Distinctio XXXVI — Livre I — Jean Hus

Jean Hus - Livre I

Distinctio XXXVI

[Distinctio XXXVI]

Solet hic quaeri, cum omnia dicantur esse in Dei cognitionem…

 

[1.] Distinctio 36, in qua determinatur de existentia rerum in Deo.

Unde 1° habetur, quod licet omnia dicantur esse in Dei cognitione et scientia, non tamen dicuntur esse in Dei essentia, ne intelligantur esse eiusdem essentiae cum Deo.

2° habetur, quod Deus cognoscit bona et mala, sed bona per approbationem et mala per reprobationem, et quia bonorum est auctor, ideo dicuntur esse in Deo, malorum vero non est auctor, ideo mala non dicuntur esse in Deo.

3° habetur, quod omnia bona dicuntur esse ex ipso, per ipsum et in ipso.

4° habetur, quod omnia facta dicuntur ex Deo, sed non omnia dicuntur de Deo. Unde illa dicuntur esse ex Deo, quae facta sunt ex Deo ; sed illa sunt de Deo, quae sunt de substantia eius.

 

[2.] Super his habentur isti versus : 36

N

non naturae (id est esentiae) proprie, quae scit Deus, insunt,

Inque Deo non sunt mala (peccata) : nam, quamvis sciat ipsa (mala),

Non tamen approbat haec (supple mala) et non est auctor eorum (malorum).

Ex sequitur de (illa propositio), quando Deo das, non vice versa.

illam propositionem ut caelum est ex Deo, non de Deo non e converso

 

[3.] Quaeritur hic, utrum Deus cognoscit mala.

Et videtur, quod non.

Nam si Deus cognoscit malum, tunc vult esse cognitum malum, et si vult esse cognitum malum, tunc vult esse malum ; et si vult esse malum, tunc bonum est esse malum, et per consequens bonum est malum.

In oppositum est magister in littera.

 

Pro isto est sciendum, per quem modum Deus cognoscat malum ; constat enim, quod non per se, quia in cognitione per se oportet cognitum uniri cognoscenti, vel per suam essentiam, vel per similitudinem ; malum autem, ut huiusmodi, nec habet essentiam, nec similitudinem. Videtur ergo, quod malum cognoscitur per bonum. Dicit enim Philosophus, quod auditus per speciem vocis praesentatam cognoscit silentium. Et Augustinus 12 De civitate Dei cap. 8 dicit, quod, nisi haberemus speciem lucis, non cognosceremus tenebras, non quod species lucis praesentata visui ducat per se in cognitionem tenebrarum, sed quia specie habitus existens in imaginatione facit cognoscere, quid sint tenebrae. Cum enim imiaginor, quid sit lux, et non video, apprehendo, quid est tenebra, quia privatio lucis Et simili modo est in moralibus, quia dum mens percipit, quid est bonum, quia conformitas legis Dei, et percipiens actum aliquem sine conformitate huiusmodi apprehendit malum eo, quod malum, scilicet pectatum, est dictum vel factum vel concupitum contra legem Dei, ut definit pectatum Augustinus 22 Contra Faustum.

Secundo sciendum, quod Deus dicitur nescire pectatum. Unde nescire dicitur dupliciter : Uno modo metaphorice, id est ad modum nescientis se habere, et ita nescire idem est, quod reprobare, et sic Deus nescit mala, immo et pectatores, quos reprobat Matth. 25 : Amen, dico vobis, nescio vos. Alio modo nescire dicitur ignorantiam rei habere et scire notitiam rei habere et isto modo Deus habet notitiam malorum non per se, ut dictum est, sed per speciem habitus oppositi sicut tenebrae per lucem cognoscuntur, ut Dionysius De divinis nominibus libro 3 ait.

 

[4.] Utrum illa, quae Deus cognoscit, sint in Deo ? Pro quo sciendum, quod haec praepositio in coniuncta diversis diversas habitudines notat. Unde aliud est esse in scientia Dei, aliud est esse in scientia divina. Nam esse in scientia Dei est per scientiam cognosci ; et quia Deus cognoscit bona et mala, ideo sunt in Dei scientia ; sed esse in essentia signat esse per modum formae Unde esse in essentia divina est subsistere vel esse id, quod est divina essentia. Et ideo solum personae divinae et proprietates et quae dicuntur secundum substantiam de Deo, dicuntur esse in essentia divina ; et illa insunt Deo ab intrinseco soli, ut immensitas, aeternitas, omniscientia, omnipotentia, quae indubie non ponunt in Deo, nisi eius nudam essentiam. Alia tamen sunt, quae insunt analogice omni personae divinae et creaturis, quae quamvis non ponant aliam essentiam praeter Deum, tamen extra Deum ponunt exemplaria analogica, communicantia in tali communi cum Deo exemplante, cuiusmodi sunt perfectio, bonitas, scientia, potentia, intelligentia, volentia, ordinantia et quotlibet similia.