Distinctio XXI — Livre IV — Albert le Grand

Albert le Grand - Livre IV

Distinctio XXI

DISTINCTIO XXI

De confessione sacramentali quantum ad opportunitatem temporis respectu poenitentiae venialium.

 

 

A. De peccatis quae post hanc vitam dimittuntur.

 

DIVISIO TEXTUS

Solet etiam quaeri, utrum post hanc vitam etc.

In hac distinctione duo determinantur

quorum primum est de quorumdam peccatorum post hanc vitam remissione.

Secundo autem, quaedam dubia de confessione ex praecedentibus relicta : et incipit ibi, E, Post haec considerandum, etc.

 

 

ARTICULUS I.

An aliqua venialia dimittantur post hanc vitam ?

 

Incidit autem quaestio circa principium lectionis, utrum aliqua venialium post hanc vitam dimittantur, sicut videtur in Littera probari ?

Videtur autem, quod sic :

  1. Gregorius in libro IV Dialogorum : Quaedam culpae in hoc saeculo relaxantur : quaedam vero parvae et in hoc et in futuro.

Eadem verba dicit Beda super Matthaeum, XII, 32, in Glossa : Non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro.

  1. Item, I ad Corinth. III, 12 : Si quis superaedificat super fundamentum hoc… ligna, foenum, stipulam. Per totam autem Glossam exponitur de veniali. Esto quod aliquis existens in gratia, habens tamen culpas veniales, sit in ultimo instanti vitae suae, et moriatur cum voluntate venialium non dolens de ipsis : constat, quod ille salvabitur, quia est in gratia, et venialia non auferunt gratiam constat iterum, quod peccatum manens in voluntate non remittitur : ergo videtur, quod necesse sit, quod post mortem dimittantur.

Si forte dicas, quod convertitur in mortale propter voluntatem iterandi hoc ridiculum est, quod propter hoc otiosum convertatur in mortale, quia voluntatem habet iterandi.

Si forte dicas, quod voluntas confirmatur in statu in quo moritur : hoc quidem quod dicis non est probatum. Sed sit quod dicis, secundum hoc istius voluntas simpliciter erit coniuncta Deo et secundum habitum, habens tamen dispositionem ad aversionem secundum actum : et talis status nullus est confirmati : unde patet, quod figmentum est quod dicis : ergo videtur, quod culpa aliqua post mortem dimittatur.

 

Sed in contrarium huius obiciunt quidam sic :

  1. Post mortem non est tempus merendi : sed deletio culpae fit per meritum : ergo post mortem non est tempus deletionis alicuius culpae : ergo nec venialis.
  2. Adhuc, veniale oritur ex fomite : fomes autem est coniuncti, et non animae secundum se : ergo et veniale : ergo soluto fomite, solvitur et veniale : sed solvitur fomes in morte : ergo et veniale.
  3. Adhuc, poena non liberat nisi a poena : sed post mortem non erit expians nisi poena : ergo non solvit nisi a poena : ergo non culpam aliquam.
  4. Adhuc, supra habitum est, quod non deletur veniale, nisi praemissa contritione aliqua : sed post mortem non erit contritio aliqua : ergo post mortem non deletur veniale quoad culpam.
  5. Adhuc, quidquid potest delere poena aliqua, magis potest delere poena maxima : sed maxima poena est mors : ergo quidquid delet poena aliqua, illud delebit mors : sed veniale delere potest poenam, ut dicis : quia post mortem relaxatur poena purgatorii, ut dicis : ergo delet et ante mortem : et ita non veniet ad purgatorium : ergo nulla culpa dimittitur post hanc vitam, ut videtur.

 

Solutio. Cum Gregorius in libro IV Dialogorum non solum dicat, sed etiam probet poenam et culpam post hanc vitam deleri, reputo praesumptionem dicere nullam culpam venialem post hanc vitam posse deleri : sed dicendum et asserendum cum Sanctis videtur, multa venialia deleri posse post mortem.

 

Ad primum contra hoc, videtur esse dicendum, quod post mortem non est tempus meritum augendi, sed utendi merito ad efficaciam ad quam est contingens. Dicit autem Augustinus, quod quidam dum viverent, meruerunt ut suffragia eis possint prodesse. Ita dico, quod illi dum viverent, hoc meruerunt, quod gratia eis et poena ad deletionem venialium prodesse possint : et ideo usum sui meriti post mortem recipiunt praeter meritorum augmentum : et augmentum meritorum respicit maiorem coronam, et habebunt maiorem.

Ad aliud dicendum, quod hoc nihil valet, Si aliquid oriatur ex aliquo, quod tantum ex illo destruatur cum destructione illius : quia omne peccatum oritur ex fomite, et tamen manet in anima destructo fomite : et universale oritur ex sensu, et tamen manet in anima destructo sensu. Unde illa consequentia in nullo valet, ubi aliquid causatur in subiecto manente : et gratia subiecti etiam potest manere etiam causa sua destructa.

Ad aliud dicendum, quod poena per se non liberat nisi a poena : sed poena in subiecto quod est informatum gratia, potest liberare etiam a culpa : et tales sunt illi qui sunt in purgatorio.

Ad aliud dicendum, quod non aliter deletur veniale, sed quod hoc modo congruentius deleatur : cum enim potius sit dispositio ad culpam quam culpa, etiam alio modo potest deleri.

Ad ultimum dicendum, quod poena mortis bene deleret si ad hoc ordinaretur, sicut in martyribus : sed non ad hoc dirigitur in aliis communiter morientibus : et ideo non delet.

 

 

ARTICULUS II.

An sint aliqui qui aedificent lignum, foenum, et stipulam ? et, quid illa significent ?

 

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, ante medium : De illis etiam qui aedificant lignum, foenum, etc.

Quaeruntur hic duo, scilicet quid ista sint, et de differentia ipsorum.

Videtur autem, quod sint differentiae mortalium peccatorum : quia

  1. In originali super Isa. V, 8, super illud : Vae qui coniungitis domum ad domum, etc., dicit Hieronymus : Haeretici dogmata dogmatibus coniungunt : et qui supra fundamentum debuerunt aedificare aurum, et argentum, et lapides pretiosos, econtra aedificant lignum, foenum, stipulam. Constat autem, quod haeretici non aedificant nisi peccata mortalia, in quantum haeretici et haeresim servant : ergo videtur, quod haec tria dicunt mortalium peccatorum differentias.
  2. Adhuc, Iosue, IV, 1 et seq., quaedam Glossa Adamantini taliter exponit.

 

Sed contra hoc videtur esse, quod

  1. Hic accipiuntur pro venialibus.
  2. Adhuc, lignum, foenum, stipula, consumptibilia sunt in igne : sed mortalia non consumuntur in igne : ergo non bene exponuntur per lignum, foenum, et stipulam.

