia redibit ad totum, ita virtute membri particularis pars media redibit ad partem determinatam.
- Item, unum membrum nobilius est altero : ergo incongrue agitur si nobilius convertatur in ignobilius, vel e converso : ergo videtur, quod necesse sit, quod unicuique membro reddatur sua materia.
Responsio. Dicendum, quod quaelibet pars entitatem, habet a forma : et ideo quaecumque variatio fiat in materia, sive confusio partium materiae, semper una manet veritas ab actu formae unius : et hoc intendit Augustinus. Unde licet conversio fieri posset, ego tamen puto, salvo meliori iudicio, quod quodlibet Ad idem membrum in quo erat, redibit : sed tamen possibile est aliter esse, sicut dicit in Littera.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc non facit nisi congruentiam reditus : sed alia erit harmonia partium in resurrectione : et ideo non tenet hoc quod obicitur.
Ad aliud dicendum, quod sicut prius patuit, non erit per modum subtractionis partium materiae glorificatio, sed potius per modum subtractionis proprietatum pertinentium ad statum ignobilitatis.
Ad aliud dicendum, quod meritum non est membri nisi instrumentaliter : sed sicut actus est totius, ita et praemium : et ideo nulli fiet iniuria, in quocumque remuneretur.
Ad aliud dicendum, quod veritas quae apparebit in resurrectione, praecipue est ab animae immortalitate, et hanc non habet anima a partibus, sed a toto, ex seipsa scilicet, et a Deo : et ideo partes non conferunt huiusmodi veritatem nisi secundum quid, scilicet in quantum sunt unitae toti : et ideo etiam in quacumque parte quid resurgat, bene agitur cum ipso.
Ad aliud dicendum, quod si maneret harmonia quae nunc est, et nobilitas perpetuitatis esset ex membris, tunc procederet ratio illa : sed, ut supra patuit, neutrum eorum verum est : et ideo potest variatio fieri in partibus materiae, ut dicit Augustinus plane in Littera.
ARTICULUS X.
An omnes capilli et ungues redeant in resurrectione ?
et, an veritas humanae naturae sit accidens ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : Alioquin si capillus redit, etc.
- Videtur enim hoc esse contra Evangelium Lucae, XXI, 18, ubi dicitur : Et capillus de capite, etc. Ergo videtur, quod revertentur omnes.
- Item, in Littera innuit, quod licet pili ad pilos non revertantur, tamen ad massam corporis revertetur materies pilorum et unguium : et hoc non videtur esse necessarium cum sine hoc salva sit tota integritas.
Ulterius quaeritur gratia huius inseparabilitatis, utrum veritas humanae naturae sit substantia, vel accidens ?
Videtur autem, quod sit accidens : quia
- Substantia uniuscuiusque est uno modo : sed veritas est diverso modo, ut habitum est secundum quinque modos supra : ergo est accidens.
- Item, omne quod est consequens esse hominis, est de genere accidentium, ut dicit Boetius : sed veritas consequitur esse hominis : ergo est de genere accidentium.
In contrarium est, quod vera entitas rei numquam potest esse accidens : sed veritas est vera entitas rei : ergo, etc.
Responsio. Dicendum, quod pili generantur de fumo sicco nutrimenti, qui exsiccatur quando per poros pertingit ad aerem. Ungues autem de sicco terrestri per calorem cordis ad superficiem expulsi. Et ideo, ut dicit Augustinus, non sunt de veritate secundum se, sed in quantum ad decorem faciunt : et ideo etiam in quantum decorem perficiunt, resurgent, et caetera amputabuntur.
Ad aliud dicendum, quod non intendit, quod revertantur ad massam, sed est exemplum, quod non est necesse, quod omnes partes materiales in eadem membra revertantur, cum quod minus videtur, etiam quaedam partes abiici possunt.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod veritas dicitur esse duplex, scilicet essentialis, et participata. Essentialis est forma substantialis ratione differens : quia dicitur veritas in quantum est principium cognitionis in actu vel habitu : forma autem in quantum dat esse. Participata autem veritas est, quae habetur a membris a formae partibus perfectis, et haec etiam est substantia vel potentia substantiam formae consequens : et si est potentia talis, tunc quidem est accidens, quod est potentia naturalis, et radicatur ut in sua causa in substantia formae, quae perficit materiam et materiae partes.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XI.
An resurget idem homo qui mortuus fuit ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo post medium : Nihil interesset ad eius integritatem, quae particula materiae, etc.
Ex hoc enim videtur sequi, quod non idem homo numero resurget qui mortuus est : quia
- Non est eadem numero imago quae restituitur.
- Adhuc, quorumcumque substantialis forma non est eadem numero, illa non sunt eadem numero : sed forma substantialis hominis morientis et resurgentis, non est eadem numero : ergo moriens et resurgens, non sunt idem numero. Prima patet per se. Secunda patet per hoc, quod forma substantialis est humanitas, et illa perit in morte, quia homo mortuus non est homo : forma autem quae cessit in nihilum, non revertitur eadem numero, quia dicit Philosophus, quod non est eadem sanitas in mane et vespere.
- Item, Philosophus in fine libri de Generatione et Corruptione : Quaecumque habent substantiam corporalem motam, non reiterantur eadem numero : sed homo sic habet substantiam corporalem motam : ergo non reiteratur idem numero.
- Item, quaecumque sunt generabilia et corruptibilia, non participant esse divinum in individuo, sed in specie : sed homo est generabilis et corruptibilis : ergo, etc. : ergo non contingit eum redire secundum idem individuum, sed tantum secundum identitatem speciei.
Responsio. Dicendum, quod simile quod adducit Augustinus est simile in parte : quia in aere non remanet eadem forma, quae est figura : sed in homine resurgente manet eadem forma, quae est anima rationalis.
Ad aliud dicendum, quod duae sunt viae ad hoc respondendi. Si enim dicamus cum Avicenna, quod forma totius est alia quam forma partis quae est anima, sicut forma totius est praedicabilis ut homo et animal de hoc homine et illo : tunc illa forma abstracta significatur, licet improprie, per hoc quod dico humanitas, et illa non manet nisi in potentia post mortem in principiis componentibus totum, cuius ipsa est forma : et ratione illius formae non habet individuum, quod sit idem numero, sed habet speciem tantum quae indifferens est ad idem numero et diversum : sed ab anima hac sic complente materiam et ab hac materia habet, quod sit idem numero : et ideo non sequitur, si non habet eamdem formam totius quae est speciei vel generis vel esse, quod non sit idem numero.
Praeterea, eadem species est, licet esse non sit idem quod habuit ante et post in hoc individuo : et ideo idem est numero in specie cum priori homine, nec species destruitur morte nisi per accidens, scilicet secundum esse hoc quod habet secundum hunc statum in isto.
Si autem cum Averroe et Aristotele sentiamus, quod forma totius est forma materiae, ratione tamen differens, sicut videtur velle in septimo primae Philosophiae : tunc planum est, quod sit idem numero, et non destruatur forma secundum se, vel secundum suum esse, sed tantum quoad rationem praedicationis de composito, eo quod compositum est dissolutum.
Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur de his quae omnino habent substantiam corruptibilem : sed tale quid non est homo, quia anima est perpetua, et ab illa potentiam quamdam ad incorruptionem acquirit corpus.
Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur de his quae generantur secundum se tota, hoc est, quorum forma secundum se totam educitur per actum naturae de materia : et tale quid non est homo, cuius anima rationalis fit per creationem, sicut dicit Aristoteles in primo de Causis proprietatum elementorum et planetarum, et in libro XVI Animalium dicit, quod intellectus non educitur de materia, sicut vegetabile et sensibile, sed ingreditur ab extrinseco.
C. Quod sancti sine omni deformitate resurgent.
ARTICULUS XII.
An latrones mutilati, integri corpore resurgent ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, c, § 1 : Hoc autem in corporibus sanctorum intelligendum est, etc.
Quaeritur enim de his qui primo sunt latrones et mutilantur in latrocinio, et postea convertuntur et efficiuntur sancti, utrum mutilata eis glorificata reddantur ?
Videtur, quod non : quia membrum hoc sanctitati numquam cooperabitur : ergo numquam debet remunerari in glorificatione.
Ad hoc dicendum, quod glorificantur, et ratio per oppositum supra dicta est in malis : quia meritum est totius hominis secundum animam : et ideo voluntas merendi in membro illo si habetur, reputabitur pro facto, ratione cuius vis illa animae glorificabitur in suo membro sibi reddito.
ARTICULUS XIII.
An post resurrectionem mortuorum sanctorum corpora sint impassibilia ?
Deinde ratione eius quod dicit, ibi, c, § 1, post initium : Sine ullo vitio, sine ulla deformitate, sicut sine ulla corruptione, etc.
Quaeritur de impassibilitate corporum Sanctorum.
Et quaeruntur quatuor, scilicet an sint impassibilia ?
Et secundo, secundum quem modum sint impassibilia ?
Tertio, utrum aequaliter omnia sint impassibilia ?
Et quarto, quae differentia sit inter vitio carere et deformitate et corruptione ?
Quae omnia ponit in Littera.
Ad primum obicitur sic :
- Quorumcumque una est potentia cum passibilibus, illa sunt passibilia : corporum gloriosorum una est potentia cum passibilibus : ergo ipsa sunt passibilia. Prima patet per se. Secunda probatur per hoc, quod gloriosi et non gloriosi sunt eiusdem naturae, quae passibilis est in non gloriosis.
- Item, omne compositum ex passibilibus, est passibile : corpus gloriosum compositum est ex passibilibus : ergo est passibile.
- Item, omne heterogenium in partibus, compositum est ex partibus diversa patientibus : omne corpus humanum gloriosum et non gloriosum heterogenium est in partibus : ergo est compositum ex partibus diversa patientibus : ergo est passibile in suis partibus.
- Item, si quis dicat, quod sint impassibilia ex gratia vel gloria, sed passibilia ex natura. Contra : Unumquodque magis denominatum est a dispositione naturali quam actuali, et a natura potius quam ab alia forma : ergo potius debent dici passibilia, quam impassibilia.
- Item, cum omne accidens fluat a substantia, non potest fluere a substantia accidens contrarium ipsi substantiae : ergo a substantia passibili numquam fluit accidens, quod facit impassibilem substantiam illam : ergo nullum accidens potest esse in tali substantia, per quod impassibilis esse dicatur : ergo cum gratia et gloria sint accidentalia, videtur quod non possint dici impassibilia corpora illa a gratia vel gloria.
- Item, gratia et gloria sunt perfectiones naturae : sed perfectio numquam repugnat perfecto : cum igitur perfectum sit passibile, a perfectione numquam causabitur impassibilitas, quia passibile et impassibile repugnant.
- Item, Philosophus dicit, quod omnis substantia naturalis est passibilis, praecipue composita ex contrariis : si ergo substantia illa maneat, semper erit passibilis : sed illa substantia manebit in resurrectione : ergo in resurrectione semper erit passibilis.
- Item, omne complexionatum est passibilibus qualitatibus informatum et distinctum : ergo manebit passibile.
In contrarium huius est, quod dicitur,
- I ad Corinth. XV, 54 : Absorpta est mors in victoria. Non autem absorbetur mors nisi absorbeatur passibilitas. Ergo corpora sanctorum tunc non erunt passibilia.
- Item, Apocal. XXI, 4 : Et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt. Ex hoc accipitur idem quod prius.
- Item, I ad Corinth. XV, 42 : Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. Sed omne incorruptibile est impassibile. Ergo erunt impassibilia corpora sanctorum.
- Item, Matth. XIII, 43 : Fulgebunt iusti sicut sol, etc. Sol autem est impassibilis. Ergo et iusti.
Responsio. Dicendum, quod corpora sanctorum sunt impassibilia contrariae laesionis.
Ad primum ergo dicendum, quod potentia passibilitatis est duplex, scilicet disposita, et indisposita. Et indisposita duplex est, scilicet ad utrumlibet se habens, et coniuncta necessitati contrarii actus. Et disposita quidem est in corpore mortali. Indisposita autem aliquo modo fuit in Adam, licet aliqualiter esset disposita ad contrarium, scilicet si non peccaret, quod non pateretur. Coniuncta autem necessitati ad contrarium, est in corpore glorioso, ubi non est potentia patiendi nisi in radice : et impossibilitas patiendi est ex formae perfectione ad gloriam.
Ad aliud dicendum, quod componentia corpus humanum, non retinebunt qualitates activas et passivas, nisi prout sunt constituentes complexionaliter, sed non quoad hoc quod agant vel patiantur complexionis discursiva : et ideo numquam inducent laesionem aliquam. Aliqui autem dixerunt, quod elementa ibi erunt in elementato quoad primum esse elementi tantum. Et qualitates elementales erunt ibi ut in radice et potentia, et non quoad actionem aliquam. Sed primum verius et naturalius est.
Ad aliud dicendum, quod corpus illud heterogenium passum est omnia illa quae oportuit pati ad complexionandum et formandum : sed deinceps removetur ab eo passio propter victoriam formae ex gloria super materiam, quia materia non est possibilis ad receptionem actus violenti alicuius laesivi, sicut nec materia caelestium corporum ex victoria formae super materiam : omnis enim passio est materiae vel compositi, cuius materia per formam non est remota a passibilitate et ad impassibilitatem formae deducta.
Ad aliud dicendum, quod a naturali quod est forma, debet esse denominatio, nisi ita sit, quod forma materiam in toto perficere et ad se convertere non possit, sicut modo forma eorum quae generantur et corrumpuntur, imperfecte obtinet materiam, sed tunc obtinebit per habitum gloriae in toto : et ideo ab actu illius formae erunt impassibilia, eo quod nec agere potest ad separationem formae a materia in toto vel in parte.
Ad aliud dicendum, quod duplex est accidens, scilicet causatum a substantia in qua est, et illud non est perfectio ipsius : et est accidens causatum a superiori substantia ad perfectionem inferioris, sicut est gratia et gloria : et hoc non fluit a substantia in qua est, nec est ei contrarium, sed potius est finalis perfectio ipsius, et convenit cum forma, et non est contrarium nisi materialitati et privationi : et ideo nihil prohibet ab eo fieri denominationem.
Ad aliud dicendum, quod ut patuit, gratia et gloria non habent contrarietatem ad perfectum ab ipsis, sed potius convenientiam, quia iuvant formam ad hoc quod est et non potest ex naturalibus : est enim forma ad tollendam privationem de materia, et tollit eam : sed non potest tollere potentiam redeundi privationem propter dissolventia complexionem, nisi per gratiam et gloriam : et ideo adduntur ei a Deo gratia et gloria : quia levant naturam ad altiorem statum in quo continuitas corporis solvi non potest.
Ad aliud dicendum, quod hoc est verum quoad componentia prima : sed illa numquam vincuntur per mixti perfectionem, ita quod ulterius agere et pati ad mixti destructionem non possunt.
Ad aliud dicendum, quod qualitates complexionales ibi agere non possunt, nisi ad statum mixti, et non ad excessum unius eorum super alterum, ut iam saepius dictum est : et hoc per gratiam et gloriam efficitur in tali corpore.
ARTICULUS XIV.
Quomodo corpore sanctorum dicantur impassibilia ?
Secundo quaeritur, Secundum quem modum impassibilitatis dicantur impassibilia ?
- Aut enim impassibilitas dicit privationem actus patiendi, aut privationem potentiae. Si primo modo : tunc hanc dotem etiam habuit corpus Adae in paradiso, quod falsum est. Si autem privat potentiam, cum illa radicetur in natura, videtur quod privet etiam naturam, et sic illa corpora non essent eiusdem naturae cum istis, quod falsum est.
- Item, passio dicitur a pathein Graece quod est recipere : illa autem corpora alicuius sunt vel esse videntur susceptibilia, eo quod ad minus alterantur secundum sensus, cum videant, et audiant, et secundum alios sensus afficiantur : ergo videtur, quod non removetur ab eis omnis impassibilitas, sed quaedam.
- Item, passio est duplex, scilicet divisionis continui, et sensus doloris sine divisione, sicut cum calidum laedit tactum. Aut ergo dicuntur corpora illa impassibilia secundum primum modum, aut secundum secundum. Si dicatur, quod primo modo, etiam corpora damnatorum erunt impassibilia : quia scindi non possunt, nec dividi, nec corrumpi. Si autem secundo modo : tunc et corpus Adae in primo statu habuit impassibilitatem dotis, quod falsum est.
