Distinctio VII — Livre I — Jean Hus
Jean Hus - Livre I
[Distinctio VII]
Hic solet quaeri a quibusdam, utrum Pater potuerit…
[1.] Summa distinctionis est haec : 1° magister quaerit : utrum Pater voluerit vel potuerit generare Filium ; et arguens, quod non, solvit et dicit, quod potuit et voluit ; et dicit, quod posse generare non est posse aliquid et sic istud argumentum « potest Pater Filium generare et Filius non potest generare, ergo aliquid potest Pater, quod non potest Filius » [non valet] ; et iterum istud non valet : « Quidquid potest Pater, potest Filius ; sed generare potest Pater, igitur generare potest Filius ». Est enim fallacia figurae dictionis, in qua mutatur quid in aliquid.
[2.] Sed quaeritur iterum, « utrum Filius potuit generare.
Et videtur, quod sic, quia Augustinus contra Maximinum dicit : Absit ut ideo potentior sit Pater Filio, sicut putas, quia creatorem genuit Pater, Filius autem non genuit creatorem. Neque enim non potuit, sed non oportuit. Dicitur, quod non potuit generare ; sed ista auctoritas Augustini « neque enim non potuit », exponitur sic : id est non est ex impotentia, quod non genuit, sed ex incongruentia. Unde non sequitur « Filius non potuit generare, ergo impotens fuit », sicut non sequitur « Filius non potuit se vel Patrem annihilare, ergo impotens fuit » ; nam a pura negatione ad privationem, quae dicit subiectum aptum esse ad privationem, non valet consequentia. Unde non sequitur « Chimera non potuit generare, ergo chimera impotens fuit generare ». Et sciendum, quod in auctoritate praedicta Augustini hoc verbum « potuit » cum praeposita immediata negatione debet teneri privative et non pure negative, quia alias ly « neque », cum ei praeponitur, faceret affirmativam istam : « Filius potuit generare » per regulam : « Prae contradic ».
Unde negata ista : « Filius potuit generare » praeponatur negatio et erit eius contradictorium ; et quia iterum praeponitur ei negatio, tunc duae negationes facient unam affirmationem. Sed dum privative tenetur hoc verbum « non potuit sicut si dicerem « impotuit », id est impotens fuit, et sic falsum est, praeponam negationem dicendo sic « neque impotuit generare » et verum est ; et tunc valet illam Augustini « neque enim non potuit generare Filius ». Et istam sententiam praetendit Magister, cum dicit : Sed quaerit Maximinus, Arianorum episcopus : Unde ergo est, quod Pater non potest esse Filius, vel Filius Pater ? Solvens dicit : non utique ex impotentia ! Ecce quomodo abnegat impotentiam ; et tamen dicit : Filius non potest esse Pater. Et tunc quaerit, utrum haec sit vera : « Filius non habet eandem potentiam generandi, quam Pater ». Respondeo, quod habet eamdem ; non tamen habet eam cum illo respectu, cum quo habet eam Pater.
[3.] Circa istam distinctionem dubitatur, utrum Deus Pater potest generare alium Filium. Videtur, quod sic, quia homo potest generare alium filium, ergo et Deus Pater ; alias homo foret potentior Deo, quoad hoc, et cum posse generare alium filium in homine sit aliquid positivum, non potest fingi ratio, quare non posset Deo Patri huiusmodi generatio convenire. Et par ratio potest esse de Filio et similiter de Spiritu Sancto, quod possunt generare. In oppositum est infinita inconvenientia, quae ex concessa quaestione infallibiliter sequeretur. Ideo dicitur, quod non potest Pater alium Filium generare, nec Filius Filium, nec Spiritus Sanctus. Et argumentum in oppositum factum non valet.