 

Ad secundum proceditur sic :

  1. Multae et quasi infinitae sunt differentiae venialium : ergo videtur, quod non possint congrue per tres differentias assignari.
  2. Adhuc, Augustinus in Littera non videtur distinguere veniale quod per ista tria signatur, nisi in dilectione temporalium : sed multis aliis modis fiunt venialia : ergo videtur, quod insufficienter his tribus significetur.

 

Responsio. Dicendum, quod per haec tria congruentissime significantur venialium peccatorum differentiae. Unde quod dicit Hieronymus et Glossa super Iosue, est adaptatio quaedam praeter intentionem litteralem.

 

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod veniale non secundum diversitates suarum specierum signatur his tribus, sed potius secundum suam quantitatem quae comitatur omnem speciem venialis, secundum diversitatem actus, et radicis, et adhaerentiae, a quibus procedit. Dicit enim Philosophus, quod omnium extremorum determinatorum secundum quantitatem, determinatum est medium : unde cum sit veniale maximae adhaerentiae quae potest esse circa Deum, et minimae quae vix sensibilis est, est veniale adhaerentiae mediae : et ideo tripliciter tantum quantitas venialis significatur : et hoc metaphorice : sicut significatur causae diversitas in diversitate effectus, diuturnitas enim manendi in igne ostendit quantitatem adhaerentiae venialis : constat autem, quod inter cremabilia consumptibilia diutius in igne manet lignum in genere, et minime stipula, quia illa est sicca et debilis atque cremabilis valde, et medio modo foenum. Et ideo per ista tria venialium diversitas significatur.

Et per hoc patet solutio ad totum.

 

 

ARTICULUS III.

An lignum, foenum, stipula, aedificentur super fundamentum ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, post medium : Qui aedificaverunt lignum, foenum, stipulam, etc.

Videtur enim, quod super fundamentum talia non aedificentur : quia fides non habet ordinem nisi ad bona opera : sed venialia non sunt opera bona : ergo videtur, quod non aedificentur super fidem.

 

Ad hoc dicendum, quod spiritualis aedificii fundamentum in imo est fides, quae facit in nobis subsistere res sperandas, eo quod ipsa est prima accedentibus ad Deum : sed in summo concludens est caritas, quae est vinculum perfectionis : et paries erigens, est spes se ad aeterna protendens. Cardinales autem sunt materia, quae dant substantiam aedificio : et materia super fundamentum esse dicitur tantum tripliciter, scilicet directo situ, et sic nihil aedificatur nisi bona opera.

Dicitur etiam super, id est, iuxta, sicut ibi, Super flumina Babylonis, etc. : et sic venialia superaedificantur.

Tertio dicitur super, id est, post, sicut, Ezechiel. XLVIII, 3 : Super terminum Aser, etc. Dicit Glossa, id est, post terminum Aser.

Et sic mortalia superaedificantur, secundum expositionem Hieronymi supra inductam.

 

 

ARTICULUS IV.

An ignis purgatorius sit vel non sit post mortem ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, ante finem : Non redarguo : quia forsitan verum, etc.

Videtur enim hic dubitare Augustinus, utrum purgatorium sit, vel non ? Et eodem modo dubitationis loquitur Gregorius in libro IV Dialogorum.

 

Quaeritur ergo, utrum sit vel non sit purgatorius ignis post mortem ?

Videtur autem non esse sic :

  1. Contrariorum contrarii sunt effectus : caritas et mortale peccatum sunt contraria : ergo contrarii sunt eorum effectus : sed peccatum mortale post mortem damnat statim : ergo caritas post mortem statim salvat : ergo non est locus aliquis purgatorius inter salutem et damnationem.
  2. Adhuc, non minoris efficaciae est caritas in salvando, quam peccatum mortale in condemnando : sed peccatum mortale damnat statim post mortem, etiamsi multa adsint opera de genere bonorum, quae sunt dispositiones ad bonum : ergo et caritas statim salvat post mortem, etiamsi multa adsint, quae sunt dispositiones ad malum : haec autem sunt venialia : ergo multitudini venialium non debetur purgatorium : et non est ad alium usum : ergo non est purgatorium, ut videtur.
  3. Adhuc, duo genera sunt malorum, scilicet veniale, et mortale. Item, Duo genera bonorum, scilicet bonum gratuitum, et opera de genere bonorum. Item, Duo genera praemiorum, aeternum, et temporale : et iterum duo genera poenarum, scilicet, temporalis, et aeterna. Inde sic procedo : Sicut se habet bonum ad praemium, ita se habet malum ad poenam : sed bonum de genere bonorum non meretur aliquod praemium : ergo nec malum sibi respondens, aliquam poenam : ergo pro nullo est purgatorium. Probatio mediae est : Si ille qui facit opera de genere bonorum, mereretur praemium, tunc iniuste ageret Deus secum, quod non conferret : sed videmus, quod saepe non confert : ergo nihil meruit : quia inconveniens est Deum iniuste agere cum aliquo.
  4. Adhuc, super eadem divisione : sicut se habent mortale et veniale ad poenam aeternam et temporalem simul : ita se habent caritas et bonum in genere ad praemium utriusque simul : ergo sicut se habent mortale et opus de genere bonorum simul ad poenam aeternam et praemium temporale, ita se habent caritas et veniale ad praemium aeternum et poenam temporalem : sed video, quod mortali cum bono in genere, non debetur ex condigno nisi poena aeterna, et nullum temporale praemium : ergo veniali cum caritate, ex condigno non debetur nisi praemium aeternum et nulla transitoria poena. Cum igitur non nisi propter tales sit purgatorium, videtur purgatorium non esse.
  5. Adhuc, Deus non remunerat post mortem, nisi similem sibi per caritatem et dilectionem : ergo non punit post mortem, nisi aversum a se per superbiam et odium divinum : sed talis solus est ille qui decedit in mortali peccato : ergo videtur, quod solus ille puniatur post mortem : ergo videtur, quod veniale non punitur post mortem : et propter illud est purgatorium : ergo videtur, quod purgatorium nullum sit post mortem.

 

In contrarium huius obicitur sic

  1. Matth. XII, 31 et 32, dicitur, quod spiritus blasphemia non remittetur,… neque in hoc saeculo, neque in futuro. Ex hoc innuitur, quod aliqua peccata dimittentur in futuro : constat, quod non in regno, neque in inferno, quia in inferno nulla est redemptio : ergo necesse est, quod sit locus aliquis purgatorius talium : et hunc vocamus purgatorium.
  2. Adhuc, I ad Corinth. III, 15 : Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Et constat, quod loquitur post mortem, quia non est vera salus nisi post mortem : et certificando dicit, Salvus erit : ergo ignis purgans criminalia erit post mortem.