- Item, videtur quod iste modus impassibilitatis non potest convenire complexionato corpori : quia tactus non percipit nisi excellentes qualitates tactus : sed excellens agit in id quod tangit, et excessum patitur : ergo si corpus gloriosum sentit secundum tactum, de necessitate pati potest secundum tactum, si intendatur id quod tangitur.
- Item, aut ista impassibilitas sequitur voluntatem, aut naturae necessitatem. Si voluntatem : tunc est talis sicut Adae, scilicet quod non patitur si peccare noluerit, et si peccare voluerit, patietur. Si autem necessitatem naturae : tunc oportet, quod radicetur in natura impassibili, quod falsum est.
- Item, nobilior est voluntas, quam natura, quia voluntas est libera, et non necessitati addicta : ergo nobilior est impassibilitas quae sequitur voluntatem, quam ea quae sequitur naturam : sed corpus gloriosum nobilissimam habet impassibilitatem : ergo videtur, quod habeat eam quae sequitur voluntatem. Et si sic, iterum ulterius sequitur, quod eiusdem est rationis cum impassibilitate Adae.
- Item, habitus perficiens naturam, perficit eam secundum naturae modum et actum : sed non ita perficit illa impassibilitas corpus gloriosum : ergo non sequitur naturam. Prima patet per se. Secunda autem ex comparatione quam facit Augustinus statuum liberi arbitrii, et immortalitatis, quae habita est in libro II Sententiarum : quia posse non peccare sequitur posse non mori, et ad necesse peccare necesse mori, et ad non posse peccare non posse mori.
Responsio. Dicendum, quod omnis passibilitas est ex materia, et impassibilitas ex forma : et ideo habitus exaltantes formam super materiam ad tollendum privationem et dispositiones contrarias formae, perficiunt impassibilitatem, et illi in homine non possunt esse, nisi gratia et gloria, sic continentes agentia et patientia, ut numquam agant ad discursiva complexionis vel divisionem compositionis partium.
Hoc autem qualiter fiat, sic intelligi potest, sicut innuit Aristoteles et Commentator exponit. Elementa sunt salvata in mixto secundum suas formas substantiales : sed proprietates elementales, scilicet activae et passivae primae qualitates sunt in mixto non secundum proprium actum, sed secundum actum mixti : unumquodque enim contrariorum alteratum est ab altero ad actum mixti. Continens autem actum mixti est omne illud quod impedit intensionem unius contrarii super alterum in actu ipsius mixti et unione miscibilium, sicut faciunt medicinalia conservantia sanitatem : sed loco illorum imaginemur poni habitum facientem in corpore alium statum, et non aliam naturam, scilicet in quo statu sic praevalet mixti actus, quod omnino dominetur potentiis miscibilium, ita quod numquam intendi vel remitti possint, nec a causa interiori, nec exteriori : et tunc est mixtum inalterabile et impassibile : et haec est impassibilitas corporis gloriosi.
Dicendum ergo ad primum, quod dicit privationem potentiae dispositae ad patiendum scilicet, non privationem radicis quae est tantum in hoc quod elementa insunt quoad esse primum, quae paterentur si forma faciens alium statum non impediret. Unde patet, quod nihil valent obiecta contra hoc.
Ad aliud dicendum, quod forte non erunt receptibilia secundum sensum corpora. Sed quidquid sit de hoc, infra in quaestione de sensibus corporis gloriosi determinabitur. Sed quantum ad praesens pertinet, si concedantur receptibilia esse : tunc dicendum, quod non recipiunt agens modo naturae, sed agens per intentionem spiritualem ad modum animae et : ex hoc nulla surgit passio laesiva. Et quid sit hoc dictu, infra cum de sensibus agetur, exponetur.
Ad aliud dicendum, quod utroque modo dicitur impassibile, et differt ab illa quae fuit Adae in habitu faciente et in statu. Habitus enim faciens impassibilitatem in Adam fuit gratia innocentiae, sed in gloriosis est gloria. Et status Adae fuit posse non pati : hic autem erit posse pati.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur hoc nisi de his quae agunt in tactum actione naturae : sed tunc qualitates tangentis non percipientur, nisi actione spirituali et animae : et est potius perceptio intentionalis, quam corporalis, ut infra determinabitur.
Ad aliud dicendum, quod ista impassibilitas est naturae, et tamen causatur ex merito voluntatis. Et nihil aliud probat illa obiectio et omnes obiectiones usque in finem. Sed qualiter differat ab immortalitate Adae, patet ex praehabitis.
Qualiter etiam sit una et qualiter diversa, ad ipsa quae disputata sunt super secundum Sententiarum recurratur, ubi agitur de statu Adae ante peccatum.
ARTICULUS XV.
An omnia corpora gloriosa sint aequaliter impassibilia ?
Tertio quaeritur, utrum omnia corpora gloriosa sint aequaliter impassibilia ?
Videtur autem, quod aequaliter : quia
- Privationes non accipiunt intensionem et remissionem : sed impassibilitas dicitur a privatione passibilitatis : ergo non recipit intensionem et remissionem : ergo aequaliter est in omnibus gloriosis.
- Item, non potest esse amplior impassibilitas quam privatio passionis ad interiora et exteriora laesiva : et hoc in omnibus est gloriosis : ergo omnes aequaliter sunt impassibiles.
- Item, albius est nigro impermixtius : sed si nullo modo sit permixtus, tunc significabit rem suam in termino, et impossibile est fieri intensionem super hoc. Similiter impassibile non videtur posse intendi ultra separationem ab omni passione. Sic autem sunt impassibilia omnia corpora gloriosa. Ergo videtur, quod aequaliter sint impassibilia.
- Item, I ad Corinth. III, 16, dicit Glossa : Aequaliter omnes habent, quod pati non possint.
In contrarium est, quod
- Impassibilitas est praemium : sed praemia non sunt aequalia : ergo nec impassibilitas corporum sanctorum ac gloriosorum.
- Item, eadem est ratio de una dote et de alia : sed aliae inaequaliter habentur : ergo et ista.
Responsio. Dicendum, quod inaequaliter habetur impassibilitas.
Ad primum ergo dicendum, quod impassibilitas licet secundum nomen dicat privationem, tamen fundatur super habitum facientem illam impassibilitatem, sicut in praecedenti problemate est dictum. Praeterea in comparatione ad causam suam potest intendi, etiamsi in se esset privatio.
Ad aliud dicendum, quod licet plura non privet in uno quam in alio, tamen fortius resistens habitus privat in uno quam in alio, et secundum hoc unus impassibilior est quam alius.
Ad aliud dicendum, quod aequaliter est in omnibus in permixta proportione patiendi : sed tamen ex inaequali non resistit, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod Glossa intelligitur quoad exclusionem facientium passionem : sed tamen est inaequalitas ex resistente, ut dictum est.
ARTICULUS XVI.
An idem sit vitio carere, deformitate, et corruptione ?
Quarto quaeritur, quae est differentia inter vitio carere, et deformitate, et corruptione ?
- Quia ita dicit Augustinus in libro XXII de Civitate Dei : Nescio autem quomodo sic afficimur amore martyrum beatorum, ut velimus in illo regno in eorum cordibus videre vulnerum cicatrices, quae pro Christi nomine pertulerunt, et fortasse videbimus. Non enim deformitas in eis, sed dignitas erit : et quaedam quamvis in corpore, non corporis, sed virtutis pulchritudo fulgebit : nec ideo tamen si aliqua martyribus amputata et ablata sunt membra, sine ipsis membris erunt in resurrectione mortuorum, quibus dictum est : Capillus de capite vestro non peribit.
- Item, in corpore Christi cicatrices apparebunt, ut patet, Ioan. XX, 27 : ergo et in corporibus aliorum martyrum.
Responsio. Dicendum, quod vitium dicit mutilationem quae est in membri diminutione : deformitas autem dicit incongruentem proportionem membrorum ad invicem et coloris ad figuram : corruptio autem dicit potentiam passionis. Et haec omnia ibi tollentur.
Ad obiectum autem dicendum, quod cicatrices non apparebunt in quantum sunt corruptivae continuitatis, sed potius in quantum sunt signa constantissimae virtutis, qua passi sunt pro iustitia et fide : et hoc colligitur ex verbis Augustini inductis.
Ad ultimum autem dicendum, quod Christi vulnera non apparebunt, nisi in demonstrationem resurrectionis.
ARTICULUS XVII.
An agilitas conveniat corporis gloriosis ?
Deinde, quaeritur gratia huius quod dicit, ibi, c, § 1, paulo post : Onere, difficultate : in quibus tanta facilitas, etc.
Quaeritur de agilitate corporum gloriosorum, quae est una dotium beatorum.
Et quaeruntur sex.
Primum est, an agilitas conveniat corporibus gloriosis ?
Secundum est, quid sit agilitas sive virtus quae ponitur dos ?
Tertium, a quo causatur virtus illius agilitatis ?
Quartum, utrum uno modo insit sanctis vel diverso ?
Quintum, an corpora gloriosa moveantur ?
Sextum, an moveantur in tempore, an in instanti ?
Ad primum sic proceditur :
- Omnis motus alicuius organi corporei contrarium habens motum ad motorem, inducit lassitudinem et poenam : talis est motus progressionis omnis hominis : ergo inducit lassitudinem et poenam : ergo corpora gloriosa numquam erunt ita agilia, quin ex motu graventur et lassentur. Prima per se patet : quia causa praedicati est in subiecto. Secunda probatur ex hoc, quod ut dicit Philosophus in II de Generatione et Corruptione, in omni corpore mixto terra dominatur : sed huius motus est ad centrum, et non ante, et retro, dextrorsum, et sinistrorum, secundum appetitum voluntatis qui movet in motu processivo.
- Item, omnis motus a principio distare faciens, inductivus est corruptionis : talis autem est omnis motus corporis elementati : ergo omnis motus talis corporis inducit corruptionem : sed corpora gloriosa erunt incorruptibilia : ergo non habebunt dispositionem ad huiusmodi motum : ergo non erunt agilia, quia agilitas dicit dispositionem.
- Item, omnis incorporatio naturae intellectualis deprimit eam : sed post resurrectionem anima rationalis est incorporata : ergo deprimit animam ipsum corpus : ergo retardat : ergo impossibile est, ut corpus habeat dispositionem in qua consequatur velocitatem animae : ergo non est agile, quia talis dos ab omnibus ponitur esse agilitas.
- Item, motus indeterminati termini voluntarius vel violentus, non est nisi per elementum quod etiam leve est in aliquo, sicut est aer, et aqua, sicut probatur in IV de Caelo et Mundo. Ergo non potest esse talis motus in caelo : ergo frustra ad talem motum daretur agilitas.
- Item, omnis motus voluntarius et violentus in fine remittitur : constat autem, quod remissionis illius est aliqua causa, et non nisi gravitas organi : ergo organum non est umquam sufficienter agile : ergo nec agilitatem habebit pro dote.
- Item, si quis dicat, quod non remittitur. Contra : Cui convenit propria passio, illi convenit subiectum : sed propria passio naturalis motus, est non remitti in fine : ergo ille motus corporis gloriosi est naturalis : ergo naturalis motus eiusdem corporis est ad diversa loca, ante, et retro, dextrorsum, et sinistrorsum, et deorsum, et sursum, quod est absurdum et impossibile.
In contrarium huius est, quod dicitur,
- Isa. XL, 31 : Current, et non laborabunt, etc.
- Item, in Littera dicitur, quod tanta est facilitas, quanta est felicitas. Felicitas autem illa est agilitas ad motum : ergo habebunt agilitatem : et haec sunt verba non Magistri, sed Augustini.
- Item, I ad Corinth. XV, 43 : Seminatur in infirmitate, surget in virtute. Per virtutem autem, ut dicit ibi Glossa quaedam, mobilitas intelligitur quae vocatur agilitas.
- Item, de ratione beatitudinis est ea quae sunt de perfectione potestatis habere modo possessionis, id est, ad nutum : sed de perfectione potestatis mobilis in eo quod movetur, est agilitas : ergo corpora gloriosa illam debent habere modo possessionis, id est, ad nutum.
Responsio. Dicendum, quod corpora erunt agibilia non tantum ad motum localem, sed in omnia opera quaecumque perpetrare voluerit appetitus qui movet organa, sicut infra patebit.
Ad primum ergo dicendum, quod gravitas quae esset in organo ad depressionem virtutis motivae si non esset glorificatum, est ex materialitate, et cum tunc omnino vincatur materia per gloriam resurrectionis, cessabit omnino illa gravitas, ita quod nullum laborem inducet virtuti moventi.
Ad aliud dicendum, quod motus qui mutat aliquid in subiecto, distare facit mobile a suis principiis : sed in quo subiectum uno modo manens, transit ad locum alium de alio, non est talis motus : et ideo perfectis et immortalibus corporibus convenire potest motus localis, et talis est motus organorum in gloriosis corporibus ad nutum virtutis motivae, et ideo numquam inducet lassitudinem et poenam.
Ad aliud dicendum, quod corpus est cuius motus pertingit ad animam, ita quod ex ipso accipit perfectionem cognitionis et operis, sicut est corpus animale, in quo perficitur anima scientiis et virtutibus : et de tali verum est, quod deprimit animam in modo cogitandi et operandi : et hoc intenditur, Sapient. IX, 15, ubi dicitur : Corpus quod corrumpitur, aggravat animam. Est etiam corpus sive quod melius est, status corporis, in quo anima nihil accipit a corpore, sed potius omnis gloria corporis est redundantia quaedam gloriae et fulgoris animae, et illud corpus in nullo deprimit animam, sed obedire aptum erit ad nutum, et illa aptitudo est agilitas eius.
Ad aliud dicendum, quod hoc est verum de motu qui est propter indigentiam cibi vel alterius solatii, quod quaeritur in diversis locis a corpore gravi animato : sed motus qui est in demonstratione gloriae et beatitudinis congruentius est in caelo, quam in alio corpore vel elemento.
Ad aliud dicendum, quod ille motus est ad nutum, et ideo non remittitur, nisi prout nutus voluntatis dictaverit : sed obiectum tenet de motu in quo mobile tandem vincit super virtutem moventem : et hoc numquam esse potest in corpore, cuius mobilitas tota causatur a felicitate voluntatis : et hoc est quod dicitur in Littera, quod tanta est in eis facilitas quanta et felicitas.
Ad aliud dicendum, quod passio naturalis motus est intendi in fine ex victoria generantis super generatum : quantum enim datur generato de forma generantis, tantum etiam datur ei de motu generantis. Et quia per maiorem accessum vincit forma generantis privationem rei generatae, et confortatur forma generantis in generato, ideo plus habet de motu. Sed non sic est de motu organorum corporis gloriosi : quia ille est in principio et in fine intensus et remissus ad nutum virtutis moventis, ut sibi sua agilitas sit possessio : quia secundum Philosophum nihil est pars felicitatis et modo beatitudinis habitu, nisi hoc quod modo possessionis habetur ad nutum.
ARTICULUS XVIII.
Quid sit dos agilitatis ?
Secundo quaeritur, quid sit dos ista quae dicitur agilitas ?
Videtur enim, quod non sit sic nominanda : quia
- I ad Corinth. XV, 43, dicitur : Seminatur in infirmitate, surget in virtute. Dicit ibi Glossa, in infirmitate, id est, immobile, et surget in virtute, id est, mobile, vivum, et vegetatum, et potens, cui nihil noceat : ergo videtur, quod ista dos dicenda sit virtus.
- Item, ex illa Glossa ulterius ostenditur, quod eadem sit dos ista cum impassibilitate : quia unus actus unius est habitus : sed unus actus est resistere, et ille est impassibilitatis et virtutis etiam : ergo virtus est impassibilitas.
- Item quaeritur, quare Apostolus vocat hanc dotem virtutem potius, quam aliam ?
Videtur enim, quod virtuti potius assimilatur incorruptibilitas, quam agilitas : quia illa dicit robur naturae, quod est virtus : ista autem non dicit huiusmodi robur : ergo potius illa, quam ista virtus vocatur.
