Distinctio V — Livre I — Jean Hus
Jean Hus - Livre I
[Distinctio V]
Post haec quaeritur, utrum concedendum sit, quod Pater genuit divinam essentiam etc.
[1.] Ista est distinctio 5a, in qua magister facit tres quaestiones.
Prima est utrum Pater genuit divinam essentiam ;
2a utrum divina essentia genuit Filium ;
3a utrum essentia genuit essentiam et negat omnes quaestiones illas et solvit multas auctoritates, quae pro quaestionibus sonant, et pro se nullam auctoritatem adducit.
Et hinc Richardus de Sancto Victore 6 De Trinitate cap. 22 dicit expresse contra magistrum : Multi, inquit, temporibus nostris surrexerunt, qui non audent dicere substantiam esse genitam, quin potius, quod est periculosius et contra Sanctorum auctoritates, audent negare et omnibus modis conantur repellere, quod substantia gignit substantiam, pertinaciter negant, quod omnes Sancti affirmant, et ad illud, quod dicunt, non possunt auctoritatem invenire, ad illud, quod dicimus, auctoritates etiam ipsi multas adducunt in modum galliae.
Haec ille.
Et quia magister exponit auctoritates istas, quas adducit contra se, ideo subdit de eo Richardus : Bene dicunt patres, quod substantia substantiam gignat : vestra expositio concedit, quod substantia substantiam non gignat, et infra : Fidelis expositio et omni laude digna, quia hoc, quod sancti patres clamant, contendit esse falsum et quod nemo asserit, concedit esse verum.
Haec ille.
Ad quod respondet Scotus : Si Richardus intendit reprehendere magistrum, sicut ex verbis suis apparet, nego Richardum, teneo magistrum. Sed Scotus dicit : Etsi nulla est alia auctoritas, sufficit mihi auctoritas Ecclesiae. Et forte Richardus ante determinationem ecclesiae invexit contra magistrum.
Planum tamen est, quod magister nullam Sanctorum auctoritatem, immo nec scripturae canonicae adduxit, sed arguit tribus rationibus.
1a ratio est : Si Pater gigneret essentiam, tunc essentia divina diceretur simpliciter et formaliter ad aliquid relative, et sic non esset absoluta essentia, quod implicat contradictionem ; quia sic diceretur relative (quia genita) et absolute, et sic non relative (quia nuda essentia).
2a ratio : Si Pater gigneret essentiam, et ipse est illa essentia, tunc gigneret se ipsum. Confirmatur magistri ratio sic : Si Pater gignit simpliciter essentiam divinam, tunc est causa essentiae divinae ; et cum essentia illa sit communis, ad quamlibet personam divinam sequitur, quod causat se ipsam.
3a ratio Magistri : Si Pater generat essentiam, et ipse est ab essentia, et est Deus : ergo Pater est pater essentiae, quia ipsam generat, et filius essentiae, quia ab essentia est ; et sic gigneret se et causaret se, quod est impossibile. Et tunc solvit auctoritates Augustini, « quod Filius est de essentia Patris », « sapientia de sapientia », « Deitas de Deitate », « filius caritatis » (sc. quae est Deitas), « filius substantiae Patris », « Pater genuit idem, quod est ipse »…
1a sc. ista « filius est de, essentia Patris - intelligitur sic : Filius est eiusdem essentiae cum Patre ;
2a « sapientia est de sapientia », id est Filius est de Patre, qui est sapientia ;
3a « Deitas est de Deitate », id est Filius Deus est de Deo Patre ;
4a Filius Deus est « Filius caritatis », id est Dei Patris, qui est caritas ;
5a « Filius est substantiae Patris », id est Filius est substantia, quae Pater ;
6a « Pater genuit idem, quod est ipse », id est Pater genuit Filium, qui est hoc, quod Pater.
Illa est summa totius distinctionis.
[2.] Dubitatur hic : Utrum aliqua persona divina generatur.
Videtur, quod non, quia si sic, tunc transiret de non esse ad esse. Consequens falsum et consequentia tenet per definitionem generationis, quae est transitus de non esse ad esse.
2° : si aliqua persona generatur, ergo aliquod totum in illam transmutatur. Consequens falsum et consequentia iterum videtur tenere per definitionem generationis, quae dicit, quod generatio est transmutatio huius totius in hoc totum nulli sensibili remanente, ut subiecto eodem.