Et hoc concedimus.

  1. Adhuc, Quidam Graecus expositor dicit super illud Apostoli : Sic tamen quasi per ignem, etc. Hunc ignem credimus esse kathariotin, id est, mundificationem, in quo defunctorum animae probantur tamquam aurum in fornace. Ex hoc accipitur, quod ignis purgatorius est post mortem.
  2. Adhuc, Anselmus in libro, Cur Deus homo : Impossibile est animam coinquinatam paradisum intrare : sed, ut supra probatum est, multi moriuntur coinquinati veniali peccato : ergo necesse est esse locum in quo purgentur : et illum vocamus purgatorium.
  3. Ad idem obicitur per rationem : In II Ethicorum : Peccatorum civilium duo sunt genera poenarum, scilicet increpationes actuum civilitatis, et condemnationes perpetuae : ergo videtur, quod similiter sint in iudicio divino : ergo aliqui iudicabuntur et punientur levi poena cum restitutione, et alii perpetuo condemnabuntur : sed talem modum punitionis qui est cum restitutione post poenitentiam, vocamus purgatorium : ergo videtur, quod purgatorium sit.
  4. Adhuc, duo sunt habitus perficientes naturam, scilicet gratia, et gloria : sed differenter : quia gratia compatitur dispositionem ad oppositum, gloria autem non : sed constat ex praedictis, quod aliqui a vita ista recedunt cum pravis dispositionibus : ergo necesse est ut isti purgentur, antequam induant habitum gloriae : sed locum purgationis vocamus purgatorium : ergo videtur, quod purgatorius sit.
  5. Adhuc, in omni natura videmus, quod antequam inducatur ultima perfectio, oportet purgari subiectum a contrariis dispositionibus : ergo cum purior sit gloriae forma, quam aliqua naturalis forma, oportet similiter purgari subiectum ante illam. Constat autem ex praehabitis, quod tales dispositiones post mortem in multis animabus inveniuntur : ergo necesse erit eas purgari antequam glorificentur.
  6. Adhuc, in medicinalibus ante inductionem sanitatis, necesse est purgari naturam ab humoribus corruptis : sed in ethicis vitia humoribus proportionantur : ergo etiam in illis necesse est praecedere purgationes ad sanitatem perfectam : sed sanitas perfecta est secundum gloriam tantum, quae excludit culpam et poenam : ergo necesse est post mortem purgationem fieri ante gloriae inductionem.

 

Responsio. Dicendum, quod omnibus modis necesse est secundum omnem rationem et fidem, quod purgatorius sit. Rationes hic principales sunt morales : et constat, quod secundum illas competit esse purgatorium.

 

Praeterea, Sancti expresse dicunt : et ideo haeresis est negare.

Ad dubitationem igitur Augustini, dicendum quod ipse non dubitavit quin sit sed dubitavit, utrum hoc intellexit Apostolus quod dicit. Quod enim non dubites esse purgatorium, patet per multa sua verba quae hic in praecedenti distinctione ponuntur.

Eodem modo dicendum ad dubitationem aliorum Sanctorum : talis enim dubitatio est boni et humilis Expositoris, qui quantumcumque bene et divine exponat, non praesumit hoc esse intellectum divini eloquii, quem auctor Spiritu sancto inspiratus intendit.

Ad aliud dicendum, quod non est simile de caritate coniuncta cum malo veniali, et de mortali coniuncto cum bono in genere : quia malum veniale cum caritate, est in esse mali, et disponit ad contrarium caritati : sed id quod est de genere bonorum cum mortali, non est in esse boni, sed potius mortuum, nullam habens efficaciam ad aliud bonum post mortem. Et ideo non sequitur, si peccatum mortale statim damnat non impedientibus operibus de genere bonorum, quod statim salvat caritas non impedientibus venialibus.

Ad aliud dicendum, quod caritas maioris efficaciae est ad salvandum, quam mortale peccatum ad condemnandum : sed ex hoc non sequitur, quod citius salvet, quam illud damnet, non obstantibus bonis et malis sibi coniunctis, sed quod plenius salvat, et a pluribus liberat : et hoc verum est, quia liberat ab omni peccato una caritas, et ab omni poena : quod non facit peccatum unum respectu poenarum. Similiter confert omnem virtutem, et gloriam secundum quamlibet virtutem : sed nullum peccatum unum confert omne peccatum, et condemnari secundum quodlibet genus peccatorum. Instantia autem est ad argumenta, quod omnis forma artis et naturae fortior est ad perficiendum, quam corruptio ad destruendum : et tamen citius destruitur res, quam generetur et perficiatur.

Ad aliud dicendum, quod illa quae in divisione ponuntur, non sunt vera.

Ad primam autem obiectionem super divisionem illam, dicendum quod non sequitur quod infertur : quia malum veniale et bonum de genere bonorum non opponuntur : quia malum veniale non est malum in genere quod bene possit aliqua circumstantia fieri, et tamen bonum in genere sive de genere bonorum, potest male fieri aliqua circumstantia.

Item, sicut in primo libro Sententiarum dictum est, bonum in genere est imperfectum secundum esse boni : sed malum veniale species est in esse mali : et ideo non sequitur, si illud non habet praemium, quod istud non habeat poenam : nec est una proportio in omnibus quae dicit, quod sicut se habet tale bonum ad praemium, ita se habet tale malum ad poenam.

Ad aliud dicendum, quod utraque proportio falsa est, vel universalis non est non enim est verum, quod sicut se habent mortale et veniale simul ad poenam aeternam et temporalem, ita se habeat caritas et id quod est de genere bonorum ad praemium aeternum et temporale simul : veniali enim coniuncto cum mortali, debetur aeterna poena : et tamen nihil est dictum, quod operi de genere bonorum coniuncto cum caritate debetur aeternum praemium. Si autem illa proportio aliquo modo concedatur, secunda nihil valet, scilicet quod sicut se habet mortale cum opere de genere bonorum ad poenam et praemium temporale, ita se habet caritas cum veniali ad poenam et praemium aeternum. Et ratio huius assignata est supra : quia veniale coniunctum caritati, adhuc remanet in esse mali et peccati habens rationem : sed opus de genere bonorum cum mortali non remanet in esse boni, et habens rationem remunerabilis : et si remuneretur, hoc est ex misericordia, et non ex condigno : ideo non sequitur, si illi nulla est coordinata remuneratio ante poenae condemnationem, quod illi nulla ordinatur poena purgatoria ante aeternam praeminationem.

Ad aliud dicendum, quod verum est, quod Deus post mortem nullum remunerat nisi similem sibi per caritatem, et nullum condemnat nisi a se aversum et se odientem : sed non sequitur, non condemnat : ergo non punit purgando : quia nullus eorum qui purgantur, condemnabitur.