- Item, virtus rem suam dicit in termino : quia, sicut dicitur in primo de Caelo et Mundo, virtus est ultimum potentiae in re : sed quod differenter habetur a diversis, non potest haberi a quolibet in termino : ergo videtur, quod illud quod differenter habetur a diversis, non possit dici virtus : sed agilitas differenter habetur a diversis : ergo non potest dici virtus prout convenit unicuique, ut videtur.
- Item, cum agilitas dicat dispositionem sive potentiam naturalem ad motum localem processivum tantum, et membra gloriosorum corporum futura sint habilia ad omnes actus, quare potius ista dos nomen accipit a potentia naturali ad motum processivum, quam ad aliud exercitium membrorum officialium ?
Responsio. Dicendum, quod haec dos proprie vocatur agilitas, sicut antiqui eam nominaverunt : et bene concedo, quod agilitas haec vocatur libera possessio et habilitas omnium membrorum similium et officialium ad omnem actum animae exsequendum, ut scilicet in omnibus corpus obediat motori, et in nullo retardetur.
Ad primum ergo dicendum, quod, I ad Corinth. XV, 43, ista dos non vocatur a sua essentia, sed potius a termino quem potest habere secundum statum perfectissimum humanae naturae : quia sic dicitur virtus hoc modo quo beatus Dionysius dicit, quod virtutem est habere virilitatem in omnes secundum difformitatem operationes fortem et incommutabilem, et ad nullam indicatam divinarum illuminationum imbecilliter se habere. Sic enim dicit perfectionem omnium organorum in omnem voluntatem Dei explendam secundum animae imperium : et ab ista proprietate denominat Apostolus.
Ad aliud dicendum, quod differt ab impassibilitate : quia illa est potentia ad non patiendum, ista autem activae potentiae perfectio ad agendum. Et quod Glossa dicit : Cui nihil noceat, debet intelligi de nocumento retrahente potentiam ab operatione ex hoc quod organum non esset expeditum.
Ad aliud dicendum, quod nulla aliarum dicit ultimum statum potentiae ad operandum quam ista, et ideo dicitur virtus. Impassibilitas autem non dicit ultimum ad opus, sed potius resistens laesivis et nocentibus. Virtus autem praecipue est ultimum potentiae activae, cuius ultimum in maximo determinatur, ut dicit Commentator ibidem, sicut Herculis virtus est in vincendo triginta, si non plures vincere possit : sed potentiae passivae ultimum determinatur in minimo.
Ad aliud dicendum, quod ultimum simpliciter non potest convenire nisi uni soli : sed ultimum secundum statum convenit omnibus statum illum sortientibus, et tale ultimum dicitur virtus, quando dicitur, quod corpora resurgent in virtute.
Ad aliud dicendum, quod agilitas licet dicat expeditionem totius corporis ad operationes animae explendas, tamen cognoscitur maxime in motu processivo : et ideo dos ista denominatur a perfectione potentiae naturalis ad motum illum.
ARTICULUS XIX.
A quo causatur dos agilitatis ?
Tertio quaeritur, a quo causatur ista dos in corpore glorioso ?
Et obicitur sic :
- Omnis potentia naturalis ad actum corporeum, causatur a membrorum dispositione : agilitas est huiusmodi potentia : ergo causatur a membrorum dispositione. Prima probatur ex hoc, quod Deus subtilior est quam natura, et natura ingeniatur quodlibet optimo et convenientissimo modo quo esse potest. Secunda autem per se patet : quia agilitas praecipue est in potentia naturali ad motum processivum.
- Item, natura non eiusdem dispositionis instrumenta dat tardo et veloci : ergo videtur, quod nec Deus. Videmus enim, quod tardo dat instrumenta grossa et brevia, scilicet crura, sicut mulieribus : veloci autem dat longa subtilia : ergo videtur, quod sic etiam Deus dat agilitatem.
- Item, sicut dicit Aristoteles, ambulatio numquam est sine pedibus : ergo nec dispositio ambulationis sine dispositione pedum : ergo motus velocitatis accipitur in dispositione pedum, ut videtur.
In contrarium huius est, quod
- Omnes sic erunt agiles : ergo omnes habebunt dispositionem corporis et crurum ad agilitatem, quod falsum est : quia qui modo habent naturaliter crura grossa, etiam tunc habebunt, quia forma membrorum naturalis etiam tunc manebit.
- Item, agilitas illa causabitur ex merito voluntatis : ergo potius manifestabitur in voluntatis dispositione, quam naturae corporalis
Responsio. Dicendum, quod in voluntate et anima consistit illa agilitas, et non in membrorum dispositione.
Ad primam autem partem dicendum, quod est agilitas ad motum indigentiae naturalis : et de ista procedunt primae argumentationes. Et est agilitas omnium membrorum simul in demonstrationem gloriae, et quod motor mobile possideat ad nutum : et haec causatur ex dispositione meriti voluntatis.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XX.
An agilitas uno modo sit in omnibus sanctis ?
Quarto quaeritur, utrum uno modo insit omnibus sanctis ?
Videtur, quod sic : quia
- Unicuique inest, quod est mobile corpus ad nutum esse motoris : et hoc est tota agilitas et tanta quanta esse potest in natura corporea : ergo videtur, quod omnes sancti aequalem cum omnibus habeant agilitatem.
- Item, si motus eorum localis attendatur, quilibet sanctorum movebitur imperceptibili tempore : hoc autem est minimum tempus quoad nos : ergo quilibet sanctorum cum alio aequaliter est velox in motu : ergo ad motum habent agilitatem aequalem.
- Item, licet stella differat a stella in claritate, tamen lumen unius aeque velociter venit a caelo ad centrum sicut alterius : sed hoc modo est resurrectio, ut dicit Apostolus : ergo licet differant in claritate, tamen non differunt in agilitate.
- Item, Mezeallach in libro de Orbibus dicit, quod omnis stella aeque velociter movetur cum omni stella : sed quod una tardior alia videtur, hoc est ex quantitate sui orbis : sicut orbis Solis habet se ad Lunam in proportione multiplici duodecupla, et orbis Martis ad orbem Solis in sexquialtera, et orbis Iovis ad orbem Solis in duodecupla, et Saturni ad orbem Iovis decupla sexquialtera, et ad orbem Solis in tricenaria. Ergo videtur, quod cum sic sit futura resurrectio mortuorum, quod omnes gloriosi aequalem cum aliis habent motum, licet differant in claritate.
In contrarium huius est, quod
- Corona mensae pro panibus propositionis erat interrasilis, et significabat praemium beatorum : ergo cum agilitas sit praemium vel pars praemii, est interrasilis : sed interrasilitas significat quod inaequaliter : habetur ergo agilitas inaequaliter habebitur in Sanctis.
- Item, dotes animae sunt meliores et nobiliores dotibus corporis : sed dotes animae habebuntur inaequaliter : ergo et dotes omnes corporis : igitur et agilitas.
Responsio. Dicendum, quod inaequaliter erunt agiles sicut ultimo est probatum.
Ad primum ergo dicendum, quod licet tempus imperceptibile sit, tamen quia tempus divisibile est in infinitum secundum incrementum virtutis moventis : quia velox, ut dicit Aristoteles, dividit tempus, tardum autem magnitudinem : et ideo etiam in tempore imperceptibili unus moveritur velocius, quam alius si voluerit.
Ad aliud dicendum, quod quilibet habet quantum vult, in hoc quod non plus vult quam habet et quam Deus vult eum velle : tamen non habet tantum unus, quantum alius. Et est simile quia sint duo aequaliter iusti, uterque habet quantum vult, quia non vult plus quam habet : sed non tamen aequaliter habent, quia unus potest esse ditior quam alter.
Ad aliud dicendum, quod hoc non est simile : quia ille motus est illuminationis, et non illuminantium : et nos loquimur de motu ipsorum luminosorum.
Ad aliud dicendum, quod hoc ideo est, quia secundum naturam nullum corpus movetur in proprio loco, sicut idem Philosophus dicit, quod motus orbis est potius motus sapientis, quam naturae : si enim secundum naturam moveretur, impossibile esset, quod motus illius naturae non velocius moveretur, sicut maior ignis velocius ascendit quam minor. Cum ergo sic stellae moveantur iussu sui motoris, sive ille Deus sit, sive non, possunt habere motum aequalem, licet diversum spatium faciat diversas mobilium distantias. Sed in Sanctis tota vis motus erit ex quantitate sanctitatis : et cum illa sit differens, sic erit differens agilitas.
Tamen in verbo inducto Philosophi dubium est, nec ab ipso, nec ab alio est hoc verbum sufficienter probatum.
ARTICULUS XXI.
An corpora gloriosa movebuntur ?
Quinto quaeritur, an gloriosa corpora movebuntur ?
Videtur autem, quod non : quia
- Omnis motus fit propter indigentiam : sed nulla est ibi indigentia : ergo nullus est ibi motus.
- Item, nullum locum inveniet in quo aliquid novi inveniat quod non habuit in alio : sed ubi nulla potest esse renovatio, ibi nullus potest esse motus : ergo nullus motus potest esse in gloriosis corporibus.
- Item, Aristoteles in VII Ethicorum dicit, quod omnis motus est propter malitiam : nulla est ibi malitia : ergo nullus motus.
- Item, Aristoteles dicit, quod bonitatem participare sine motu, nobilius est quam cum motu : sed optimum dandum est corporibus gloriosis : ergo videtur, quod sine motu participabunt beatitudinem gloriae.
- Item, mobilissimorum caelorum quod est empyreum, ponitur non moveri propter statum contemplationis qui in ipso est, cui magis competit quies quam motus : ergo cum in se nobiliora et melius ad contemplationem ordinata sint sanctorum corpora, videtur quod ipsis debeat dari immobilitas potius quam motus.
In contrarium huius est, quod
- Dicitur, Sapient. III, 7 : Fulgebunt iusti, et tamquam scintillae in arundineto, etc., in quo, ut omnes fere dicunt, notatur agilitas motus Sanctorum, qui erit ad velocitatem luminis : ergo movebuntur tunc.
- Item, minus videtur, quod pure spirituales creaturae moveantur localiter, quam corporales : et illae moventur, sicut probatur per motum Angelorum : ergo et corporalis creatura movetur : ergo Sancti movebuntur in patria.
- Item, de perfectione rei mobilis est motus : constat autem, quod omnis substantia animata habens vim motivam, est mobilis : ergo de perfectione illius est motus : ergo cum omnes habeant perfectiones sancti in patria, videtur quod sancti movebuntur.
Responsio. Dicendum videtur, quod Sancti movebuntur quando volent, et quocumque volent, absque omni indigentia. Est enim motus duplex quantum ad finem motus : quidam enim est propter indigentiam sublevandam, et quidam ad motivam potentiam demonstrandam, sicut cursores frequenter currunt ut ostendant habilitatem suam ad currendum, et absque omni indigentia : et ita movebuntur sancti, ut laudetur sapientia divina in tanta agilitate eis collata. Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod ibi est renovatio situs ad minus : sed verum est, quod nihil invenitur de Deo in loco uno quantum ad participationem beatitudinis, quod non inveniatur in alio, licet plus refulgeat in uno quam in alio : sed motus fit in demonstrationem potentiae motivae, ut laudetur sapientia Creatoris sic ordinantis membra ad motum.
Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur de motu naturali qui fit propter indigentiam.
Ad aliud dicendum, quod Philosophus loquitur de bono quod contingit acquirere per motum : res enim quae acquirit bonitatem per motum, non est perfecta, sed indigens. Corpora autem glorificata non acquirunt talem bonitatem per motum : sed quam iam habent, per motum demonstrant.
Ad ultimum dicendum, quod hoc ideo est, quia motivam virtutem non habent : sed si haberent virtutem motivam et essent beati, oporteret quod in actu et motu suo demonstrarent sapientiam conditoris.
ARTICULUS XXII.
An motus corporum gloriosorum erit in tempore, vel in nunc ?
Sexto quaeritur, utrum motus ille sit in tempore, vel in nunc ?
Videtur autem, quod in nunc : quia
- Demonstrat Iacobus Benalchindi in libro de Diversitate adspectus lunae, quod omne cuius motus est aeque imperceptibiliter ad remotum et propinquum, movetur in nunc : sed hoc modo, ut dicunt, est motus corporum gloriosorum : ergo est in nunc.
- Item, constat, quod differens est agilitas in sanctis : ille autem qui minorem habet agilitatem, movetur in tempore imperceptibili : ergo ille qui habet duplam, movetur in tempore subduplo : et ille qui habet quadruplam, in tempore subquadruplo, et sic de aliis. Ergo contingit, quod tandem aliquis movebitur in nunc.
- Item, velocior est agilitas gloriosi, quam alicuius corporis non beati : sed motus luminis non beati est in nunc, ut dicit Philosophus : ergo et corporis gloriosi.
In contrarium huius est, quod omne corpus quantum si movetur, movetur commensurando se spatio per quod transit secundum terminum a quo et ad quem, et accipit primum et ultimum in spatio : sed a primo et ultimo in spatio (ut dicit Philosophus) causatur prius et posterius in tempore : ergo movetur in tempore composito ex priori et posteriori : ergo non potest moveri in nunc.
Responsio. Dicendum, quod movetur in tempore imperceptibili.
Ad duo ultima ergo dicendum, quod talis processus non valet, nisi contingeret devenire ad corpus quod infinitam haberet agilitatem : hoc enim moveretur in nunc secundum documenta quae tradit Aristoteles ante finem VIII Physicorum : sed quia non contingit ad aliquod tale venire, ideo quodlibet quod est maioris velocitatis, citius movebitur : quodlibet tamen movebitur in tempore, quia augmentum velocitatis est divisibile in infinitum, ita tamen quod quodlibet movetur in tempore.
Ad id quod obicitur de auctoritate Iacobi Benalchindi, dicendum quod ipse loquitur de illuminatione : haec enim fit in nunc, ut vult Aristoteles : et huius causam reddit Commentator, quia non est motus, sed finis motus : sicut et generatio secundum quod est mutatio tantum, et non motus.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XXIII.
An corpori glorioso conveniat subtilitas ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, c, in fine § 1 : Propter quod et spiritualia dicta sunt, etc.
Quaeritur de tertia dote, quae est subtilitas, sive spiritualitas.
Et quaeruntur quatuor.
Primum est, an corpori glorioso conveniat subtilitas ?
Secundum, utrum idem sit cum spiritualitate, vel quid sit ?
Tertium, quanta sit ?
Quartum, utrum aequalis sit in omnibus gloriosis ?
Ad primum obicitur sic :
- Grossum in natura non fit subtile, nisi per materiae rarefactionem : corpus humanum de natura est grossum : ergo non fit subtile, nisi per materiae rarefactionem : sed materia non rarefit, sicut supra probatum est : ergo corpus humanum in futura resurrectione non erit subtile.
- Item, subtile non invenitur in corporibus, nisi dupliciter, scilicet a dispositione materiae, aut bene commiscibile. Et a mixtione non potest corpus gloriosum subtile : quia non erunt corpora illa commiscibilia. A dispositione autem materiae etiam non dicitur : quia hoc est rarum, et illa corpora rara non erunt, quia sic ultra propriam staturam et naturalem membrorum figuram extenderentur.
- Item, Philosophus dicit, quod subtile est partium repletivum, et partis partium : hoc autem subtili non convenit, nisi in quantum quaerit terminum alienum : sed omne corpus quaerens terminum alienum, male tenet proprium : sed corpora gloriosa optime tenent terminos suos, melius etiam quam naturalia : ergo corpora gloriosa non erunt subtilia.
- Item, in vita beati Gregorii Papae legitur, quod ipse missus fuit apocrisarius ad confutandum patriarcham Constantinopolitanum, qui dogmatizaverat corpora nostra in resurrectione futura tenuia sicut venti : ergo hoc dicere est haereticum : sed constat si sunt adeo subtilia, quod spiritualia dicantur, quod sint tenuia sicut venti et vapores : ergo dicere hoc modo tenuia fore corpora sanctorum, est haeresis.
- Item, in libro de Crepusculis scribitur, quod subtile corpus spirituale non potest esse actu fulgidum vel lucens : sed corpora sanctorum erunt fulgida et lucentia : ergo corpora sanctorum non erunt subtilia.
In contrarium huius est, quod
- Dicit Apostolus, I ad Corinth. XV, 44 : Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale : sed omne corpus spirituale est subtile : ergo corpora sanctorum erunt subtilia.
