Distinctio VIII — Livre I — Jean Hus

Jean Hus - Livre I

Distinctio VIII

[Distinctio VIII]

Nunc de veritate sive proprietate et commutabilitate etc…

 

[1.] Haec distinctio 8a, cuius summa brevis est haec. Nam in ea determinat magister de veritate, de incommutabilitate et de simplicitate divinae naturae, ostendens, quod solum divina essentia vere et proprie est, et quod solum ipsa sit inmutabilis et simplex. 2° ostendit, quod nullum genus decem praedicamentorum vere dicitur de Deo ; et finaliter concludit, quod omne, quod Deus habet in se, est ipse Deus, qualiter non est in aliis rebus.

 

[2.] Pro isto sunt isti versus :

H

Quia sic solus Deus est essentia dictus,

Et solum manet hoc incommutabile simplex,

De quo non proprie dicuntur categoriae ;

Nam, quod habet, Deus est, ni forte relatio fiat.

 

[3.] Dubitatur hic, utrum esse sit proprium Dei. Notandum, quod aliquid dicitur proprium, vel quia res habet hoc non ab alio, vel quia habet non cum alio. Primo modo esse est proprium Dei ; secundo modo peccatum actuale est proprium rationalis creaturae. Deus enim secundum se non habet esse ab alio, quamvis Filius habet esse ab alio, quia a Patre, qui est alia persona, et Pater etiam non habet esse suum ab alio.

 

[4.] Item dubitatur, utrum esse Dei sit esse omnium rerum. Dicendum secundum Bernardum, quod esse Dei est esse omnium rerum formale, exemplare, effectivum et finale, sed non est essentiale intrinsecum omnium rerum. Sicut secundum Philosophum 12 Metaphysicae Deus est causa omnium aliarum rerum formalis, exemplaris, efficiens et finalis. Unde dictum Chrysostomi in Omelia, quo dicitur : Deus est omne bonum, debet intelligi in praedicatione secundum causam triplicem supra dictam, quia valet Deus est, a quo est omne bonum tamquam a causa exemplari et efficiente ; et Deus est omne bonum, quia in eum omne bonum aliud ordinatur.

 

[5.] Utrum solus Deus est inmutabilis. Videtur, quod non, quia exit de otio in actum et de non faciente sit faciens, igitur mutatur. Fecit enim creaturas ex tempore, quas prius ante primum instans temporis non fecerat. Item : si solus Deus est immutabilis, et omnis creatura est, igitur omnis creatura est mutabilis. Sed contra : Omne, quod est mutabile, est mutabile in oppositum. Sed oppositum mutabilis est immutabile : igitur omnis creatura, cum sit mutabilis, est mutabilis in immutabile., et per consequens in Deum, cum solum ipse sit immutabile, quod videtur impossibile. In contrarium est illud Malachiae 3 : Ego Deus, et non mutor, et magister in littera.

Nota : Deus est inmutabilis, ut declarat Bonaventura q.3a. Non enim mutatur divina essentia loco, quia ubique est, non tempore, quia aeternitas simul est, non forma, quia actus est. Unde mutationem secundum formam tollit simplicitas, secundum tempus tollit aeternitas, secundum locum tollit inmensitas, et ideo in Deo est summa stabilitas et inde omnis motus causalitas. Et S. Thomas q.7a dicit, quod omnis motus vel mutatio, quocumque modo dicatur, semper sequitur aliquam possibilitatem, cum motus sit actus entis in potentia. Cum ergo Deus sit actus purus nihil habens de potentia admixtum, non potest in eo esse aliqua mutatio. Et idem quaestione a deducit omnem creaturam esse mutabilem, secundum quod quaelibet deficit ab actu primo, habens duplicem possibilitatem ; unam dependende ab alio et aliam ordinande in aliud.

Et nota, quod est mutatio ab ente actu in ens et haec subiecti existentis de accidente in accidens variatio : alia est mutatio ab ente in privationem, ut a visione in caecitatem et a gratia in peccatum ; alia mutatio, quam non est possibile esse, sed si esset, tunc esset ab ente in non ens simpliciter : ut si creatura aliqua simpliciter desineret esse, sic, quod nec in Deo haberet esse. Unde sicut impossibile est creaturam esse de non ente simpliciter, cum omne, quod factum est in ipso, vita erat Ioan. 1, et ex quo omnia, supple : facta sunt Romanorum 11 ; sic impossibile est creaturam simpliciter annihilari. Ubi autem ponitur annihilatio rei possibilis, verum est, quod potest creatura nihil esse in effectu proprio, sicut ante mundi creationem erat nihil in effectu. Sic enim Propheta dicit : Peccatores in nihilum rediges, ut sc. nihil sint effectualiter in gratia gratum faciente. Concorditer secundum istum modum mutationis triplicem dicitur inmutabilitas triplex, sc. invariabilitas, quae nulli creaturae competit, nec angelo, nec omnino alteri creaturae ; 2a incorruptibilitas, et illa aliquibus convenit ex natura, ut angelis et spiritibus humanis, aliquibus ex gratia, ut corporibus gloriosis ; 3a invertibilitas, quae competit omni creaturae sicut dictum est. Et omnibus istis modis Deus est inmutabilis, sed creatura tertio modo est inmutabilis, quia invertibilis in simpliciter nihil.