 

 

B. Quod alii citius, alii tardius purgantur in igne.

 

ARTICULUS V.

Quare poenae inferni nominantur multis nominibus, purgatorii vero non nisi uno nomine ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, in fine : Emundatorio igne purgabuntur, etc.

Et quaeritur, quare poenae inferni non uno nominantur nomine, sed multis, sicut quod transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium : et ab aliis quibusdam, ut vermis : sed purgatoriae poenae non nominantur nisi uno nomine, scilicet igne purgatorii ?

 

Videtur enim, quod multis et diversis debeant nominari : quia quorum sunt multae et diversae et dissimiles causae, horum sunt multi, diversi, et dissimiles effectus : sed poenarum purgatorii multae sunt, diversae, et dissimiles causae : ergo poenae sunt multae, diversae, et dissimiles : ergo non sunt uno nomine nominandae.

 

Responsio. Dicendum, quod infernus non est nisi ad puniendum : et ideo omnia quae puniunt, ibi congregantur, sicut calidum, frigidum, et huiusmodi : sed purgatorius est ad emendandum et purgandum, et ideo non potest nominari nisi tali nomine punientis, quod habet vim purgativam et consumptivam : et hoc est calidum ignis : et ideo tantum nominatur nomine illius : frigidum enim etsi punit, tamen non purgat, quia non habet vim consumptivam.

 

Ad aliud dicendum, quod licet multa sint venialia merentia ignem illum, tamen non sunt nisi dispositio ad malum, et rubigo quaedam : et in hoc conveniunt, quod compatiuntur secum caritatem : et ideo non respondet eis poena secundum quod diversa sunt, sed secundum quod conveniunt in hoc quod est esse dispositionem ad malum. Sed de mortalibus secus est : quia in nullo conveniunt, et perfecte a bono incommutabili avertunt per diversas ad bonum commutabile conversiones.

 

 

C. Oppositio.

 

ARTICULUS VI.

Quid intelligitur per aedificantes aurum, argentum, et lapides pretiosos ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, post initium : In auro intelligitur contemplatio, etc.

Videtur enim, quod aedificantes aurum, et argentum, et lapides pretiosos, sentient ignem purgatorium.

  1. Dicitur enim, I ad Corinth. III, 12, super illud : Aurum, argentum, etc., in Glossa : Non consumentur ab igne qui aedificant aurum, argentum, et lapides pretiosos, sed nihil parum sentient. Ergo sentient.
  2. Item, in textu dicitur : Uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit. Ergo et aedificantis aurum, argentum, etc.

 

Ulterius quaeritur hic de ratione huius expositionis, quod aurum sit contemplatio, et argentum proximi dilectio, et lapis pretiosus opus.

 

Responsio. Dicendum, quod possemus adaptando dicere, quod sicut ignem dividendo per materiam, tres sunt species materialis ignis, scilicet lux, flamma, et carbo : et lux quidem est in puro aereo circumstante, flamma autem in vapore terreo et humido, carbo vero est in materia terrae : ita possemus dicere, quod sicut lux quaedam comburit venialia perfectorum : et non est ibi notabilis sensus et resistentia ad ignem, sed momentanea potius : sicut dicitur in Littera, quod sicut gutta in camino, ita facit veniale in viro iusto : et hoc notatur a Glossa parum vel nihil sentire : et parum vel nihil obscurantur, sed remanent luminosi. Alii autem plus inflammantur et obscurantur, qui aedificant lignum, foenum, stipulam : et tamen extrahitur ab eis impuritas, sicut vapor quidam : sed damnati involvuntur et denigrantur sicut carbo inconsumptibilis.

Et per hoc patet solutio ad duo prima.

 

Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod reducit omne bonum remunerabile ad tria generalia : quorum duo sunt ut motiva, tertium autem ut ipse motus. Intellectus enim est contemplans Deum : et est ibi summum munimen et summa felicitas, ut probat Aristoteles. Sed caritas se habet ad opera sicut mater et generalis forma, et nulla alia virtus. Opus autem est universaliter meritorium. Et ideo per haec tria generalia omnia bona comprehenduntur.

 

 

ARTICULUS VII.

An existentes in purgatorio purgentur voluntarie vel involuntarie ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi C, ante finem : Gravissimam tamen poenam sentient, etc.

Et quaeritur hic, utrum voluntarie purgentur existentes in purgatorio, vel involuntarie ?

Videtur autem, quod voluntarie : quia

  1. Rectum cor habent : sed dicit Ambrosius, quod habens rectum cor, conformat suam voluntatem divinae voluntati : sed Deus vult eos purgari : ergo et ipsi sic purgari volunt.
  2. Adhuc, omnis sapiens vult illud sine quo finem consequi non potest : sed sapientes sunt qui sunt in purgatorio : ergo videtur, quod velint illud sine quo gloriam consequi non possunt : hoc autem est purgatio per poenam : ergo purgari volunt, ut videtur.
  3. Adhuc, infirmatus corporaliter secari vult ut sanetur : cum igitur sanitas spiritualis magis sit eligenda, uri vult ut curetur, si aliter curari non potest : sed non potest aliter esse propter ordinationem : ergo volunt isto modo purgari, ut videtur.

Si forte tu dicas (ut quidam antiqui dixerunt) quod tantus est sensus doloris, quod collatio rationis totaliter absorbetur : et non possunt conferre nec de uno, nec de alio : et ideo nec unum volunt, nec aliud : hoc est multum contra dictum beati Gregorii : Omnis enim petens citius liberantia, scit se liberandum, et confert de liberatione : haec autem petunt animae defunctorum, ut dicit Gregorius in libro IV Dialogorum. Ergo conferunt de talibus.

 

Si propter hoc concedatur, quod volunt sic puniri ut purgentur. Contra :

  1. Fere ab omnibus Magistris assignatur una causa tardioris liberationis in purgatorio, quam in via : quia ista poena est voluntaria, et illa necessaria : ergo non voluntarie patiuntur eam, ut videtur.
  2. Adhuc, omne quod aliquis, sive velit sive nolit, patitur, necessario patitur, et non voluntarie : poenas autem purgatorii habentes secum cremabilia, sive velint sive nolint, patiuntur : ergo necessario patiuntur, et non voluntarie.

 

Responsio. Sine praeiudicio dicendum, quod voluntas duplex est, scilicet conditionata, et simpliciter voluntas. Dico ergo, quod simpliciter vellent non pati poenas purgatorii : conditionata tamen voluntate volunt, scilicet conditione purgationis, et salutis : quia bene volunt purgari, et bene volunt salvari : sed sic purgari nolunt nisi sub conditione, scilicet quia aliter salvari et liberari non possunt : et de hac voluntate omnes prius inductae rationes intelliguntur.