- Item, ad Philip. III, 21 : Reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae : sed suum corpus adeo subtile fuit, quod clausis ianuis intravit : ergo et nostra ita subtilia erunt.
- Item, corpora gloriosa visui non subiacent, nisi miraculose, ut communiter dicitur : hoc autem non potest habere causam, nisi subtilitatem : ergo adeo sunt subtilia sicut aer, vel plus.
Responsio. Dicendum, quod corpora gloriosa absque dubio erunt subtilia : sed haec subtilitas alia est, quam subtilitas elementorum. Est enim duplex subtilitas, scilicet materiae, et rarefactionis. Materiae est, quando corpus componitur de partibus subtilibus nobilibus : sicut dicimus subtilem esse solem, et stellas, et caetera corpora aetherea : et isto modo corpora gloriosa erunt subtilia. Secundo autem modo subtile est, quod rarefactum est vel subtiliter comminutum : et hoc modo non erunt subtilia.
Et per hoc patet solutio ad primam partem obiectionum : quia omnes illae concludunt de subtili per rarefactionem, vel per comminutionem dicto : et hoc modo bene conceditur, quod subtilia non erunt.
Licet autem obiectiones in contrarium factae verum concludant, non tamen nisi prima valet : non enim puto esse concedendum, quod ianuis clausis corpora nostra ingredi possint : et hoc habuisse divinum corpus in quantum divinum est : et huius ratio supra est expedita.
Ad aliud dicendum, quod non ex hoc sunt invisibilia, sed potius ideo, quia oculus non gloriosus secundum suam potestatem non gloriosam, non potest in corpus gloriosum et beatum, nisi quantum permittit Deus.
ARTICULUS XXIV.
An talis subtilitas sit eadem cum spiritualitate ?
Secundo quaeritur, utrum idem sit quod spiritualitas, vel quid sit ?
Videtur enim, quod non sint futura spiritualia : quia
- Spirituale non est, quod nullam habet spiritus proprietatem : sed illa corpora nullam habebunt spiritus proprietatem : ergo non erunt spiritualia. Prima patet per se. Secunda probatur : Proprietas subtilitatis est non replere locum : et hoc non convenit corporibus gloriosis : sicut nec aliae proprietates spiritus.
- Item, si secundum Glossam quae est super epist. I ad Corinth. XV, 44, ideo dicuntur spiritualia, quia cibis non egent : ergo etiam corpora damnatorum erunt spiritualia, quia non egent cibis, quod est inconveniens.
- Item, corpora puerorum in limbo etiam cibis non indigent : ergo secundum illam Glossam, essent spiritualia.
- Item, si secundum Augustinum aliquis dicat, quod ideo erunt spiritualia dicta, quia spiritui per omnia subiacentia. Contra : Hic Sanctorum corpora obediunt spiritui : ergo habent dotem quae dicitur spiritualitas, sive subtilitas. Probatio primae. In Psalmo LXII, 2 : Sitivit in te anima mea quam multipliciter, etc. Et, I ad Corinth. IX, 27 : Castigo corpus meum, etc.
- Item, in corporibus sanctorum manebunt partes heterogeniae et homogeniae : ergo manebunt ibi ossa : ossa autem, sicut dixit Empedocles, componuntur ex octo partibus, quarum quaedam sunt vulcani, et aliae terrae : ergo numquam erunt spiritualia si remanent ossa : et ossa manebunt : ergo numquam erunt spiritualia.
- Si autem dicatur secundum Aristotelem et alios Philosophos, spirituale, vaporabile corpus. Contra : Tale corpus non est tentivum figurae : sed corpora gloriosa tenebunt suam figuram naturalem : ergo non sunt taliter subtilia vel spiritualia.
In contrarium huius est, quod dicitur,
- Matth. XXII, 30, quod in resurrectione homines erunt sicut Angeli Dei in caelo : ergo spirituales in corpore.
- Item, I ad Corinth. XV, 44 : Surget corpus spirituale.
Item, ibidem dicit Glossa, quod erunt spiritualia.
Item, Augustinus in libro XXII de Civitate Dei dicit hoc : ergo ita est.
Responsio. Secundum Glossam super epistolam I ad Corinth. XV, 44, corpus dicitur spirituale, eo quod cibis non egeat. Idem etiam secundum modum loquendi innuit Apostolus, eo quod spirituale opponitur animali : et animale est, quod cibis eget ad sui sustentationem. Huic autem addendum est quod dicit Augustinus in libro XXII de Civitate Dei, scilicet quod spirituale est, quod regimini spiritus non contradicit : et hoc ex quadam habilitate corporis fit, quia stimulus libidinis est in eo exstinctus, et forma spiritualitas inducta, quae est subtilitas hoc modo dicta, prout in antecedenti problemate dictum est. Unde si quis eam diffinire velit, puto quod sic convenienter dici potest : Subtilitas est dos corporis habile faciens corpus ut moveatur a spiritu, ex omnimoda fomitis remotione, et grossitie partium materiae.
Ad primum ergo dicendum, quod spirituale hic dicitur secundum inductas auctoritates, non a proprietate spiritus, sed quia perfecte a spiritu ad usum possidetur nihil reluctans, sed omnibus modis obediens.
Ad aliud dicendum, quod non indigentia cibi in damnatis non causatur ex aliqua forma nobili, sed potius ex iustitia divina etiam inter poenas continente corpora secundum se grossa et ignobilia, ne poena in eis finiatur. Unde si exterius continens cessaret, ab interiori continenti non sustentarentur sine cibis.
Ad aliud dicendum, quod pueri hoc non habent ex dote, sed ab interiori continente : quia aliter in eis deficeret poena damni, quae est carentia visionis Dei secundum quod visio est merces beatorum.
Ad aliud dicendum, quod boni in via non habent perfectam carnis ad spiritum obedientiam : quia caro tum ex fomite, tum ex debilitate remurmurat : sed dos ista dat spiritui corpus ad usum, qui merito possessio nominatur.
Ad aliud dicendum, quod sine praeiudicio bene concedo, quod os semper grossius erit quam caro : sed tamen remotis dispositionibus ignobilibus, quae modo sunt, sicut est grossities nimia partium, et indigestio, et non bene commisceri, magis habebit naturae subtilitatem : sicut dicimus solem esse subtilis naturae, et aurum esse subtilis naturae, cum tamen magis sit compactum quam aliquod metallum, eo quod subtiliores habet partes quam metallum, et subtilius sit commixtum melius digestum.
Et notandum, quod directe contra dicta Sanctorum est, si dicatur subtile prout parvum corpus subtile vocatur et rarum : quia tale corpus in veritate non est organicum, nec animari potest anima rationali.
Ad ultimum bene concedo, quod sic subtile non vocatur.
ARTICULUS XXV.
Unde causatur haec subtilitas ?
Tertio quaeritur, unde causetur haec subtilitas ?
Et haec quaestio est necessaria propter diversa opinantes de ista dote.
Videtur autem, quod
- Causetur per ablationem repletionis a materia : quia subtile est, ut dicunt, quod montem sine montis divisione transibit : et constat, quod tunc corpora gloriosa (ut dicunt) movebuntur in caelo sine caeli divisione : et hoc non posset esse, nisi essent adeo subtilia, quod cum corpore quolibet possent esse in eodem loco : et hoc ulterius esse non posset, nisi tolleretur ab illis corporibus repletio : ergo videtur, quod subtilitas ista causetur ex ablatione repletionis.
- Item, omne ignobile tolletur ab elementis : ergo et ab homine, et multo plus : sed ex ignobilitate habet replere : ergo repletio tolletur ab ipso : ergo ex eius ablatione habet subtilitatem, ut videtur.
- Item, locus et locatum erunt proportionata : sed locus corporum gloriosorum est caelum empyreum : et hoc est subtilissimum corporum, minime (ut dicunt) replens locum : ergo ita etiam erit corpus gloriosum : ergo ut prius.
- Item, Avicenna dicit, quod homo ideo accipit animam quae particeps est luminis intelligentiae, quia ex naturali commixtione maxime accedit ad caeli aequalitatem : sed iste accessus cum natura non possit eum perficere, a Deo in gloria debet perfici, quia tunc nihil imperfectum relinquetur : ergo tunc habebimus corpora caelestia : ergo ut prius.
- Item, hoc dicit Apostolus, I ad Corinth. XV, 40 : Sunt et corpora caelestia, et corpora terrestria : sed alia quidem caelestium gloria, alia autem terrestrium. Ergo cum caelestia sint dicta spiritualia subtilia ex ablatione repletionis ab ipsis, videtur quod sic erunt spiritualia et subtilia etiam corpora Sanctorum.
- Item, haec dos meritorie acquiritur per spiritum nullum locum replentem : ergo videtur, quod talis similitudo spiritus in corpore relinquitur : ergo corpus tunc repletione loci carebit.
In contrarium huius obicitur sic :
Lucae, XXIV, 39, dicitur : Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Sed corpus non habens replere locum, non resistit tactui, quod probatur per hoc quod etiam replens tenue non resistit tactui, sed cedit, sicut aer. Cum ergo corpora gloriosa futura sint palpabilia, videtur quod non causanda sit futura eorum subtilitas ex hoc, quod tollatur ab eis repletio.
Solutio. Ad hoc dico sine praeiudicio aliorum, quod non possum aliquo modo intelligere, qualiter aliquod corpus sit corpus, et non repleat locum : secundum enim rationem omnem et philosophiam certus sum, quod absurdum reputatur a Philosophis, qui ex ipsa quantitate dant corpori replere locum, sicut et oportet secundum rationem. Unde videtur mihi, quod licet a multis dictum hactenus sit, et etiam a me quandoque, quod subtilitas corporum gloriosorum tanta sit, quod non repleant locum, eo quod tollatur ab eis vis replendi locum : tamen falsum est. Et dicendum videtur, quod repleant locum, sicut supra est probatum, et spiritualitatem habent corpora potius ablatione fomitis et proprietatum ignobilium materiae, quae sunt praecipue tres causantes sua ablatione et oppositorum positione subtilitatem in omni eo quod naturaliter est subtile, quarum una est grossities partium commixtarum, non obedientium commixtioni et continuationi corporis. Alia est imperfectum agens ad digestionem et continuationem commiscibilium. Et tertia est imperfecta commixtio et continuitas. Unde corpora gloriosa partes habebunt subtiles a Deo ipso commixtas et continuatas, et optime commixtas ad aequalitatem complexionis. His enim de causis aliquo modo potest intelligi poni corpus humanum subtile : quia sic dicitur caro subtilis, aurum subtile, et alia corporalia animata, et inanimata quae nobilia sunt.
Ad primum ergo dicendum, quod argumentum innititur falso, scilicet quod vis replendi locum sit grossities materiae. Et ratio huius supra patuit.
Ad aliud dicendum, quod non est conditio ignobilitatis replere locum : sed potius est conditio quantitatem consequens illius corporis, quod continetur in alio corpore ut in loco.
Ad aliud dicendum, quod caelum empyreum ideo non implet locum, non est in aliquo : sed si contineretur, repleret locum : et ideo non habet hoc ex natura, sed quia non ambitur alio corpore : et ideo non oportet, quod suum locatum ei in hoc conformetur.
Ad aliud dicendum, quod caelorum orbes inferiores implent locum, et suppositio falsa est, et contra Philosophos, ut supra est ostensum.
Per hoc patet etiam solutio ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod meritorie acquiritur corpori, non ita quod mutetur corpus in non corpus, et secundum suam naturam non possit esse humanum corpus : sed ita quod efficitur spirituale in sequendo spiritum, sicut mobile obediens per omnia suum sequitur motorem, non retractum aliqua corporis gravitate.
ARTICULUS XXVI.
An aequalis sit haec dos in omnibus corporibus gloriosis ?
Quarto quaeritur, utrum aequalis sit haec dos in omnibus corporibus gloriosis ?
Videtur, quod sic :
- Omnibus enim perfecte caro subdetur, et nullum eorum cibis egebit : ergo videtur, quod omnia corpora aequaliter erunt spiritualia.
- Item, defectus naturae corrigitur a Deo in resurrectione : sed defectus quidam naturae formalis est, quod materiam non satis potest facere subtilem et spiritualem : ergo tunc corrigetur : ergo quod naturale est, omnibus aequaliter inest : ergo subtilitas omnibus inerit aequaliter.
- Item, in opposito modo sunt aequales, quia aequaliter sunt corpora nostra animalia : ergo et in spiritualitate corpora tunc erunt aequalia.
In contrarium est,
- Quod in nulla alia dote sunt aequalia corpora gloriosa : ergo nec in ista.
- Praeterea, dos haec est pars praemii : sed praemia omnia differenter et non aequaliter habentur a Sanctis : ergo et dos ista.
Responsio. Dicendum, quod haec dos sicut et aliae inaequaliter habentur, sicut ultimo est probatum.
Dicendum ergo ad primum, quod licet in omnibus posset dos ista perficere ad actus praedictos, non tamen illi actus ex aequali progrediuntur habitu : et ideo actus in bonitate et virtute non sunt aequales.
Ad aliud dicendum, quod non est defectus naturae, sed natura quaedam quae propter meritum exaltabitur, sicut et in aliis natura exaltatur : animae enim humanae non est nimis subtile habere corpus.
Ad aliud dicendum, quod etiam in opposito non sunt aequales : quia unus est animalior, quam alius, si animalitas ad actum animalitatis comparetur. Vel posset dici, quod animalitas in homine potius est privatio et defectus, quam habitus : et tunc non sequitur, si aliquid sunt aequales in privatione, quod etiam sint aequales in habitu : qui enim aequales sunt in caecitate, non oportet aequales esse in visu, si visum contingat recipere.
ARTICULUS XXVII.
An luminositas possit convenire corpori humano ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, c, in fine § 2 : Sanctorum quoque corpora sine omni vitio fulgida sicut sol, resurgent, etc.
De luminositate enim quae est quarta dos, quaeruntur hic quinque, scilicet an luminositas possit convenire corpori humano ?
Secundo, quid sit, illa luminositas ?
Tertio, quanta sit ?
Quarto, unde causetur ?
Et quinto, utrum aequaliter vel inaequaliter eis conveniat ?
Ad primum sic obicitur :
- Nullum corpus in quo natura opaca dominatur, potest fieri excedens in lumine : corpus hominis est huiusmodi : ergo nequaquam potest fieri excedens in lumine. Prima probatur : quia lumen impeditur ex natura opacitatis. Secunda scribitur in secundo de Generatione et Corruptione, ubi dicitur, quod in omni corpore complexionato committo dominatur terra.
- Item, inter corpus luminosum et opacum, est duplex medium, scilicet vicinius luminoso, et hoc est diaphanum, quod secundum Aristotelem, lumine in super fide et in profundo coloratur : et est vicinius opaco, quod est coloratum colore albo, et nigro, et mediis coloribus. Constat autem, quod corpus hominis in natura materiae plus accedit ad opacum. Ergo numquam potest esse luminosum, sed semper remanebit coloratum. Ergo non est eius dos luminositas, ut videtur.
- Item, Avicenna dicit in libro VI de Naturalibus, quod omne corpus luminosum constat ex partibus perviis tantum : corpus autem hominis numquam constabit ex partibus perviis tantum : ergo numquam erit perfecte luminosum.
- Item, sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. XV, 41, resurrectio eorum erit sicut claritas stellarum : sed secundum probabiliorem opinionem, quae est Aristotelis, Avicennae, Ptolemaei et Commentatoris sui, et Mezeallach, corpora stellarum non secundum se sunt luminosa, sed colorata : ergo nec corpora sanctorum resurgentium : ergo numquam habebunt dotem quae est luminositas.
- Item, diversorum corporum genere et natura, diversae sunt proprietates : sed corpora caelestia et humana sunt genere et natura diversa corpora : ergo diversae erunt eorum proprietates : ergo cum caelestia sint luminosa, impossibile est humana fore luminosa. Prima patet per se. Secunda probatur ex hoc quod dicit Aristoteles in X primae Philosophiae, quod caelestia et terrestria non sunt in eodem genere proximo.
- Item, corpus unius qualitatis et proprietatis in superficie, est homogenium : sed corpus humanum numquam est homogenium : ergo numquam est in toto luminosum.