In oppositum est illud Isaiae 53 : Generationem eius quis enarrabit ; et ultimo : Ego, qui aliis generationem tribuo, numquid sterilis ero ?
Notandum secundum Thomam in 1a parte, q. 27a, articulo 2, quod generatio accipitur dupliciter : uno modo communiter ad omnia generalia et corruptibilia, et sic est mutatio de non esse ad esse ; alio modo proprie in viventibus, et sic generatio signat originem alicuius viventis a principio vivente coniuncto : et haec proprie dicitur nativitas. Non tamen omne huiusmodi dicitur genitum, sed quod procedit secundum rationem similitudinis, propter quod capillus et unguis non habent rationem filii, quam similitudinem oportet esse in naturis eiusdem speciei, sicut homo procedit ab homine et equus ab equo.
2° sciendum secundum eum in Scripto, quod quidquid invenitur in creatura perfectionis, quantum ad illud, quod est perfectionis, potest dici de Deo secundum eminentiorem modum et quia generatio passiva dicit acceptionem essentiae in perfectam similitudinem, cuius connotationem dicit generatio active sumpta ; quorum neutrum dicit imperfectionem, ideo generatio tam activa quam passiva convenit Deo, quamvis non mutatio. Et isto modo generatio per prius est in Deo, quam in creatura ; et omnis generatio in creaturis descendit ab illa et imitatur eam, in quantum potest, quamvis deficiat.
3° sciendum, quod generatio in divinis passiva est acceptio essentiae secundum perfectam similitudinem generantis, activa vero generatio est communicatio essentiae secundum perfectam similitudinem generantis. Et quia in creaturis est generatio imperfecta et hoc tribus modis : 1° ex parte generantis, qui, quod dat genito, hoc sibi non retinet ; 2° quia dat de superfluo ; 3° ex parte geniti, qui recipit partem essentiae generantis, non totum : et propter ista generatio in creaturis habet mutationem sibi annexam, quae non est de ratione generantis et geniti, sed magis de ratione imperfectionis. Sic autem non est in divinis : nam Pater dans esse Filio non caret illo esse, et Filius recipiens non prius caruit illo, cum aeternaliter habet illud ; nec partem recipit, sed totum esse, nec Pater dat partem suae essentiae Filio ; et per consequens sine mutatione Pater dat et Filius recipit.
[3.] Istis notatis conclusio est ista : « Divina persona generatur ». Probatur. Filius de Patre generatur : ergo conclusio vera. Antecedens probatur : Deus Filius est de Deo Patre, sed non nisi per generationem ; igitur conclusio vera. Consequentia est bona et antecedens canit Symbolum ecclesiae dicens : Deus de Deo, lumen de lumine ; et minor ex eo evidet, quia impossibile est Filium esse de Patre, nisi per generationem.
Ex isto 1° sequitur, quod Pater in divinis est propriissime generans ;
2° sequitur, quod Filius proprie est generatus vel genitus ;
3° sequitur, quod in Patre est generatio activa et in Filio generatio passiva ; neutra tamen est in aliquo Aristotelis praedicamento.
Et per hoc patet solucio utriusque argumenti. Nam Aristoteles loquitur de generatione predicamentali, ut naturalis de naturali generatione creaturarum, qui nondum cognoverat generationem in divinis. Quando ergo arguitur : « Si aliqua persona generatur, ergo transit de non esse ad esse » vel « ergo aliquid in eam mutatur », negatur utraque consequentia ; et quando dicitur per definitionem generationis, dicitur, quod non, quia neutra illarum definitionum ambit generationem in divinis, sed solum generationem in creaturis. Et si arguitur : « generatio est transmutatio huius totius in hoc totum, ergo omnis generatio… », ibi dicitur uno modo negando consequentiam. Et quando arguitur ab indefinita in materia naturali ad eius universalem, dicitur, quod non, nisi cum certificatione arguentis, id est si ipse arguens certificat respondentem ; 2° dicitur concedendo consequentiam. Et quando assumpto consequente arguitur : « Omnis generatio est transmutatio huius totius, sed generatio in divinis est generatio, igitur generatio in divinis est transmutatio », negatur consequentia, quia est variatio significationis in medio, et fit in minori subsumpto, pro quo non fuit facta distributio in maiori, quapropter argumentum non valet.
