Distinctio XLII — Livre I — Jean Hus
Jean Hus - Livre I
[Distinctio XLII]
Nunc de omnipotentia Dei agendum est…
[1.] Distinctio 42
1° continet, quod.Deus est omnipotens, quia potest omnia. Unde quaedam potest per se facere, ut creare, quaedam per creaturas, ut currere, quaedam dicitur non posse, ut pati, mori, peccare, quia huiusmodi posse verius dicitur imposse vel defectus, quam posse.
2° habetur in distinctione, quod omnia Deus potest facere, sed non facit, nisi quod convenit eius veritati et iustitiae.
3° quod Deus a se et per se omnia potest, creatura autem pura nihil per se et a se potest ; Filius autem Dei per se potest omnia, similiter Spiritus Sanctus ; sed non habet hoc a se, sed a Patre, cum quo est ei eadem potentia.
4° quod Deus potest facere, quidquid vult fieri. Et potest, quidquid vult se posse, non tamen omne, quod vult se posse, vult fieri.
[2 ] Unde versus : 42
T
quia nulla pati (ut Deus), qui (Deus) cuncta potest operari (facere)
Per se (ut creare) vel per res factas (ut currere, comedere), Deus omnipotens est.
Cuncta (quia propria potentia) per se potest Flamen (Spiritus Sanctus) Natusque (Filius), nec a se (quia non habet a se).
[3.] Quaeritur, utrum Deus potest omnia, quae potest creatura, etiam mala culpae.
Arguitur, quod sic.
Nam quidquid potest causa secunda, potest causa prima. Probatur : omnem causam secundam facit Deus ; omnis actus causae secundae est causa secunda, igitur omnem actum causae secundae facit Deus. Antecedens 1m est Auctoris de causis et 2m assumptum ex eo evidet, quod omne causatum a prima causa dependet ; sed minor argumenti patet, quia omnis actus causat aliquid, et per consequens omnis actus secundus est causa et non prima, ergo secunda. Sed ex consequente sequitur : Omnem actum causae secundae facit Deus, sed peccatum est actus causae secundae, ergo peccatum facit Deus, et cum non sit sophisma erga Deum, peccatum facit Deus et Deus facit peccatum, sequitur, quod omne peccatum facit Deus.
In oppositum est magister in allegando Augustinum in libro 1 De spiritu et littera, ubi dicit : Non potest Deus facere iniusta, quia ipse est summa iustitia et aequitas.
Notandum est hic, quod quadruplex est differentia actuum. Quidam enim actus pertinent ad posse simpliciter sine imperfectione, ut posse vivere et intelligere ; illi enim actus de se non imperficiunt rem, cuius sunt actus. Quidam vero cum imperfectione aliqua naturalium poenali, tamen non vitiosa, ut posse currere, posse comedere ; illi enim actus fiunt cum fatigatione, quia mediante organo, quod aptum est suscipere passionem. Quidam vero cum imperfectione poenali graviori, sed non vitiosa, ut mori. Quidam cum imperfectione vitiosa, ut posse peccare.
1m ergo posse perfectissime Deo convenit et a Deo est in creatura eo, quod ipse summe bene vivit et intelligit, et aliis vivere et intelligere concedit.
2m posse est in Deo, sed aliter quam in creatura ; nam currere, comedere et huiusmodi sunt in creatura efficienter et subiective et ideo denominant formaliter creaturam currentem et comedentem. Sed in Deo non sunt subiective formaliter, quamvis Deus illos actus principalissime efficit, sicut est eorum principalissima causa ; et inde est, quod non denominant Deum formaliter currentem vel comedentem. Unde non sequitur : Deus facit comestionem, cursum vel ambulationem, igitur Deus comedit, currit vel ambulat ; patet, quia in consequente denotatur illa inesse Deo formaliter subiective et in antecedente denotatur illa esse a Deo solum efficienter et conservative.
3m posse non est in Deo, sed in creatura a Deo, non tamen solum a Deo, quia etiam est a peccato. Unde Deo in se non attribuitur, cum Deus non potest mori.
4m posse, quod verius dicitur imposse, nec a Deo est in creatura, haec est in Deo, quia Deus nec per se potest peccare, nec per creaturam eo, quod peccare est deficere, sicut peccatum formaliter dictum est defectus ; et ad illum, sensum dicitur, quod Deus non potest facere peccatum, quia non potest deficere in operando. Et sic intelligitur Augustinus, cum dicit : non potest Deus facere iniusta, quia non potest deficere a iuste faciendo, cum sit summa iustitia et aequitas.
Ex his patet ad quaestionem, quid sit dicendum. Potest enim Deus et mala culpae, quoad actum substratum peccati, sed non potest peccare. Et tantum de omnipotentia Dei, de qua dixi circa distinctionem septimam, declarando de potentia Dei absoluta et ordinata, et qualiter inordinata causatio peccati non tollit omnipotentiam a persona.