In contrarium huius est, quod dicitur Matth. XVII, 2, super id : Resplenduit facies eius sicut sol : ubi Glossa sic dicit : Non substantiam carnis amisit, sed gloriam futurae resurrectionis ostendit. Ergo Sancti tunc sicut sol lucebunt,
Item, Iudicum, V, 31 : Qui diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent.
Item, Matth. XIII, 43 : Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum.
Item, Sapient. III, 7 : Fulgebunt iusti, et tamquam scintillae in arundineto discurrent.
Item, I ad Corinth. XV, 40 : Alia caelestium gloria, alia autem terrestrium, etc.
Responsio. Dicendum, quod Sanctorum corpora erunt luminosa.
Ad primum ergo dicendum, quod opacitas a terrestri natura tolletur per meritum quod claret in voluntate : et tunc natura terrestris erit splendore plena.
Ad aliud dicendum, quod hoc tenet in distantia corporum, quam potest facere natura : sed meritum est amplioris potentiae, quam natura : et ideo de opaco remota opacitate facit superexcedens in lumine, et ultra hoc quod de natura sua est luminosum, et nullum habet meritum.
Ad aliud dicendum, quod Avicenna loquitur de corpore quod de natura partium componentium habet luminositatem, et non de illo cur miraculose datur per meritum.
Ad aliud dicendum, quod stellae in veritate meo iudicio naturaliter coloratae sunt, sed receptivae sunt luminis a sole : et Apostolus non loquitur de claritate quam habent naturaliter, sed potius de illa quam habent a sole : quia in illa similia erunt eis corpora beatorum, licet excedant in lumine.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est si ab eadem causa insit proprietas : sed nihil prohibet diversorum corporum genere et etiam natura, unam esse proprietatem, unius naturaliter, et alterius per meritum.
Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur de corpore cuius accidentia de sua manant substantia sicut subiecto et causa : sed ita non est in lumine corporum gloriosorum, sed potius splendor dabitur eis a Deo.
ARTICULUS XXVIII.
Quid sit luminositas in corporibus humanis ?
et, an interiora membra lucebunt ?
Secundo quaeritur, quid sit illa luminositas ?
In corporibus enim inferioribus luminositas est forma luminis immutans pervium in superficie et profundo, et terminatum in profundo tantum : sed non talis videtur luminositas in corpore glorioso, quia
- Sic corpus gloriosum videretur sicut luminosum : et hoc non est verum : ergo videtur, quod non est luminosum lumine corporali corpus gloriosum.
- Item, omne corpus luminosum facit actu videre se, et alia corpora circumiacentia : corpus gloriosum non ita facit : non ergo est luminosum lumine corporali.
Si forte dicas, quod luminosa et nobilissima visui non subiacent, sicut dicit Alpetragius : sicut primum nobile secundum naturales, et caelum empyreum secundum Theologos : et ita est de beatis corporibus. Contra : Causa huius, quod alicuius luminosi lumen visui non subiacet, sicut in libro de Crepusculis redditur, est quod huiusmodi luminosum est pervium et rarum : sed talia non erunt corpora gloriosa, ut supra patuit ex praehabitis : ergo hoc non impedit, quin debeant videri.
- Item, ulterius videtur, quod non universaliter lumine corporali futura sint luminosa : quia proportio membrorum ad lumen non est una, quia unum est magis terrestre, ut os, et unguis, et ad minus ut caro : ergo non aequaliter erunt luminosa, sed secundum terrestre minus, et secundum aereum plus.
- Item, elementa extra corpus humanum non aequaliter fulgebunt in lumine : ergo nec intra aequaliter fulgebunt ipsa membra in quibus plus vel minus dominantur elementa opaca vel pervia.
- Item, de pulchritudine corporis organici est, quod una pars umbrosior sit alia : sed quidquid est de pulchritudine, non subtrahitur in resurrectione : ergo et ibi una pars plus quam alia lucebit.
Ulterius hic quaeratur, utrum interiora membra lucebunt, ut cor, et hepar, vel non ?
Si sic. Contra : Omne actu lucidum, sicut visus probat in sole, stellis, et flamma ignis, et Philosophus dicit, tegit corpora post se existentia : sed exterior superficies corporum gloriosorum lucebit actu : ergo teget interiora : ergo luminositas eorum erit inutilis.
Si autem non lucebunt : tunc non lucebit corpus universaliter in omnibus membris. Praeterea hoc est inconveniens : quia interiora principaliora debent esse in praemio, sicut principaliora sunt in merendo : ergo magis debent lucere, quam exteriora.
- Item, secundum naturam spiritus animales debent esse lucidi, et sanguis rubeus, et venae albae, et sic de aliis : ergo non debent se aequaliter habere in lumine.
Responsio. Dicendum, quod lumen illud est corporea forma, a qua corpora gloriosa erunt luminosa.
Ad primum ergo dicendum, quod Sanctorum corpora in potestate habebunt lumen suum continendi et emittendi quando voluerint, sicut in potestate habent videri et non videri a non glorioso : a glorioso autem videntur semper. Et hoc quidem dixerunt ante me quidam antiqui, et bene ut puto : quia secundum hoc dictum pauciora inconvenientia videntur sequi. Habent autem hoc in potestate propter hoc quod causatum est a merito voluntatis : et ideo cum volunt, videntur, et cum nolunt, non videntur, et immutant corpora cum volunt, et cum nolunt non immutant, sive in profundo, sive in superficie tantum.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est cuius lumen agit secundum naturae necessitatem : et hoc non est verum de corpore glorioso, sicut mihi videtur.
Ad aliud dicendum, quod bene concedo, quod illa solutio ad minus non concordat philosophiae, licet quidam diligentes figmenta, quandoque eam dederint.
Ad aliud dicendum, quod bene puto concedendum esse, quod aequaliter fulgebunt in omnibus membris propter proportionem servandam : et plus non potest haberi vi argumenti.
Ad aliud dicendum sicut ad antecedens immediatum.
Ad aliud dicendum, quod nullum membrorum erit umbrosum, nec modo umbram quaerit membrorum, nisi propter sui actus inhonestatem : et haec inhonestas tunc non est.
Ad id quod ulterius quaeritur, sine praeiudicio dicendum videtur, quod differentem lucem habebunt interiora : erit enim sanguis sicut politum aurum rubeum, et spiritus lucidi modo luminis, et nervi modo politi argenti, et corpus exterius pervium sicut porosum, et non sicut diaphanum : esse enim pervium sicut porosum non opponitur luminoso.
Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita.
ARTICULUS XXIX.
Quanta sit luminositas gloriosorum corporum ?
Tertio quaeritur, quanta sit luminositas ista ?
Videtur autem, quod sicut solis : quia ita dicitur, Matth. XIII, 43 : Tunc iusti fulgebunt sicut sol, etc.
Item, Apocal. XII, 1 : Mulier amicta sole, etc. : ergo erit sicut lux solis, et lunae, et stellarum.
Item, sicut scintillae videtur esse lux illa, sicut dicitur, Sapient. III, 7.
Item, videtur hoc velle Apostolus, I ad Corinth. XV, 41 : Alia claritas solis, etc.
In contrarium huius est, quod dicitur, Isa. XXX, 26 : Et erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum. Ergo videtur, cum homo melior futurus sit, quod lux hominis excedet lucem solis plus illuminati quam modo.
Responsio. Dicendum, quod in veritate communiter tenetur, quod sol redibit ad lucem septem dierum primorum, quando magis luxit quam modo, antequam Adam peccasset, et propter mundi innovationem septempliciter adhuc excedet, et luna plena stabit : et tunc homo qui impedimentum peccati non habebit, adhuc septempliciter solem excedet in lumine : quid tamen de hoc sit verum, puto neminem diligenter scire, nisi qui tunc merebitur videre quod continget.
Ad ea tamen quae primo inducuntur, dicendum quod Glossa super illud Matthaei, XVII, 2 : Et resplenduit facies eius sicut sol, non comparat soli, ideo quod non sit futura maior gloria resurrectionis, et similiter stellis et lunae : sed quia non habuit maiora nota hominibus, quibus comparet.
Et per hoc patet solutio ad totum, praeter id quod de sapientia est dictum : ad quod puto dicendum, quod scintillis comparat propter fervorem caritatis elevantis Sanctos sicut ignis elevat scintillas. Et fere eodem modo exponit Gregorius illud Ezechielis, I, 7 : Scintillae quasi adspectus aeris candentis.
ARTICULUS XXX.
Unde causetur illa luminositas in corporibus gloriosis ?
Quarto quaeritur, unde causetur ?
Videtur enim Philosophus dicere in secundo de Anima, cap. de visu, quod omne luminosum sive lucidum habet lucidum esse ex convenientia cum perpetuo superius corpore : ergo et corpora gloriosa videntur ita lucem habitura : sed
- Constat elementatum complexionatum et compositum ex heterogeniis non posse convenire cum superius perpetuo corpore, quod est quintum ab elementis, et simplex, et homogenium : ergo videtur, quod non ex hoc lucem accipient corpora nostra.
- Item, nos videmus, quod inter elementa quaedam lucem accipiunt propter partes ignis, quae sunt in ipsis, sicut nocticula, et squamae et spinae quorumdam piscium, et etiam ipsa flamma ignis : et iterum videtur, quod hoc non potest esse causa lucis in homine, quia in homine sic non abundat ignis.
- Item, sicut dicit Avicenna, ex partibus diaphani congregantis secundum bonam commixtionem causatur aliquid lucens, sicut apparet in crystallo, berillo, adamante, rubino, et quibusdam aliis : et iterum constat, quod homo non congregatur ex huiusmodi partibus : ergo nec ista est in eo causa lucendi.
- Item, nos videmus in natura inferiori, quod quanto maior est distantia corporum a centro, tanto plus habent diaphaneitatis et luminis : constat autem, quod corpus humanum numquam absolvetur ab eis quae sunt circa centrum : ergo nullam umquam in se habebit causam luminis.
- Item, in libro qui de sententiis Graecorum in caelo et mundo, sedecim capitulis distinguitur, videtur dici, quod sol maioris sui luminis quam aliae stellae habeat quatuor causas, scilicet puritatem partium, magnitudinem corporis, constantiam sive compressionem partium in continuitate, et nobilitate : constat autem, quod quatuor has causas numquam habebit homo : ergo numquam habebit causam lucendi septempliciter super solem.
In contrarium huius est, quod
- Iusti fulgebunt sicut sol, etc. Ergo iustitia est causa luminis.
- Item, Apocal. XXI, 23, dicitur de sancta civitate, quod caritas Dei illuminavit eam, et lucerna eius est Agnus. Ergo ille splendor est divinus causatus a Deo.
Isaiae etiam, LX, 2, dicitur : Super te orietur Dominus, et gloria eius in te videbitur. Ex quo accipitur idem quod prius.
Responsio. Fere omnes subtiliores antiquitus de ista quaestione consueverunt dicere, quod homo constat ex quatuor elementis, et quinto corpore quod est caelum : et in resurrectione quatuor elementa non erunt in ipso in actu suarum qualitatum activarum et passivarum, sed tantum in actu quinti corporis qui est lucere : et tamen dicunt nobis proventuram esse lucem in resurrectione. Sed quia hoc absurdum est tam in mathematicis, quam etiam in naturalibus, quod corpus quintum alicui misceatur complexionato per substantiam, sed tantum per virtutem : ideo videtur aliter dicendum, scilicet quod tota lux illa causabitur a merito voluntatis et ideo etiam voluntati subditur : sunt enim dotes corporum causatae a dotibus animarum : et lux divinae cognitionis in anima, in corpore causat claritatem, in qua videbitur etiam affectu mentis, sicut modo in vitio cognoscitur color vini, sicut dicit Gregorius super illud Iob, XXVIII, 17 : Non adaequabitur ei aurum vel vitrum.
Quid tamen de hoc verum sit, infra inquiretur.
Dicendum ergo ad primum, quod per immutationem gloriae qua immutabuntur corpora gloriosa, accipient convenientiam cum corpore perpetuo superius, non tamen ita, quod mutentur in stellas vel in caelum, sed quod dispositiones ignobiles detrahentur ab ipsis quae sunt ex inferioribus elementi, et superiorum dispositiones quantum possibile est salva natura assument.
Ad aliud dicendum, quod Dominus tunc intercidet flammam ignis, sicut dicit Basilius, et separabit fulgidum lucens a calido urente : et quantum ad tale fulgidum, nihil prohibet in homine tunc magis manifestari partes ignis.
Ad aliud dicendum, quod corpora humana non erunt umquam meo iudicio perspicua : quia sic oporteret, quod destrueretur in eis compositio ex elementis aliis. Sed erunt splendentia sicut porosa clara refulgent, in quibus exterius sua interiora patent : et ideo non est in eis talis causa lucendi.
Ad aliud dicendum, quod in nobilitate et luminis calcatione convenient cum sole, sed in aliis non.
Ad aliud dicendum, quod in nobilitate conveniunt cum superioribus, licet non in natura materiae.
ARTICULUS XXXI.
An corpora gloriosa erunt aequaliter lucida ?
Quinto quaeritur, utrum aequaliter erunt lucida ?
Videtur, quod sic : quia
- Quaecumque reformantur ad unum per similitudinem, aequaliter reformantur, nisi impediat natura reformatorum : sed omnia corpora gloriosa reformantur ad unum, scilicet corpus Christi, ut dicitur, ad Philip. III, 21 : Reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae : et natura reformatorum non impedit, quia omnia sunt eiusdem naturae : ergo videtur, quod aequalia erunt in lumine.
- Item, hoc lumen sequitur naturam corporis humani : sed haec natura convenit Sanctis aequaliter : ergo sequela lucis est in eis aequalis.
- Item, meritum Sanctorum est in anima : ergo et differentia meriti : igitur et in praemio debent differre in anima tantum : sed lumen istud est in corpore : ergo in lumine non debent habere differentiam.
- Item, in opposito est aequalitas, quia damnati aequaliter habebunt corpora opaca : ergo et in proposito, scilicet lumine Sanctorum debet esse aequalitas.
In contrarium huius est, quod
- Dicitur, I ad Corinth. XV, 41 et 42 : Alia claritas solis, alia claritas lunae alia claritas stellarum : stella enim differt a stella in claritate. Sic et resurrectio mortuorum. Ergo erit ibi differens claritas.
- Item, Glossa ibidem sic dicit : Denario utique id significatur, quem omnes communiter habebunt, sicut est ipsa vita aeterna, ipsum regnum caelorum, ipsa claritas resurrectionis : et tamen alius alio magis, alius autem minus fulgebit.
Responsio. Dicendum, quod Sancti differentem accipient claritatem secundum differens meritum voluntatis.
Ad primum ergo dicendum, quod Ad idem reformantur inaequaliter, sed similiter non impediente natura aequalitatem reformationis, sed impediente merito voluntatis.
Ad aliud dicendum, quod sequitur naturam corporis humani sicut subiectum, sed meritum voluntatis sicut causam.
Ad aliud dicendum, quod meritum differens facit effectum differentem tam in anima, quam in corpore.
Ad aliud dicendum, quod dubium est, utrum damnati differant in opacitate vel conveniant : sed magis credo, quod differant secundum plus et minus. Si tamen conveniunt, tunc non sequitur argumentum : quia Deus pronior est ad miserendum, quam ad puniendum : et ideo abundanti merito confert etiam in corpore lucem abundantiorem, licet maiori iniquitati non infligat caliginem ampliorem.
ARTICULUS XXXII.
An convenienter in corporibus gloriosis sint quatuor dotes ?
Post omnia praedicta praeter Litteram necesse est quaerere de numero harum quatuor dotium.
Videtur autem, quod non sit nisi una : quia
- Tantum una dos confertur sponsae : cum igitur transferentes se secundum aliquam similitudinem se transferant, videtur etiam, quod in spiritualibus debeat poni dos una tantum.
- Item, videtur quod duae tantum : quia duo sunt quae dotari possunt, scilicet corpus, et anima : ergo et duae dotes.
- Item, videtur quod tres per appropriata trium personarum.