Unde sciendum, quod in patre carnali est potentia ad generandum plures filios :
1° partim ex parte patris, qui unum simpliciter perfectum generare non potest ;
2° partim ex parte illius, quo fit generatio, quia non generat ex tota substantias sua, sed ex semine, de sua materia deciso ;
3° partim ex parte geniti, quia distinguitur essentialiter a generante et non tantum per relationes oppositas originis. In divinis autem est per omnia aliter ; nam 1° generans generat Filium unum simpliciter perfectum, propter quod alius superflueret ; 2° quo, id est a quo vel aliqualiter ex quo, fit generatio, quia de substantia tota Patris, non per decisionem partis ; 3° ex parte geniti, qui non distinguitur essentialiter a Patre, cum sit omnino eadem essentia cum Patre, sicut supra multipliciter est probatum.
Si ergo argumentum factum in oppositum conatur inferre, quod homo foret potentior Deo quoad hoc, quia potest filium alium generare et sic facere, quod Deus non potest - ibi dicitur, quod Deus potest alium, filium facere illum, quaem potest homo facere, immo prius Deus et sic tota Trinitas facit illum alium filium, quam homo, cum prius causet eum, sicut est prima eius causa ; sed non potest alium filium in divinis generare, cum hoc sit impossibile. Nihil ergo homo potest facere, quod non posset Deus facere, cum omne facere hominis procedit a primo factore, quamvis non potest peccare ; peccare enim non est proprie facere, sed deficere a vero facere. Ubi autem dicit Veritas Ioan. 8 : Qui facit peccatum, servus est peccati, ibi « facit » dicit actum substratum defectui, quia homo facit et deficit in conditionibus ad opus Deo placitum requisitis.
Notandum adhuc est : cum dicitur « in divina essentia est potentia generandi », quod ibi ly « generandi » est gerundium verbi impersonalis activi et sic valet tantum, « divina essentia est ipsamet potentia, qua ab aliquo est generatio », id est est principium generationis, et cum divina natura, quae est sic dicta potentia, sit in qualibet persona divina, patet, quod huiusmodi potentia, quae est principium generandi, est in Patre et Filio et Spiritu Sancto. Sed cum dicitur « in Patre ist potentia generandi », ibi ly « generandi » est gerundium verbi activi personalis et dicit potentiam, ut persona generet ; et illa sic sumpta potentia solum est in persona Patris. Cum vero dicitur « in Filio est potentia generandi », ibi ly « generandi » est gerundium verbi personalis passivi, et dicit potentiam, qua persona vel ut persona generetur, et sic solum, est in Filio. Et per istam distinctionem conceduntur istae propositiones « eadem est potentia generandi in Patre et in Filio », quia eadem essentia est principium potens, immo quaelibet persona omnipotens ; et tamen altera est potentia relativa in Patre generandi, et altera in Filio, quia in Patre activa et in Filio passiva, quamvis utraque illarum sit una potentia, quia natura divina, sicut altera est persona Patris, altera Filii, quamvis utraque persona est una natura divina.
[4.] Ex isto trahitur, quod potentia divina primo capitur pro essentia divina, vel 2° personaliter pro Deo Patre, vel 3° pro relatione rationis Dei potentis ad possibilitatem creaturae. Et 3° modo dicta potentia est duplex, sc. potentia absoluta, quae terminatur ad possibilia in esse intelligibili vel absolute possibili, potentia vero ordinata est, quae terminatur ad possibilia secundum suum existere pro dato tempore. Item potentia Dei secundum quosdam sumitur pro posse conditionato et illa non ponit possibilitatem sui primi termini, sed ponit Deum illud, si voluerit.
Et sic magister glossat Augustinum in ista distinctione dicens : Filius potuit generare alium Filium, sed non oportuit, id est potuit, si Filius posset produci ab eo, vel si voluerit ; ita quod non est impotentia sive impossibilitas in Deo Filio.
Et ad istud sonat dictum Anselmi 2 Cur Deus homo cap. 10, ubi dicit, quod omnis potestas sequitur voluntatem. Cum enim dicitur « possum loqui » vel « ambulare » subauditur : si volo ; et sic concedit, quod Christus potuit mentiri, quia posset, si vellet ; et sic ad sensus aequivocos dicit, quod Christus potuit et non potuit mentiri ; et idem dicit 17 cap. Et ista significationis notitia glossat multas controversias doctorum verbales, ut multi dicunt, quod Deus potest in talia, sed illa non possunt causari a Deo, quia aliter, ut dicunt, potentia activa Dei non excederet potentiam passivam, sc. si in illa non posset.