 

Ad id autem quod obicitur in oppositum, dicendum quod non sequitur, si sit necessaria, quod non sit voluntaria : dupliciter enim potest esse necessaria, scilicet voluntate faciente, vel suscipiente. De voluntate faciente verum est, quod si est voluntarium, non est necessarium : quia voluntas non est causa necessitatis modo faciens : sed libere operatur quando vult, et quando vult cessat ab opere. Sed in suscipiente non est verum : quia quod necesse est sustinere vel suscipere propter violentiam agentis, tamen etiam voluntarie potest suscipi et sustineri. Et est exemplum in poenis martyrum : quia necessarium fuit decollatum interire, et crematum dolere : tamen voluntarie haec sustinebantur. Et ita est de sustinentibus in purgatorio. Sed poenae quae sunt hic satisfactivae, sunt voluntariae, voluntate faciente.

Ad aliudquod sequitur, prorsus eadem est solutio.

 

 

D. Opinio quorumdam cum obiectione.

 

ARTICULUS VIII.

An in damnatis veniale puniatur aeternaliter ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D : Sed forte dices, etc.

Quaeritur enim, utrum veniale in damnatis puniatur aeternaliter ?

Et videtur, quod non : quia

  1. Veniale et mortale sunt improportionabilia : ergo poenae eorum sunt improportionabiles : sed poena mortalis est aeterna : ergo poena venialis non erit aeterna, sed temporalis, et proportionabilis.
  2. Adhuc, Magister Hugo dicit, quod veniale est, cui debetur poena transitoria. Cum igitur Deus non puniatur ultra condignum, videtur quod Deus non puniat ipsum aeternaliter.
  3. Adhuc, sicut se habent retributiones, ita se habent merita bona et mala : sed duae poenae sunt retribuentes malis, scilicet aeterna, et transitoria : et duo sunt mala quibus retribuuntur, scilicet veniale, et mortale : cum igitur poena aeterna debeatur mortali, poena transitoria debetur veniali. Et sic habetur propositum.

 

In contrarium huius probatur,

  1. Per illud Lucae, XII, 59 : Non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas : sed novissimum minutum est veniale peccatum : et constat, quod in mortali decedens nihil reddere potest gratum Deo : ergo in aeterno carcere clauditur etiam pro veniali : ergo veniale in ipso in aeternum punitur.
  2. Item, Matth. V, 26 : Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. Glossa : Minuta peccata, quia nihil impunitum. Ex hoc sequitur idem quod prius.
  3. Adhuc, constat, quod ignis respondet huiusmodi peccato, et vermis conscientiae, ut dicitur, Isa. LXVI, 24, de damnatis : Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur. Ergo in aeternum ardebunt, et vermem patientur de peccato veniali.
  4. Si forte tu dicas, quod in morte malorum relaxentur huiusmodi venialia : contraria sunt quae in Littera determinantur hic.

Adhuc, melior est mors bonorum, et magis meritoria, quam malorum : et non delet necessario venialia, ut probatur hic : ergo nec mors malorum.

  1. Adhuc, nullum peccatum nec parvum nec magnum solubile est sine gratia : sed damnati non sunt susceptibiles gratiae : ergo nullum in eis umquam delebitur peccatum : sed manente peccato, manebit et poena : ergo poena peccati mortalis manet in aeternum : et sic habetur propositum.

 

Responsio. Dicendum, quod veniale coniunctum mortali, punitur in aeternum in inferno : sed in aeternum minor poena respondet ei, quam mortali, sicut probant ultimae rationes et auctoritates.

 

Ad primum ergo dicendum, quod secundum se improportionabilia sunt veniale et mortale : sed per accidens in duratione efficiuntur proportionabiles poenae eorum, scilicet si subiectum non sit expiabile a culpa cui subditur, sicut in damnatis. Unde quod obiectio probat, verum est per se, et falsum per accidens : et non tenet nisi per se, scilicet quod mortale accipiatur ut mortale, et veniale ut veniale : sed cum veniale est in subiecto non susceptibili gratiae, efficitur numquam habens vel habiturum veniam : et tunc non tenet.

Eadem prorsus est solutio ad duo sequentia.

 

 

ARTICULUS IX.

An animae in purgatorio punientur per daemones ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, post initium : Bonus est, et caritatem habet, et in caritate de hac vita transit, etc.

Quaeritur hic, quod multi scire desiderant, utrum per daemones ministros poenarum, puniantur animae in purgatorio existentes ?

Et videtur, quod sic :

  1. Per ea quae leguntur in gestis Sanctorum, sicut in vita beati Martini, quod adstitit ei diabolus : et constat, quod scivit per opera sua, quod non erat damnandus : ergo ad stitit ei ut ad purgatorium secundum suam aestimationem traheretur : ergo videtur, quod daemones sint ministri poenarum purgatorii.
  2. Adhuc, in iudiciis huius mundi sunt tortores quidam nequam constituti : ergo et in iudicio divino : ergo purgandi torquentur per daemones.
  3. Adhuc, Sancti etiam qui evolabunt et perfecti sunt in hac vita, permittuntur a Deo vexari a daemonibus, sicut legitur de beato Antonio et aliis in eremo constitutis : ergo cum illi qui sunt in purgatorio, sanctiores non sint istis, videtur etiam, quod illos Deus permittat a daemonibus vexari.
  4. Adhuc, peccatum veniale fit ex tentatione : tentationum autem ministri sunt daemones : sed dicit auctoritas, quod illos quilibet tortores habebit in poena, quos incentores habuit in culpa : ergo videtur, quod ibi tortores habebunt in poena purgatorii venialiter peccantes, ipsos daemones quos incentores in culpa veniali et tentatione habuerunt.

 

In contrarium huius obicitur, quod

  1. Dicit beatus Gregorius in libro IV Dialogorum, quod animae malorum per se descendunt ad poenas. Ergo multo magis sine violentia diaboli in poenis erunt animae Sanctorum purgandorum.
  2. Adhuc, non est consensus diabolo factus in eo qui peccat venialiter tantum : imo habitualiter consentit Deo : ergo videtur, quod nulli per iustitiam debet subdi nisi Deo : ergo videtur, quod sola iustitia damnet eum, et non subdatur tortori diabolo.
  3. Adhuc, Sancti non traduntur hic diabolo nisi ad maiorem coronam : sed huiusmodi necessitas non erit in futuro : ergo videtur, quod ibi non tradantur, sed purgentur simpliciter.
  4. Adhuc, in politicis videmus, quod alius est puniens filium, et alius latronem vel hostem : super filium enim est disciplina patris tantum, sed super latronem et hostem emissarius dirigitur : ergo videtur, cum nostra iustitia sit exemplata a divina, quod similiter sit in Dei iustitia : constat autem, quod filii sunt qui sunt in purgatorio : ergo super eos non debet esse nisi disciplina patris : ergo non funestus tortor debet in eos accipere potestatem.