- Ulterius, videtur quod plures, quam quatuor : quia ita dicit Anselmus in Prosologio, ante finem : Quid amas, caro mea, quid desideras, anima mea ? Ibi est, est quidquid amatis, quidquid desideratis. Si delectat pulchritudo, fulgebunt iusti sicut sol. Si velocitas, aut fortitudo, aut libertas corporis, cui nihil obsistere possit, erunt similes Angelis Dei : quia seminatur corpus animale, et surget spirituale, potestate utique non natura. Si longa et salubris vita, ibi sana aeternitas, et aeterna sanitas : quia iusti in perpetuum vivent, et salus iustorum a Domino. Si satietas, satiabuntur cum apparuerit gloria Dei. Si ebrietas, inebriabuntur ab ubertate domus Dei. Si melodia, Angelorum chori concinunt sine fine Deo. Si quaelibet non immunda, sed munda voluptas, torrente voluptatis tuae potabis eos, Deus. Si sapientia, ipsa Dei sapientia ostendet eis seipsam. Si amicitia, diligent Deum plus quam seipsos, et invicem tamquam seipsos, et Deus plus illos quam illi seipsos : quia illi illum, et se, et invicem per illum, et ille se, et illos per seipsum. Si concordia, omnibus illis erit una voluntas : quia nulla illis erit nisi sola Dei voluntas. Si potestas, omnipotentes erunt suae voluntatis ut Deus suae : nam sicut poterit Deus quod volet per seipsum, ita illi poterunt quod volent per illum : quia sicut non aliud volent quam quod ille, ita ille volet quidquid volent illi : et quod ille volet, non poterit non esse. Si honor et divitiae, Deus suos servos bonos et fideles supra multa constituet : imo filii Dei et dii vocabuntur et erunt : et ubi erit Filius eius, erunt et illi, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Si vera securitas, certe ita certi erunt numquam et nullatenus ista vel potius istud bonum sibi defuturum, sicut certi erunt se non sua sponte illud amissuros, nec dilectis Deum illud invitis dilectoribus ablaturum, nec aliquid Deo potentius invitos Deum et illos separaturum. Gaudium vero quale aut quantum est, ubi tale aut tantum bonum est. Ex hoc patet quod plurima sunt quae sponsa tam in corpore quam in anima aeternitate percipiet : ergo non sunt tantum quatuor dotes corporis.
Responsio. Dicendum, quod non sunt nisi quatuor dotes corporis, et videtur assignari posse ab intendentibus numerus ipsarum. Sed sufficiat acceptio duplex : aut enim accipitur dos corporis ex parte formae, aut ex parte materiae, aut ex parte coniuncti, aut ex parte eius quod sequitur coniunctum ex forma et materia, quod est potentia naturalis. Et primo quidem modo sumitur luminositas. Secundo autem modo subtilitas, quae consistit in subtiliatione partium materiae. Et tertio modo impassibilitas. Quarto autem modo agilitas. Possunt iterum assignari et melius penes motum in Deum : et tunc aut est dos inclinans ad motum, aut dicens terminum motus, aut motum ipsum. Et primo modo est subtilitas. Secundo autem modo dupliciter potest sumi, scilicet terminus in coniuncto, et terminus in forma. Et primo modo est impassibilitas accepta ad similitudinem Dei per immutationem qua Sancti immutabuntur ad gloriam : et secundum hoc est claritas : sed penes motum ipsum est agilitas.
Ad primum ergo dicendum, quod non probatur per hoc argumentum, nisi quod una dos est in communi : sed tamen in speciali multa dantur pro dote.
Ad aliud dicendum, quod per hoc probatur, quod homo secundum duo dotatur : sed non sequitur, quod dos sua sit in duobus tantum.
Ad aliud dicendum, quod quartum requiritur quod est esse consequens, scilicet propria passio : quia aliter non esset plena perfectio : et tunc erunt quatuor dotes, sicut patuit in prima assignatione.
Ad aliud dicendum, quod Anselmus potius enumerat materias gaudiorum in regno, quam dotes : quia hoc dicitur dos, nisi quod datur sponsae ad perficiendam coniunctionem suam cum sponso, ut patuit in secunda assignatione numeri dotium.
D. Si mali tunc habeant quas hic habuerunt deformitates ?
ARTICULUS XXXIII.
An in damnatis maneant defectus naturales ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, de reprobis autem quaeri solet, etc.
Videtur enim, quod maneant in eis defectus naturales sic :
- Corpus compositum ex contrariis a talis corruptionibus non continet, nisi gratia : sed gratiam numquam habebunt : ergo talibus defectibus subiacebunt.
- Item, nullum bonum meruerunt damnati : sed iniuste datur, quod praeter meritum datur : ergo nullum bonum datur eis : sed unum de praecipuis bonis, est incorruptio : ergo illa non datur eis : ergo erunt in corporibus corruptibiles ex complexionis corruptione : et ita ut prius.
- Item, quod ex peccato est inductum, non debet minui per peccatum : sed corruptiones huiusmodi inductae sunt ex peccato : ergo cum multa peccata sint addita originali peccato in damnatis, non debet in eis minui huiusmodi corruptio humorum, quae inducit corporales infirmitates et deformitates.
- Item, hoc videtur, Isa. XIV, 11 : Subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. Et, ibidem, v. 19 : Quasi stirps mutilis pollutus, et obvolutus, etc.
In contrarium huius est, quod
- Omne corpus habens huiusmodi corruptiones, tandem destruetur : sed corpora damnatorum numquam destruentur : ergo non subiacent huiusmodi corruptionibus.
- Item, tales corruptiones sunt a defectu naturae : omnem enim defectum naturae auctor naturae corriget : ergo et illum : ergo non permittet eum in damnatis.
- Item, Apostolus, I ad Corinth. XV, 52, dicit, quod omnes mortui resurgent incorrupti, sed soli electi immutabuntur, ut supra habitum est : ergo nulla corruptio est in damnatis.
Quod est concedendum, quod damnati nullam habebunt ex vitio complexionis corruptionem febrilem, nec ex vitio compositionis corporis membrorum defectum.
Ad primum ergo dicendum, quod iustitia Dei in poenis continet eorum corpora : unde quod obicitur, verum est de bonis, vel obiectio fundatur super falsum.
Ad aliud dicendum, quod licet nullum bonum meruerunt, tamen esse, vivere, et sentire, et ratiocinari habent, quae sunt bona : et ita habent incorruptam substantiae permanentiam, quae bona est : sed ad augmentum suae poenae est : et ideo licet sit bonum, non tamen datur eis ad bonum, nisi hoc modo quo bonum iustitiae est bonum simpliciter, licet malum poenale sit latroni.
Ad aliud dicendum, quod non diminuitur in praemium peccati, sed in poenam, et hoc iustitiae congruit : sed quod diminueretur ut est praemium quoddam, esset inconsonum iustitiae.
Ad aliud dicendum, quod Isaias loquitur de poena temporali Nabuchodonosor, qui in confusionem suam de sepulcro eiectus fuit, et vermibus datus ad devorandum : sed secundum mysterium refertur ad poenas spirituales, non corporales.
E. Quod non consumuntur corpora quae tunc ardebunt.
ARTICULUS XXXIV.
An corpora damnatorum ardeant, et non comburantur ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E : Si vero queritur de corporibus malorum, etc.
Videtur esse impossibile quod dicit, quod corpora ardeant, et non consumantur.
- Dicit enim Philosophus, quod omnis passio magis facta, abiicit a substantia : sed illa passio est maxime facta, quia agens omnem excellit passionem : ergo maxime abiicit a substantia : ergo tandem consumet substantiam.
- Item, idem dicit, quod omnis actio est per assimilationem, quia agens vult assimilare sibi patiens : sed actio est inter ignem et corpus damnati : ergo tandem ignis assimilabit sibi corpus : ergo videtur, quod convertetur in ignem.
- Item, constat, quod ignis movet corpus : sed motus ignis finitus est : ergo ille motus motus tandem veniet ad finem : sed nullus potest esse finis, nisi motum assumat speciem et formam moventis : ergo quandoque damnatorum corpora accipient speciem ignis : ergo quandoque erunt ignis et non humana corpora.
- Item, omne recipiens qualitatem alicuius agentis disponentem aliud ad speciem, si ultimabitur in eo qualitas illa, de necessitate recipiet speciem : sed corpora damnatorum recipiunt caliditatem, quae est qualitas disponens ad speciem ignis, et ultimabitur in eis qualitas illa : ergo necessario mutantur in ignem : ergo mutantur a specie et natura humana.
- Item, omne agens dividens corpus physicum, de necessitate corrumpet ipsum, si confortatur actio : calor ignis agit dividendo corpus physicum hominis : ergo si confortatur actio, de necessitate corrumpet ipsum. Probatur prima ex hoc, quod nullum corpus physicum est divisibile in infinitum, quin dividatur a forma physica. Secunda autem supponitur quia aliter non laederet intus ignis, nisi divideret corpora : et constat, quod actio ignis confortata est vehementer : ergo consumet substantiam corporum damnatorum.
- Item, corpora damnatorum sunt materia ignis inferni, aut propria, aut aliena. Si propria : tunc corpora damnatorum sunt ignis, quia propria materia ignis habet speciem ignis pro forma. Si aliena : tunc obicitur sic, omnis aliena materia ignis transmutatur ab igne si agat in ipsam : sed ignis inferni agit in corpora : ergo transmutat ea : ergo corrumpendo agit in ea.
- Item, omne agens tantum agit, quantum dat passivo de specie : sed ignis inferni maxime agit : ergo plurimum de specie sua dat damnatis : ergo maxime transmutat eos a specie propria, id est, humana : ergo non remanebunt homines.
In contrarium est, quod
- Dicitur, Apoc. IX, 6 : Desiderabunt homines mori, et mors fugiet ab eis. Ergo videtur, quod numquam possint consumi ad mortem : ergo videtur, quod corpora eorum incorrupta semper teneantur.
- Item, Bernardus dicit, quod sic moriuntur damnati, quod numquam permoriuntur. Et ex hoc sequitur idem quod prius.
- Item, Isa. LXVI, 24 : Vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur. Ergo ipsi sine consumptione semper cremabuntur in igne.
Responsio. Dicendum, quod in veritate ea quae dicuntur in Littera, fidelia et vera sunt, et absque dubitatione tenenda. Conservans autem damnatorum corpora, est iustitia Dei in poenis : et haec credenda sunt potius, quam discutienda. Ne tamen omnino nihil videamur dicere, sciendum quod sensibilia dupliciter agunt in organa sensuum, scilicet actione naturae, et actione animae. Actio naturae est cum consumptione et contrarietate : et puto bene, quod talis non potest esse in aliquod corpus, nisi ipsum corpus consumatur. Sed actio animae est per receptionem intentionis ad affectum doloris vel delectationis : et de hoc dicemus secundum possibilitatem nostram in quaestione de sensibus corporum resurgentium infra : et talis est actio in inferno, quae est ad sensus immutationem, sine consumptione substantiae.
Ad primum ergo dicendum, quod Philosophus loquitur de actione naturae, quae non est tantum actio ad sensus immutationem : et non de actione animae, quae nihil abiicit a substantia.
Ad aliud dicendum, quod ibi fit assimilatio talis, qualis est inter sensum et sensibile, hoc est, quod species sensibilis sit in sensu per intentionem contristantis, sed non per esse quod habet in materia.
Ad aliud dicendum, quod motus fit ad impressionem intentionis, et est finitus, sed non ad formam dantem esse : quia aliter illa corpora in ignem converterentur.
Ad aliud dicendum, quod recipiunt intentionem qualitatis prout ipsa est excitatio doloris et tristitiae ex calore : sed non prout est forma transmutans materiam ad speciei abiectionem, et alterius formae inductionem.
Ad aliud dicendum, quod agens actione animae, non agit dividendo, sicut patet in omnibus sensibilibus agentibus in organa sensuum, si actio animae ab actione naturae dividatur.
Ad aliud dicendum, quod impii sunt materia aliena dissimilis speciei agentis, sicut sensus in potentia suscipit speciem obiecti ad tristitiam, vel delectationem : et ex hoc non sequitur aliqua commutatio corporum.
Ad aliud dicendum, quod dat speciem secundum actionem animae, et non naturae : et ideo non sequitur, quod convertat in ignem. Haec autem solutio melior est secundum rationem, quae in hac materia potest esse : et ideo diligenter est notanda.
ARTICULUS XXXV.
An anima patiatur in corpore, vel a corpore ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, in medio : Sicut anima cuius potentia corpus vivit, etc.
Ex hoc enim simili videtur Augustinus innuere praehabitum modum solutionis.
Ut tamen melius intelligatur, quaerantur hic duo, scilicet qualiter animus patiatur in corpore ?
Et secundo, quare corpori damnato non potest attribui nisi alter modus passionis, cum duo sint modi passionis animati corporis ?
Ad primum sic obicitur :
- Omne agens fortius est patiente : sed nullum corpus fortius est animo patiente qui est spiritualis : ergo nullum corporale potest agere in animum. Prima harum scribitur ab Augustino in libro XII super Genesim ad litteram : et secunda, et etiam conclusio.
- Item, corpus et animus se habent ut motor et mobile : et animus est motor, corpus autem est mobile : sed omnis motor agit in mobile, non patiens ab ipso secundum quod huiusmodi : ergo animus agit in corpus, non passus ab ipso secundum quod huiusmodi : ergo non potest pati in corpore, ut videtur.
- Item, quod nullius est susceptibile transmutationis, nullius est susceptibile passionis : sed anima nullius susceptibilis est transmutationis : ergo nullius susceptibilis est passionis : ergo nec a corpore patitur, nec ab aliquo alio. Prima constat : quia omnis passio est secundum aliquam transmutationem. Secunda scribitur in primo de Anima, ubi Philosophus reprobat dicta Platonis.
- Item, quod nullum omnino habet contrarium, impossibile est pati omnino : sed anima nullum habet contrarium : ergo impossibile est eam pati, sive in corpore, sive extra corpus.
In contrarium huius est, quod
- Nos experimur timores et tristitias quas non experiuntur non habentia animas sensibiles : ergo anima subiacere videtur passionibus.
- Item, Damascenus dicit, quod anima compatitur corpori, licet non commoriatur corpori : ergo patitur.
- Item, vult Philosophus, quod in quibusdam corporis motus perveniunt ad animam et transmutant ipsam : ergo etiam corpus imprimit passiones animabus.
Responsio. Dicendum, quod in veritate ita est, et Augustinus videtur ita determinare, quod anima non patiatur a corpore in corpore : sed passione facta in corpore anima punit seipsam affectu doloris et compassionis.
Quod qualiter sit ad intelligendum, sciendum quod nullus motus, vel passio affectionis alicuius sit in anima, nisi fiat prius apprehensio de re faciente illam passionem, sive affectionem : apprehensio autem per acceptionem speciei est sensibilis per sensum vel imaginationem : et ideo in corpore non fit passio doloris, nisi per sensum vel imaginationem : hoc autem quod est in sensu, sive in imaginatione animae, est species spiritualis simplex et non forma corporalis : unde immediatum faciens dolorem in anima, est intentio spiritualis rei contristantis accepta in vi aliqua animae : et ideo dicit Augustinus, quod non patitur a corpore, sed a seipsa accipiente huiusmodi speciem rei contristantis.
Et per hoc patet solutio ad primum : quia licet primum agens sit corpus, tamen proximum est intentio spiritualis ab anima apprehensa.
Ad aliud dicendum, quod anima a corpore ut est corpus non movetur : tamen motus corporis pertingunt ad ipsam per animae operationem, hoc modo quo operatio quaedam est apprehendere rerum circumstantium formas.
Ad aliud dicendum, quod anima secundum se accepta, id est, denudata a corpore, naturaliter non habet transmutationem aliquam : sed in corpore transmutatur per accidens, scilicet transmutatione facta in corpore. Transmutatur autem modo praedicto : et hoc modo non negat Aristoteles, sed potius probat, quod anima movetur per se.
Ad aliud dicendum, quod anima secundum se non habet contrarium, neque secundum se patitur, in quantum tamen est forma et motor coniuncti, accipit ut contrarium id quod dissolvit coniunctum : et in illius specie apprehensa punitur et dolet.
Eius autem quod obicitur in contrarium, patet solutio per se. Tamen sciendum, quod licet ista solutio sit secundum Augustinum, est tamen aliquantulum contra dicta Aristotelis : quia ipse non vult, quod apprehendere sit agere, sed potius pati : et secundum eum addendum est, quod motus qui fit per corpus, materialiter se habet ad animam, et non ut agens : sed quia ministrat materiam cognitionis, et anima adhibet formam, ideo verum est quod dictum est in solutione per totum. Hoc etiam supra notatum est.