Alii dicunt, quod Deus potest producere mundum infinitum, annihilare creaturam, producere vacuum et sic de aliis, quae claudit contradictionem esse. Quae omnia sic intelliguntur, quod Deus potest in illa, si vult, ut exponit Anselmus, quod ad illum sensum sunt concedenda dicta doctorum. Et quia Apostolus dicit, quod impossibile est Deum mentiri et Christus Veritas dicit, quod non potest Filius quicquam a semet ipso facere, nisi quae videret Patrem facientem (Ioannis 5), ideo concedo absolute cum Christo, quod Christus, Filius Dei, non potest mentiri, nec aliquod impossibile facere, et per consequens nec potest generare ; et tamen non est exinde impotens, quia a pari quaelibet persona divina esset impotens eo, quod nulla illarum potest se negare, cum dicat Apostolus, quod Deus non potest se negare, sicut nec potest se annihilare Est tamen infinite potens et sic omnipotens.
Nam secundum Augustinum, si aliquis sit potens, quod eo ipso, quod vult aliquid fieri, facit illud, tunc ille est vere omnipotens ; de nulla enim pura creatura sic sequitur. Omnipotentia ergo Dei dicit potentiam activam et generabilitatem rei naturaliter causabilis ad extra ; et per consequens causatio ad intra et inordinata causatio peccati non tollit omnipotentiam a persona, quae in neutrum illorum potest.
Primum non, quia tanta est potentia produci ad intra sicut producere, cum sit potentia eadem, quia natura divina.
Et secundum etiam non, quia posse peccare est imposse, et ideo Deus est potentior et non impotentior ex hoc, quod non potest peccare. Si enim eadem est potentia essentialis trium personarum, palam sequitur, cum illa sit omnes tres personae formaliter potentes, quod omnes tres sunt omnipotentes et per consequens nulla est reliqua potentior. Tantae ergo est potentiae intelligere et diligere Patrem modo, quo Filius et Spiritus Sanctus eum intelligunt et diligunt, sicut est producere Filium vel Spiritum Sanctum ; et contradictionem implicat, quod aliqua persona faciat aliquid, nisi quaelibet persona faciat illud. Ideo loco generantiae Patris habet Filius generari et loco producende Patris habet Spiritus Sanctus produci, quod est commune, quia eadem essentia.
Et si dicatur, quod Spiritus Sanctus non habet tantam causantiam, sicut Pater et Filius, etsi habet sufficientiam alterius, dicitur, quod tantae est aeternaliter causare ideam quamcumque vel talem veritatem : « si homo est, animal est, vel nihil simul est et non est », sicut est producere personam divinam ; et hoc est commune cuilibet personae divinae. Ideo omnes personae sicut sunt effectivae ad extra, sic sunt aeque causativae ad intra et sic pares utrobique, sc. ad intra et ad extra in potentia.
Et si 2° obicitur, quod Spiritus Sanctus causat Deum, quia ideam vel veritatem aeternam, et illa est Deus : dicitur, quod non sequitur, quia in maiori idea supponit formaliter, ut habet distinctionem rationis a persona, et in minori supponit essentialiter et sic variatur suppositio, sicut non sequitur « ille artifex causat calicem, et ille calix est aurum, igitur ille artifex causat aurum ».
Et si 3° obicitur, quod non tantum est producere ideam sicut producere personam, cum idea non sit formaliter causatum, ut persona : dicitur, quod ad productionem ideae requiritur tanta potentia et tanta perfectio in Spiritu Sancto, sicut requiritur ad productionem personae ; ideo cum illa causatio vel productio non sit sibi accidentalis vel contingens Deo, sane concedi debet, quod est tanta potentia, causantia, vel producentia, sicut est in aliqua persona. Non sic autem de contingenti causantia ad extra, qua creatura producitur ; nam tales diversificantur formaliter, sed non essentialiter a suis terminis. Et tantum sit dictum de potentia generandi.