 

Responsio. In hac quaestione nescio quid asseri possit : sed pie puto esse credendum, quod animae existentes in purgatorio, per daemones ministros poenarum non puniantur : tamen bene puto, quod delectentur daemones in poenis earum, et ideo quandoque leguntur eis assistere : et per hoc solvitur primum de beato Martino.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est de iudiciis condemnandorum, ut patet ex ultima obiectione, quia illa solvit illam rationem : sed non est verum in disciplina patris ad filium.

Ad aliud dicendum, quod alia est ratio hic et alia ibi : quia hic est locus tentationum et crescendi in merito, sed non ibi : et ideo tentatores permittit hic officium tentationis exercere, sed non ibi.

Ad aliud dicendum, quod peccatum veniale secundum quid peccatum est : et ideo non oportet, quod ita tyrannice vindicetur sicut mortale : et ideo illa auctoritas intelligitur de mortalibus.

 

 

ARTICULUS X.

An error iste Graecorum veniat approbandus, qui dicunt nullum ante diem iudicii intrare caelum vel infernum, sed in mediis locis conservari ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, paulo ante finem : Ergo post hanc vitam ab illo purgabitur, etc.

Disputari enim potest hic de quodam errore quorumdam Graecorum, qui dicunt nullum ante diem iudicii intrare caelum vel infernum, sed in locis mediis usque illuc conversari.

Videtur autem, quod dicant bene :

  1. Per illud epistolae ad Hebr. XI, 39 et 40 : Hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem : Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur. Ergo videtur, quod unus sine alio non consummabitur : erit autem consummatio in die iudicii : ergo usque ad illum nullus accipiet gloriam in caelo, nec poenam in inferno : quia Deus non est pronior ad cito condemnandum, quam ad cito remunerandum.
  2. Adhuc, Apocal. VI, 11 : Et dictum est illis ut requiescerent adhuc modicum tempus, donec compleantur conservi eorum et fratres eorum. Ergo exspectant fratres in accipiendo stolam gloriae : et ex hoc habetur idem quod prius.

Si dicatur, quod isti erant in gloria secundum animam, sed secundum corpus petebant glorificari. Contra hoc est quod dicitur ibi : quia dictum est eis, quod sustinebunt tempus modicum : sustinentia autem poenam importat in gloria autem non est poena : ergo videtur, quod secundum animam non erunt in gloria.

  1. Adhuc, Matth. XIII, 30, dicitur : Sinite utraque crescere usque ad messem :… triticum autem congregate in horreum meum. Ergo usque illuc non alligabuntur ad comburendum, nec triticum reponetur in horreo caeli.
  2. Adhuc, Matth. XXV, 33 et seq. : Et statuet oves a dextris, hoedos autem a sinistris. Tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt : Venite, benedicti, etc. Et his qui a sinistris erunt : Discedite a me, maledicti, etc. Ergo videtur, quod usque illuc non separabuntur, nec isti mittentur in infernum, nec illi vocabuntur ad regnum : et sic iterum habetur propositum.
  3. Adhuc, Matth. XX, 8 : Cum sero factum esset, dixit dominus vineae procuratori suo : Voca operarios, et redde illis mercedem, scilicet suam. Sero autem est consummatio saeculi : ergo videtur, quod nec bonus nec malus mercedem accipiet ante consummationem saeculi.
  4. Adhuc, In Psalmo XVI, 15 : Satiabor cum manifestabitur gloria tua. Ita enim habet alia translatio. Sed non manifestabitur gloria ante diem iudicii, sicut ipse dicit, Luc. XXI, 27 : Tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate. Et vere, id est, sic veniet quemadmodum vidistis eum. Ergo usque illuc non satiabuntur : ergo nec gloriam habebunt : ergo nec damnati poenas inferni.
  5. Per rationem autem arguitur idem : Nullius enim rei quae per iudicium habenda est, adeptio erit ante prolationem sententiae : sed infernus et caelum per iudicium habenda sunt, ut probatur, Matth. XXV, 33 et seq. : ergo neutrius est adeptio ante sententiae prolationem : sed sententia non proferetur nisi in die iudicii : ergo usque ad illud nulli adipiscentur caelum vel infernum : et sic habetur propositum.
  6. Adhuc, summi et magnifici regis non est aliquid dare, nisi quod ostensivum est magnae magnificentiae : sed Deus est summe magnificus : ergo, etc. : sed magnificentius et iucundius est dare simul omnibus infinitum bonum simul in corpore et anima, quam dare sigillatim huic et illi : ergo simul omnibus dabit, et non sigillatim huic, et et sic iterum concluditur propositum quia ab omnibus supponitur Deum omnia eodem modo facere quo honestissime fiunt, et secundum quod maximam gloriam et virtutem ostendunt.
  7. Adhuc, in urbanitatibus in quibus in communi decertatur, nulli sine altero corona imponitur, sed communiter triumphans, communiter coronatur : sed haec terrena per similitudinem imitationis descendunt a divinis : ergo in divinis est similiter : constat autem omnibus, quod Sancti in communi triumphum de omni hoste salutem impediente faciunt : ergo videtur, quod in communi omnes simul coronari habent : sed hoc non potest fieri nisi communiter : ergo videtur, quod nullus plenam accipiet beatitudinem, nisi post resurrectionem : ergo nec poenas inferni : quia per oppositum una ratio est de poenis inferni, et gaudiis regni caelorum.
  8. Adhuc, duae sunt partes rationalis naturae, scilicet in carne existens, et separata a carne : sed constat, quod illa quae est separata, tota simul fuit praemiata ex parte bonorum, et tota simul punita ex parte malorum : ergo similiter erit in altera parte rationalis creaturae, scilicet in illa quae est carni coniuncta : et sic iterum habetur propositum.

 

In contrarium huius sic obicitur :

  1. Luc. XXIII, 43 : Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso.

Si forte tu dicas, quod non fuit in plena fruitione : sed paradisus dicitur ibi requies a poenis. Contra : Chrysostomus exponens illud verbum dicit sic : Quidam dicunt latronem nondum assecutum esse paradisum : sed paradisum quidem latro possedit : non enim potest mentiri qui dicit : Hodie mecum eris in paradiso.

Si forte dicas, quod nec secundum nos latro eodem die fuit in caelo empyreo, licet in plena fuerit deitatis Christi fruitione. Probetur per aliam auctoritatem de opposito descendentem, Luc. XVI, 22 : Mortuus est et dives, et sepultus est in inferno. Constat autem, quod loquitur de inferno damnatorum, ut probatur per incendium quod patiebatur : ergo a simili ante diem iudicii intratur in infernum : ergo cum Deus pronior sit ad miserandum, quam ad condemnandum, etiam ante diem iudicii intratur in regnum caelorum.