ARTICULUS XXXVI.
Quare non potest attribui corporibus damnatorum alius modus passionis ?
Secundo quaeritur, quare non potest attribui corporibus damnatorum, nisi alter modus passionis ?
Videtur enim, quod uterque : quia
- Corpora damnatorum sunt calida : sed si calidum ageret tantum actione animae, et non actione naturae, non posset dici, quod essent calida : ergo calidum agit in ea actione naturae. Probatur prima ex fide. Secunda autem constat per philosophiam : quia non dicitur anima calida ex apprehensione calidi, vel etiam ex affectu calidi : et sic constat propositum.
- Item, si non ageret nisi actione animae : tunc esset passio illorum corporum, sicut est passio in somno ad imaginationem terribilium praesentialiter affligentium hominem : et sic non in veritate paterentur, sed phantastice solum, quod est absonum, quia hoc generaret haeresim : ergo patiuntur actione naturae.
- Item, si paterentur actione animae et non naturae : cum actio animae aequaliter fiat praesente re et absente, non oporteret ibi ignem esse ubi patiuntur, sed sufficeret ignis imaginatio : et hoc iterum est absurdum : ergo videtur, quod actione naturae patiuntur.
In contrarium huius sunt obiecta supra inducta : quia illa necessario videntur concludere, quod actione naturae non patiantur, vel etiam si utraque actione, naturae scilicet et animae, patiantur.
Responsio. Sine praeiudicio dicendum, quod veritatem huius quaestionis neminem puto scire, nisi cui Deus revelaverit, sicut in sequenti capitulo dicitur ex verbis Augustini. Sine praeiudicio tamen dico, quod actione animae tantum patiantur, actione dico, quae est sensus : quia ibi oportet organum actualiter immutare, et etiam speciem sensibilis in anima fieri.
Et hoc qualiter sit, possumus imaginari per simile : sicut si ponamus per impossibile separari modo actionem animae in qualitatibus tactus ab actione naturae : si enim tunc calidum agat in tactum, necessario erit praesens tangens : quia aliter non esset tactus, et oporteret fieri immutationem organi : quia aliter non deferretur species ad vim animae, quae est tactus, et oporteret speciem ut contrariam coniuncto recipi ab anima : et tamen quia agens esset spirituale, nihil abiiceret a substantia, et uno modo substantia sua remaneret si passio remaneret.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc esset verum, si non esset hic actio per sensum : in illa enim quae est per sensum, corpus disponitur qualitate sensibilis, et denominatur ab ipsa, praecipue in tactu : sed si fieret imaginando tantum, quae imaginatio non exigit tactum praesentis rei quae facit passionem, tunc valeret obiectio.
Ad aliud iam patet solutio, quod somnium non est per sensum : et in hoc differt positio ista fidei a dictis quorumdam Philosophorum qui talem somnialem passionem dederunt animabus et peccatoribus.
Ad ultimum etiam patet solutio, quia sensus rei exigit experientiam et praesentiam.
F. Si daemones corporali igne cremantur.
ARTICULUS XXXVII.
An ignis corporeus cruciat daemones ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F : quaeri etiam solet, an daemones igne corporali ardeant ?
Videtur autem, quod non : quia
- Dicit Damascenus, quod ignis ille non est corporeus, sed qualis utique Deus novit : ergo non ardent igne corporeo.
- Item, Boetius dicit in libro de Duabus naturis in una persona Christi, quod nulla est actio et passio eorum, quorum non est materia una : sed ignis corporei et daemonum in corpore eorum non est materia una : ergo ille ignis non agit in daemones.
- Item, omnis actio est per contactum, ut dicit Aristoteles in primo de Generatione et Corruptione, et in sextodecimo Animalium : sed inter ignem et daemones non est contactus : ergo ignis non agit in daemones. Probatio mediae. Contactus est eorum, quorum ultima sunt simul : sed daemones cum sint spiritus, non habent ultima : ergo constat propositum.
- Item, contactus physicus est, quando utrumque tangentium immutatur ab alio : et constat, quod ignis a daemone non immutatur.
- Item, actio omnis est inter contraria : sed inter ignem et daemones nulla est contrarietas : ergo nulla actio : ergo inter eos nulla erit actio, vel passio.
- Item, quod insusceptibile est speciei agentis, nihil recipit de actione ipsius, et nihil patitur ab ipso : sed daemon cum sit spiritus, non est susceptibilis speciei agentis, quia numquam potest dici spiritus calidus : ergo nihil suscipit de actione ignis, et nihil patitur ab ipso.
In contrarium huius sunt ea quae dicuntur in Littera, et sufficiant : quia in Littera dicitur, quod stagnum ignis et sulphuris corporeus ignis erit, etc.
Responsio. Absque dubietate corporeus ignis cruciat daemones : quod fide teneo : quamvis non plenarie sit intelligibile, tamen sic potest dici ad intellectum, quod ignis ille corporeus potest accipi dupliciter, scilicet ut instrumentum divinae iustitiae vindicantis peccatum commissum contra Deum : et ut elementum corporeum. Et primo quidem modo habet corporeus ignis vim incorpoream affligendi etiam naturam nobiliorem se, dummodo sit sub peccato. Secundo autem modo non habet. Et prima quidem vi quae datui per iustitiam divinam, agit in spiritus daemonum.
Ad primum ergo dicendum, quod Damascenus intelligit de affligente immediato, de quo, ut ante est dictum, affligens est in corpore species, quae est intentio recepta in spiritu apprehendente suam afflictionem : tamen agens primum est corporeum.
Ad aliud dicendum, quod verum est de agente secundum vim elementi tantum, vel secundum vim simplicis corporis naturalis : sed agens in vi divina quae est vis instrumenti divinae iustitiae ad vindictam iniquitatis, est amplioris virtutis : et ideo aget etiam in illud quod non est secum communicans in materia.
Ad aliud dicendum, quod contactus duplex est, scilicet per modum diffinitionis, et per modum coniunctionis corporalis. Et primo modo dicitur contingi quod coniungitur essentialiter, et praesentialiter continetur in aliquo : et hoc modo contingunt daemones ignem, quia in ipso praesentialiter includuntur : sed non secundo modo.
Aliae autem probationes secundo modo supponunt fieri tactum.
Ad aliud dicendum, quod est contrarietas hic ad ignem secundum quod est instrumentum iustitiae Dei : quia sic suum contrarium est iustitiae divinae contrarium, sicut furtum ponitur esse contrarium furcis vel patibulo.
Ad aliud dicendum, quod in veritate substantia intellectualis non proprie dicitur calida, sed magis proprie dicitur adusta etiam quam calida, nisi dicatur calida per intentionem calidi apprehensam : et hoc est improprie dictum, quia illa intentio est spiritualis. Vel forte potest dici, quod ut ignis est instrumentum divinae iustitiae, potest imprimere qualitatem suam in substantiam intellectualem. Sed primum melius est, quod non sit calida, sed potius adusta per ignem, prout est instrumentum iustitiae vindicantis in poenis : quia cum caliditas forma sit corporalis, non potest intelligi, qualiter sit in substantia pure spirituali : et forte hac necessitate constrictus dixit Augustinus in Littera, quod daemones in igne habent corpora aerea : quod tamen non tenet Ecclesia : et ideo primo modo est dicendum.
ARTICULUS XXXVIII.
An ignis infernalis sit corporeus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, in fine : Ignis aeternus cuiusmodi sit, etc.
Videtur hoc esse falsum ratione primae partis et secundae.
- Ratione quidem primae partis : quia statim in sequenti capitulo dicet, quod constat animas igne materiali corporalibus flammis esse cruciandas : ergo scitur cuiusmodi sit.
Pro secunda autem parte dicitur, Isa. XIV, 9 : Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui. Ergo infernus est subtus : ergo est in terra.
- Item, ibi dicit Glossa, quod infernus est locus poenarum, et est subtus : ergo ut prius.
- Item, Eccli. XXIV, 43 : Penetrabo omnes inferiores partes terrae, et inspiciam omnes dormientes. Et loquitur de descensu ad inferos : ergo est in inferioribus partibus terrae.
- Item, Isidorus in libro Creaturarum : Sol et luna ad occasum non venient, ne impii sub terra positi sua luce fruantur. Ergo impii positi sunt sub terra : sed impii sunt in inferno : ergo infernus est sub terra.
- Item, Iob, XVII, 16 : In profundissimum infernum descendent omnia mea, etc. Ibi Glossa : Quantum ad celsitudinem caeli aer iste inferius est, quantum ad aeris altitudinem terra inferius iacet, quantum vero ad altitudinem terrae illa loca inferni quae superiora sunt aliis receptaculis inferni, hoc loco profundissimum infernum dicit. Ergo limbus patrum est sub terra, et adhuc inferius illo est infernus, et sic iterum habetur propositum.
- Item, omnis ignobilitas debet locum infimum retinere : sed omnis ignobilitas est in inferno : ergo infernus debet esse in loco infimo : ergo in medio terrae esse debet.
- Item, contraria merita sunt in Sanctis et impiis : sed Sancti per merita ascendunt ad locum altissimum : ergo impii per contrarium descendere debent ad locum infimum : hoc autem est terrae medium : ergo quoad medium terrae debent disponi damnati.
- Item, terram dilexerunt mali, sicut Sancti caelum : ergo aeque iustum est, quod isti ponantur in medio terrae, sicut quod Sancti ponantur in medio caeli.
In contrarium huius est, quod ad decorem iustitiae pertinet, quod in eodem loco quis puniatur, ubi peccavit : sed peccaverunt hic : ergo videtur, quod infernus hic esse debeat.
Responsio. Dicendum, quod in ista quaestione ultra dicta Sanctorum nihil est dicendum : quia ratio nihil omnino facit hic, sed in toto standum est dictis illorum qui revelationem a Spiritu sancto acceperunt. Illi autem dicunt, quod ignis sit corporeus, et infernus in terra : et hoc ideo tenendum et credendum est.
Ad dictum autem Augustini dicendum, quod ipse dicit non asserendo, sed tamen ipsemet magis putat ita esse, quam aliter : et forte quod Augustino non fuit plene revelatum, aliis Sanctis plene revelatum fuit. Et secundum hoc non est contradictio in Littera.
Vel dicatur, quod Augustinus dicit non esse dubitandum de specie ignis, sed de modo et virtute qua affligit animas : quia illa est valde latens.
Ad aliam partem bene concedo, quod est sub terra, sicut probatum est : sed dictum Augustini intelligitur de loco determinato, utrum in centro vel extra centrum sint loca illa : quia etiam secundum poetas de hoc dubium est. Et Isaac videtur velle, quod peccatores deprimentur sub orbe tristi, et gravabunt eos ibi peccata sua. Tristis autem orbis vocatur a Philosophis pars orbis sinistra, quae expanditur supra quartam partem terrae, quae supponitur quartae habitabili : et de hac sententia videtur Isaias, sicut infra patebit.
Ad id quod contra obicitur, dicendum quod non potest esse : quia omnis habitatio Sanctorum tunc purgabitur : et ideo mundus quoad habitationem istam in qua Sancti meruerunt, innovabitur : et ideo abiicientur ab ipso cadavera foetida damnatorum, ut etiam profundetur iustitia in loco qui congruit peccato ipsorum damnatorum, sicut probatum est in obiectione.
G. Si animae sine corporibus sentiunt ignem corporalem ?
ARTICULUS XXXIX.
An ignis corporeus sic esse possit, ut non destruatur ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, post initium : Teneri autem per ignem spiritum dicimus, etc.
Et quaeruntur duo, scilicet an ignis corporeus sic esse possit, quod non destruatur ?
Et secundo, an hoc verum sit, quod hoc sit eis tormentum, quod ignem videant et sentiant ?
Ad primum sic obicitur :
- Locus est conservativus locati, ut dicit Philosophus : ergo omne quod naturaliter est in loco aliquo, si diu est extra suum locum, ubi sit, destruetur : sed ignis inferni est verus ignis, et est a principio mundi extra suum locum : ergo destruetur.
- Item, Avicenna dicit in prima Philosophia, quod nulla causa est, quod haec pars materiae facta est terra, et haec pars aer, et alia pars ignis, nisi quod frigiditas tali vel tali loco naturalis vel caliditas invenit ipsam, et convertit in aerem vel in terram : sed constat, quod nulla frigiditas terrae, est ita naturalis sicut illa quae est in medio terrae : ergo convertet in terram, quidquid est in medio : et per consequens ignem inferni convertet in terram.
- Item, elementa convertuntur ad invicem, et convertuntur in virtutem et speciem dominantis : sed constat, quod in centro terrae nullum elementum ita dominatur sicut terra : ergo omne quod ibi est, terra convertet ad naturam et speciem suam : ergo ignis inferni necessario in terram convertetur.
- Item, Aristoteles probavit necessario, quod quantum datur alicui de natura speciei, tantum datur ei de loco illius naturae et de motu ad locum illum : ergo et e converso quantum datur alicui de loco alicuius naturae, tantum datur ei de specie et natura locati et in loco illo : sed nullus locus est ita naturalis terrae sicut locus mediae terrae : ergo quidquid est ibi, naturam et speciem terrae accipiet : ergo in terram convertetur.
- Item, violentia nulla est perpetua, quia aut liberabitur res, aut corrumpetur : constat autem, quod ignis violenter est deorsum : ergo non perpetuo est ibi, quia vel corrumpetur, vel evolabit si cessaverit prohibens : et ex hoc sequitur idem quod prius.
- Si forte dicas, quod non est ibi violenter, sed naturaliter : quia duplex est motus ignis. Unus quem habet secundum naturam formae : et ille est ascendere sursum. Et alius quem habet natura materiae : et ille est, quandoque deorsum, et tunc etiam ignis movetur deorsum, quia sequitur suam materiam, sicut lignum inflammatum movetur deorsum. Contra : Illa non est propria materia ignis, sed aliena : quia propria materia ignis ascendit : ergo ipsa incipit vincere, quando venit ad centrum : et ita iterum ignis peribit.
Ulterius etiam hic videtur, quod ille locus in capacitate non sufficiat : quia
- Quanto elementum est rarius, tanto maiorem quaerit locum : sed ignis est rarissimum elementorum : ergo quaerit locum maiorem omnibus elementis : sed medium terrae est locus minimus : ergo videtur, quod ibi non possit esse ignis.
- Item, cum sit minimae capacitatis locus ille, videtur quod non possit capere hominum partem maiorem : et ita nihil esse videtur, quod dicitur de loco illo.
Qualiter autem ignis ille in animas agere possit, ante est habitum in simili, qualiter possit agere in daemones.
Responsio. Dicendum, quod ignis est ibi in fortissima caliditate, cui caliditati nihil est comparabile : et hoc intelligendum est sic : Ignis cui naturale frigus circumponitur et est in materia solida, semper simul colligitur, et habet caliditatem calcatam et congregatam magis quam ille qui est in materia rara : et talis est ignis inferni.
Unde dicendum ad primum, quod Deus ipse conservat ignem, secundum quod est instrumentum iustitiae vindicantis. Et hoc est quod dicitur Isaiae, XXX, 33 : Flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.
Ad aliud dicendum, quod ignis ille non naturaliter ibi generatur, sed potius materia omnis ignobilitatis mundi congregatur ibi virtute divina.
Ad aliud dicendum, quod sequeretur, quod hoc esset verum, si virtus iustitiae divinae ignem illum non conservaret.
Ad aliud dicendum, quod violentia non potest fieri alicui creaturae a Deo : quia omni creaturae innata est obedientia sui Creatoris : et taliter ignis ille stat in medio.
Ad aliud dicendum, quod ignis ille secundum quod consideratur ut instrumentum iustitiae divinae vindicantis peccata, tunc propriissima materia ignis sunt damnati : et ideo etiam efficacissime convalescit in eis, et non exstinguitur : et haec est propria considerato conservationis ipsius.
Ad hoc quod ulterius quaeritur, dicendum quod hoc non est verum, nisi de igne secundum naturam elementi considerato : ille enim qui habet virtutem vindicandi in peccatores, magis quaerit materiam in qua constent partes eius et congregentur, ut calidior fiat, sicut dictum est : et ideo quaerit locum strictum.
