Distinctio XIII — Livre I — Jean Hus
Jean Hus - Livre I
[Distinctio XIII]
Post haec considerandum est, quantum a talibus quales...
[1.] Haec est distinctio 13, cuius summa haec est :
Magister tria dicit :
1°, quod Spiritus Sanctus non est natus vel genitus, licet a Patre procedat ; quia si esset natus, tunc esset Filius amborum ;
2° dicit, quod Natus dicitur procedere a Patre, sicut Spiritus Sanctus, quia processio est quid commune, non generatio, quamvis nullus hominum plene possit distinguere inter haec duo ;
3° quia Spiritus Sanctus non est Deus ingenitus, nisi forte cum distinctione.
[2.] Inde sunt versus :
N
non est natus, licet exeat a Patre, Flatus ;
Nam si sic esset, amborum filius esset ;
Ac tamen est secum dictus procedere Natus,
Quamvis ista duo valeat distinguere nemo,
Non est ingenitus dicendus Spiritus almus,
Nec genitus : tamen ingenitum distinguere debes.
[3.] Circa istam distinctionem dubitatur, utrum in divinis personis sit processio. Et videtur, quod non, quia omnis processio vel est localis vel causalis. Sed nulla illarum est in divinis personis, ergo quaestio falsa.
In oppositum est Salvator, qui dicit se a Patre processisse Ioan. 8 et Spiritum Sanctum Ioan. 15.
Hic sciendum est, quod duplex est processio, scilicet localis, sicut modus animalis progressivus vocatur processio ; alia processio est causalis, qua omnis effectus procedit a sua causa ; et nulla istarum divinis personis competit, licet utraque Christo competebat secundum humanitatem, sed non secundum quod Verbum Patris. Ac tamen ad similitudinem dictarum processionum causatur processio in divinis ; sicut enim radius a sole, et a radio splendor, sic Filius a Patre et Spiritus Sanctus ab utroque procedit causalitate originis, non effectus, nec essentiae diversitate vel localis motionis. Nam causalitas originis et processio perfectionis est, residua vero imperfectionis. Unde etiam processio Filii videtur magis assimilari processioni causali, quam locali, sed processio Spiritus Sancti utrique, quia videtur esse ab alio per alium, quia a Patre per Filium, vel ab alio in alium, quia a Patre in Filium. Processio autem aeterna Spiritus Sancti minus assimilatur locali, quam processio temporalis.
[4.] Item quaeritur, utrum procedere sit proprium Spiritus Sancti.
Et videtur, quod non, quia convenit Filio, ut Filius met asserit, ergo quaestio falsa. Dicendum, quod processio uno modo dicitur communiter, sine relatione ad terminum, et sic est idem, quod emanare ab altero, et ut sic est commune Filio et Spiritui Sancto. 2° dicitur processio appropriate, cum relatione ad terminum, et sic est emanare ab altero in alterum, sicut procedit amor ab amante in amatum ; sic est appropriatum Spiritui Sancto.
[5.] Iterum quaeritur, quomodo differunt generatio et processio. Et magister dicens, quod nesciat distinguere inter illam generationem et processionem, dat istam distinctionem, quia processio est communius quam generatio eo, quod duobus convenit, et generatio tantum uni.
Sed quia diceret adversarius : Hoc est petere, quia diceret, quod Spiritui Sancto etiam convenit generatio, et sic essent aeque communia, vel commune - sed illa obiectio refellitur per Augustinum, qui dicit, quod Spiritus Sanctus procedit, sed non generatur.
Unde quidam dicunt, quod generatio Filii et processio Spiritus Sancti differunt se ipsis, ut primae differendae, scilicet rationale et irrationale, se ipsis differunt. Et ex his oriuntur aliae differendae. Alii dicunt, quod differunt solum penes modum procedendi, quia generatio est per modum naturae, processio autem Spiritus Sancti est per modum voluntatis et amicitiae. Voluntas et natura in Deo non differunt per aliquod superadditum, nisi ratione ; non quidem illa, quae est formata ab intellectu humano, sed quae est quidam modus reperibilis in altero illorum, sed non in ambobus. Et quia doctores sunt discordes in assignatione distinctionis inter generationem et spirationem, et magister dicit se nescire illam distinctionem, cum et generatio et spiratio sit inenarrabilis, igitur et ego illam distinctionis cognitionem volo usque mortem humiliter expectare.
[6.] Sed ultimo hic quaeritur, utrum Spiritus Sanctus sit ingenitus.
Et dicit Augustinus, quod non, dicens, quia nec est genitus nec ingenitus.
In oppositum est Ieronimus dicens, quod Spiritus Sanctus est ingenitus. Et ratio ad hoc urget : nam ex quo Spiritus Sanctus est et non est genitus, ergo est non genitus et per consequens ingenitus. In isto videtur Ieronimum pulchrius sensisse, quam Augustinum, uterque tamen verum dicit.
Sed Augustinus ingenitum minus restringit ; nam ingenitum vocat, quod est non ab alio et sic solum Patrem dicit ingenitum ; Ieronimus vero ingenitum dicit, quod est ab alio, sed non generatur, et sic convenit Spiritui Sancto, immo et essentiae divinae, cum ipsa non sit ab alio, sed omnia alia sunt ab ipsa. Et non sequitur Pater est ingenitus, et Spiritus Sanctus est ingenitus, ergo sunt duo Patres, propter quam consequendam Augustinus evitandam negabat Spiritum Sanctum esse ingenitum. Unde ad Orosium ait : Spiritum Sanctum nec genitum nec ingenitum fides certa declarat, qui si dixerimus ingenitum, duos Patres affirmare videbimur. Ieronimus autem, etiam scribens contra haereticos, ut magister eum allegat, illam consequendam non horruit ; ideo dicit : Spiritus Sanctus Pater non est, sed ingenitus atque infectus (id est non factus).
Ecce quam magni sancti doctores videntur contrarii esse, si non diversa intendo et signorum aequivocatio ad eorum intentionem fuerit declarata