  1. Adhuc, super illud epistolae ad Hebr. XI, 40 : Ut non sine nobis consummarentur, dicit Chrysostomus sic : Perceperunt quidam iuxta labores, sed non iuxta coronas. Si enim unum corpus sumus omnes, maior efficitur ipsi corpori delectatio, quando in communi et non particulariter communicat. Ex hoc patet, quod Sancti iam in anima iuxta labores perceperunt, licet secundum corporum gloriam adhuc communem hominum resurrectionem exspectant : sed labores hominum sunt meritorii regni caelorum : ergo iam receperunt hoc : ergo intraverunt caelum.
  2. Adhuc, Apocal. VI, 11 : Datae sunt illis singulae stolae albae : et dictum est illis, ut requiescerent tempus adhuc modicum. Constat autem, quod singulae stolae significant animarum beatitudinem : ergo iam in caelo sunt ubi visae sunt a Ioanne, et beatitudinem animae acceperunt.
  3. Adhuc, Athanasius in libro Quaestionum : Ex divinis Scripturis docemur, quoniam peccatorum animae in inferno sunt subtus omnem terram et mare, sicut dicit Psalmus LXXXVII, 7 : In tenebrosis, et in umbra mortis. Iustorum autem animae post adventum Christi, sicut de latrone dicimus, in paradiso sunt : quia non solum propter latronis animam Christus paradisum aperuit, sed etiam propter reliquas sanctorum animas. Constat autem, quod de paradiso terrestri non loquitur : quia ille est regio corporum non spirituum : ergo loquitur de caelo empyreo, quod est regio beatorum spirituum.
  4. Adhuc, per rationem : Quaecumque differenter se habent in merito et causa meriti, differenter habere se debent in praemio : constat autem, quod anima et corpus differenter sunt causa meriti : quia anima est tota causa, et corpus tantum obedit : ergo videtur, quod differenter habere se debeant in praemio : ergo non simul debent praemiari : sed anima corpore principalior fuit in merito : et sic habetur, quod anima statim ut solvitur a corpore, est in caelo praemianda.
  5. Adhuc, in primo statu si servata fuisset innocentia, non omnes simul translati fuissent in alienum statum beatitudinis secundum Basilium (alias, secundum sententiam probabilius dicentium) sed potius patres translati locum dedissent filiis : ergo videtur, quod nec hoc in statu isto sit faciendum.
  6. Adhuc, summe influens, suam beatitudinem et bonitatem statim influit unicuique perceptibili quantum percipere potest : sed Deus hoc modo summe influens est : ergo, etc. : sed statim resoluta a carne anima susceptibilis est beatitudinis summae in caelo : ergo statim influit ei illam Deus : et sic habetur propositum.
  7. Adhuc, summe sapiens nihil facit inaniter, et quod non provenit ad aliquam utilitatem : sed Deus est summe sapiens : ergo, etc. : sed nulla utilitas, sed potius dispendium proveniret ex Sanctorum dilatione secundum animas usque ad diem iudicii : ergo ipse non differt eos secundum animae glorificationem. Probatio mediae. Si aliquid utilitatis vel honoris vel commodi ex hoc proveniret : aut hoc esset ex parte Dei, aut ex parte Sanctorum. Ex parte Dei non est : quia bonitas sua in aequalibus numero bonis et aeque magnis relucet praemiando divisim sicut coniunctim, quia tot sunt et tantis praemiati uno modo sicut alio. Ex parte autem Sanctorum proveniret dispendium exspectationis. Et sic constat propositum.
  8. Adhuc, summe iusti non est differre mercedem operarii, etiam usque mane, si potest eam recipere operarius : sed Deum esse summe iustum nemo dubitat : ergo mercedem non differt : sed anima resoluta a carne, statim est receptibilis : ergo statim post mortem dat ei Deus ergo statim intrat in regnum caelorum.

 

Et quia hoc nullum habet dubium si legatur Evangelium et Apocalypsis et Epistolae, in quibus etiam rapti sunt Sancti ad visionem Dei in caelis, sicut Paulus dicit se raptum : dicuntur etiam Sancti stolis albis in caelo sequi Agnum, et cantare canticum novum ante sedem Dei : ideo primum tamquam haeresis pessima condemnatur.

 

Et respondeatur ad primum, quod secundum Littera intellectum non est ille intellectus Apostoli : sed secundum Litteram enumeravit Sanctos Veteris Testamenti, et ostendit quoniam non possum consummari sine gratia Novi Testamenti quae perficit Sanctos Novi Testamenti qui sunt fideles Christi : unde consummatio illa tota facta est per Christum. Et quod iste sit intellectus Litterae, patet omni legenti praecedentia et sequentia epistolae.

Si autem ex Glossis quis velit arguere : tunc auctoritas Chrysostomi dicta in contrarium solvit : quoniam loquitur de Sanctis secundum corporum consummationem, et non secundum consummationem animae. Quare autem corpora praemiantur simul, et non animae, in tractatu de resurrectione requiratur.

Ad aliud dicendum, quod animas Sanctorum esse sub throno Dei in caelo cum singulis stolis animarum probat ipsa visio Ioannis : et sustinere est idem quod certitudinaliter stolam corporis exspectare.

Ad hoc autem quod obicitur, quod sustinere dicit poenam, dicendum quod falsum est : quia saepe pro sola exspectatione ponitur. Dicunt tamen Sancti, quod desiderant animae vehementer incorporari gloriosis corporibus, et prae desiderio retrahuntur aliquantulum a contemplatione Dei : et hoc potest nominare verbum sustinendi.

Ad hoc quod obicitur de zizania, dicendum quod permixtio malorum cum bonis in militante Ecclesia notatur ibi : et hoc significatur per crescere : post mortem enim nec zizania crescit, nec triticum. Et hoc verum est, quod generalis separatio bonorum a malis non erit, nisi tunc quando militia Ecclesiae finietur, et universaliter ab hostibus segregabitur.

Ad aliud dicendum, quod Evangelium ibi tangit iudicium quod erit in corpore et anima, et non in anima sola : unde nihil facit ad propositum.

Ad aliud dicendum, quod in fine saeculi est tempus vocandi operarios in omni parte qua laboraverunt, scilicet in corpore et anima : sed etiam ante finem vesperae consolationem accipit patrisfamilias anima quae principalior fuit in labore : sicut etiam modo in rusticorum operibus videmus, quod meliores operarii consolationem habent specialem ab eo qui conduxit eos.

Ad aliud dicendum, quod statim apparet gloria Domini, quando non est corpus inobediens : sed verum est, quod maiestas iudicis non apparebit.