 

Ad 1m argumentum negatur, quod Deus exit de otio in actum, quia nunquam Deus fuit otiosus ; et quando assumitur « est faciens, quia producens creaturas, et ante productionem creaturarum erat non faciens, conceditur ; « ergo mutatur » negatur consequentia. Nam exitus factionis ad extra nullam mutationem ponit in agente, nisi sit novitas per operationem intra manentem, maxime in hiis, quae voluntarie agunt. Unde si sol semper staret in hemisphaerio nostro et luna semper cursu suo moveretur, sol quandoque, propter interpositionem lunae, non luceret nobis directe et tamen non ut sic mutaretur de illuminante in non illuminantem, nisi quoad nos.

Ad secundum concesso antecedente negatur consequentia.

 

[6.] Dubitatur etiam, utrum aliqua creatura sit simplex omnino. Et ostendit magister, quod non, nisi solus Deus.

Unde sciendum, quod est compositio ex materia et forma, ex quibus fit unum per se, ut terra, homo, bos et similia. Alia est compositio ex substantia et accidente, ex quibus fit unum per accidens, ut homo albus et anima habens artem. Alia compositio ex actu et potentia ; et sic omnis creatura rationalis sive irrationalis dicitur composita, cum nulla sit simpliciter purus actus.

Ex isto sequitur, quod anima primo modo non est composita, sed secundo modo eo, quod cum suo accidente facit unum per accidens, id est unum aggregatum et non unum per se, cum ex duobus entibus in actu non fit unum per se secundum Philosophum. Tertio modo etiam est conposita, cum non sit purus actus. Et ultra istos modos conpositionis restat adhuc compositio ex partibus quantitativis, id est quantitatem facientibus, et hoc vel continuam vel discretam ; et iterum illo modo anima non conponitur. Adhuc quidam imaginantur animam, et sic angelum, componi ex esse et essentia, sive ex quidditate et esse, quam compositionem altercantibus in illa materia derelinquo.

 

[7.] Dubitatur etiam, utrum Deus sit in praedicamento substantiae. Dicendum, quod non.

Ratio una ponitur in littera : substantia enim abusive dicitur de Deo eo, quod dicitur a substando, sc. accidentibus absolutis. Unde substantia praedicamentalis est res per se existens substans accidentibus absolutis, et cum Deus non substet accidentibus huiusmodi, ut deducit magister, patet, quod Deus a praedicamento substantiae est inmunis.

2a ratio : omne, quod est in genere, addit aliquid super genus ; et ideo illud, quod est summe simplex, non potest esse in genere.

3a ratio Avicennae : Omne, quod est in genere, habet quidditatem. Sed Deus non est huiusmodi ; quiditas enim est essentia, quae per definitionem essentialem monstratur, quam Deus habere non potest, quia si sic, tunc haberet genus et differentias, et per consequens non foret omnino simplex, quod est impossibile. Unde Avicenna 8 Metaphysicae cap. 4 probat, quod Deus non est in genere, quia genus est pars ; Deus autem simplex, non habens partem ; ergo non est in genere. Ex isto patet ulterius, quod nihil dictum formaliter de Deo est in genere, propter illud, quod nihil limitatum dicitur formaliter de Deo. Quidquid autem est alicuius generis, quomodocumque sit illius generis, est necessario limitatum, et sic bonitas, sapientia, quantitas et similia, quae praedicantur de Deo, non sunt in praedicamentis, sed supra et extra praedicamenta artis dialecticae. Et hinc magister dicit, quod Deus est sine bonitate (subaudi : accidentali, praedicamentali) bonus, sine qualitate qualis, sine quantitate quantus, consimiliter intelligendo. Nec est hic mentio de illo signo « Deus », quod secundum esse suum est in praedicamento qualitatis sicut et quodlibet signum logicum, quamvis ex modis signandi in diversis praedicamentis propter sua signata m ipsa signa esse dicuntur, ut hoc signum « homo », quia signat primarie substantiam accidentalem absolutis subtractam, dicitur esse in praedicamento substantiae, sed in rei veritate impertinentissimae, cum non possit sibi competere prima proprietas substantiae, quae est esse non in subiecto, id est esse et non inhaerere ; illud enim signum « homo » , cum sit qualitas, est inhaesivae in subiecto, nec potest ei competere proprietas substantiae ultima, sed esse susceptum contrariorum secundum sui mutationem, cum illud signum « homo » non potest successive suscipere caliditatem et iterum frigiditatem, nec virtutem et iterum malitiam, quia hae qualitates vicissim homini, qui est substantia, insunt, ut declarat Philosophum Praedicamentis. Et utinam terminarii sive doctores signorum istam totam 8am distinctionem perpenderent : pro certo non sic iuvenes ad signorum praedicamenta suis disputationibus coartarent.