Distinctio XXXIII — Livre I — Jean Hus
Jean Hus - Livre I
[Distinctio XXXIII]
Post praedicta interius considerari atque sub[tiliter inquiri]…
[1.] Distinctio 33, in qua magister comparat ad invicem « essentiam », « personas » et « proprietates ».
Et 1° ponit, quod proprietates personarum distinguunt et determinant personas et sunt in personis et in essentia ; suntque ipsa essentia et personae ita, quod paternitas est Pater et essentia divina. Ratio, quia Deus est omne id, quod habet, excepto illo, ad quod dicitur relative, ut Pater habet Filium, non tamen est Filius.
2° ponit magister, quod proprietates aliter sunt in personis, aliter in essentia divina, quia essentiam non determinant, sed personas determinant et distinguunt.
3°, quod Pater generationis proprietate, quia paternitate, Pater est, sed non Deitate sive divina essentia Pater est - et tamen paternitas est Deus sive divina essentia. Similiter de Filio, respectu filiationis, et de Spiritu Sancto, respectu processionis, est intelligendum.
4°, quod iam dicta excedunt humanam intelligentiam.
[2.] Unde versus : 33
K
dic, quod sunt in personis proprietates ;
Hae (proprietates) quoque personae sunt et essentia summa :
Sensum transcendit cunctorum (hominum et angelorum), qualiter haec sunt.
[3.] Quaeritur hic, utrum proprietates in divinis sint idem realiter cum essentia et personis.
Videtur, quod non, quia sequeretur, quod paternitas esset filiatio, et sic Pater esset Filius. Consequens falsum, ergo et quaestio. Consequentia probatur. Nam si paternitas est essentia divina, et filiatio est eadem essentia divina : tunc sequitur, quod filiatio est paternitas.
2° sequitur, quod Pater Deitate esset Pater. Consequens iterum falsum per magistrum, sed consequentia probatur. Pater paternitate est Pater, ut dicit magister, ergo Pater Deitate est Pater. Consequentia tenet ab eodem ad idem, vel ab inferiori ad suum superius.
In oppositum est magister dicens, quod proprietates sunt personae et essentia divina sic, quod paternitas est Pater et essentia ; similiter filiatio est Filius et essentia divina.
Pro quaestione primo sciendum est, quod Porrotanus dixit, quod proprietates non sunt essentia divina, nec etiam personae ; videlicet, quod, paternitas nec esset Pater nec essentia divina ; sicut paternitas Sortis nec est Sortes, nec species humana. Sed postea in consilio Remensi retractavit.
Alia opinio dixit, quod proprietates in divinis sunt essentia divina et personae, re et ratione. Unde posuit in divinis tantum essentiam et personas, et cum diceretur paternitas, dixit, quod ponitur abstractum pro concreto.
Et quia neutra istarum opinionum vera est, ideo oportet dari medium, scilicet ut proprietates sint essentia et personae realiter, sed differant ab essentia et personis formaliter. Unde sicut Aristoteles tangit opinionem antiquorum de universalibus dicens, quod quidam dixerunt, quod universale et singulare sunt penitus idem, nec re nec ratione unum differens ab altero, quidam vero, quod differunt essentialiter et secundum rationem. Quarum opinionum utraque est falsa, sed tertia media dicens, quod universale et suum singulare sunt idem essentialiter et differunt ratione sive formaliter. Nam idem sunt homo specificus et Sortes, quia eadem essentia, sed alia est ratio hominis specifici, quia praedicabilitas de multis, alia vero ratio Sortis, quia individualitas. Sic in proposito idem sunt essentia divina, Pater et paternitas, sed alia ratio est essentiae, quia communicabilitas trium personarum, alia ratio Patris, quia distingui et generare, alia ratio paternitatis, quia distinguere. Et patet, quod quaestio ad istum sensum est vera.
Ad argumentum negatur prima consequentia et consequenter negatur probatio eius, quia medium est commune utrique extremorum.
Ad secundum negatur igitur consequentia ; ad probationem : « Pater paternitate est Pater, ergo Pater Deitate est Pater » negatur consequentia. Et quando dicitur ab eodem ad idem, conceditur ; « ergo consequentia bona » : negatur argumentum. Nam arguitur ab inferiori ad suum superius, quod inferius est proprius modus subiecti, quia proprietas, et per consequens argumentum non valet.