 

Ad rationem primam dicendum, quod iudicium est duplex, scilicet particulare quod est hominis, et universale quod est naturae : et summe iustus index in neutro deficit iudicio : et ideo in morte hominis adiudicatur animae quod meruit, et in die universalis iudicii adiudicatur etiam corpori. Et hoc videmus in omni iudicio humano perfecto : impiissimus enim esset iudex, qui hominem unum in causa sua differret quae singularis est, usque dum toti genti simul iudicaret.

Ad aliud dicendum, quod in veritate Deus summe magnificus est : sed hoc non est magnificentiae, simul et non divisim coronare, quia divisim meruerunt : Sancti enim merita divisa secundum tempus et secundum opera habent. Sed magnificentiae est multos et magnos ditare. Quod autem simul vel divisim fit hoc, non est magnificentiae, sed accidit ex hoc, quod simul vel divisim venerunt ad magnificum.

Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, quod Sancti simul decertant ad triumphum, nisi simul idem sit quod concorditer : sed si notat actus similes vel idem tempus, falsa est propositio : sed tantum in illo sensu concluderet aliquid ad propositum : et ideo patet, quod ex falso procedit, et nihil probat.

Ad ultimum dicendum, quod non est simile de Angelis et hominibus : quia Angeli omnes simul creati sunt, eo quod unus non est in potentia ad alium, et unus non traducitur ex alio : et ideo meritum eorum fuit simul, et per consequens praemium eorum fuit simul. Sed in hominibus secus est : quia unus est in potentia ad alium, et generatio in eis praeterit, et generatio advenit : et ideo merita divisa sunt secundum tempus et actus : et per concedens divisim secundum animam praemiantur, ut dictum est prius.

 

 

E. De generali confessione, quid prosit ?

 

ARTICULUS XI.

An oportet in confessione omnia criminalia sigillatim exprimi ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E : Post haec considerandum est : Quid prosit confessio, etc.

Videtur enim falsum esse : quia in contritione non tenetur aliquis sigillatim recolere peccata ad hoc quod valeat contritio : ergo nec in confessione : sed sufficit confiteri in generali.

 

Responsio. Dicendum, quod non est simile : quia contritio est coram Deo, qui omnia videt aequaliter sigillatim et in communi resumpta per memoriam : sed confessio coram homine est, qui nescit iniungere poenitentiam nisi sigillatim exprimantur : et etiam maior est erubescentia coram homine, coram quo sigillatim peccata exprimuntur.

Utrum autem oporteat iterare confessionem, et quando non, supra requiratur : quia etiam hic habet locum.

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, post initium : Venialia vero, ut ait Augustinus, quia innumerabilia sunt, etc.

Super illud disputatum est supra et cadit hic sicut ibi : et ita quae ibi dicta sunt in quaestione, confirmantur per ea quae dicuntur hic in Littera.

 

 

F. Nemo confiteatur peccata quae non fecit.

G. De poenis sacerdotis qui peccatum publicat confitentis.

 

ARTICULUS XII.

An piae mentes debeant ibi cognoscere culpam ubi culpa non est ?

 

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F : Sicut autem poenitens celare non debet, etc.

Huic enim videtur contrarium quod

  1. Dicit Gregorius, quod bonarum mentium est ibi culpam agnoscere, ubi culpa non est : ergo et agnitum confiteri.
  2. Adhuc, Augustinus in libro Confessionum : Si quaeritur a me, utrum sim iustus ? Dico quod non. Et tamen constat, quod Augustinus iustus erat.

 

Adhuc ulterius quaeritur hic, qualiter sit confitendum dubium, utrum sicut mortale, vel veniale ?

Videtur enim, quod si ut veniale confitetur, quod

  1. In periculo est : quia non facit poenitentiam condignam. Si autem ut mortale : tunc dubium pronuntiat ut certum, et sic mentitur : ergo peccat, vel falsa sunt quae dicit in Littera.
  2. Adhuc, parum ante dixit, quod si aliqua saepius iterantur, illa sunt exprimenda : aut ergo ut mortalia facta sunt ex iteratione : aut quia venialia iterata. Si primo modo : tunc veniale fit mortale : et hoc supra improbatum est. Si secundo modo : tunc illa generalis confessio quae fit in Prima et Completorio, facienda est de veniali, quod est contra ea quae dicuntur in Littera.

 

Adhuc quaeritur, si confitetur talia iterata quae venialia sunt ex genere, utrum taxanda est ei poenitentia ?

Videtur, quod sic : quia confessio fit propter poenitentiae taxationem.

Contra : Taxata sufficit pro mortali : ergo nulla debetur veniali, quia improportionabilia sunt.

 

Responsio. Dicendum, quod omnia haec discussa sunt in praehabitis : dici tamen potest ad primum, quod est agnitio intellectus iudicantis, quid sit in anima, et quid non : et est agnitio timentis affectus utrum recte agatur, an non : sicut dicitur, Iob, IX, 28 : Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti : et talis est agnitio bonae mentis, de qua loquitur Gregorius, et non exigit confessionem.

 

Ad aliud dicendum, quod omnis homo iniustus est comparatus Deo : et ita loquitur Augustinus. Sic etiam dicit Iob, XXV, 4 : Numquid iustificari potest homo comparatus Deo ? Et sic dicitur, Isa. LXIV, 6 : Quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae. Haec autem in iustitia, quia in opere non est absolute, sed in comparatione ad iustitiam primam, quam non perfecte imitari potest mortalis infirmitas, ideo confiteri eum non oportet.

Ad aliud dicendum, quod dubia in certiorem partem sunt interpretanda : accipiatur enim poenitentia ut pro mortali : et tamen mortale non pronuntietur in confessione, sed se dubitare confiteatur utrum fuerit mortale vel veniale.

Ad aliud dicendum, quod ex iteratione non fiunt mortalia per se, sed per accidens, scilicet si crescant contemptus et libido : et de hoc supra satis dictum est.

Ad aliud dicendum, quod confitenti venialia non est iniungenda poenitentia, sed ad memoriam revocanda satisfactio quotidiana pro venialibus ab Ecclesia instituta, scilicet tonsio pectoris, Pater noster, Ave Maria, et huiusmodi : et si suscipiatur poenitentia, non erit iniuncta in praecepto, sed in consilio. Tamen hoc argumentum non valet, pro mortali sufficit aliqua : ergo veniali nulla debetur : quia non sufficit aliqua pro mortali, nisi facto veniali : et hoc supra saepius expeditum est.

 

Hoc autem quod dicit in sequenti capitulo G : Caveat autem sacerdos, etc., in decreto de poenitentia, distinct. IV continetur, et totum planum est ex disputatis supra.