Ad aliud dicendum, quod in amplitudine necessaria numquam deficiet infernus : quia dilatavit animam suam absque ullis terminis : sed tamen bene credo, quod constricti et commassati iacebunt damnati in ipso, et hanc capacitatem bene sufficit terrae concavitas.
ARTICULUS XL.
An idem sit damnatis ignem videre et in igne cruciari ?
Secundo quaeritur, an verum sit quod dicit, quod idem sit eis in igne cruciari, quod ignem videre et sentire ?
Videtur autem, quod non :
- Intentio enim non habet urere hoc cui inest : quod patet quando videmus ignem, quia species ignis in oculo non urit oculum. Similiter quando intelligimus ignem, species ignis non urit intellectum. Et similiter est de imaginatione. Ergo videtur omnino nihil dicere, quod hoc sit eis in igne cruciari, quod ignem videre.
- Item, si intentiones animae solum sint et per se non relatae ad res, non movebunt ad dolorem vel tristitiam, sicut dicit Aristoteles : sed istae intentiones ad res referri non possunt sine sensibus corporalibus, qui non sunt ibi : ergo videtur, quod non movent animas ad dolorem vel tristitiam.
- Item, sensus in actu non fit nisi per harmoniam complexionantium : sed illa non sunt in anima exuta a corpore : ergo non habent sensum in actu : ergo nec visum : ergo non vident ignem.
- Si forte dicas, quod de intellectuali visione intelligitur. Contra : Visio intellectualis fit per species abstractas ab omni consideratione et appenditiis materiae : tales autem species non transmutant aliquid : ergo tali visione numquam anima transmutatur : ergo videtur, quod nec patitur nec dolet de tali visione : et sic nihil est quod in Littera dicere videtur.
Responsio. Dicendum, quod istud meo iudicio intelligitur de visione intellectuali cum praesentia rei in qua videns teneatur. Et dico, quod apprehensio ignis duplex est, scilicet ut talis naturae sive elementi, et haec non punit : et ut instrumenti iustitiae vindicantis, et sic apprehenditur ut contrarium iniquitati : et cum teneatur virtute Dei in igne, affligitur in ipso.
Ad primum ergo dicendum, quod intentio non comburit, sed potius affligit spiritum secundum quod est accepta ignis praesentis et continentis spiritum, quam vim habet ignis in quantum est instrumentum iustitiae divinae, ut dictum est : sicut etiam materiam quamdiu anima est in corpore, intentio non affligit : sed intentio agentis praesentis et irruentis in corpus, affligit animam, ut supra dictum est.
Ad aliud dicendum, quod intentio ista refertur ad rem, scilicet ad ignem, qui praesentialiter tenet et agit in spiritum per virtutem supra dictam.
Ad aliud dicendum, quod sensus non sumitur hic proprie : non enim in anima exuta a corpore est sensus, nisi in radice potentiae sensitivae : sed sumitur penes experientiam afflictionis quae est per ignem, sicut etiam daemones qui non habent sensibilem animam, ignem sentiunt, id est, experiuntur, ut prius habitum est.
Ad aliud dicendum, quod hoc est verum de intellectu speculativo, sed non de practico sive affectivo, qui accipit ut triste speciem apprehensam rei habentis virtutem tenendi spiritum, et agendi in contrarium spiritus est factus : quia ad illam visionem sequitur afflictio maxima.
ARTICULUS XLI.
An anima sit effigiata ut corpus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, circa medium : Profiteri animam habere posse similitudinem corporis, etc.
Videtur mentiri et haeresim dicere : quia
- Tertullianus propter hoc damnatus est, quia dixit animam esse effigiatam ut corpus, et interiorem hominem esse figuratum ut exteriorem : et hoc expresse videtur hic dici : ergo videtur hic esse haeresis Tertulliani.
- Item, videtur impossibile : quia sive corpus sumatur naturaliter, sive artificialiter, sive mathematice, figura semper est forma ipsius : et omne figuratum est corpus : ergo si anima habet figuram corporis, ipsa est corpus.
- Item, nullum corpus est perfectio corporis : sed omnis anima est perfectio corporis : ergo nulla anima est corpus : sed figura est terminus superficiei vel corporis : ergo nulla anima habet figuram corporis : ergo falsum dicit in Littera.
- Item, probatio nulla est in Littera : quia anima non videt huiusmodi somnia, sed homo : et non est inconveniens si ille de se videt corporales actus, cum ipse sit corporeus. Quod autem anima hoc non videat, non latet aliquem aliquid scientem de philosophia naturali. Praeterea, Si anima talia videret, tunc etiam separata talia somnia videret : et hoc ridiculum est dicere, quod animae separatae somnient.
Responsio. Augustinus in veritate istud non asserit : quia dubie dictum est, et magis apparet absurdum et falsum quam verum. Si tamen quis sustinere velit, dicere poterit, quod figuram corporis habere contingit dupliciter, scilicet per esse, et per intentionem. Primo quidem modo non habet figuram corporis nisi corpus : et ideo erravit Tertullianus, qui tali modo figuram corporis attribuit animae. Per intentionem autem in potentia quae imaginaria vocatur, anima sensibilis habet figuram corporis quando imaginantur corpora, sicut dicit in Littera : et ita intelligitur Littera : figurae enim omnium quantorum in formali sive imaginaria describuntur.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod figura secundum esse consideratur in illa obiectione, et etiam in sequenti, sed per intentionem convenit animae.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus non intendit, quod animae secum ferant imagines acceptas a rebus prout sunt in sensibus interioribus, sed potius infectiones vel merita contracta ex talibus ferunt secum : et haec infra melius patebunt, et per tales infectiones poenis subdentur.
ARTICULUS XLII.
An spiritus sint in locis non corporalibus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, paulo ante finem : Ita etiam in locis videtur esse non corporalibus, etc.
Hoc enim videtur absurdum : quia sic nec infernus nec caelum empyreum locus corporalis esse videtur, quod horret fides nostra.
Responsio. Dicendum, quod non intelligit de loco secundum suam substantiam, sed potius secundum actum locandi : quia non corporaliter in loco contineri potest spiritus, sed potius diffinitive, sicut dicit Damascenus : et hoc est quasi spiritualiter contineri.
ARTICULUS XLIII.
An verum sit, quod animae priventur sensibus et affectibus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, sub fine : Unde probatur animas de functorum non solum sensibus suis non privari, sed nec suis affectibus, etc.
Videtur enim esse falsum sic :
- Quorum actus essentialis corrumpitur, et ipsa necessario corrumpuntur : sed sensuum in morte actus essentialis corrumpitur : ergo et ipsi sensus corrumpuntur. Prima patet per Damascenum dicentem, quod nulla res propria et essentiali destituitur operatione. Secunda patet per se : quia post mortem nec videt, nec audit, nec aliquid aliorum facit quae per sensus exercentur.
- Item, Aristoteles in IX primae philosophiae dicit sic : Si posterius quid manet perscrutandum : nam in quibusdam nihil prohibet, ut scilicet anima talis, non omnis, sed intellectus : omnium enim impossibile forsan. Ex hoc accipitur, quod anima sensibilis secundum nullam vim post corpus manet : ergo falsum est quod dicit in Littera.
- Item, Aristoteles in primo de Anima : Siquidem est aliquid animae operum aut propria passio, contingit utique ipsam separari : si vero nulla propria ipsius, non erit separabilis. Constat autem, quod nulla operatio vel passio sensibilis est propria animae sine corpore. Ergo nulla pars animae sensibilis separatur : ergo post mortem non manet.
- Item, Eustratius dicit in Commento libri VI Ethicorum sic : Post rationalem animam, non natura confestim, sed vitae quaedam alterae, scilicet sensibilis, et vegetabilis, quae est entelechiae, sunt inseparabiles a corpore existentes, et propriae ipsorum advenientes complexionibus, et his dissolutis coabscedentes. Ex hoc expresse accipitur quod dictum est.
- Item, Aristoteles in libro XVI Animalium sic dicit : Si operatio aliquorum principiorum non potest esse sine corpore, non erunt talia principia sine corpore. Verbi gratia : non fit ambulatio sine pedibus : et ideo vis ambulativa non est umquam sine pedibus. Et loquitur de operatione sensuum. Cum ergo ipsi non sint operantes sine organo corporali, non possunt manere sine organo corporali : ergo illo dissoluto, et ipsi annihilantur.
- Item, quaecumque exigunt subiectum quantum ad suum esse, post subiecti corruptionem non habent permanentiam : omnis potentia organica sic exigit subiectum quantum ad suum esse : ergo subiecto corrupto non habet permanentiam : sed omnis vis animae sensibilis est potentia organica : ergo videtur, quod omnis vis animae sensibilis corrupto subiecto nullam habeat permanentiam.
- Item, videmus quod debilitato subiecto omnis vis animae sensibilis debilitatur : ergo et destructo destruitur.
In contrarium est, quod
- Si aliquid non destruitur secundum substantiam, nulla pars eius substantialis destruitur : sed anima rationalis non destruitur secundum substantiam : ergo pars eius substantialis non destruitur : sed haec est anima sensibilis, quia dicit Philosophus, quod sicut trigonum est in tetragono, sic sensibile est in rationali : ergo anima sensibilis non destruitur post mortem.
- Item, constat, quod in resurrectione corpus quantum ad naturam organorum resurget : sed organa non erunt sine suis potentiis perficientibus ea : ergo et potentiae tunc erunt : sed non erunt nisi maneant : ergo potentiae animae sensibilis manebunt : ergo non destruuntur.
- Item, in Littera nominat linguam et digitum : et constat, quod non fuerunt ibi illa membra corporaliter : ergo oportet, quod virtutes sive potentiae animae ad minus ibi fuerint : ergo et in anima manent post mortem.
Responsio. Dicendum, quod virtutes animae sensibilis et ipsa anima sensibilis possunt tripliciter considerari, scilicet in actu, in esse, et in radice. Et primo quidem modo non manent post mortem, scilicet quoad audire, videre, et imaginari, et huiusmodi. Secundo modo iterum non manent : quia esse virtutis organicae est in organo : unde non est visus in esse, qui non est in oculo secundum habitum ad minus : et sic est etiam in aliis viribus animae sensibilis. Tertio autem modo manent : quia substantia animae rationalis est radix omnium suarum virium rationalium sensibilium et vegetabilium, et ex ipsa oriuntur et procedunt sicut proprietates de subiecto. Et quia illa manet, ideo etiam vires istae manebunt : et sicut modo processerunt ab ipsa in organa quoad esse et agere, ita et post resurrectionem procedent.
Et per hoc patet solutio ad omnia fere dicta.
Ad primum enim dicendum, quod sentire et imaginari est actus essentialis sensuum secundum esse acceptorum, et non prout sumuntur in radice : et bene conceditur, quod secundum hoc esse destruuntur.
Ad omnia alia est idem modus solutionis.
Nota tamen, quod quidam volunt novam philosophiam inducere, quod anima exuta videt et audit et imaginatur, et secum defert imaginationes corporis quas recipit in corpore : quod qualiter probant, non oportet dicere, quia potius derisio est, quam sententia veritatis.
H. De abortivis foetibus et monstris.
ARTICULUS XLIV.
An foetus abortivi et monstra resurgent, et an tales habebunt dotes ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H : Illud etiam investigari, etc.
Videtur enim, quod tales non resurgent : resurrectio enim regeneratio quaedam est : sed regeneratio non est, nisi iam nati : cum ergo isti non sunt nati, videtur quod non renascantur : ergo nec resurgunt.
Item ulterius quaeritur, utrum tales habeant dotes ?
Videtur, quod sic : quia
- Erunt immortales : ergo habebunt dotem immortalitatis sive impassibilitatis.
- Item, cum isti conserventur a laesivis, videtur quod corpus compositum ex contrariis conservari a laesivis non possit nisi per gratiam : ergo isti tales gratiam habebunt, ut videtur.
Responsio. Dicendum, quod duplex est nativitas, scilicet in utero, et ex utero. In utero est animatio, quae dicitur hic formatio puerperii. Ex utero autem nativitatem non habent. Sed resurrectio sequitur primam nativitatem, et non secundam tantum.
Ad aliud dicendum, quod tales pueri dotes non habebunt : tamen in aetate triginta annorum resurgent.
Ad obiectum autem dicendum, quod, ut puto, nullo agente laedi possunt : et hoc consciente eis divina bonitate sic resistet compositio materialis corporalis, sicut in Adam restitisset, si peccatum non admisisset : et tamen dotem non habuit ad eam.
Et per hoc patet solutio ad totum.
I. De diversis animarum receptaculis.
ARTICULUS XLV.
An sint quinque receptacula animarum postquam separantur a corpore ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, I : Praeterea sciendum est, quod omnes animae, etc.
Videtur enim, quod haec receptacula sint quinque : quia
- Secundum numerum et modum meritorum debet esse modus et numerus receptaculorum. Est autem peccatum mortale, et originale, et veniale, et meritum caritatis. Constat autem quod primo respondet infernus, secundo limbus puerorum, tertio limbus patrum ante Christi adventum, et modo regnum caelorum. Ergo aliqua loca receptaculorum specialia debent respondere quarto et quinto.
- Item, est receptaculum cum tenebra et sensibili poena purgans, et cum tenebra tantum non purgans : ergo est aliquod cum tenebra tantum et purgans, et cum sensibili tantum et non purgans : ergo erunt sex differentiae istorum receptaculorum.
- Item, iste aer secundum Petrum, est carcer caliginosus daemonum : ergo est unum receptaculorum : ergo sunt plura quam communiter ponuntur.
- Item, constat, quod diabolus ubique sit, est in poenis et in igne : ergo et hic in carcere isto : sed habitum est, quod ille ignis corporeus est : ergo hic est ignis corporeus : sed ignis corporeus praecipue calidissimus, calefacit et exurit corpora vicina : ergo iste ignis comburere debet domos et vicinos homines : et hoc non videmus.
Ad hoc dicendum, quod diversa sunt receptacula animarum, et sic diversificantur. Aut enim sunt ut terminus, aut ut via. Si terminus : tunc sunt duo, scilicet secundum malum meritum infernus, et secundum bonum meritum regnum caelorum : sed terminus secundum malum meritum sive infernus est duplex, secundum meritum proprium, et alienum contractum cum natura : et primo respondet inferior infernus damnatorum, secundo autem limbus puerorum qui est infernus superior : et de horum poena quaerere est super secundum Sententiarum, tractatu de originali peccato. Si autem est secundum viam : aut hoc est ex defectu proprii meriti, aut ex defectu solutionis pretii : quia ista duo requiruntur ad perfectam satisfactionem, sicut notatum est supra tertium Sententiarum. Si primo modo : tunc est purgatorium. Si secundo modo : tunc est limbus sanctorum patrum ante adventum Christi.
Ad primum ergo dicendum, quod mortale et veniale puniuntur in inferno : quia veniale per accidens habet poenam aeternam, scilicet propter coniunctionem ad mortale, sicut notatum est super secundum Sententiarum. Originalis autem et venialis, meo iudicio, coniunctio est impossibilis : quia omittendo mortaliter peccabit, quando venialiter peccare potest : aut etiam veniale non reputatur. Et de hoc etiam ibidem invenies.
Ad aliud dicendum, quod poena sensibilis non potest esse sine tenebris : quia tenebrae sequuntur ad aversionem, et sensibilis poena ad conversionem : et ideo nullus est locus sensibilis poenae tantum, sicut nullum est peccatum mortale habens conversionem tantum. Similiter non potest esse tenebra purgans : quia non facit purgatorium, nisi in eo qui habet lucem gratiae, et per poenam sensus. Et patet per praedicta, quod etiam aliae differentiae non sunt possibiles.
Ad aliud dicendum, quod iste aer non est locus poenae, nisi comparative, scilicet respectu caeli, sed est locus excercitii : et de hoc invenies in secundo Sententiarum, tractatu de casu diaboli.
Ad aliud dicendum, quod non calefacit corpora vicina : quia sicut dictum est, ignis ille non agit nisi virtute instrumenti iustitiae divinae : et ideo non urit nisi hoc in quod dirigitur a iustitia divina, ut condemnatum pro peccato.
